[Pelbartus: Pomerium de
tempore, Pars hiemalis
Sermo XXIX.]
Dominica eadem
Sermo secundus, scilicet de
dominorum et servorum instructione salubri in Domini Iesu Christi servitute
Accessit ad Iesum centurio
rogans et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paraliticus et male torquetur.
Mat. VIII.[1]
et in evangelio hodierno. (I)
Sanctum evangelium plurimum
commendat istum centurionem, et in exemplum proponit Christianis de caritate,
quam habuit erga suum famulum in procurando eius salutem. Unde Origenes
dicens: Attende caritatem et bonitatem centurionis, qui tam instanter rogat
pro servo ac si esset filius eius, nam et puerum eum vocat, quod dicit sic:
Iste est servus meus tanquam puer mihi carus, et ego servus sum creatoris; iste
habet me in terris dominum, ego habeo Dominum in caelis, si ei ego non
misereor, quomodo miserebitur mihi Deus; si non subvenero ei, quomodo subveniet
mihi Dominus. Proinde ut Rabanus dicit: ad Dominum Iesum
accedens omnia ista, scilicet iacentem in domo illum et paraliticum et male
torqueri cognominavit cum dolore et angustia animae, ut Christum commoveret ad
misericordiam. Sic debent, inquit, omnes condolere servis et eorum curam
habere. Haec Rabanus. Itaque in hoc sermone tria mysteria declaremus ad
instruendum dominos omnes et servos, qualiter debeant regulas salutis observare
et Christum Dominum recognoscere ac ei deservire:
- Primum mysterium de regulis servorum
- Secundum de regulis dominorum
- Tertium de modis recognoscendi Christi dominium
Circa primum de regulis
servorum est notandum, quod servi et ancillae in suis servitiis erga
dominum vel dominam tenentur sex praecipuas regulas diligenter observare, ut
valenat per Christum salvari, quae accipiuntur secundum litteras huis dictionis
servus, quas vide in prodecutione huius articuli.
Prima regula a littera S
dicitur subiectionis, nam servi tenentur subiici et ancillae ad oboediendum
praeceptis dominorum in causis licitis. Unde in hoc evangelio centurio
collaudat servos de subiectione et oboedientia, cum dicit: Et ego homo sub
potestate constitutus habens sub me milites, et dico huic: vade, et vadit; et
servo meo: fac hoc, et facit.[2]
Proinde I. Pet II. docemur per Petrum dicentem: Subiecti
estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi tanquam praecellenti,
sive ducibus et cetera, quia sic est voluntas Dei.[3]
Et infra: Servi subditi estote in omni timore dominis, non tamen bonis et
modestis, sed etiam dyscolis.[4]
Item idem docet Paulus ad Ro. XIII. dicens: Omnis anima
potestatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas, nisi a Deo. Itaque
qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit, qui autem Deo resistunt,
damnationem sibi ipsis acquirunt.[5]
Lyra: Aliquando aeternam, aliquando etiam temporalem, quia
puniuntur in corpore etiam, vel in rebus. (K)
Sed dicens: Numquid servus semper
peccat mortaliter, quotienscunque domino suo non oboedit? Respondetur secundum
doctores ut notatur per fratrem Angelum de Clavasio concorditer
sanctus Thomas, quod inoboedientia est peccatum mortale quando quis in
licitis, quibus ex officio superior vel dominus potest et habet imperare vel
iubere inferiori; iste contra Dei ordinationem facit non oboediendo superiori,
si hoc facit ex contemptu seu ex pertinacia,* id est ex proprio sensu
et malitia, et per consequens talis tenetur huiusmodi inoboedientiam confiteri.
Secus si fiat ex ignorantia vel negligentia aliqua, aut fragilitate, nisi talis
inoboedientia ducatur in consuetudinem, quia talis consuetudo videtur esse
contemptus interpretativus. Proinde servi dicunt
confiteri de inoboedientia domino facta, quia saepius peccant in ea mortaliter
vel ex malitia vel ex consuetudine.
