De
eadem Dominica.
Sermo
quartus, scilicet de sancti matrimonii dignitate et custodia offensionis eius.
Erat
mater Iesu ibi, scilicet in nuptiis Ioh. II. et in evangelio. (N)
Carissimi,
magna dignitas matrimonii in hoc praecipue consecrata apparet, quod videlicet
Dei filius noluit carnem sumere ex virgine, nisi desponsata et matrimonii
sacramento exsistente, scilicet in virginitate permanente in hoc ordine
sacramentali, videlicet matrimonii. Ideoque ut quidam doctor ait: Matrimonii
sacramentum dicitur quasi pallium Beatae Virginis Mariae, quia sub
desponsationis matrimonialis pallio occultavit ipsa virgo caelestem conceptum
Christi in utero virgineo, ut celaretur mysterium incarnationis et nostrae
redemptionis ipsi diabolo, sicut testatur Origenes. Proinde beata virgo, ut
dignitatem matrimonii una cum filio consecratam et confirmatam ostenderet in
nova lege, voluit simul cum Iesu et discipulis eius interesse nuptiis, sicut
patet in evanngelio, et miraculum ibi fieri a filio impetravit, ut patet
prosequendo evangelium. Itaque de matrimonio, in quo vivunt plurimi
Christianorum tria mysteria notemus pro huius sermonis documento:
Primum
de eius dignissima sanctimonia
Secundum
de prudentissima providentia
Tertium
de damnabilissima offensa.
Circa
primum de dignissima sanctimonia matrimonii notandum est, quod homines
coniugati hoc sacramentum debent maxima diligentia observare in sanctimonia
animae et corporis iuxta dictum apostoli Heb. XIII. Honorabile connubium in
omnibus, scilicet fiat et thorus immaculatus. Fornicatores enim et adulteros
iudicabit Deus. Haec ibi. Et I. Thess. IV. Sciat unusquisque suum vas, scilicet
corporis, possidere in sanctificatione et honore et non in passione desiderii,
scilicet carnalis, et ad id inducit multiplex dignitas sanctimoniae, quae Deus
honoravit matrimonii sacramentum. (O)
Primo,
quia auctor eius fuit sanctissimus, quoniam ipsemet Deus hoc sacramentum
instituit et eius ordinem immediate, et non per angelum neque per hominem.
Proinde valde debent homines coniugati custodire, ne transgrediant contra hunc
ordinem peccando. Nam cum alii ordines instituti sint ab hominibus sanctis,
videlicet Augustino, Francisco, Dominico, Basilio etc., et horum ordinum
fratres sunt culpabiles et damnabiles, si transgrediuntur suas regulas, sic
fortius coniugati in respectu, quo ad institutorem gravissime peccant, quia
secundum iura extra de sente. excoi. c. Cum illorum §. Nos autem. Ubi Glossa
probat, quod ex persona augetur crimen, scilicet quando persona dignior et eius
institutio offenditur. Unde et li. IX. Ethicorum Philosophus dicit, quod peius
est quodque, quanto contra melius est. Et quia Deus immediate, non per aliquam
creaturam creavit Evam ex Adae costa, ut dicit Augustinus, et sic matrimonium
instituit, ergo scilicet qui offendit, immediate contra Deum peccat, et sic
gravius peccat. Secundo, quia etiam locus institutionis matrimonii fuit
sanctissimus, quoniam ipsum instituit Deus in Paradiso, non aliis, ergo sancte
debet servari. Tertio, quia temporis status fuit sanctissimus, eo quod in
tempore status innocentiae, qquando adhuc nullum fuit peccatum hominis est
insitutum. Gen. I. Quarto, quia utilitatis fructus est sanctissimus, quia ut
Augustinus dicit matrimonium est institutum, ut impleatur numerus electorum.
Nam inde orti sunt et orientur omnes sancti, patriarchae, scilicet prophetae,
apostoli, evangelistae, confessores, martyres, virgines et electi omnes.
