Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de tempore, Pars hiemalis

Sermo XIV.]

 

De eadem Dominica
Sermo II devotus scilicet de adventu Christi in animam
 
Factum est verbum Domini super Iohannem.[1] Luc. III. c. et in evangelio hodierno. (A)

 

In quibus verbis designatur adventus Christi in mentem. Nam in eo, quod dicitur factum est verbum Domini designatur Dei filius mystico intellectu, quia filius Dei verbum Dei esse dicitur. Ecci. I. Fons sapientiae verbum Dei in excelsis.[2] Et Ioh. I. In principio erat verbum[3], id est filius. In eo autem quod dicitur super Iohannem (quod interpretatur gratia) designatur Christianus in gratia existens. Factum est ergo verbum Dei super Iohannem quando Dei filius advenit per gratiam in mentem vel animam Christianam. Et quoniam hiis diebus Ecclesia agit de adventu Christi et in proximo instat dies Nativitatis Dominicae opus est ergo cuilibet Christiano animam praeparare, ut Christus adveniat et nascatur in ea per gratiam. Proinde de adventu Christi in animam tria mysteria declarabimus in hoc sermone ad aedificationem.
·      Primum de eius amorosa desiderabilitate.
·      Secundum de ipsius gratiosa acceptabilitate.
·      Tertium de apparatus dignicosa salubritate.
Circa primum de amabili desiderio et devotione, quam debet quilibet Christianus habere ad Christi adventum in animam. Notandum est, quod sicut accipitur ex verbis Bernardi in sermone de adventu. Adventus Christi quadruplex est. Quidam ad homines, quidam in homines, quidam contra homines, quidam super homines. Primus adventus Christus fuit summae humilis quando videlicet venit ad homines omnes liberandos in summa humilitate nostrae paupertatis et servitutis passionis et mortis. De quo Phil. II. Exinanivit semetipsum formam servi accipiens humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.[4] Secundus adventus, quo venit in homines est summe amabilis et desiderabilis, quia venit in nostram animam ex summo amore, ut salvet nos inhabitando et in se ipsum transformando. Iuxta illud I. Ioh. IV.: Deus charitas est et qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo.[5] Tertius adventus, quo venit contra homines scilicet ad iudicium mortis est comiter amarus et formidabilis, quia animam de corpore tollet et districtam rationem exiget. Unde Ecci. XLI.: O mors, quam amara est memoria tua.[6] Quartus, quo venturus est super homines iudicando in fine mundi erit summe horribilis et terribilis praecipue malis, qui non praeparaverunt in se locum Christo, ut debuerunt nec eum susceperunt, ut pagani. Aut qui susceptum in baptismo tandem eiecerunt turpiter per peccatum, sicut faciunt heu mali Christiani. Ideoque carissimi debemus nos praeparare pro hiis diebus praeserti ad adventum Christi in animas nostras, quia iste adventus est homini summe amabiles et desiderabiles devoto. (B)
Quare autem adventus Christi in mentem reputetur prae ceteris magis desiderabilis et devotius exorandus ab omnibus plures sunt inductiae rationes.
·      Prima ratio specialis utilitatis.
·      Secunda ratio salutaris necessitatis.
·      Tertia ratio spiritalis suavitatis.
·      Quarta ratio divinalis placibilitatis.
Prima ratio specialis utilitatis, quia alii adventus, scilicet in carnem ad mortem et iudicium communes sunt bonis et etiam malis nec secundum se hominem faciunt meliorem conferendo aliquam ex se ipsis utilitatem salutiferam homini, nisi et assit adventus Christi in mentem credentis, ut patet de Iudaeis, de Pilato et crucifigentibus Christum et aliis, qui viderunt Christum in primo adventu nec in ipsum crediderunt. In iudicio etiam boni et mali Christum videbunt, sed ex hoc non beatificabuntur mali. Sed adventus iste in mentem est tantummodo bonorum, qui se praeparant per gratiam et eos Christus beatificat. Unde Sap. I.: In malivolam animam non introibit spiritus sapientiae nec habitabit in corpore subdito peccatis.[7] Et VII. c. dicitur. In animas sanctas se transfert et prophetas et amicos Dei constituit.[8] Ideo Haymo super Iohannem dicit. Dominum Deum tuum suscepturus in habitaculum cordis tui, emunda conscientiam tuam ab operibus mortuis et a cogitationibus immundis, quia mundus hitator, scilicet tantus rex mundam quaerit domum. (C)
