Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de tempore, Pars hiemalis

Sermo XIX.]

 

De eadem Dominica
Sermo III. scilicet de pueritia mirabili Domini Iesu
 
Puer Iesus crescebat et comfortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo. Luc. II.[1] et in evangelio hodierno. (N)

 

Sicut Origenes in homilia dicit: omnia, quae fuerunt in Christo erant mirabilia et ita etiam pueritia fuit mirabilis. Quia quo ad corpus mirabile fuit, quod sic se humiliavit omnipotens ipse Deus, ut infirmum corpus sumeret et ob id crescebat et comfortabatur, scilicet vigore corporali. Item quo ad animam mirabilis fuit, quod sapientia plenus fuit. Hoc enim hominum natura non recipit, ut in pueritia repleatur sapientia et tamen dicitur in evangelio, quod puer Iesus plenus fuit sapientia.[2] Denique mirabile maximum in Christo fuit, quo ad utrumque, scilicet corpus et animam, quod gratia unionis divinae erat in eo. Unde Beda: Magna gratia – inquit – Christo homini donata est, ut ex quo homo fieri cepisset perfectus esset Deus. Et ideo dicit evangelium, quod gratia Dei erat in illo,[3] ut patet in themate. Itaque de mirabili pueritia Domini Iesu in hoc sermone tria mysteria declarari libeat pro aedificatione.
·      Primum de mirabili corporis Christi condicione.
·      Secundum de mirabili animae Christi illustratione.
·      Tertium de mirabili utriusque dignificatione.
Circa primum de mirabili corporis Christi condicione notandum est, quod secundum Doctorem et ex Scripturis recolligendo octo potissimae mirabiles condiciones inveniuntur in sacro corpore Domini Iesu, quibus claret, quod tam nobilissimum et perfectissimum corpus habuit Christus Dominus, ut non possit cogitari melius.
·      Primo quia alienum fuit a sorde et mundissimum.
·      Secundo quia conceptionis in instanti fuit minimum.
·      Tertio quia complexionis qualitate fuit optimum.
·      Quarto quia decore fuit pulcherrimum.
·      Quinto quia divino splendore praefulgidum.
·      Sexto quia eloquio sermonis virtuosissimum.
·      Septimo quia fragrantia odoris suavissimum.
·      Ultimo quia gratiae sanitatis diffusivum.
Primo inquam Domini Iesu corpus fuit mirabile in hoc, quod alienum fuit a sorde et mundissimum, quia a Spiritu Sancto de virginali sanguine mundissimo fuit formatu,m et nullo peccato infectu. Unde Leo papa in sermone Nativitatis dicit: Alienum quippe ab hac nativitate, scilicet Christi est, quod de omnibus legitur. Nemo mundus a sorde, nec infans cuius est unius diei vita super terram. Nihil in istam singularem nativitatetm de carnis concupiscentia transiit. Nihil de peccati lege manavit. Haec ille. (O)
Unde Bernardus: Si quaeris, quomodo Christus natus est de Virgine, respondemus. Sicut fructus de arbore vel flos de gremio terrae. Ad quod legitur exemplum libro De vita sociorum sancti Francisci, quod quidam Doctor habuit magnam temptationem diabolicam de hoc, quomodo esse potuerit, quod Virgo concipiat et pariat etc. Auditaque fama sanctitatis fratris Leonis socii videlicet sancti Francisci ad ipsum venit, ut de hoc cum eo tractaret. Frater autem Leo in spiritu haec praenoscens occurrit illi doctori, qui erat de ordine sancti Dominici et praeveniens verba illius baculo, quem in manibus gestabat tetigit terram dicens: Virgo ante partum et statim de terra miraculose lilium pulcherrimum subito excrevit. Item alio loco terram tetigit eodem baculo dicens: Virgo in partu et ibi consimiliter lilium prodiit. Tertio quoque tangens dixit. Virgo post partum et ibi tertium lilium excrevit, et sic Doctor ille solidatus in fide gratias egit. Secundo in corpore Christi fuit mirabile hoc, quod in conceptionis instanti fuit minimum et perfecte organisatum in eodem instanti ac animatum. Unde Damascenus dicit, quod in Athomo I. in indivisibili facta est totius hominis assumptio et similis inquit caro similis animata caro. Simulque verbi Dei caro. Proinde si quaeritur, quis est homo, qui prae omnibus aliis hominibus factus est minimus. (P)
