Sermo XXIV.]
Dominica prima post octavam epiphaniae
Sermo primus super evangelio pro simplicibus
Manisfestavit Iesus gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius. Ioh. II.[1] c. et in evangelio hodierno.
Quia nempe sancta Ecclesia pridem
festum celebravit de Christi nativitate, et tandem in ipsa die epiphaniae
recolit tria miracula facta pro testimonio divinitatis Christi: primum
in stellae apparitione, magorumque deductione ad Christum et adoratione; secundum
in Christi baptisatione ac Trinitatis divinae manifestatione; tertium de
aquae in vinum commutatione. Sed quoniam de primo miraculo specialius egit in
die epiphaniae, de secundo in eius octava, ideo de tertio, scilicet aquae in
vinum commutatione in nuptiis iam agit in subsequenti dominica proxima,
videlicet hodierna, ut doceat Christum natum esse verum Deum per signa solius
potentiae divinae comprobativa manifestatum mundo. Inter autem signa vel
miracula a Christo facta hoc dicitur primum et initum esse, quod legitur in
evangelio hoc, quo Christus manifestavit (inquit) gloriam suam. Prosequamur
ergo evangelium:
In illo tempore nuptiae factae
sunt in Cana Galileae et erat Mater Iesu ibi. Vocatus est autem Iesus et
discipuli eius ad nuptas. Et deficiente vino dicit mater eius ad eum: Vinum non
habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? Nondum venit hora
mea. Dicit mater eius ministris: Quodcunque dixerit vobis, facite. Erant autem
ibi lapidae hydriae sex positae secundum purificationem Iudeorum capientes
singulae metretas vel trinas. Dicit eis Iesus: Impleteh ydrias aqua! Et
impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Haurite nunc et ferte
architriclino, et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquamvinum factam,
et non sciebat, unde esset. Ministri autem sciebant, qui hauserant aquam. Vocat
sponsum architriclinus et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum
inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti vinum bonum
usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galileae, et manifestavit
gloriam suam et crediderunt eum discipuli eius. Ioh. II.[2]
In hoc sacro evangelio tria praecipua mysteria notabimus:
- Primum de Domini Iesu Christi in nuptiis praesentia
- Secundum de miraculi specialis efficientia
- Tertium de gloriae Christi divinalis evidentia
Circa primum de Christi
praesentia in nuptiis aliquae quaestiones occurunt pertractandae:
- Prima de tempore, quo facta est haec historia
- Secunda de sponso, qui fecit haec convivia
- Tertia de ipsa sponsa tunc traducta
- Quarta de Christi et suorum praesentiae causa (A)
Prima quaestio: Quando fuerunt
factae istae nuptiae, quia dicitur in evangelio: In illo tempore. Ad hoc
respondetur secundum Lyram et doctores: Communius tenetur,
inquit, quod quando Christus est baptisatus fuit XXIX annorum completorum et
XIII dierum, sic annum tricesimum attigerat, et post baptismum annus unus
fluxit, quo cepit Iesus, testimonium Iohannis, stantis cum duobus discipulis
et dicentis: Ecce agnus Dei et cetera.[3]
Et istorum discipulorum unus erat Andreas, qui statim secuti sunt Iesum usque
ad hospitium eius et instructi sunt ab eodem. Et inveniens Andreas Petrum dixit
ei: Invenimus Messiam, quod est interpretatum Christum, et adduxit eum ad