Ideoque dignum est, ut in sanctitate servetur matrimonium. Quinto, quia
salvatus fuit solus ordo iste sanctissimus, quia in diluvio dum omnes perirent
virgines et viduae et cuncti homines, eo quod omnis caro corruperat viam suam,
tunc salvavit Deus matrimoniales, scilicet Noe cum uxore ac filios eius tres
cum tribus uxoribus suis, qui videlicet in sanctitate et honore sacramentum hoc
servaverunt. Sexto, quia modus miraculosus confirmationis eius fuit
sanctissimus. Nam ipse Dei Filius una cum sanctissima matre ac discipulis
voluit interesse nuptiis et sic confirmare, scilicet matrimonium primum
miraculum ibi faciendo, ac suam gloriam divinam manifestando. Qui ergo contra
matrimonium peccat, iniuriam facit Christo et matri eius ac sanctis eius. (P)
Septimo,
quia ordinationis eius ritus fuit sanctissimus. Nam unicam feminam uni viro Deus
ordinavit coniugendam ab initio, quando fecit Adam et Evam, et tali vinculo
sanctitatis coniunxit, ut usque ad mortem non possunt separari, nec aliam
accipere, ut patet per documentum Christi Matth. XIX. dicens: quod Deus
coniunxit, homo non separet. Non legistis, quia qui fecit homines ab initio,
masculum et feminam fecit eos. Errat ergo illi, qui putant, quod si vir
nescitur usque ad septem annos, an sit mortuus vel non, eo quod in captivitate
Saracenorum vel alibi sit diutius constitutus. Et quod ideo post septem annos
si non redierit, uxor eius possit nubere alicui. Hoc enim falsum est, quia
nunquam potest alter coniugum nubere alteri coniugi, donec certum nuntium
recipiat de morte sui coniugis, ut patet extra de sponsalibus ca. In
praesentia. Verumtamen episcopi in hoc habent iudicare et dispensare, ubi
licebit. Unde propter sanctitatem huius sacramenti Deus ordinavit unam uni
dissolubiliter usque mortem copulandam. Ultimo, quia sacramenti huius signum
vel typus est sanctissimus. Nam secundum Fransiscum de Mayronis sacramentum
matrimonii significat plures sanctissimas uniones. Primo unionem deitatis et
humanitatis in Christo, quia ex amore voluit sibi indissolubiliter deitas unire
humanitatem, tamquam sponsam. Secundo unionem Ecclesiae desponsatae cum
Christo. Unde Eph. V. Sacramentum hoc, scilicet matrimonii, magnum est in
Christo et Ecclesia. Tertio unionem animae Christianae per gratiam cum Deo vel
Christo. Unde apostolus II. Cor. XI. dicit: Despondi vos uni viro virginem etc.
Et quia significat uniones tam sanctas, ideo valde sancte debet hoc sacramentum
servari, alioquin transgrediens peccat contra Christi sanctam incarnationem et
per consequens perdit merita eius, peccat etiam contra Ecclesiam, ideo perdit
participationem omnium orationum et missarum ac aliorum bonorum operum
Ecclesiae. Denique peccat contra animam, quia perdit gratiam, et sic mortem
infert animae tam culpae, quam gehennae. Ro. VI. Stipendia peccati mors. O ergo
omnes mali coniugati, pertimescite et agite poenitentiam! O omnes carnales et
luxuriosi, qui uxores proprias reliquistis, formidate Dei iudicium, quia perdet
vos. O boni coniugati, studete diligenter tale sacramentum custodire! (Q)
Circa
secundum de prudenti providentia notandum, quod sicut docet Rupertus, Holkot
super li. Sap. Accedens vir ad matrimonium debet(?) prudenter quattuor haec
providere circa uxorem. Primo, qualiter sit eligenda. Secundo, qualiter
dirigenda. Tertio, qualiter corrigenda. Quarto, qualiter diligenda.
