De
eadem Dominica
Sermo
III., scilicet de debitis regulis servandis in sacramento matrimonii.
Vocatus
est Iesus et discipuli eius ad nuptias Ioh. II. et in evangelio hodierno. (A)
Quoniam
ut dicit Beda et Richardus aliique doctores, Christus Dominus voluit cum matre
et discipulis interesse nuptiis, ut videlicet sacramentum matrimonii
confirmaret in nova lege. Et quoniam multi sunt Christiani, qui hunc ordinem et
legem matrimonii sibi eligunt servandam in vita, consuetum est autem singulis
in ordine vel religione viventibus ad minus semel vel etiam bis in anno legere
regulam suam et exponere vulgariter, ut sciant singuli observare, ita
volentibus intrare ordinem matrimonii expedit saltem hodie, quo(?) in anno
semel legitur evangelium de nuptiis praedicare de eius regulis, ut qui hanc
vitam eligunt, sibi sciant salubriter et sancte secundum Deum in ipsa vivere.
Proinde de matrimonii lege in hoc sermone tria mysteria notemus:
Primum
de eius regulitatis observatione
Secundum
de eius castitatis coniugalis offensione
Tertium
de eius poenalitatis multiplicis afflictione.
Circa
primum de observationis reguralitate notandum est, quod homines in matrimonio
exeuntes(?), ut salvent, debent sui ordinis, scilicet matrimonii, regulas
diligenter observare. Alioquin sunt in statu damnationis, sicut et quicumque
religiosus non servans praecepta suae regulae, quam professus est. Scilicet
quae sint regulae matrimonii observandae. Advertendum, quod pro faciliori captu
mentis iuxta istas litteras huius nominis matrimonium possumus regulas
distinguere decem praecipuas cum ultima addita. In quibus consistit salubris
observatio matrimonii.
Prima
littera est M designans primam regulam, quae est maritalis consensus et
coniunctio.
Secunda
A designat secundam regulam, quae est amoris affectio.
Tertia
T significat tertiam, quae est timoris Dei tentio.
Quarta
R significat quartam, quae est recti finis intentio.
Quinta
I significat quintam, quae est interdicti iuris cautio.
Sexta
M significat sextam, quae est munditiae coniugalis relatio.
Septima
O significat septimam regulam, quae est oboedientiae obtemperatio.
Octava
N significat octavam, quae est natorum salubris educatio.
Nona
I significat nonam, quae est iuramenti impletio.
Decima
U significat decimam, quae est vitiosi usus vitatio.
Ultima
additur finaliter littera M et significat ultimam regulam, quae est mortis
solius dissolutio. Et sic prosequemur. (B)
Prima
regula est maritalis consensus et coniunctio. Nam magister in IV. dis. XXVII.
c. I. diffinit sic: matrimonium est viri et mulieris coniunctio maritalis inter
legitimas personas individuam vitae consuetudinem retinens. Quae quidem
diffinitio secundum Raynerium et doctores intellligitur de coniunctione
animorum in consensu matrimonialis, desponsationis vel conhabitationis. Nam
coniunctio corporalis commixtionis non est de necessitate matrimonii, nisi
quantum ad consummandum ipsum matrimonium. Ideo non requiritur coniunctio
corporum de necessitate, sed animorum. Etenim inter Mariam et Ioseph fuit mente
verum et perfectum matrimonium per animorum consensum in maritalem societatem,
non in copulam carnalem, quia per consensum contrahitur sacramentum matrimonii,
ut patet XXVII. q. II. Sufficiat, et extra de spon. c. De frantia(?). Proinde
si quis contraheret matrimonium intentione nunquam exigendi debium, scilicet
castitatem servandi, non vitiaret matrimonium secundum doctores. Sed si consensus
in matrimonium non interveniat, non est verum matrimonium. Proinde pueri
ratione carentes, hoc est communiter ante XIV annum in viris et XII in puellis
non sunt apti ad contrahendum. Nec ebrii, qui intantum sunt inebriati, quod
nesciunt, quid agant, secus si sciunt. Similiter nec fatui quamdiu sunt in