Albertus Magnus super Lucam dicit: Christus super regulam. Aresto I. physicorum minor quodammodo voluit esse minimo. Tum quia in conceptu omnium animatorum hominum in utero minimus fuit in corpusculo. Tum quia in infimo loco, id est in stabulo natus est et sicut peccator circumcisus. Tum quia in crucis patibulo novissimus omnium virorum esse voluit. Haec Albertus. Ut autem hoc magis clarescat est notandum secundum Thomam in III. dist. III., quod sicut Philosophus. XIX. De animalibus dicit in primo instanti figurationis et animationis hominum comiter adeo parva est quantitas in fetibus, quod parum excedit quantitatem formicae. Nimirum hoc scire valde convenit mulieribus et obstetricibus. Ut videlicet, quando viderint aliquem fetum nasci tam parvum et organisatum sciant esse animatum et non proiiciant putantes esse abortivum, sed servent et enutriant in aruina calida et recenti porcina vel consimili. Quia si proiicient fetum talem animatum animam eius sine baptismo exsistentem in periculum dant damnationis aeternae, quod non parvum est peccatum animam, scilicet perdere, quamquam possent salvare. Nam ego vidi plures homines virtuosos et militem virtuosum, qui sic parvi nati fuisse asserebantur et servati praedicto modo facti sunt viri optimi. Idcirco haec praedicamus, ut sciatis observare, quia fetus humanus valde in minima quantitate concipitur et animatur, quia vero corpus comiter hominum XLVI. die secundum Augustinum animatur anima rationali ita, quod incipit crescere in utero a principio conceptionis suae usque ad diem XLVI., quo plene organisatum animatur, ac postea ad quantitatem debitam augetur successive. Ideo corpus Christi, quod fuit in primo instanti perfecte figuratum et mox secundum omnia membra distincte organisatum et animatum habuit minorem quantitatem ceteris naturaliter conceptis, qui animantur completa XLVI. dierum aetate, ut dicit Augustinus vel citra scilicet XL secundum Philosophus. Sicque a quantitate minima crevit Christus usque ad XLVI. diem ac tunc factus est tantae quantitatis, quantam habent alii cum animantur. Et sic Christus animatus fuit minimus omnium aliorum quantumcumque minimorum hominum in utero conceptorum. Unde Richardus de Mediavilla super III. dist. IV. in q. circa litteram et concorditer Bonaventura Aureo et Franciscus de Mayronis dicunt, quod membrorum Christi distinctio in ipso, scilicet momento conceptionis per omnia lineamenta et organa perfecta fuit, sed tam parva ac tenuis, quod videlicet si statim natus fuisset ex utero in mundum vix potuissent corporali visu notari distinctiones corporis Dominici. Valde ergo fuit hoc mirabile. (Q)