Secunda regula ab E accepta
dicitur aequitatis, ut scilicet serviant domino in aequitate et iustitia, non
autem in iniquitate vel malo culpae. Unde Augustinus dicit: Sic
tenendus est modus oboedientiae, scilicet in iustitiae aequitate, ut malis in
malo non consentias, et bonis in bono non contradicas. Haec ille. Und esi
tibi dominus tuus praeceperit furari, non est faciendum. Similiter si tibi, o
ancilla, praeciperet domina amasium intromittere et huiusmodi, non facias, quia
sic interficis tres animas, tuam et illorum. Nam scribitur Act. V.:
Oportet oboedire Deo magis, quam hominibus.[6]
Unde nunquam debes oboedire in his, quae scis manifestae esse contra Deum. (L)
Sed quid, cum dubium est, an sit
contra Deum illu, quod praecipitur vel non? Respondetur, quod servus in tali
vel subditus tenetur oboedire, et excusatur, ut patet per Augustinum
XXII. q. I. §, quid culpatur. Ubi loquitur de bello auctoritate
principis, scilicet non habentis superiorem in talibus moto, et dubium est
subditis, an sit iustum bellum vel iniustum et cetera. Tamen frater
Angelicus dicit, quod deberet subditus in talibus inquirere, inquantum
potest, an sit bellum iustum vel non, et sic excusatur in dubio propter
oboedientiam.
Tertia regula a littera R
dicitur reverentialis honoris. Tenentur enim servi dominis et ancillae
reverentiam. Unde Ephe. VI.: Servi, oboedite dominis
carnalibus cum timore et tremore,[7]
scilicet reverentiae, ut exponit Lyra. Contra hoc faciunt, qui
detrahunt dominis vel dominabus suis dicentes, quod talis est summae parcus vel
parca, vel infamant illos, quod cuilibet peccatum est diabolicum facere. Iuxta
illud Bernardus: Detractor et libens auditor uterque diabolum
portat, ille in lingua, iste in auribus et cetera. (M)
Exemplum legitur in summa
praedicantium, quod quidam post mortem apparuit vicino suo cum longissima
lingua quasi usque ad terram pendente, et totaliter ardente, quam dentibus
continue manducando vorabat, qui diabolis plenus erat, sicut alveare apibus, et
requisitus qualiter sibi esset dixit: In lingua peccavi semper alios mordendo
per detractionem et infamationem, ideo damnatus sum cum diabolo, et semper
linguam corrodere habeo. Iuxta illud Apoc. XVI.: Commanducaverunt
linguas suas prae dolore.[8]
Quarta regula a littera V
accepta dicitur veritatis. Nam tenentur servi esse veraces in fidelitate
praemissa dominis ac debita. Unde Eph. VI. Apostolus dicit: Servi,
oboedite dominis carnalibus in simplicitate cordis, hoc est sine plica
dolositatis sicut Christo, non ad oculum servientes quasi hominibus
placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo.[9]
Super hoc exponendo Lyra dicit, quod ex quo servitus introducta
est homini per peccatum, quia cum esset homoin honore, scilicet imaginis
divinae, ut dicit Ps.: Per peccatum comparatus est iumentis et
similis factus est illis.[10]
Et Ioh. VIII.: Qui facit peccatum, servus est peccati.[11]
Sic ergo, quod homo servit hominisimili sibi, poena est peccati. Deus autem
corrigit peccata, sicut placet sibi per poena peccati, et sic per servitutem
vel aliam poenam. Et ideo quando Deus alicui hanc poenam immittit, ut sit
servus sive propter culpae expiationem, sive propter meriti augmentationem et
humilitatis ac petientiae exercitium, si homo patienter sustinet talem
servitutem a Deo inflictam; talis Christo dicitur deservire, qui sic ordinavit,
ut dicit Glossa, et quia talis habebit Christum in praemium.