Primo
— inquam — prudenter debet attendere vel providere, qualiter sit uxor eligenda,
quia discrete, non praecipitanter ex affectu libidinis tantummodo vel
voluptatis. Unde non debet respicere ad formam vel speciem mulieris, quia ut
dicitur Ecci. IX. Propter speciem mulieris multi perierunt. Item nec debet
respicere ad divitias, scilicet ad bonitatem morum, quia ut dicitur Proverb.
XXI. Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et rixosa
in domo convivii. Et c. XVIII. Qui invenit mulierem bonam, hoc est bene morigeratam,
invenit bonum et hauriet iucunditatem a Domino. Propter quod debet talis vir
etiam orare Deum per se et per alios religiosos, quoniam ut scribitur Prove.
XIX. A Domino propriae datur uxor prudens, unde Valerius Maximus li. VI. ca.
II. dicit, quod unicae filiae pater Themistoden consulebat, utrum filiam
pauperi, sed moribus ornato, an locupleti, parum probato traderet. Cui is: Malo
— inquit — virum pecunia indigentem, quam pecuniam viro egentem. Quo dicto
monuit, ut generus potius, quam divitias generi eligeret, quasi dicens: vir
pauper et probus debitis laboribus poterit bene uxorem suam nutrire, scilicet
pecuniosus et immorigeratus etiam habita cito perdit, et sic probitas debet
potius aspici tam in eligenda uxore, quam in eligendo viro. (R)
Scilicet
quomodo hoc agnosci valeat, quod sit bona. De hoc Chrysostomus super Math.
dicit: Qui ducere vult uxorem, debet considerare ambos eius parentes. Et si
ambo parentes sunt boni, secure accipiat, quia tunc filia bona est. Nam Mat.
VII. Arbor bona fructus bonos facit. Si autem alter parentum illius est bonus,
alter malus, timeat! Verumtamen si pater sit bonus et mater mala, magis
convenit timere, si vero econverso, mater est bona et puellae pater sit malus,
minus convenit formidare, quia puellae magis sequi consueverunt mores maternos.
Si vero ambo parentes sunt mali, omnino dimittat, quoniam arbor mala non facit,
nisi fructus malos. Mat. VII. Et cum vir sit bonus, illa mala vel econverso
nunquam concordia erit inter eos. Nam Aristoteles Iconomicorum dicit, quod
dissimilium morum raro sunt amabiles. Et hoc erit a fortiori, si fuerint
dissimiles in aetate, puta unus iuvenis et altera vetula, vel in divitiis, quia
unus pauper, vel nobilitate et hmoi(?). Talia anim sunt disordiae initamenta et
litis. Unde nimia imparilitas vitanda est, sicut ostendit Egedius Romanus li.
II. de regimine(?) pn. per I. (?) Scilicet dicit, numquid peccatum mortale est,
quod homo eligat pulchram nobilem, divitem vel vetulam, vel econverso et
hmoi.(?) Respondetur secundum doctores, quod dummodo principaliter non
intendant tales causas secundarias, sed primarias causas matrimonii, videlicet
hre(?) prolem vel saltem solacium sive adiutorium habere, aut saltem
fornicationem vitare, nullum est peccatum. Scilicet si quis principaliter
intendit pulchritudinem propter carnalem voluptatem solummodo, vel divitias
propter solam avaritiam et hmoi(?), peccat quidem, et potest esse tantus in
hmoi(?) affectus, quod esset peccatum mortale. Verumtamen si consentiunt in
matrimonium et contrahunt per verba de praesenti, tenet matrimonium XXXII. q.