Sed dicit quare Christus Dominus voluit concipi in tam minima quantitate prae omnibus. Respondetur secundum Bonaventuram et alios, quod potissima ratio est humilitatis commendatio dum Dei Filius, Rex Regum, qui nullo indigebat factus est pro nobis tam parvulus, ut superbiam nostram extirparet, et hoc fecit ex mera charitate. Unde Bernardus: O mira Dei nostri clementia! O mira charitas! Summus omnium factus est imus omnium, quid hoc fecit nisi amor. Et sic patet. Tertio quoque corpus Christi fuit mirabile in hoc, quod complexionis excellentissimae fuit et optimae. Quia fuit de purissimo sanguine Virginis virtute divina formatum. Et ut dicit Dionysius: Optimi est optima facere. Nam Dei perfecta sunt opera. Deut. XXXII.[4] Nimirum, ut dicit Chrysostomus super Iohannem: Ea, quae Deus facit, miraculosae semper sunt meliora illis, quae fiunt per naturam. Et hoc est pro regula. Exemplum de vino de aqua facto per Christum miraculose, quod fuit optimum super omnia vina naturalia. Item de Adae et Evae corporibus. Item de oculis caeci nati. Et sic de aliis miraculose factis. Unde et corpus Christi miraculose factum fuit perfectissimum et optimum super omnia hominum corpora naturalia adeo, quod nulla febre vel paralisi aut alio quovis morbo vel discrisia fuisset molestatum, etiamsi mille annis vixisset in mundo, quod non est in aliis hominibus. Ergo fuit mirabile. (R)
Sed quaeritur, si Christus supervixisset, numquid naturaliter aliquando senio defecisset et mortuus fuisset. Respondetur secundum Richardum super III. dist. XVI. ar. III. breviter, quod Christus non fuit debitor mortis (ut ait Anselmus libro II. „Cur Deus homo” c. X.), quia originale peccatum non contraxit. Et quoniam Christus excellentissima complexionem habuit prae ceteris hominibus, ut patuit. Ideo naturaliter prae ceteris hominibus diutius vixisset, scilicet plus quam Adam vel etiam Mathusalem, qui alios excessit in longitudine vitae. Vixit enim minus XXXI. mille annis, ut habetur Gen. V.[5] Verumtamen quia Christus Dominus voluntarie assumpsit talem naturam humanam, quod foret mortalis pro nostro amore. Idcirco post longissimam prae aliisque diutinam vitam naturaliter mortuus fuisset, nisi per miraculum divina virtute voluisset se conservare sicut et Helye ac Henoch miraculose dedit vivere usque ad tempora Antichristi. Nam et si voluisset divina sua virtute potuisse facere, quod numquam moreretur, sed vivus in caelum translatus fuisset, sicut homo in Paradiso in statu innocentiae permanens vivus ascendisset. O ergo quam mirabilis Christi erga nos amor, qui voluit pro nobis mori, quam vitam eligere corporalem! Quarto denique corpus Christi fuit mirabile in hoc, quod decore erat pulcherrimum prae omnibus hominibus iuxta quid prophetaverat David in Ps. dicens: Speciosus forma prae filiis hominum.[6] Et adeo, quod in eum desiderant angeli prospicere. I. Pe. I.[7] Quinto quia divino splendore fuit praefulgidum. Nam Hieronymus dicit, quod quaedam virtus divinitatis et splendor in Christi facie radiabat, quae boni attrahebantur et convertebantur mali vero terrebantur secundum quod ipse volebat. (S)
Et hoc in exemplo patet quando eiecit de templo vendentes et mensas numulariorum et cathedras vendentium columbas evertit. Matth. XXI.[8] Super quo Hieronymus dicit sic: Inter omnia signa, quae fecit Dominus hoc videtur esse mirabilius, quod unus homo et illo tempore contemptibilis intantum, ut postea crucifigeretur, scribis et phariseis contra se saevientibus et videntibus lucra sua destrui potuerit ad unius flagelli verbera tantam eiicere multitudinem. Igneum enim quoddam atque sidereum radiabat ex oculis eius et divinitatis maiestas lucebat in facie. Haec Hieronymus. Aliud exemplum simile quando scilicet ter prostrarti sunt eum capientes. Item exemplum super hodierno evangelio Ludolphus Carthusiensis allegans doctorem Graecum dicit: Infantis – inquit – Iesu ineffabile iubar adeo illustravit senem Symeonem, ut processu temporis futura mox sibi fierent nota. Haec ille. Et ad praemissa valet etiam exemplum de pictore, quem miserat rex Abagarus, ut figuraret faciem Christi in lineo panno, sed ille nequivit propter radiositatem faciei Christi debite aspicere. Unde Christus faciei suae formam impressit et sic pictori dedit ad portandum regi, ut patet in legenda sancti Thaddei. Sexto corpus Christi fuit mirabile in hoc, quod eloquio sermonis fuit virtuosissimum et mirum in modum dulce ac cordis penetrativum et ad divinam attractivum. Hoc patet in vocatione Matthei, quem in teloneo sedentem unica voce Christus dicit: Sequere me.