Proinde debet homo servire Domino suo, sicut serviret Deo fideliter. Non ad
oculum, inquit, sicut heu multi faciunt, qui laborant in praesentia dominorum,
in absentia autem desistuunt et colloquuntur mala vel mutilia perdentes tempus,
patet de ligonisantibus. Sed tu, carissime,
utique nolles tibi aliquantulum diminui de mercede servitutis, ergo iustum est,
ut nec diminuas laborem. Dicam ergo tibi illud Ecci. XXXI.: Intellige,
quae sunt proximi tui ex te ipso.[12]
(N)
Sed quaeritur hic: In quibus
tenetur servus domino fidelitatem servare? Ad hoc respondet Silibertus*
episcopus XXII. q. V. c. „De forma”, ubi dicitur textus cum glossa,
quod tenetur primo de corpore incolumitatem, ne sit in damnum domino
in corpore. Secundo de secreto, ne illud perdat, quia talis traditor est
et cetera. Tertio de munitionibus, ut sunt castra, ne cedat hostibus vel
tradat. Quarto de honestate, ne cum uxore vel filia peccet, aut in domo
domini aliquid inhonesti faciat. Quinto de possesionibus, ne damnum
faciat in eis. Sexto de faciendis, ut quod facile poterat dominus suus,
non faciat ei difficile vel impossibile. Insuper ultimo, quod non solum
abstineatur a praedictis malis, sed etiam in bonis consilium et auxilium
fideliter praestet domino suo. Haec ibi licet intricate posita in sententia
et cetera.
Quinta itaque regula a
littera U accepta dicitur utilitatis. Tenentur enim servi et ancillae
utilitatem dominorum, quantum in se est procurare. Contra hoc faciunt, qui
furantur bona dominorum, et comedunt vel aliis tribuunt, ut solent facere
plurimi sibi de taxis vel dicis sibi accipientes et cetera. Quae si fecerint
sine consensu dominorum, tenentur ad restitutionem, quia dicit Augustinus
XIV. q. VI. „Si res”: Peccatum non dimittitur, nisi restituatur
ablatum. (O)
Sed occurrit quaestio, utrum
famuli vel ancillae possint dare elemosynam de rebus dominorum. Respondet secundum
Richardum et Thomam super li. IV. dist. XV. aliosque concorditer, quod sine
consensu dominorum non possent dare notabile, cum nil possideant proprium, nisi
daret aliquid modicum, de quo possit praesumi, quod domino placeat, quia non
infert domino notabile damnum, sed superfluit Luc. XI.: Quod
superest, date pauperibus,[13]
nam et servi quando sciunt, non esse contrarium dominis dare ciborum reliquias
pauperibus, tunc peccant famuli, quod sinunt perire talia ex pigritia,*
scilicet de quibus posset pauper sustentari. Heu, quot sunt huiusmodi famuli et
famulae, qui potius dant canibus reliquias ciborum, quam pauperibus, et illis
male erit in iudicio, quando Christus dicet: Esurivi, et non dedistis mihi
manducare. Matth. XXV.[14]
Ite ergo in ignem aeternum.[15]
Qui autem dat pauperi ea, quae potest et debet, melius prosperabitur. Unde Petrus
Ravennas: Da pauperibus, ut det tibi Deus in praesenti et futuro
vitam aeternam. Scribitur enim Lu. VI.: Date et dabitur
vobis. Eadem mensura, qua mensi fueritis et cetera.[16]
Verumtamen servus non habito superioris assensu, semper dare potest in certis
casibus. Primo quidem in casu necessitatis extremae, in qua etiam
dominus ipse pauperi de necessitate tenetur. Secundo
Potest dare de proprio, si habet
aliquid tale. Tertio de pretio sui servitii. Quarto secundum
Richardum potest dare aliqua modica de bonis, quorum dispensatio a
dominis est ei concessa, ut coquus* reliquias ciborum, et pistor reliquias
panum, et pincerna aliquid vini et huiusmodi. Nam secundum eundem Richardum
sufficit assensus dominipraesumptus, non sit expressus. Sexta rel??? ab supra accepta dicitur salubritatis, nam
servi debent et tenentur providere saluti animae suae, nec propter servitia
dominorum dimittere necessaria ad salutem, puta missas audire in die dominica et
festis. Item tempore debito confessionem facere et huiusmodi. Unde II.
