Sermo XI.]
Dominica III. Adventus. Sermo secundus de Christi adventu ad faciendum iudicium discretionis et remunerationis in hora mortis.
Venturus est, qui ante me factus est, Ioh. I.[1]
et in evangelio hodierno. His diebus Ecclesia agit de adventu Christi in carnem
et ad iudicium. (A)
Sed quia secundum Richardum
de Sancto Victore similiterque Augustinum
super Psalmum Christus venit in mundum ad
faciendum triplex iudicium. Primum discretionis, scilicet quo fideles ab
infidelibus discernuntur, de quo Ioh. XII.: Nunc iudicium est mundi.[2]
Hoc iudicium quotidie celebratur et est occultum et homini imperscrutabile,
scilicet quare hunc eligat et illum deserat. Et immo quotidie timendum est
nobis, ne propter peccata deseramur a Deo et reprobemur in hoc iudicio
discretionis, quod quotidie fit super capita nostra. Secundum iudicium est
punitionis, quod celebrabitur in hora mortis iudicio particulari, et perfectius
in fine mundi iudicio generali, de quibus Matth. XVI.: Tunc reddet unicuique secundum opera sua.[3]
Et Ecci. XVIII.: Ante
iudicium interroga teipsum et in conspectum Dei invenies propitiationem.[4]
Tertium est iudicium remunerationis, quod celebrabitur continue in caelo. Prima
duo inducunt timorem, tertium accendit amorem secundum Richardum. Unde in hoc sermone post alia mysteria declarata
in prece dentibus intendo iam agere de iudicio vicem triplici praedicto,
inquantum huiusmodi iudicia habent fieri hora mortis secundum hoc thema
praeacceptum, in quo habetur, quod venturus est Christus, scilicet qui factus
est ante Iohannem, immo ante omnes sanctos et angelos ac creaturas, quia
praepositus omnibus etiam secundum humanitatem verbo unitam et iudex vivorum ac
mortuorum constitutus. De hoc autem iudicio tria mysteria notabimus.
·
Primum de adventu Christi ad
iudicium discretionis
·
Secundum de accessu animae ad
iudicium mortis
·
Tertium de consolatu animae
bonae propter iudicium remunerationis (B)
Circa primum de Christi adventu in iudicium discretionis, sicut ipsemet Iesus testatur Ioh.
IX. dicens: Ego in iudicium in hunc mundum
veni. Lyra dicit, quod haec non
accipitur iudicium condemnationis et praemiationis, quod erit in secundo
adventu Christi, sed iudicium discretionis credentium a non credentibus et
bonorum a malis. Quaeritur, quibus modi Christus Dominus in suo iudicio
discretionis secernet bonos a malis. Nimirum experientia certa videmus in hac
vita, quod boni et mali in omnibus gratiis gratis datis ac operibus bonis de
genere et prosperitatibus ac adversitatibus aeque conveniunt et communicant. Et
hoc etiam Scriptura testatur, Eccs. IX. dicens: Sunt iusti atque sapientes et opera eorum in manu Dei, et
tamen nescit homo, utrum amore vel odio dignus sit, sed omnia in futurum
servantur incerta, eo quod universa aeque eveniant bono et malo, iusto et
impio, sicut bonus ita et peccator, ut periurus ita et ille, qui verum deierat,[5]
id est multum assertive iurat, ut exponit Lyra, et ideo – inquit – non potest a nobis distingui,
quid est acceptus Deu et quis non per aliquod vontingens hominibus in hac vita,
sed in futurum servantur, quia tunc manifeste videbitur, quos Deus acceptat et
diligit, et quos non, quamvis ante non possimus nos discernere et certe scire
hoc Dei iudicium, nec de nobismetipsis, nec etiam de aliis a fortiori via
humana, possumus tamen secundum Lyram habere aliquam coniecturam praecipue ex
divina revelatione, saltem in Scriptura Sacra divinitus inspirata. Expedit ergo
nobus, et utile est scire modos discernendi et observare, ut possimus evitare, ne
iudicemur et deputemur a Christo in consortium et numerum reproborum.