Iesum, ut habet Ioh. I.[4]
Post hoc secundo die Christus vocavit Philippum dicens: Sequere me, et secutus
est eum, qui invenit Nathanael et adduxit ad Iesum. Et tunc inter cetera Iesus
dixit: Amen dico vobis, videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et
descendentes super filium hominis.[5]
Lyra: id est: in obsequium eius divinitatis in humana natura
latentis, quod potissime viderunt in resurrectione, quando apparuit illis et in
ascensione, ut idem Lyra dicit super Ioh. I. Et postea die tertio
ut patet Ioh. II. intelligendo secundum Lyram die tertio,
scilicet a vocatione Philippi et Nathanaelis factae sunt istae nuptiae in Cana
Galileae,[6]
est enim Cana quaedam villa sita in Galilea, et sic patet tempus, scilicet
aetatis Christi XXXI annorum et locus secundum Lyram. Ex hoc in
mysterio moraliter docemur, quod sicut evangelium notat tertia die factas istas
nuptias, in quibus fuit Christus et Maria et discipuli eius, ita non nisi
tertia die spirituali hoc est in claritate fidei Trinitatis divinae debet fieri
animae coniunctio ad Deum, in qua adest Christus et Maria per gratiam ac
discipuli per caritatem, alioquin longe est Christus et Maria et beati. Nam ut
dicit Apostolus Heb. XI.: Sine fide impossibile est placere
Deo,[7]
et Eph. III.: Habitare Christum per fidem, scilicet
Trinitatis in cordibus vestris.[8]
Unde in cordibus infidelium et eorum nuptiis diabolus habitat. (B)
Secunda quaestio: Quis fuerit
iste sponsus, qui fecit haec convivia? Respondet Hieronymus in prologo
super Iohannem et sequitur Lyra, quod videlicet sponsus iste fuerit
Iohannes evangelista, quem Christus nubere volentem vocavit a nuptiis.
Ideo et Beata Maria, quae semper secretum orationis amavit, ut dicit Ambrosius
illuc, scilicet in Cana, quae a Nazareth, ubi manebat, distat IV miliaria, ut
dicit Ludolphus, non ivisset, nisi sibi multum attinuisset
consanguinitate, sicut fuit Iohannes Mariae et Christo. Et quia in aliis
nuptiis non legitur Christus interfuisse, unde nubere volentem vocasset
Christus Iohennem ergo et cetera. Ex hoc autem, quod Iohannes virgo fuit a
Christo praedilectus docetur in nobis placere Christo.
Terta quaestio: Quae fuit sponsa?
Aliqui dixerunt fuisse Magdalenam, sed non videtur verisimile, quod nuberet
ipsa nobilis et dives Iohanni, qui fuit filius piscatoris et tam pauper adeo,
ut etiam in nuptiis vinum deficeret ergo et cetera. Itaque quae fuerit ista
sponsa, non dicit evangelista, ideo de hoc non est nobis multum curandum.
Fuisse tamen aliqua alia creditur, ut alibi dicitur, de genere piscatorum
virgo, quae secundum Ludolphum nominabatur Anachita, quam Iohannes
reliquit virginem, et sic non fuit Magdalena.
Et sic secundum eundem exquo Dei
perfecta sunt opera, ideo pie credendum, quod etiam illam virginem Christus ad
virginitatem vocavit perpetuo servandam, et adhaesit Beatae Mariae desiderio in
virginitate. Nec videtur, quod Christus Deus eius sponsum, scilicet Iohannem
vocando illi virgini reliquerit occasionem ruinae in peccatum. Voluit autem
Christus sic Iohannem de nuptiis vocare ad docendum, quod sponsalibus
contractis unicuique illarum personarum ante copulam carnalem bene licet
religionem intrare etiam praeter voluntatem alterius, ut patet in IV.