II. Solet quaeri per Augustinum. (S)
Secundo
videndum est, qualiter uxor sit regenda. Et hoc edocet Apostolus Col. IV.
dicens: Viri, diligite uxores vestras, et nolite esse amari ad illas! Ex quo
patet, quod dirigenda est amicabiliter et mansuete non in amaritudine verborum
vel tyrannica austeritate(?) verberum. Iac. III. Ubi zelus, scilicet iracundiae
et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Hinc Ecci. IV. Noli sicut
leo esse, domo tua evertes domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. Sed
quomodo ibidem c. III. dicitur: fili in mansuetudine opera tua perfice. Lyra:
id est benigno modo, et sic super hominum, scilicet communium gloriam dilieris,
et sic patet. Tertio, qualiter uxor sit corrigenda, scilicet pro delictis. Ad
quod dicit Chrysostomus, quod occulta peccata in occulto, et sic non in
publico, coram hominibus contemptibiliter sunt corringenda. Occultum enim
peccatum inquit in publico arguere non est corripere, sed diffamare(?). Ad idem
Gregorius in pasto dicit, quod in arca testamenti, ut testatur Apostolus Heb.
IX. erant tabulae, scilicet praeceptorum et manna et virga Aaron ad
designandum, quod in corde correptoris debet esse praeceptoris licite intentio
cum manna dulcedinis, scilicet exhortationis et cum virga correctionis. Item
Leo papa XLV. dis. licet dicit, quod plus erga corrigendos agat benivolentia,
quam severitas. (T)
Scilicet
dicit, num quid peccat maritus verberando uxorem suam. Respondetur secundum
doctores, quod si percutit eam causa correctionis pro delictis et moderate, non
peccat mortaliter, quia superior habet corrigere inferiorem, scilicet vir est
caput mulieris. I. Cor. XI., quod si maritus ex ira tantummodo vel invidia et
sine causa rationabili uxorem suam percutit, graviter peccat. Sicut heu, multi
quando(?) offensi sunt in tabernis, vindicant se in uxoribus! Quarto qualiter
uxor sit diligenda. Hoc docet Hieronymus XXXII. q. IV. c. Origo dicens, quod
omnis ardentior amator uxoris suae adulter est. Glossa, quia talis recedit ab
amore Dei, et subdit Hieronymus: Sapiens — inquit — iudicio, scilicet
directionis et honestatis, amat uxorem non affectu, non regnat in eo impetus
voluptatis etc. Haec ibi. Sed et uxores, ut a suis viris diligantur, et par sit
inter eos tenentur viris. Primo dilectione, secundo timore ad Eph. V. Uxor
timeat virum suum. Tertio thori fidem. Nam Rom. XII. vocabitur adultera, si
fuerit cum altero viro. Quarto tenetur oboedientiae subiectionem. Gen. III. Sub
viri potestate eris. Quinto honorem. Eph. V. Mulieres subditae sint viris, sic
Domino. Sexto, dum vident iratos viros suos dent mollem responsionem, quia
Proverb. XV. Mollis responsio frangit iram, sermo autem durus suscitat rixas.
His itaque consideratis in uxoribus debent viri illas prudenter diligere
secundum Deum discreto amore et honesto, et sic percipient coronam vitae et
fructum coniugii perpetuum. O viri, o mulieres, qui estis boni coniugales,
gaudere habetis, quia in societate Christi et Beatae Mariae ac sanctorum in
caelo regnabitis! Propter quod et Christus cum Maria ac discipulis interesse
voluit nuptiis. O sanctae virgines et viduae, vos magis gaudere debetis propter
praemium castitatis in futuro habendum. Sed quid dicam de malis coniugatis,
nisi quod eis vae et perpetua damnatio erit cum diabolo, et de hoc sequenti
articulo patebit. (U)
Circa
tertium de damnabili offensa, scilicet contra sacramentum matrimonii, notandum
est, quod licet sacramnetum hoc sit magnum, sicut dicit Apostolus, et status
eius sit salvificus bene viventibus in eo, tamen praecipue sunt septem genera
coniugum, qui in hoc statu damnatur, nisi poenitentiam egerint, perut
figuratur. Tob. VI. de Sara, quae tradita fuit septem viris successive, qui
omnes a daemonio interfecti fuerunt, eo quod male se habuerunt in matrimonio.
Sic septem genera coniugatorum damnantur, et diaboli potestati ad
interficiendum morte aeterna in gehenna subiciuntur.