amentia vel furia, nisi haberent lucida intervalla, et sic consentirent
secundum rationis usum. De his prae dictis extra de despo. inpu. c. Puberes et
ca. continebantur. Et XXII. q. II. Nec furiosus. Unde haec prima regula
generalis est, quod ad debite contrahendum matrimonium requiritur, quod
interveniat marital consensus expressus sive per verba, praecipue autem debet
exprimi per verba de praesenti, sive etiam per signa expressa in his, qui loqui
non possunt. Et sine consensu vero quaeumque verba vel signa fiant etiamsi,
carnalis fiat copula, non est verum matrimonium extra de spon. duorum c. Tuas
dudum. Et sic patet, quod in coactione per metum vel minas, nisi interveniat
voluntarius consensus, non fit verum matrimonium. (C)
Secunda
regula est amoris dilectio. Nam coniuges tenentur se invicem amare, sicut dicit
apostolus ad Eph. V., ubi tripliciter diligendum docet marito uxorem. Primo
enim dicit: Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam
et semetipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret. Et sic patet, quod vir
debet uxorem diligere, scilicet ad salutem animae eius secundum Deum et in
Deum, nec propter carnalitatem principaliter. Secundo dicit: Viri debent
diligere uxores suas, ut corpora sua. Nam ut scribitur Mat. XIX. Iam non sunt
duo, sed una caro. Ideoque sicut homo suo corpori laborat adquirere alimenta et
indumenta ac quaeque necessaria, ita secundum decentiam status debet uxori
providere de necessariis, victualibus et hmoi(?). Tertio ibidem apostolus
dicit: Unusquisque uxorem suam, sicut semetipsum diligat! Scilicet quomodo(?)
talis dilectio charitatis perfectae impleatur, edocetur exemplariter in anulo,
quo coniuges subarrant. Nam primo anulus ille est aureus, in quo designatur,
quod sicut aurum excedit alia metalla omnia, sic amor viri ad uxorem debet esse
excellens super omnes res temporales, et etiam super alios amores, scilicet
consanguineorum vel parentum. Gen. II. Relinquet homo patrem et matrem, et
adhaerit(?) uxori suae. Richardus de media villa dicit: Vir uxorem debet plus
diligere, quam parentes. Scilicet tamen parentes debet plus, quam uxorem
honorare, et sic vir diligit uxorem, sicut seipsum, quia et seipsum hoc modo
debet diligere, ut praedictum est. Secundo anulus est unicus, quo designatur,
quod sic se debent invicem diligere, ut nullus alienum velit concupiscere iuxta
illud Exo. XX. Non concupisces uxorem proximi tui, et econverso. Tertio anulus
est circularis et rotundus, quo desigantur, quod amor iste debet esse
interminabilis, sicut figura circularis caret terminatio. Ideoque etiam post
mortem debent sese invicem diligere et in purgatorio exeunti(?) subvenire.
Quarto anulus in quarto digito locatur, qui dicitur cordialis digitus, quia
dicit Isidorus XXX. q. V. Feminae in fine. In eo digito vena quaedam sanguis ad
cor usque pervenit, et in hoc significatur, quod vero corde in amoris concordia
permaneant. Unde Ecci XXV. In tribus beneplacitum est spiritui meo, quae sunt
probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum, et vir et
mulier bene sibi consentientes. Sed heu, quam multi contra hoc faciunt, qui in
tabernis rixati tandem in domo uxores verberant. (D)
Contra
hanc regulam faciunt heu, quam multi! Primo, qui sterilitatem procurant. Secundo,
qui natos suos vel alienos suffocant vel necant. Chrysostomus: Nulla est in
mundo peior bestia, quam mulier mala, quae filios necat cum et perdix foveat,
quae non peperit, et Cirum regem Persarum infantem in nemore expositum canicula
et lupa lactavit. Tertio, qui baptismum natorum negligunt. Quarto, qui eos ad
salubria non instruunt. Quinto, qui de vitiis illos non corrigunt. Sexto, qui
mala exempla filiis praebent, scilicet ebrietatis, luxuriae et hmoi(?).