dist. XXVII. secundum omnes doctores. Sed si consummatum esset
matrimonium non posset. Unde refert Hieronymus de sancto Machario, quod
celebrato cum sponsa sua convivio more Romano, cum iam vespere thalamum esset
ingressurus ex urbe egrediens, heremi solitudinem elegit et factus est
praecipuus heremita. Simile legitur de beato Alexio et de multis aliis. Et haec
confirmantur per iura extra ne clerici vel voventes c. veniens et de
conversione coniugatorum c. „Verum” et c. „Ex parte”. (C)
Quarta quaestio: Cur Christus una
cum matra et discipulis voluit ire ad nuptias? Et ratio quaestionis est, quia
in huiusmodi conviviis nuptiarum solent fieri multae dissolutiones et levitates
in cantibus, ludis, choreis et risibus et cetera. Mirum ergo, quod illuc voluit
ire Deus maiestatis, qui talia odit. Mirum etiam, quod Beata Virgo, quae fuit
honestissima et verecunda illuc ivit, et quod Ioseph, sponsus Mariae illic
fuisse cum Maria non dicitur. Ad hoc respondetur secundum doctores per tria
puncta notanda hic: Primum punctum est, quod firmiter credendum est in
istis nuptiis, ubi fuit Christus et Maria nullas fuisse dissolutiones, sed
celebratae sunt cum Dei timore et sanctimonia. Hoc probatur primo ex
documento Scripturae, quae docet omnes, quod ad nuptias honestae personae sunt
vocandae, unde Ecci. XII.: Da bono et non receperis ad
convivium peccatorem, bebefac humili et non dederis impio.[9]
Et Christus dicit Lu. XIV.: Cum facis convivium, voca pauperes
et beatus eris.[10]
Sed heu, hodie potius recipiuntur ioculatores, quam boni homines et expelluntur
pauperes, contra quos Augustinus LXXXVI. dist, C.: Donare,
inquit, res suas histrionibus vitium est immane. Et hoc est
intelligendum secundum fratrem Angelum de histrione, qui facit
ludum cum gestibus inhonestis aut turpibus. Secus si fiatcum gestibus et verbis
honestis. Itaque Christus et Maria nullo modo venisset ad nuptias, nisi
scivissent honeste ibi omnia fieri. Secundo hoc idem probatur ex sponsi
probitate, quia erat, ut praedictum, de genere sanctorum, scilicet Christi et
Mariae et de eorum consanguinitate, et ideo scientes eos esse iustos et honeste
facientes nuptias cum timore Domini, sicut et de sanctis Thobia et Raguele ac cognatis
eius legitur Thob. IX.,[11]
propterea Christus et Maria illuc venerunt. (D)
Secundum punctum est, quod
de Ioseph non fit mentio in hoc evangelio, quia creditur tunc iam fuisse
mortuus, et sic in custodiam Christi transierat Maria, quae tunc fuit XLV annorum.
Nam et deinceps nil de Ioseph legitur in evangelio. Hoc autem punctum legitur per
Ludolphum de vita Christi et per Ambrosium. Tertium est, quod
Christus et Beata eius mater Maria interesse voluerunt nuptiis ex voluntate
divina praecipuis rationibus duabus: primo, ut sacramentum matrimonii sua
praesentia confirmaret contra hereticos futuros, ut sunt Tatiani et Marcionis perfidiam
sectantes, qui damnant nuptias secundum Bedam; secundo ut omnes
electos ad caeleste convivium nuptiarum, scilicet divinae incarnationis
invitandos designaret, qui iocundabuntur perpetue cum Christo et Maria ac
discipulis insimul Lu. XXII.: Ego dispono vobis regnum meum, ut edatis et
bibatis super mensam meam et cetera.[12]
In huius signum vinum dicitur defecisse et ex aqua vino facto per Christum
laetati sunt convivae, ut dicit Ludolphus, quia in nuptiis caelestibus deficiet
vinum temporalis iocunditatis terrenorum, quod inebriat ad Dei oblivionem et
incendit ad mundanam et carnalem concupiscentiam. Sed et aqua praesentis
tribulationis convertetur in vinum divinae consolationis, quod erit optimum,
quo Christus manifestabit gloriam suam, quia ipse est verus Deus. O ergo homo,
contemne nunc terrena, quae velis nolis deficient in mortis hora, et ama
caelestia ac aquas tribulationis et lacrimarum seu poenitatntiae, quae tibi
vertentur in dulcedinem aeternae consolationis. (E)
Circa secundum de miraculo
facto per Christum aliquae etiam quaestiones occurrunt pertractandae. Prima
de miraculi faciendi per matrem inductione. Secunda de dura Christi
responsione. Tertia de occulta operatione in aquae conversione. Quarta de
ministrorum non praegustatione.