Cor. VI.: In omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros et
cetera.[17]
Immo debent etiam aliis diebus communibus saltem aliquando ad missam mane
currere, vel si non possent, in domo orare et se Deo commendare, et sua
servitia ad Deum referre per intentionem Eph. VI.: Cum bona
voluntate dominis servientes sicut Deo, non hominibus et cetera.[18]
Sic enim facientes merentur de suis laboribus apud Deum, et cum hoc melius
prosperabuntur. Iuxta illud Christi promissum Matth. VI.: Primum
quaerite regnum Dei et iustitia eius, et haec omnia adiicientur et cetera.[19]
O, quam beatus ille servus, o, quam beata ancilla, qui praedicta observant,
quia beatitudinem caelestem habebunt. Vae autem malis, quia de praesenti
servitute ibunt ad poenam aeternam.
Circa secundum de regulis
dominorum notandum, quod domini erga servos et ancillas tenentur septem
regulas servas, quae accipiuntur secundum litteras huius dictionis dominus.
(P)
Prima regula a littera D
dicitur dilectionis. Nam domini et dominae tenentur servos et ancillas secundum
Deum diligere. Iuxta illud praeceptum Mat. XXII.: Diliges
proximum tuum sicut teipsum.[20]
Item Ecci. XXXIII.: Si est servus fidelis, sit tibi quasi
anima tua, quasi fratrem, sic eum tracta et cetera.[21]
Exemplum de isto centurione. Ratio regulae huius est, quia ut ait Ambrosius
sermone de sanctis „Vitali et agricultura”: Nullum, inquit, ad
commendationem hominis conditio affert impedimentum, nec dignitas prosapiae
meritum, sed fides affert, sive liber, sive servus omnes in Christo unum sumus.
Haec ille. Notandum autem, quod servi et domini, similiter
dominae et ancillae unitatem similitudinis habent in quattor, et ideo
debent se diligere ut proximos et fratres. Primo in initio, quia omnes ex
una terra facti sunt, et eodem modo nati. Sap. VII.: Nemo ex
regibus aliud habuit nativitatis initium.[22]
Secundo in medio, quia omnes sumus in ista vita mortali et miserabili. Heb.IX.:
Statutum est hominibus semel mori.[23]
Tertio in termino, quia omnes tam servi, quam domini in terram
putrescent. Gregorius: Nescio, quae et qualis sit differentia
inter homines, cum omnibus sit corruptio una. Quarto in titulo, quia
omnes intitulamur filii Adae et Evae corporaliter, spiritualiter autem omnes
dicimur Christiani, filii Dei. Mat. XXIII.: Unus est pater
vester, qui in caelis est.[24]
Sumus etiam filii unius matris Ecclesiae omnes, et ad unam beatitudinem in
imagine Dei facti. Unde omni iure tenentur domini servos diligere sicut se. Nam
et secundum leges, qui sine causa servum occiderit, non minus
punietur, quam qui alienum servum occiderit, ff de his, qui sunt sui vel
aliae iuris I. I. in fi., et sic patet prima regula.
Secunda regula a littera O
dicitur obligationis, scilicet pro obsequio in pretium servitutis. Sicut praecipit
Levi. XIX.: Ego Dominus, non facies calumniam proximo tuo, nec
vi opprimas eum. Non morabitur opus mercennarii tui apud te usque mane. [25]
Haec ibi. (Q)
Nimirum hoc est unum inter
peccata clamantia, vindictam secundum illud Iac. V.: Ecce
merces operariorum, quae fraudata est a vobis clamat.[26]
O, quam grave est hoc peccatum, quoniam Scriptura assimilat homicidio. Eccli.
XXIV. dicens: Qui effundit sanguinem, et qui fraudat mercenarium,
fratres sunt.[27]
Tertia a littera M
dicitur miserationis. Nam domini debent misericordiam exhibere et pietatem
servis et ancillis infirmantibus exemplo huius centurionis, qui servum infirmum
in sua domo tenuit, et pro eo Christo supplicavit, et sic eius sanitatem
meruit. Unde I. Cor XI.: Si quid patitur unum membrum, compatitur
omnia membra,[28]
sumus autem invicem membra in Christo Iesu et cetera. Ideo Seneca
dicit: sic cum inferiori vivas, quemadmodum superiorem tecum vivere velis. Proinde
tu princeps, si vis, ut Deus tecum clementer agat, disce, et tu cum servis pie
agere.