Septimo, qui iniuste possessa eis in hereditatem relinquunt. Nam tales omnes
spiritualiter damnando necant natos et se. Quia peccatum non remittitur, nisi
restituatur ablatum, ut ait Augustinus XIV. q. VI. ca. Si res. Et sic patet
regula. Nona regula est iuramenti impletio. Nam iuraverunt se invicem diligere,
mutuam fidelitatem servare tam in prosperis, quam etiam in advrsis, et in
quacumque necessitate vel inifirmitate sibi invicem sumministrare vel subvenire
et usque ad mortem numquam ab invicem separari. Haec ergo tenentur implere. Nam
matrimonio consummato neuter coniugum absque alterius consensu potest
continentiam profiteri, nec separari. Secus de matrimonio nodum consummato,
quia etiam invito altero potest religionem intrare secundum Wilhelmum, et
concordant doctores. Contra hanc regulam faciunt, qui uxoribus omnia ncessaria
recludunt et tenent eas tamquam ancillas, cum tamen iuxta sua iuramenta
deberent eis esse omnia communia, quia una caro sunt, et mulier facta est de
latere viri, tamquam socia et aequalis, non de pede, ne reputaretur, ut ancilla.
Decima est usus vitiosi vitatio. Nam coniuges debent carnali copula uti, sic ut
vitia mortalia vitent, alioquin damnabiles sunt. Et de hac materia prosequemur
ar. II. huius sermonis. (I)
Undecima
et ultima est mortis solius dissolutio. Unde I. Cor. VII. Mulier alligata est
legi, quanto tempore vir eius vivit, quod si dormierit vir eius, liberata est a
lege. Et sic pater, quod quamdiu alter coniugum vivit, nullus potest alteri
nubere, scilicet mortuo altero potest alteri nubere, cui vult. Scilicet nota
secundum doctores in IV., quod mors est duplex. Una spiritualis, qua homo
moritur mundo ingressum religionis, et per hominum mortem solvitur matrimonium
nondum consummatum. Unde persona, quae in saeculo manet, potest contrahere, cum
alia secundum quod dicit Thomus et alii doctores ac canonistae extra de conver.
coniuga. c. Verum. Porro si matrimonium carnaliter est consummatum, hoc non
solvitur per religionis ingressum, sic quod persona remanens possit contrahere
cum alia, sed debet castitatem servare et ipsa, et ex eius consensu tantum(?)
potuit alter religionem intrare et non sine eius consensu et cum licentia
praelati, scilicet episcopi(?). Alia autem mors est corporalis et per hanc
omnino solvitur matrimonium, ita quod etiamsi resuscitaretur, sicut Lazarus,
non tenetur necessario uxorem, quam habuit accipere, nisi velit de novo cum ea
contrahere. Haec sufficiant. O itaque Christiane coniugate, disce regulam tuam
secundum omnia praedicta servare, si vis salvari. (K)
Circa
secundum de offensione castitatis coniugalis inquirendum est, qualibus modis
offenditur continentia vel castitas coniugalis ita, ut eius praemium fructus
amittatur et damnatio incurratur. Ad hoc secundum doctores notare possumus
plures modos offensionis. Primo ad alienum accedendo, quod est adulterium et
peccatum gravissimum, quo ad poenam secundum quod dicit Alex de Ales II. II.
tractatu de adulterio. Et est duplex peccatum, si accedat ad alienam
coniugatam, quia est ex parte amborum, si ad solutam est simplex. Secundo
fornicario amore propriam uxorem cognoscendo, hoc est, qunado eam vellet
cognoscere tali affetu, quod etamsi non esset sua legitima uxor, ahuc vellet
cum ea peccare. Hoc enim est amorem carnalem praeponere amori divino, et ideo
mortale est. XXXII. q. IV. liberorum. Tertio contra castitatem coniugalem
mortaliter peccando. Nam I. Thess. IV. Haec est voluntas Dei sanctificatio
vestra, ut abstineatis a for. et sciat unusquisque suum vas, id est corpus
possi. in sanctificatione, scilicet castitatis, non in passione desiderii. Lyra:
id est non in vehementia concupiscentiae venerorum. Unde legitur in vita
sociorum sancti Francisci, quod quidam interrogavit sanctum fratrem Egidium
dicens: Potest ne aliquis peccare mortaliter cum propria uxore? At ille ait:
Dic tu mihi, potest nequis mortaliter inebriari de vino proprio, quod habet in
suo cellario? Quo(?) respondente, quod sic. Sanctus frater subiunxit: Sic et
potest peccare in propria uxore. (L)
Sed
qualiter quis contra castitatem coniugalem peccare potest cum propria uxore? De
hoc non licet in praedicatione loqui, nisi in generali et cautissime, sed debet
remitti ad forum confessionis. Hoc solum ergo generaliter notandum est, quod
qui vult castitatem coniugalem non offendere mortaliter, debet observare sex.