Primo ergo quaeritur: Unde mota
est Maria, ut induceret filium ad faciendum miraculum, cum antea non viderat
Christum per seipsum fecisse aliquid miraculum eo, quod, ut dicitur in
evangelio, hoc fecit initium signorum Iesus. Respondetur secundum
Chrysostomum, Lyram et Ludolphum et doctores recolligendo, quod primo
mota fuit a Spiritus Sancti instigatione, quo plena erat et Christum sciebat
miraculose conceptum et natum et iam discipulos congregasse aliquos et per
consequens tempus adesse, quo filii sui deitas patesceret. Sicque Spiritu
Sancto plena praevidit hoc miraculum faciendum per filium, et ideo ut faceret
ipsa Christum admonebat. Secundo mota fuit ex pietate, quia enim plena erat
pietate et sciebat filium suum esse misericordia plenum, in eius liberalitate
spem ponens tanquam pia mater non potuit sustinere confusionem illius sui
cognati, scilicet Iohannis ex defectu vini videns illius indigentias, quod non
haberet unde vinum emeret. Ideo praevenire voluit totalem defectum vini. Ivit
ergo ad filium in loco humili non inter maiores sedentem humiliter ad mensam et
dixit ei: Vinum non habent.[13]
Ex quo accipitur argumentum, quod Beata Virgo omnium necessitates pio miseratur
affectu et sublevat apud filium, ut dicit Bernardus.
Secundo quaeritur: Cur tam bonus
et praedilectus filius matri tam amatissimae respondit tam dure dicens: Quid
mihi et tibi, mulier et cetera.[14]
Respondetur secundum beatum Augustinum et Bernardum, quod hoc non
dixit Christus in contemptum et pervipensionem matris, quia valde venerabatur
eam, sed hoc verbum salvatoris fuit dictum ad instructionem. Unde Bernardus
in quodam sermone istius evangelii dicit: Domine Iesu, quid tibi et
illi domine loqueris, cum sis benedictus fructus ventris eius, nonne ipsa est,
quae salva virginitate te concepit et sine corruptione te peperit, cuius in
utero novem mensibus moratus es, cuius virgineis uberibus lactatus es, cum qua
XII annorum factus de Ierusalem descendisti et eras subditus ei et dicis: Quid
mihi et tibi. Et infra subdit Bernardus: Utique fratres
propter nos instruendos sic respondit Dominus, quatinus nos doceat. Primo
quidem secundum eundem Bernardum, ut amor parentum et cura non
retrahat nos ab exercitio spirituali et ab his, quae sunt nobis necessaria ad
salutem. Unde Christus ait Lu XIV.: Qui amat patrem aut matrem
plus, quam (inquit) me, non est me dignus.[15]
Secundo quoniam iuxta Augustinum et Chrysostomum ut doceat, quod
ipse est verus Deus et homo, et secundum suam deitatem, cuius potentia facere
habebat miracula, erat superior matre, et nil ut sic commune habuit cum ea, sed
solum secundum humanitatem fuit ex matre; ideo dixit: Quid mihi, scilicet
secundum deitatem et tibi mulier, quod bene scis
me esse Deum tuum et omnium, ideo mihi committe, quando volo facere hoc
miraculum. Unde et subdit: nondum venit hora mea,[16]
scilicet qua debeo hoc facere. Nam mater Iesu ex pietate praevenit totalem vini
defectum, et voluit, ut statim Christus faceret vinum, sed Christus voluit
differre usque quo vino totaliter deficiente, tunc miraculum fieret magis notum
et gratum convivantibus, ne quis detrahendo dicer posset, quod aliquid de
residuo vini ibi fuerit et sic minus commendaretur miraculum. Et quia Beata
Virgo haec intellexit et cognovit filii voluntatem de faciendo, ideo praecepit
ipsa ministris tanquam principalis obsequiosa et in cunctis recte et ordinate
faciendis sollicita in illa domo suorum consanguineorum dicens: Quodcunque
dixerit vobis, facite.[17]
Et consequenter in evangelio ponitur miraculi perpetratio dicens: Erant
autem ibi lapidae hydriae sex. Beda: Hydriae vocantur vasa
aquarum receptui parata, Graece anim aqua ’hydor’ dicitur. Additur secundum
purificationem Iudeorum, quia ut dicit Lyra ex traditione
seniorum Iudei vasa frequenter lavabant et purificabant, secundum quod dicitur Mat.