[9] Sic attraxit virtute suae vocis, quod statim surgens secutus est eum et omnia sua lucra deseruit humana. Etiam pericula, quae ei a principibus accidere poterant parvipendit dum officii sui rationem imperfectam reliquit, ut dicit Remigius. Idem patet etiam in vocatione aliorum discipulorum, qui secuti sunt Christum ad unius vocationis verbum Ioh. II. Unde Ps. prophetando de Christo praedixerat dicens: Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit etc.[10] O anima devota ex hoc potes cogitare quantam dulcedinem prae omnibus hauriebat Beata Maria Virgo audiendo vocem Christi dulcissimam saepissime. Si enim delectabatur in ea Magdalena sedens ad pedes Christi et audiens verba Christi dulcissima multo magis Maria Virgo. O quanta spiritus suavitate cor Virgineum penetrabatur quotiens puerum Christum audivit dicentem: Mater da mihi panem vel da comedere aut bibere huiusmodi. Sicut mos est puerorum talia dulcitur petere a matre. O quali dolore vulnerabatur cor Virginis, quando audiebat vagientem infantem Christum et lactari flebili vagitu petentem! Septimo quia fragrantia odoris corpus Christi fuit suavissimum. Si enim, ut videmus alii pueri quia in peccatis sunt nati aliquem fetorem habent contractum. Sane ergo et pie credendum est per contrarium, quod videlicet Christus sine peccato conceptus et natus de Virgine prae dulci odore fragravit, ut impletum sit in eo illud Scriptum. Ecci. XXIV.: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.[11] Et Can. II.: ego flos campi, et lilium convallium.[12] Unde Bernardus sermone XLVIII. super Canticum dicit, quod sicut flos decorem et odorem habet, sic inquit Dominus Iesus, de quo etiam Sancta Agnes dixit, quod eius odore reviviscunt mortui et tactum confortantur infirmi. (T)
Unde et pagani Soldani narrant, quod in Alkayrtim est fons, quo irrigando crescere habet balsamus et non alius fons huiusmodi invenitur per mundum hoc, ideo esse dicunt, quod Beata Virgo dum fugiens in Aegyptum, cum Iesu illuc venisset, in illo fonte lavit Filium. Et sic ex eius tactu odorifero aqua illius fontis habet hanc virtutem, quod crescere faciat balsamum odoriferum. Ultimo quia corpus Christi fuit gratiae sanitatis vel sanativae virtutis diffusivum. Nam secundum Albertum super Marcum: corpus Christi exalabat virtutem sanativam infirmitatum, secundum illud Lu. VI.: Virtus de illo exibat et sanabat omnes.[13] Et hoc apparuit in sputo et fimbriae tactu, manus impositione, quae omnia sanativa fuerunt. O Iesu bone, quam amabilis es per omnia! (V)
Circa secundum principale de illustratione animae, scilicet Christi considerandum est, quod in Christi anima fuerunt secundum doctorem: octo permirabilia plurima omni creaturae illustrantia ipsam. Primo quia vidit divinam essentiam prae omni creatura etiam angelica visione clarissima. Nam Augustinus dicit, quod Christus ab instanti conceptionis fuit viator et comprehensor. Et quia prae omnibus anima eius fuit Deo unita. Ergo divinam essentiam clarius semper vidit, quam Seraphici spiritus. Secundo quia rationis usum habuit plenam per omnia, quod fuit valde mirabile in tali puero, quia imbecillitas organorum corporalium non tollebat usum rationis in Christo, ut dicit sanctus Thomas super III. Ideo Iere. XXXI.: femina circumdabit virum.