Primo quidem intentionis animum, hoc est, ut bona intentione cognoscat propriam
uxorem, scilicet causa prlis vel propter debitum vel vitationem fornicationis
et non sola causa fatiandae(?) libidinis, quia hoc peccatum est secundum Alex
et secundum canonistas dicto c. liberorum et ca. origo. Secundo debet observare
locum sacrum, ut non peccet in eo, scilicet in Ecclesia vel cimiterio, etiam
cum uxore. Tertio tempus prohibitum, ut est tempus dierum festorum. Item
communionis et orationum ieiuniorumque, quius peccat, qui non vult abstinere,
licet non peccat, qui reddit debitum. Quarto debet observare infirmitatem
feminarum, hoc est tempus menstrui, quia secundum Hieronymum tunc concepti
pueri fiunt leprosi, vel fiunt epilectici(?), caeci, claudi, stulti vel obsessi
a daemone, ut dicit Augustinus et sic patebit parentum peccatum. Quinto tempus
partui propinquum et ante partum ne fiat, scilicet periculum aborsus, et post
partum ante purificationem, ne mulier infirmata in partu gravius infirmetur vel
moriatur. Sexto debet observare modum, ne peccet innaturali et inhonesto modo.
Nam legitur, quod quidam frater ordinis minorum in oratione raptus vidit in
inferno patrem suum in tormentis maximis cruciari, et dicit ei: Ut quid infelix
pater sic damnatus es, cum videbaris esse devotus et bonus in vita tua?
Respondit ille: Haec est causa damnationis meae: quia cum uxore propria,
scilicet matre tua enormia peccata commisi turpiter, quae nunquam confessus fui
per erubescentiam. Tandem frater ad se reversus ivit ad matrem et narrans rei
veritatem cognovit. O ergo mali coniugati, videte, quia multi sic damnantur.
(M)
Circa
tertium de punitione deliquentium a Deo nota, quod legitur multipliciter punivisse
malos coniugatos. Primo quidem adversitatum tribulatioine, ut patet de Lamech
bigamo Gen. IV., qui passus est multa per uxores etc. Item de David, cui dictum
est: non recedet gladius de domo tua in sempiternum eo, quod tuleris uxorem
Uriae. II. Reg. XII. Secundo bonae prolis privatione, unde filium, quem
Bersabee conceperat in adulterio David, Dominus occidit, et in diluvio omnes
cum parvulis suis perdidit homines propter carnalitatem, scilicet sanctum Noe
cum filiis et uxoribus sanctis conservavit. Tertio punivit corporali et
subitanea morte, ut patet de Oza. II. Reg. VI. Qui cum tetigisset arcam Domini,
mox a Deo occisus est, et hoc ideo, ut quaedam glossa dicit, quia praecedenti
nocte propriam uxorem impudice cognonverat. Similiter patet de septem viris
Sarae subito a daemonio suffocatis propter libidinosum matrimonium. Tob. VI.
Quarto diabolicae potestatis permissione, ut patet de eisdem viris Sarae. Unde
et in dialogo. Gregorius narrat, quod mulier quaedam cognita a suo proprio
marito, cum die sequenti processioni se ingessisset a daemone obsessa est.
Ultimo punit aeterna maledictione et damnatione. Deut. XXVII. Maledictus, qui
dormit cum uxore proximi sui. O ergo mali coniuges, o carnales viri, o
peccatrices mulieres, cur non timetis Dei sententiam et aeternam poenam? Agite
nunc poenitentiam, ut habeatis vitam! Amen.