Quarta* a
littera I dicitur iustae iudicationis. Unde Ps.: Beati,
qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam in omni tempore.[29]
De hoc alibi latius.
Quinta a littera N dicitur
necessariae provisionis. Nam tenentur domini servis et ancillis providere de necessariis
in victu et vestitu. Unde I. Thim. V.: Si quis suorum et
maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.[30]
Sexta a littera U
dicitur utilis regiminis. Nam domini tenentur rationem reddere pro subditis.
Debent ergo eos utiliter ad salutem regere monendo, ut ieiunent, missas audiant
et praedicatores, ac confiteantur et Eucaristiam in anno sumant. Quod si non
fecerint, debent eos redarguere. Nam XI. q. III. c. „Qui consentit”
scribitur: Si quis alterius errori consentit, sciat se cum illo simili modo
culpabilem iudicandum. Haec ibi. Sed et qui tacet, consentire videtur, ut
dicit Bernardus, et est regula iuris. Insuper tenentur domini
vitia corrigere subditorum, alioquin morte digni sunt. Ro. XII.[31]
(R)
Exemplum ad praedicta:
Quidam princeps regni in festis frequentabant praedicationem adeo, ut etiam in
arduis negotiis regni occupatus non obmitteret, sed in praedicatione consedendo
plurima talia negotia disponeret. Interrogatus, cur placeret sibi sub
praedicatione talia inibi facere, respondit, quod propter multiudinem famulorum
et vasallorum frequentium eum, ut illi audire haberent praedicationem hac
occasione. Factum est autem, quod ille princeps in omnibus Deo dante
prosperabatur, et feliciter tandem migravit ad Christum ita, ut omnes
mirarentur.
Septima ab S
littera dicitur stipendialis contentationis. Unde Luc. III.
talibus officialibus mandavit Iohannes Baptista in Spiritu Sancto dicens: Neminem
concutiatis, nemini calumniam faciatis, contenti estote stipendiis vestris.[32]
Unde qui ultra statuta stipendia exigunt super subditos, tales peccant
graviter. Similes enim sunt militibus et Pilato, qui crucifixerunt Christum, et
tamen vestes eius dividentes inter se acceperunt. Sic isti de bonis pauperum
vivunt et laboribus, et tamen Christum in pauperis persona crucifigunt, quando
per exactionem cruciant insuper. Exemplum refert Helinandus et
etiam Vincentius in speculo historiali li. III. c. VI., quod quidam
cisterciensis ordinis cum ageret in extremis vidit beatum Benedictum, qui eius
animam a corpore eduxit et multas mansiones electorum et supplicia damnatorum
ei ostendit, ubi inter alia vidit quendam, quod daemones illum excoriabant, et
cum sale confricabant, et super cratem igneam concremabant. Cuius cruciatus
causam cum requisivisset, dictum est ei: Iste fuit princeps potens, crudelis in
subditos, et bona pauperum excorians, ergo maligni spiritus aum sic torquent
divino iudicio. O, ergo vos domini, pertimescite, ne ad talem poenam veniatis.
(S)
Circa tertium de recognoscendo
dominio Christi notandum breviter, quod omnes tam domini, quam dominae,
servi, quoque et ancillae debent recognoscere Christum esse Dominum omnium, ut
sic ab eo promereantur salutem aeternam. Et hoc modis septem debent, secundum
quos iste centurio in evangelio dicitur recognovisse Christum.
Primo adorando eius
deitatem. Unde Hieronymus: Prudentia huius centurionis apparet in
hoc, quod ultra corporis tegimentum latentem vidit divinitatem. Unde et
adorando rogavit et dixit: Domine, non sum dignus et cetera, et
subiungit: Sed tantum dic verbo, et sanabitur et cetera. Omnes ergo
domini et servi debent Christum adorare.
Secundo benevolentiae*
eius sperando bonitatem, qua scilicet vult Christus omnibus salutem. Unde secundum
Chrysostomum: centurio iste adorans Christum et rogans pro servo
sanando non dixit: Veni et salva eum, sed tantum infirmitatem servi exposuit
dicens: Domine, puer meus iacet et cetera, ut totum divinae bonitati
commendet, unde Augustinus super Genesim dicens: Deo te totum
committe, et dominio eius te subiice, qui tam bonus est, quod nihil tibi
evenire promittit, quin tibi prodesse possit. Ideo patientiam habe in
infirmitate et adversis.