VII., sequitur: capientes singulae metretas et cetera.[18]
Quanta fuerint vasa ista vel hydriae, vidi unam hydriarum istarum in Alba
Regali, ubi servatur pro reliquiis, quasi esset media tina
aut citra. Et quia ad purificationem vasorum iam plura de aqua ibi
posita absumpserant, ideo Christus dixit ministris: Implete hydrias aqua
et cetera,[19]
patet littera. (F)
Sed tertio quaeritur: Cur
Christus non dixit hic aliqua verba, sed occulta, scilicet virtute divinitatis
sola voluntate sine omni verbo aquam convertit? Respondetur secundum
Ludolphum, quod licet Christus alia miracula perfecerit aliquando
verbo, ut dicendo caeco: Respice; aliquando etiam tactu corporeo, ut quando
puellae mortuae manum tenuit et resurrexit; aliquando etiam fletu, ut in
resuscitatione Lazari. Hic autem nil tale fecit ut ostendat, quod solum modo
voluntate potest omnia. Tunc dixit ministris: Haurite nunc et ferte
architriclino.[20]
Voluit enim, ut ille principalior primo de illo vino gustaret, ut ex
commendatione illius miraculum notius fieret ad Dei laudem. Et secundum
Lyram probabile est, quod iste architriclinus fuerit aliquis sacerdos
illius temporis, qui aderat in nuptiis tanquam principalior ad benedicendum et
ad ostendendum qualiter debeant procedere secundum legem et statuta seniorum.
Sique ille gustato vino commendavit esse optimum et redarguit sponsum, quare
primo non posuerat illud, ut patet in littera satis clare. Et ex istis datur nobis
documentum: Primo, quo din nuptiis debent sancti praesbiteri ad benedicendum
vocari. Secundo, quo din conviviis debemus humiliter nos habere et non
quaerere altiora loca ambitiose, sicut et Christus docuit verbo et exemplo;
dixit enim Luce XIV.: Cum vocatus fueris ad nuptias, non
discumbas in primo loco et cetera.[21]
Et hoc exemplo implevit ipse, quia in hoc, quod dicit evangelium: Haurite
nunc et ferte architriclino quasi ab eo remoto, colligitur, quod Dominus
non sedebat iuxta eum, qui erat in loco honorabili, sed longe ab eo in loco
humiliori. Tertium documentum ex sequentibus.
Nam quarto quaeritur hic: Quare
ministri scientes hoc miraculum non dicantur praegustasse de hoc vino? Dicitur,
quod ideo, quia videntes virtutem Christi ex tali miraculo nil audebant dicere
vel facere, sed ille reputabat se beatum, qui ei prius oboediret. Et ergo nos
velociter oboedire debemus in omnibus praeceptis divinis, qui multa novimus
Christi miracula. (G)
Circa tertium de
manifestatione gloriae Christi, quia dicit evangelium, quod hoc signo facto
manifestavit Christus gloriam suam et crediderunt in eum discipuli, id est
solidati sunt fortius in fide Christi. Et aliqui etiam de novo crediderunt.