Secunda ratio salutaris necessitatis, quia iste adventus Christi, scilicet in animam summe necessarius est ad salutem. Et ideo dicit homo eum summa devotione desiderare et ad eum se praeparare. Et hoc declaratur in ordine ad quoscumque respectus. Primo quidem o homo, si te convertis ad intra, scilicet ad cor, scito quia nisi Christus adveniat in animam per gratiam, non recedet diabolus sicut tenebrae non recident, nisi lux adveniat et sic fugatur nec simul cohabitare possunt. Bernardus: Angustum est cor humanum, non possunt simul in eo habitare Deus et diabolus. Item Augustinus homilia VIII. super Ioh. dicit: Deus, qui caritas est et peccatum mortale opponuntur. Ideo nisi vitia radicitus evulsa fuerint bona plantari non poterunt. Secundo si convertis te ad extra. Scito quoniam omnia bona exteriora nil valent nisi Christum habeas in conscientia. Augustinus. Tale bonum Deus est, ut nemini eum deserenti bene sit nam, qui Deum habet omnia habet, qui Deo caret nil habet, quia in Deo sunt omnia bona et sine Deo nil valent omnia. Tertio si te convertis ad supra scito, quod caelestem gloriam habere non poteris nisi in praesenti Christum per gratiam habeas in anima, quia ut dicit Isidorus secundum dona gratiae dabitur gloria. Quarto si te convertisad infra. Noveris, quia qui Christum per gratiam non habet incurrit inferni poenas. Gerson liber de interna conversatione dicit: Sine Iesu esse gravis infernus est. Nam peccatum ligatur ad gehennam, ut dicit Magister in II. dis. XLII. „Ergo” etc. Quinto si convertis te in anteriora, id est in praeterita Christi beneficia videlicet incarnationis redemptionisque et huiusmodi scito, quod si in praesenti Christum non habes in anima omnia illa amisisti et omnium meritorum Christi ac beatorum participationem perdidisti. Unde Eccs. IX. Qui in uno peccaverit multa bona perdet,[9] Item sexto si te convertis ad praesentia, scilicet opera tua vitiosa in quibus iaces, scito quod Christum per peccatam de corde tuo turpiter eiecisti. Utpote quia ipsum negasti, unde Hieronymus. XI. q. III. c. „Extimant” dicit: Quotienscumque vincimur a vitiis atque peccatis totiens Deum negamus factis. Item non solum negamus, sed etiam crucifigamus. Heb. VI. Rursum crucifigentes Christum in semetipsis.[10] Septimo si te convertis ad posteriora, id est ad futura mala ad quae tendis hoc est ad mortis pericula, scito quod nisi Christum in te habueris pessima morte morieris et amarissimo iudicio damnaberis. Ps. Mors peccatorum pessima.[11] Octavo si te convertis ad dextram, scito, quod si Christum contemnis nec vis suscipere in animam omnes angelos et beatos atque Beatam Virginem tibi aversos et tamquam inimicos habebis et omnem insuper creaturam. Gregorius: Offenso creatore offenditur omnis creatura. Exemplum. Si regem quis de hospitio suo vel domo sua turpiter expelleret omnes famuli regis inimici fierent illi. Nono si te convertis ad sinistram, scito, quod si Christum non habes sub potestate diaboli es tamquam eius servus. II. Pe. II. A quo quis superatus est huius et servus.[12] Augustinus. Malus tot daemoniorum quot vitiorum servus est. Bernardus. Quid causae est, ut inimico servire velitis potius quam Deo. Nam revera magna est haec ingratitudo, quoniam Christus nos redemit sanguine suo, ut maneret in corde nostro. Nos autem tradimus animas nostras diabolo. (D)
Exemplum narratur, quod miles quidam a serpente leonem liberavit et leo inseparabiliter adhaesit militi illi. Item leo quem sanctus Hieronymus a sentibus sanavit semper de serviendo adhaesit fratribus suis. Econtrario peccator relicto Christo redemptore sanante sanguine fuso suo adhaeret serpenti infernali, id est diabolo et sentibus vitiorum. Et quid persolvet diabolus homini tali pro stipendio nisi quod ipse habet, scilicet mortem aeternam. Rom. VI. Stipendia peccati mors. Gratia autem Christi vita aeterna.[13] O ergo Deus meus quanta est ingratitudo contra te hominum peccatorum! O dementia pessima, ut tu peccator magis velis perire cum diabolo quam scilicet Christum Deum et fontem omnium bonorum in te habere ad vitam aeternam! O tu bona anima Christiana desidera adventum Christi in te et praepara te devote pro hiis diebus, ut consequaris salutem in Christo!