Tetio contremiscendo eius
potestatem. Nam dixit: Domine, non sum dignus et cetera. Chrysostomus:
Sciebat enim, quoniam astabant illi invisibiliter angeli ministrantes, qui omne
verbum eius vertunt in opus. Unde et nos Christum contremiscamus, ne cum
peccatis offendamus, qui potest nos perdere.
Quarto confitendo fidei
Christi veritatem, nam fidem centurionis admiratus est Christus et commendando dixit: Non inveni tantam fidem et
cetera. Origenes: Attende, quantum sit aut quale, quod Dei
unigenitus miratus; aurum, divtiae regna, principatus in conspectu eius sunt,
tanquam umbrae, nil horum in conspectu Dei mirabile quasi magnum vel pretiosum,
sed tantum fides, hanc miratur honorificans, hanc acceptat. Haec ille.
Quinto diligendo Christi
servitutem, hoc ostendit centurio dicens: Nam et ego sub potestate
constitutus sum et cetera, et dico servo meo: Fac hoc, et facit et
cetera. Proinde Augustinus de vita Christiana dicit: Christi
ille non famulus, sed subsannator et irrisor est, qui se eius servum dicit, cui
tamen servire dissimulat. Haec ille. O ergo omnes servi et domini, studete
servire Chrito, cuius omnes servi estis. Ambrosius de Iacob
dicit: Sub Christo pretiosa est servitus et gloriosalibertas. Pretiosa est
enim servitus, quae tanti sanguinis est pretio comparata, gloriosa libertas,
quam nulla servitus culpae, nulla peccatorum vincula constringunt. Haec
ille. O ergo Christiane, si tibi videtur grave in serviendo Christo humiliari,
cogita, quia Christus se pro te humiliavit rex regum ad mortem crucis. Si grave
ieiunare, vide, quia ipse pro te felle et aceto potatur. Si grave est plorare,
Christus pro te flevit pluries. Si confiteri est tibi grave, vide Christum
nudum in cruce pro te verecundiam passum. Si satisfacere grave putas, vide
Christum in se satisfacientem pro te.
Sexto debemus recognoscere
Christum Dominum exorando eius pietatem, ut faciat nobiscum misericordiam
sanando in anima et salvando aeternaliter, sicut fecit iste centurio exorando
servo sanitatem.
Septimo formidando eius
iudicii aequitatem, quia ecce comminatur: Dico (ait) vobis, quod
multi ab oriente et occidente venient et cetera. Et subiungit: filii
autem regni eiicient in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium.
Vae ergo erit ibi, et vae in corpore et anima omnibus servis malis. Vae
maledictis dominis, qui praedicta non observant. Vae peccatoribus universis et
cetera. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut pius noster et dulcis dominus det
gratiam et cetera.
[1]
Mt 8,6
[2]
„Cf” Mt 8,9
[3]
„Cf” I. Pt 2,13-14
[4]
I. Pt 2,18
[5]
„Cf” Rm 13,1-2
* pertinatia
[6]
Act 5,29
[7]
Eph 6,5
[8]
Apc 16,10
[9]
Eph 6,5-6
[10]
„Cf” Ps 48,13; 21
[11]
Ioh 8,34
[12]
Sir 31,18
* Sigilbertus
[13]
„Cf” Lc 11,41
* pigricia
[14]
Mt 25,42
[15]
„Cf” Mt 25,41
[16]
Lc 6,38
* cocus
[17]
II Cor 6,4
[18]
Eph 6,7
[19]
„Cf” Mt 6,33
[20]
Mt 22,29
[21]
Sir 33,31
[22]
Sap 7,5
[23]
Hbr 9,27
[24]
Mt 23,9
[25]
Lv 19,13
[26]
„Cf” Iac 5,4
[27]
„Cf” Sir 34,27
[28]
I Cor 12,26
* quinta
[29]
Ps 105,3
[30]
I Tim 5,8
[31]
„Cf” Rm 1,32
[32]
Lc 3,14
* benivolentiae