Unde inquirendum est, quomodo Christus per hoc miraculum suae divinitatis gloriam
manifestavit. Ad quod dicendum, quod pluribus modis:
Primo quidem aquam in
vinum mutando, quia, ut dicit Chrysostomus, per hoc Christus
ostendit, quoniam ipse est, qui cuncta ex nihilo potuit creare, qui etiam sicut
Dominus quando voluit, potuit elementa immutare. Unde Chrysostomus
quaestionem etiam movet: quare Christus non fecit vinum ex nihilo, sed ex
aqua? Et respondet, quod primo ideo, ut ipse se conditorem rerum omnium fuisse
ostendat, ideo plura miracula ex suis creaturis facit, quas condidit, et sic
falsitatem ostendit haereticorum, qui dicunt, non a Deo facta ista inferiora
corpora et cetera. Secundo non fecit ex nihilo sive ex aere, ut certius fieret
miraculum habens testes, scilicet ministros, qui infunderant aquam. Haec
Chrysostomus.
Secundo Christus
manifestavit gloriam deitatis, scilicet bonum vinum super omnia vina faciendo,
quia ut dicit Chrysostomus: ea omnia, quae facit Deus per
miracula multo sunt meliora, scilicet visus et cetera, quam ea, quae fiunt per
naturam. Quoniam et secundum Dionysium optimi, scilicet
Dei est optima facere. Et ideo in hoc Christus ostendit gloriam divinae
bonitatis in eo latentis, quod fecit vinum optimum super omnia vina mundi. Unde
architriclinus mirando de vino tam optimo in sapore valoreque dixit: Servasti
vinum bonum et cetera.[22]
(H)
Tertio conditiones omnes
alterando, scilicet colorem, odorem, saporem, virtuositatem vini et substantiam
veraciter ex aqua efficiendo perfectissime. Nam si quaeratur, cuiusmodi fuit
hoc vinum, respondetur, quod rubeum et pulcherrimum et odoriferum ac
sapidissimum ne crederetur, quod imperfecte aliquo modo fuerit conversio. Unde Ecclesia
sancta canit: Novum genus potentiae aquae rubescunt hydriae,[23]
ergo rubeum fuit.
Quarto diversis hydriis
simul miraculum perficiendo. Nam certe magis patuit divina potentia in hoc,
quod erant illa, scilicet vasa aquatica et non vinaria et sex et tam magna,
quod capiebant metretas binas vel trinas, et quod ita erant repleta usque ad
summum, quod nihil poterat superinfundi; et tamen simul et semel omnia Christus
sola voluntate convertit in vina, quod fuit maius, quam si in uno vase posita
fuissent immutata. (I)
Sed quaeritur, quare Christus in
sex hydriis convertendo aquam ostendit gloriam suam hominibus et non in
pluribus nec paucioribus. Respondetur secundum Bernardum et posteum
Ludolphum, quod propter mysterium ad significandum, quod sex hydriae
aquarum spiritualium positae sunt in Ecclesia pro purificatione eorum, qui post
baptismum labuntur in peccatam:
Prima est
poenitentiae compunctio , de qua Ezech. XVIII.: Quacunque hora
ingemuerit peccator non recordabor et cetera.[24]
Secunda est oris confessio. Tertia est elemosinarum largitio. Quarta
est iniuriarum remissio. Quinta est corpris afflictio. Sexta est
praeceptorum observatio. Istae, inquit, hydriae lapidae sunt ut sint stabiles
et in petra Christi fundatae. Denique mensuras capiebant binas aut trinas, quia
Christus triplicem aquam in mensura apponit et perfectus erit, qui has metretas
habere potuerit.