Tertio ratio spiritualis suavitatis, quia ut Ambrosius in homilia de sancto Matheo dicit, qui Iesum domicilio recipit interno maximis delectationibus exuberantium pascitur voluptatum, scilicet spiritualium. Et Bernardus: Dulcissimus – inquit – cibus animae est gratia Christi. Hinc Iohannes Gerson liber De interna conversatione ca. VIII. dicit: Quando Iesus adest totum bonum est, nec quidquam difficile videtur, quando Iesus non adest totum durum est, quam aridus et durus es sine Iesu, et esse cum Iesu dulcis Paradisus est. Qui invenit Iesum, invenit thesaurum bonum, et qui perdit Iesum, perdit plus quam totum mundum. Haec et plura ibidem. De ista etiam suavitate adventus Christi Basilius dicit. O dulcedo melliflua! O dulcedo miranda! O quam dulcis es Iesu bone quando ades in meditatione, sed dulcior in oratione, dulcissimus in contemplatione, super dulcissimus in beatitudine. Haec ille in Sententia. Propterea carissimi debemus nos praeparare desiderant ad tam dulcem et amabilem Christi adventum. Exemplum accipiamus de sanctis patribus Veteris Testamenti. Qui summo desiderio expectabant et exorabant Christi adventum in carnem clamantes usque in caelum dicentes utinam: Dirumperes caelos et descenderes.[14] Isa. LXIV. Beatam etiam Virgo Maria lacrimose exorabat hoc idem. Quanto magis debemus adventum Christi in mentem desiderare.
Quarta ratio divinalis placibilitatis, quia ipse Christus Deus summe desiderat et placitum est sibi, ut in nobis habitet. Sicut ipse testatur Prover. VIII. Deliciae meae – inquit – esse cum filiis hominum.[15] Sed dicit: Ego peccator sum magnus, timeo ergo, quod horret meum cor foedum Christus intrare. Audi Augustinum in Soliloquia dicentem: Domine semper te praesentem exhibes, semper te paratum offers, si tamen me paratum invenies. Si ergo tu homo peccator es, praepara tamen cor tuum, scilicet per poenitentiam, et statim sine dubio adveniet Christus in te. Sicut promisit Iere. VII. Bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum. De hoc in sequenti ar. plura. O Dei nostri clementia, quae nullum peccatorem paenitentem abiicit! O peccator praepara ergo te! (E)
Circa secundum de acceptabilitate, quaeritur qualibus signis possit agnosci et probari, quod videlicet Christus summe acceptet et diligat advenire et habitare in corde humano bene praeparato. Ad quod ex Scripturis et doctorum dictis plura signa assignemus. Primum signum amabilis totius Trinitatis accessio. Unde Christus Ioh. XIV. ait: Si quis diligit me sermones s meos servabit subditur et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus.[16] Bernardus: Tanta est benevolentia Dei Patris. Tanta dignatio Filii. Tanta benignitas Spiritus Sancti circa bene affectam et compositam animam, ut non solum ad eam veniant, sed et mansionem apud ipsam faciant tam Pater, quam Filius, quam etiam Spiritus Sanctus. Haec ille. Secundum signum Beatae Mariae gratiosa in corde gestatio. Nam Augustinus De bono Virginitatis dicit: Beatior fuit Maria concipiendo fide Christum, quam concipiendo ventre carnem Christi. Nam materna propinquitas nihil Mariae profuisset nisi felicius Christum corde quam carne gestasset. Haec Aug. Ergo sequitur, quod plus amavit Christus in corde Mariae gestari et morari quam in utero secundum carnem gestari. Tertium signum causalis ordinatio vel praeelectio. Nam finis est melior et praeeligibilior ordinatis in finem I. Phisi. et II. Thopi. Sed quaero te, quare Christus voluit incarnari, pati, mori et omnia, quae operatus est pro nostra salute, quare vel ad quem finem ordinavit fieri et fecit. Utique non ad alium finem nisi ut nos salvaret et liberatos a diabolo ipse possideret inhabitando in animabus nostris per gratiam in praesenti et gloriam perpetuam in futuro, ut ex hoc glorificaremus Deum non propter sui indigentiam sed propter nostram utilitatem ex mera sua bonitate collatam, ut patet per Magistrum in II. dist. I.: Sed quoniam propter unumquodque tale et ipsum magis I. postea ergo Christus habitare in corde nostro summe amat propter quod fecit omnia. Hinc I. Cor. VI. Empti estis pretio magno scilicet sanguine Christi, glorificate ergo et portare Deum in corporibus vestris.