Primum
genus est intentione mala contrahentium. Nam II. li. Sententiarum di. XL. ca.
I. magister dicit, concordantes doctores: actus simpliter mali sunt, qui
perversa fiunt intentione. Bernardus: Vitiosa intentio vitiosam facit animam.
Unde tales, qui mala intentione contraxerunt matrimonium, debent poenitere, ut
Dei iram placare possint. Et quali intentione debeat quis contrahere dictum est
sermone II. huius dominicae T. Secundum genus est personarum prohibitarum
invicem nubentium, ut quando quis contrahit matrimonium cum consanguinea vel
affinitate coniuncta vel conpaternitate. Item cum eo, qui votum castitatis
sollemne emisit, vae sunt, in ordinibus sacris constituti et religiosi. Qui
autem votum simplex emisit et postea matrimonium contrahit, licet tale votum
non dirimat contractum et consummatum matrimonium, tamen debitum carnale talis
non potest exigere, licet exactus teneatur reddere, et semper cum dolore, extra
qui clerici vel voventes pluribus capitulis. Item prohibitum est etiam
contrahere cum eo, cuius uxor vivit legitima, nec constat de eius morte, et
econverso, cum ea, cuius maritus legitimus vivit, ut super tactum est hoc
sermone. Tertium genus est partum necantium et hoc sive fiat corporaliter,
scilicet sterilitatem procurando propter evitandam poenam partus vel foetum iam
conceptum perimendo, sive fiat spiritualiter, scilicet in anima, quod fit
pluribus modis prout patuit sermone immediate praecedenti H. Tales enim
damnantur tamquam adulteri, ut expresse dicit Augustinus XXXII. q. II.
Aliquando. Quartum est iugiter rixantium et iurgiose viventium. Nam tales
quotidie plurima peccata damnabilia committunt se invicem ex ira maledicendo,
vituperando etc. Contra tales Heb. XII. Pacem sequimini cum omnibus et
sanctimoniam sine qua nemo videbit Deum etc. Bernardus: In discordia locus est
diaboli. Quintum est timorem Dei in carnali actu non habentium, sicut sunt, qui
cum propriis uxoribus ex ardore libidinis tactibus adulterinis et enormibus ac
modis turpibus peccant, de quibus nec loqui licet per honorem. Etenim
Augustinus XXXII. q. VII. c. Adulterii dicit, quod qui cum uxore propria usu
innaturali peccat, peius est et gravius damnatur, quam si cum aliena peccaret,
vel si etiam cum propria matre incestum faceret. (X)
Et
de hoc exemplum li. Apiario. Tho. refert, quod in civitate cameracen. uxoratus
quidam cum uxore propria illicitis contrectationibus et inhonestis modis
utebatur. Ecce autem quadam nocte cum talia fecisset et coactus ad secessum
ivisset, mox soluto ventre in cloacam eius viscera natium descenderunt, et
clamans cum reportaretur ad lectum, publica voce fatebatur peccatum suum. Manus
quoque igne, quasi infernali uri sentiens prae nimio cruciatu abscidi fecit, et
sic miserabiliter in horam diei tertiam cum diabolo exspiravit. Sextum est
praecepta Ecclesiae contemnentium, scilicet de abstinendo ab uxore per locum
sacrum et tempus debitum, scilicet festorum praecipuorum, ut natalis Domini, resurrectionis,
pentecostes et hmoi(?) aliorum etiam sollemnium. Item tempore communionis et
tempore menstruorum ac partuum. De his sermone immediate praecedenti L. In
talibus qualiter quis peccat mortaliter vel venialiter ad forum confessionis
remittimus. Septimum genus est adulterantium et cum quacumque aliena
peccantium. Nam I. Cor. VI. dicitur: nec fornicarii, neque adulteri, neque
molles, hoc est in seipsis peccantes, regnum Dei possidebunt. (Y)
Sed
iuxta haec quaeritur: unde conprobatur, quod matrimonii sacramentum offendere