Primo namque
Christus ploravit super Lazarum et super Ierusalem perditione. Haec est aqua
primae metretae, quam habes, si de peccatis conpunctus lacrimarum aquis stratum
rigas. Secundam aquam metretae Christus proposuit in exemplum, quando
non ab oculis tantum, sed toto corpore ludavit sanguinem, Haec est secunda
metretae aqua, quam tu habes, si totum corpus tuum castiges, ut concupiscentiam
refrenes a peccatis per labores. Tertiam proposuit, cum aqua et sanguis
ex Christi latere in cruce manavit. Haec est tertia aqua metretae, quam tu
habebis, quando gratia devotionis et amoris divini fiet in te fons aquae
salientis in vitam aeternam. Haec ex dictis Bernardi sufficiant. (K)
Ultimo naturam unam in aliam
convertendo, quia naturam aquae in naturam vini vel substantiam convertit
Christus. Et hoc posse est solius Dei, ut dicit Augustinus III. de
Trinitate et Scotus. Ubi exemplariter notemus, quod Deus a principio
mundi legitur fecisse pluries rerum conversiones pro nostra instructione et
gloriae Dei ostensione. Primo enim convertit terra min corpus humanum,
quando fecit Adam de limo terrae, sed propter peccatum inoboedientiae dixit, ut
iterum in terram convertatur. Gen. III.[25]
O ergo homo, time transgressionem praeceptorum, quia ecce omnes pro ea morimur
et in terram revertemur et insuper damnamur, nisi poenitentiam egerimus. Secundo
Deus convertit corpus humanum in lapidem, ut patet in uxore Loth Gen.
XIX.,[26]
et hoc propter peccatum incredulitatis, qua impatiens fuit de hoc, quod Deus
submersit Sodomitas et in figuram retrospectionis, hoc est recidivationis in
peccatum post poenitentiam, ut dicit Lyra. Tertio Deus
convertit virgam in serpentem, ut patet de Moyse Exo. IV.,[27]
et hoc propter peccatum calumniationis falsae filiorum Israel et oppressionem
per Aegyptios secundum Lyram, et sic ostensa est gloria Dei in
damnationem talium peccatorum. Quarto Deus convertit aquam in sanguinem,
ut patet Exo VII.,[28]
et hoc propter occisionem innocentium parvulorum Israel ab Aegyptis in flumine,
ut dicit Lyra, et sic patet, quod damnat tales. Quinto
convertit petram in flumen Exo. XVII.,[29]
hoc contra peccatum murmuris contra Dei potentiam, ut ostendat gloriam
iustitiae illos damnando. Sexto convertit aquam in vinum, ut in hoc
evangelio legitur, hoc autem ad ostendendum, quod diligit bonos coniugatos et
odit malos per contrarium. Septimo convertit vinum in suum sanguinem et
hoc in ostensionem, quod sicut dicit Apostolus: qui biberit indigne reus
erit sanguinis Christi, qui autem biberit digne, habet vitam.[30]
Octavo convertit panem in corpus eadem retione. Nono in fine saeculi convertet
omnium hominum corpora in incorruptionem vel caelestis beatitudinis, vel
Gehennae resuscitando omnes. Et tunc in iudicio omnibus mundi hominibus
manifestabit gloriam suam. O ergo peccatores, redite ad cor. Rogemus Christum
et cetera.
[1]
Ioh 2,11
[2]
Ioh 2,1-11
[3]
„Cf” Ioh, 1,36
[4]
Ioh 1,40-41
[5]
„Cf” Ioh 1,43-50
[6]
„Cf” Ioh 2,1
[7]
Hbr 11,6
[8]
Eph 3,17
[9]
Sir 12,5
[10]
„Cf” Lc 14,13
[11]
Tb 9,12
[12]
„Cf” Lc 22,29
[13]
Ioh 2,3
[14]
Ioh 2,4
[15]
Mt 10,37 „Cf” Lc 14,26
[16]
Ioh 2,4
[17]
Ioh 2,5
[18]
Ioh 2,6
[19]
Ioh 2,7
[20]
Ioh 2,8
[21]
„Cf” Lc 14,8
[22]
Ioh 2,10
[23]
Caelius Sedulius (c.450.), Hymnus de vita Christi
[24]
„Cf” Ez 33,12. Több szerző is hivatkozza az idézetet, de a Vulgatában nincs
benne; Gratianus Decretuma is idézi, de nem ad pontos helyet, csak egy bizonyos
prófétára utal.
[25]
„Cf” Gn 3,19
[26]
„Cf” Gn 19,26
[27]
„Cf” Ex 4,3
[28]
„Cf” Ex 7,20
[29]
„Cf” Ex 17,6
[30]
„Cf” ICor 11,27