[14] Tertio mirabile fuit, quod beatitudo talis in sola tenebatur anima. Nec redundavit in membra sensualia, quia nimirum hoc voluit Deus, ut corpus Christi esset passabile et mortale ad implendum precium redemptionis humanae. Ideo in sensualitate tristis erat usque ad mortem.[15] Mat. XXVI. Et tamen cum hoc in parte rationis superiori erat beata Dei visione. Quarto quia scivit omnia perfectissima sapientia. Unde dicitur in themate evangelico, quod fuit Puer plenus sapientia.[16] Ubi Bernardus dicit: Non minus habuit scientiae Iesus conceptus quam natus, parvus quam magnus, sive ergo latens in utero, sive vagiens in praesaepio, sive iam grandiusculus interrogans doctores in templo, sive iam perfectae aetatis docens in populo aeque perfectus fuit plenus Spiritu Sancto. Haec Bernardus. (X)
Sed quaeritur quomodo anima Christi in utero Virginis clauso Christo scire potuit omnia ab instanti creationis, dum (ut dicit Philosophus) anima in principio creationis est, sicut tabula rasa in quam nil est depictum. Et quia nil est in intellectu nisi prius fuerit in sensu. II De anima. Unde caecus nescit intelligere colores vel discernere, nec surdus sonos, nec somniat de huiusmodi. Quomodo ergo anima Christi potuit imaginari de huiusmodi, cum talia antea numquam viderit vel audierit aut sensu perceperit. Respondetur secundum Thomam super III. dist. XVIII. et concorditer doctores, quod Christo exsistente in utero anima eius non habebat scientiam a sensibus acceptam, sed divinitus infusam. Et sic habitus scientiae in Christo et imaginatio poterat esse per species divinitus infusas animae cum infirmitate organorum corporalium. Secus est autem de aliis hominibus, quo accipiunt a sensibus. Quinto mirabile fuit, quod gratia fuit ei data superplenissima. Unde scribitur Ioh. I.: de plenitudine eius omnes nos accepimus gratiam pro gratia.[17] Lyra, quia omnes discipuli acceperent ex gratia Spiritum Sanctum et omnes electi per gratiam Christi habent salvari. Et dicit gratiam pro gratia. Prima enim gratia, scilicet fidei vel poenitentiae datur sine meritis eo, quod ante gratiam non potest homo mereri. Sed habita prima gratia potest homo mereri de condigno, ut detur sibi secunda gratia, scilicet operis meritorii. Sexto mirabile fuit, quod aliis infantibus se assimilavit exterius in pueritia. Nam talis ac tantus in nullo se differre ostendit ab aliis secundum corporalem apparentiam. Sed se conformavit omnimode in vagitu gestibus et imbecillitate, ut dicit Leo papa, ut veritas humanae naturae non fantastica probaretur. Septimo quia meritum infinitum habuit ad tollenda omnium hominum peccata et obtinenda bona. Dicit enim Bernardus, quod unica gutta sanguis Christi suffecisset pro redemptione totius mundi. Unde Alexander de Ales dicit, quod si Christum nullus occidisset sola eius charitas, qua incarnatus fuit et pati voluit suffecisset pro omnium redemptione. Ultimo quia potentia faciendi omnia, quae vellet fuit ei donata. Matth. ultimo: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.[18] Et sic in omnibus creaturis angelicis et aliis. (Y)