luxuriando sit damnabilissimum et gravissimum peccatum. Respondetur, quod hoc
conprobatur primo ex lege phisica. Nam hoc natura ipsa ostendit etiam in brutis
et volatilibus ac insensibilibus, quoniam ut dicit philosophus de animalibus:
Elephantes veneri non vacant, nisi causa prolis et hoc semel in duobus annis,
nec mas feminam tangit postquam conceperit. Item Plinius dicit, quod leo
adulterium leanae per odorem sentit, si abluta non fuerit et ipsam deprehendens
punit. Item Bartholomeus lib. XII. de proprietatibus rerum dicit, quod ciconia
mas vivente femina se cum alia non sociat, sed feminae fidem servat, quo ad
nidum et generationis officium. Etsi quando adulterium in femina senserit
ulterius, secum non conhabitat, sed rostro eam transverberat et coram
multitudine ciconiarum deplumat et necat, ut dicitur li. De naturis rerum
expertum fore. Item de insensibilibus lapidibus narrat Albertus XII. li. De
mineralibus se expertum, quod smaragdus luxuriam sustinere nequit. Quidam enim
rex in anulo ferens in digito smaragdum, dum uxorem cognosceret, vidit statim
post coitum ipsum esse fractum in tres partes. Idem dicitur de et camphora. O
ergo tu homo, disce castitatem servare. Secundo probatur ex lege Moysaica, quae
morte damnat adulteros. Deut. XXII. et Levit. XX. Unde et David punitus fuit
multipliciter a Deo propter adulterium cum Bersabee. II. Reg. XII. Tertio
probatur ex lege nova tam evangelica, quam apostolica, ut patet Matth. XIX.
Dico vobis, qui dimiserit uxorem, moechatur. Item Heb. XIII. Fornicatores et
adulteros iudicabit Dominus. Quarto ex lege iuridica, quae dicit adulterium
esse gravius inter alia peccata, et hoc quantum ad poenam. XXXII. q. VII. c.
Quid in omnibus. (Z)
Quinto
ex lege civilica, quae adulteros punit poena capitis antiquitus. C. de adul. I.
castitati. Item Bonifacius maguntinus(?) episcopus ad regem Angliae scribens
dicit, quod in antiqua saxonia, si aliquae mulier fuerit adulterata, eam manu
propria strangulatam concremant, et super fossam sepultae corruptorem cingulo
tenus suspendunt, vestibus abscissis eum flagellant, et castae matronae cum
cultris pungunt, donec interimant. Unde si apud paganos sic punitur adulterium,
quid erit in iudicio divino? Sexto ex lege theologica secundum quam patet, quod
in adulterio multiplex peccatum concurrit, et sic multipliciter punitur in
inferno. Primo enim ibi est furtum gravissimum, scilicet sponsae et
latrocinium, ut dicit Wilhelmus in summa vitiorum, quia cum vir et mulier sint
una caro, ergo furatur et rapit personam alterius, cum se a suo viro aufert
alteri in peccatum dando. Secundo ibi connmittitur odium, quod suscitatur inter
coniuges et inde sequuntur mortis machinationes et sic homicidium. Tertio
sacrilegium, quia violatur ecclesiasticum sacramentum matrimonii. Quarto iuramenti
fractio, quia iuravit fidem servare et sic mendacium fit. Quinto scandali
multiplicatio, quia confusio sit marito et omnibus utriusque parentibus et
consanguineis ac vicinis et aliis, ex quibus sequuntur innumerabiles
detractationes et mala etc. Sexto hereditatio furtiva filii illegitimi, a qua
non potest absolvi, nisi faciat restitutionem, quod facere est difficillimum.
Ideo ultimo exinde sequitur desperatio et impoenitentia et consequenter aeterna
et multimoda damnatio. O ergo miserrimi et infelices peccatores, reddite ad
cor! O mali coniugati, o viri, o mulieres, videte, quam graviter damnabimini,
si matrimonium male tenebitis! Ergo poenitemini! Et ut Deus det gratiam,
rogemus Dominum etc.!