[17] Quartum signum cordis expeditio et desideratio, quia secundum Scripturas super omnia Christus petit et desiderat, ut sibi demus corda nostra pro hospitio. Nam Prover. XXIII. dicit fili praebe mihi cor tuum[18] et Canti. VIII. Pone me, ut signaculum super cor tuum.[19] Item Eph. III. Christum habitare per fidem in cordibus vestris[20] (F)
Quaeritur hic quare Christus iuxta Scripturas istas praedictas magis vult petere cor hominis ad inhabitandum, quam caput vel alia membra. Respondetur, quod plurimae rationes ad id assignari possunt. Prima ratio propter amoris fontem in corde exeuntem, quia omnis boni amoris et etiam omnis male affectionis fons est in corde teste Pho. XIII. De animalibus: Cor – inquit – est principium vitae et omnis motus sensus et operationis. Unde Christus Lu. VI. dicit: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.[21] Haec ibi. Idcirco in hoc, quod Christus vult cor inhabitare significat, quod vult totum corpus et totam vim animae et omnis actionis, ut nihil sit in homine, quod deserviat diabolo per vitia sed totum Christo. Unde praecipit Mat. XXII.: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, tota anima tua, mente et ex omnibus viribus[22], scilicet operum. Secundo propter bonitatis reductionem. Hoc enim mirum videtur, quod (dicente Pho. li. De animalibus) in omnibus aliis animalibus cor est in medio praeter quam in homine ubi declinat ad sinistram. Vult ergo Christus cor habere, ut reducat per affectionem ad bonitatem. Unde Bernardus super Psalmum dicit: Merito in sinistro latere dicitur esse positum cor hominis eo, quod affectio eius prona sit semper et proclivis in malum terrenum. Orandum est ergo cum David dicente. Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum. Haec Bernardus in sententia: O ergo homo praebe Christo cor tuum, ut declines a malo sinistri operis in bonum opus aeterne beatitudinis, quam repromisit Christus ipse Mat. V.: Beati mundo corde (inquit) quia ipsi Deum videbunt.[23] Tertio propter cordis ipsius creationem, quia si carissimi diligenter consideramus videtur, quod Deus Trinitas cor humanum specialiter creavit pro suo habitaculo. Unde Ps.: Qui, scilicet Deus finxit, id est creavit singillatim corda eorum. Et Glossa: Patulum oportet esse cor, quod recipit illum, qui caelum et terram implet. Declaratur autem sic. quia secundum Galienum in Antigonio veteri atque sin Avicenna: cor factum est sic ut esset cavum habens tres cellulas in se, et sic in hoc, quod cor est tricameratum significatur, quod per tres virtutes theologicas scilicet fidem, spem et charitatem inhabit, et in eo Trinitas Sanctissima, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Unde et tribus litteralis nomen eius constat. Prima c quasi sonet camera, secunda o quasi omnipotentis. Tertia r quasi regis. Hoc est. Camera omnipotentis regis, ut communiter ethimologisatur. Quarto propter exuberantiam sanguinis et originem, quia cor plenum est sanguine et in eo est fons sanguinis et quia Christus fuit totus perfusus sanguine et in corde vulneratus, ideo vult hospitari in sanguinolento corde. Simile enim applaudit suo simili. VIII. Eth. Ideoque vult Christus, ut per iugem meditationem gestemus in corde ipsum sanguine perfusum pro nobis. Unde Augustinus orabat dicens: Scribe quaeso Domine Iesu in tabulis cordis mei sanguine tuo vulnera passionis tuae, ut te semper in mente habeam tuo amore dulciter ardeam. Exemplum habemus de falcone generosa ave, quae cum diu volaverit pro praeda tandem cor pro mercede requirit. Sic quia Christus multum volavit pro anima nostra capienda ad beatitudinem ex praeda diaboli. Nam de caelo volavit in uterum Virginis. Inde in mundum, inde ad crucem, inde ad limbum et tandem rediit in caelum. Ergo cor nostrum sibi vendicat. (G)