Ex istis omnibus contemplemur devotione pia, quomodo Christus Dominus tantam charitatem nobis exhibuit, quod sciens omnia, quae ventura erant super eum pro nobis sic nasci voluit in carne mortali, ut nos redimeret. Primo quidem cogitemus, quod cum natus esset scivit et cogitavit in animo Christus dicens: Ecce ad hoc natus sum, ut moriar pro hominibus morte crucis acerbissima ac dolorosissima, qui modo natus sum in laetitia Matris et angelorum. Tunc erit tristitia magna. Item secundo quando Mater eum pannis involvit dicere potuit et cogitare. Gratias ago Matri Virgini, quod sic contra frigus me pannis involvit. Sed scio, quod in cruce nudatus omnibus vestibus mori me oportebit. Item tertio quando Mater ligavit fascia cogitavit in animo dicens: Gratias ago etc. Sed scio, quod in futuro ligabor ad columnam et flagellabor acerbissime toto corpore. Item quarto quando osculata est Mater cogitavit dicens: Gratias ago etc. Sed scio, quod in passionis tempore osculo tradar discipuli mei. Item quinto quando lactabat Maria ipsum dicens: Scio, quod felle et aceto potabor in cruce. Item sexto quando eum Mater balneabat et manus ac pedes ei lavabat dicens: Gratias ago etc. Sed scio, quod futurum est, ut manibus et pedibus perforatis ac latere transfixto balneari habebo in sanguine meo pro peccatis hominum. Item septimo quando caput tergebat et faciem dicens: Scio, quia spinis caput hoc configetur multipliciter et facies mea percutietur et conspuetur etc. Item quando in praesaepio ponebat vel in ulnas suscipiens caput ad pectus sustentabat ingremio dicens: Gratias ago etc. Sed scio, quod in cruce non habebo, ubi caput reclinem, sed inclinato capite emittam spiritum. O ergo Iesu charitas tibi laus et gloria. (Z)
Circa tertium de dignitate pueri Iesu notandum breviter, quod super praedicta omnia mirabilia hoc fuit maius indicibiliter, quod videlicet anima et corpus Christi fuerunt deitati unita unione ypostatica seu personali. Iuxta illud Ioh. I.: Verbum caro factum est.[19] Haec quippe unio maior fuit, quae unio animae tuae ad corpus tuum. Et ex tali unione tanta est dignitas Christi, ut veraciter et perfectissime fieret communicatio idiomatum, id est proprietatum divinarum et humanarum Christo secundum Augustinum et communiter doctores super III. ita, quod iste propositiones sunt verae. Prima. Deus est imbecillis infantulus factus pro hominibus minoratus. Secunda. Deus est fatigatus passus mortuus et crucifixus etc. Tertia. Deus omnium factus est servus servorum pauperrimus. Quarta. Deus omnipotens per unam feminam est lactatus et ne in terram decideret brachiis femineis portatus. Item econverso. Quinta proposito, quod unus infantulus creavit caelos, stellas et angelos. Sexta, quod unus infans plus scivit, quam omnes angeli et totus mundus, et iste infantulus docuit omnes homines et angelos. Septima, quod unus infantulus imbecillis regebat mundum totum potentia et caelestes spiritus. Octava, quod unus puerulus in utero Virginis inclusus est omnium Deus omnipotens et aeternus incomprehensibilis toto caeli ambitu et immensus. Accedamus ergo o carissimi et laudemus Deum nostrum, qui tot et tam piissima miracula pro nobis facere voluit in Christo! O peccatores! O iusti! O omnes Christiani! Amate Christum, qui pro vestro amore dedit seipsum et tanta fecit! O omnes fideles flectamus genua et adoremus hunc infantulum Iesum tam mirabiliter et amabiliter natum et rogemus, ut ipse puerulus Deus verus det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro! Amen.

 

De eadem Dominica quartum sermonem videlicet de gladio doloris Mariae habes in Stellario Beatae Virginis conscriptum. Vide, si placet ibi.


[1] Lc 2,40

[2] Lc 2,40

[3] Lc 2,40

[4] Dt 32,4

[5] Gen 5,5

[6] Ps 44,3

[7] 1Ptr 1,12

[8] Mt 21,12

[9] Mt 9,9

[10] Ps 44,3

[11] Sir 24,20

[12] Ct 2,1

[13] Lc 6,19

[14] Jr 31,22

[15] Mt 26,38

[16] Lc 2,40

[17] Io 1,16

[18] Mt 28,18

[19] Io 1,14