Circa tertium de apparatu nostro salubri, ut digne possimus suscipere Christum venientem in corda. Quaeritur qualiter debemus praeparare corda nostra, ut dignetur Christus advenire in ipsa praesertim pro festivitate futura. Ad quod respondendo accipiamus exemplum de adventu Christi primo, scilicet in carnem. Nam ut dicit Augustinus omnis Christi actio est nostra instructio. Notandum ergo, quod veniens nascendo ex Virgine praecipue in septem dedit exemplum, quod videlicet taliter debemus praeparare corda nostra, ut visitet nos et nascatur in corde nostro. Primo quia peccatam detestari monstravit, ut nobis odienda illa ostenderet. Nam Hieronymus super illud „Lux orta est eis” dicit quod nocte, qua natus est Christus omnes sodomitico vitio laborantes in toto mundo extincti sunt, quia ut Augustinus dicit: tantum horrebat Deus hoc vitium contra naturam in homine, quod fere desiit incarnari et propter hoc tardavit venire. Ideo Gregorius. Tergat sordes pravi operis, qui vult Deo praeparare hospitium mentis. (S)
Secundo quia vagiendo et plorando vocem emisit. Sap. VII. Primam vocem omnibus similem emisi plorans.[24] Docens, quod nos debemus plorare pro praeteritis peccatis et voce confiteri ea. Unde Ambrosius in sermone dicit: Si mulierculae solent aliquas ferias suscepturae, maculas vestium suarum aqua diluere. Cur nos excepturi natalem Domini non magis maculas animarum nostrarum fletibus abluamus. Quapropter hortamur – inquit – vos, ut confessionem peccatorum vestrorum purissime faciatis. Tertio quia rigidam poenalitatem et paupertatem sustinuit, utpote in asperitate hyemalis frigoris in stabulo natus etc. Quo docet pro peccatis poenalibus operibus satisfacere, scilicet ieiunio elemosyna etc. Ambrosius in sermone: Natalem Domini suscipienti oportet nos esse sanctitate mundos nitidos honestate, ut quo diem festum advenire cernimus accuratius incedamus. Exemplum sicut dicit Iohannitius De regimine sanita: Dum quis oriente solari lumine in stratu permanserit et sopore semper infert aegritudinem, sic morbum infert spiritualem dum circa ortum Christi in accidia manserit. Quarto quia oboedientiam Deo Patri et etiam Matri Christus exhibuit, quo docemur, ut oboediamus per omnia praeceptis Dei et etiam monitis Ecclesiae. Unde valde bonum est, ut se homo ad contionem praeparet pro hiis diebus ex amore et devotione nascentis Christi, quamvis hoc non sit in praecepto. Quinto quia de sanguine puro virginis incarnari voluit. Et natus statim in circumcisione sanguinem pro nobis fudit. Quo docemur recogitare Christum passum. Unde Bonaventura dicit: Totus thesaurus et omnis sanctificatio animae est in memoria passionis Christi. Sexto quia humilitatem in omnibus tenuit, ut nobis exemplum humilitatis praeberet. Isa. LVII. In sancto habitans et humili spiritum.[25] Septimo quia annunciari pacem per angelos statuit. Lu. II. quo docemur iras deponere et pacem tenere. Ps. In pace factus est locus eius.[26] Qui his modis se praeparant Christum in se habebunt. Exemplum de beato Francisco, qui cum memoriam nativitatis Domini faceret praeparato praesepio et feno et adductis bove et asino etc. Visus est formosum puerum Iesum in praesepio amplexando excitare a somno. Unde et fenum ibi positum valuit ad miracula sanitatum. Rogemus ergo etc.


[1] Lc 3,2

[2] Sir 1,5

[3] Ioh 1,1

[4] Phil 2,7-8

[5] I Io 4,16

[6] Sir 41,1

[7] Sap 1,4

[8] Sap 7,27

[9] Ecl 9,18

[10] Hbr 6,6

[11] Ps 33,22

[12] 2Pt 2,19

[13] Rm 6,23

[14] Is 64,1

[15] Prv 8,31

[16] Ioh 14,23

[17] I Cor 6,20

[18] Prv 23,26

[19] Ct 8,6

[20] Eph 3,17

[21] Lc 6,45

[22] Mt 22,35

[23] Mt 5,8

[24] Sap 7,3

[25] Is 57,15

[26] Ps 75,3