Advertendum ergo, quod ex Scriptura colligendo reperiuntur et traduntur a
doctore plures modi, quibus in iudicio Christi discernentur boni et vere Deo
dilecti a reprobis, et boni eligentur in partem Christi, mali autem in partem
diaboli. Primo in modo credendi, secundo in modo vivendi, tertio in modo
finiendi, quarto in modo retribuendi. Primo, inquam, in modo credendi, per quem
modum discernentur credentes ab infidelibus, nam sine fide impossibile est
placere Deo, Heb. XI.[6] et Mar. ultimo.: Qui crediderit, et baptisatus fuerit, salvus
erit, qui vero non crediderit, condemnabitur.[7]
Hinc Christus dicit Ioh. III.: Hoc
est iudicium, quia lux, id est Christus, venit in mundum, scilicet
carnem assummendo et salutem operando, et dilexerunt homines magis
tenebras, scilicet infidelitatis praeeligendo, quam lucem,[8]
q. d. secundum Lyram, in hoc habent manifestam causam damnationis. Hoc
modo discernendo iudicabit Christus omnes haereticos et schismaticos, et ponet
eos in partem daemonum. Unde Augustinus de fide ad Petrum et extra de
haereticis ca. firmissime ait: Tene et nullatenus dubites omnem haereticum vel
schismaticum cum diabolo et angelis eius aeterni ignis incendio participandum,
nisi ante finem vitae fuerit catholicae incorporatus Ecclesiae. Secundo inter
credentes discernet Christus et iudicat in modo vivendi. Nam qui bene vivunt,
scilicet Deum vere diligendo et peccata cavendo, ac praecepta Dei conservando,
isti secernentur et iudicabuntur in partem Christi, Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum
vitiis et concupiscentiis.[9]
Unde et Christus ait Ioh. XVIII.:
Qui ex Deo est, verba Dei audit,[10]
scilicet implendo opere eius mandata, qui autem male vivunt, segregabit eos
Christus in partem diaboli. Unde talibus dicit Ioh. ibidem: Vos ex patre diabolo estis et desideria patris
vestri vultis facere.[11]
Et Ps.: Introibunt in
inferiora terrae, id est in gehennam, tradentur in manus gladii, id
est sententiae Christi, qua sicut gladio dividet bonos a malis, partes
vulpium erunt,[12]
id est daemonum, qui callide vulpina fraudulentia deceperunt illos. O ergo
miser peccator, time servire diabolo, et fuge in partem Christi veram
poenitentiam agendo et bene vivendo, ne pereas in iudicio. Tertio Christus
inter bene viventes iudicat et discernit in modo finiendi. Nam Cyprianus
De poenitentia dist. I. ca.: „Numquid Cain”
dicit sic: Qualem te invenit Dominus, cum vocat, scilicet per mortem, talem
pariter et iudicat. Unde quem invenit bene perseverasse et finivisse, iudicat
in partem Dei, iuxta illud Matt. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.[13]
Et econtra regula generalis, quod qui male vivit, male finit, et sic cum
diabolo peribit. Item Athanasius in Symbolo: Qui bona egerunt, scilicet perseverando, ibunt in
vitam aeternam, qui vero mala egerunt, ibunt in ignem aeternum. Quarto Christus
quo ad singulos discernit iudicando bonos et malos in modo retribuendi. Ps.: Duo haec audivi, quia potestas Dei est et tibi,
Domine, misericordia, quia tu reddis unicuique secundum opera sua.[14]
Dicit: potestas Dei est, scilicet ad puniendum malos secundum sungula
demerita. Dicit: et misericordia, scilicet ad praemiandum bonos supra
merita. Proinde carissimi, consideremus, quomodo Christus iudex sedet in caelo
iudicium celebrando quotidie supra capita nostra et decernendo nos vel malorum
et peccatorum demerita. Sed heu, quam multi homines nil curant de his, immo
ridendo, trufando et epulando currunt ad
Infernum. (C)
Sed tales audiant terribile
exemplum, quomodo iustus iudex Christus, quandoque etiam in hoc mundo patentur,
dat huiusmodi in partem et potestatem diaboli. Gregorius quippe IV. libro dialogorum scribit, quod vir quidam fuit dives, sed vitiis
plenus et carnis voluptatibus deditus, ac avaritiae intentus, cuius malis
Dominus finem facere decernens corporali molestia percussit, et ad extremum
propinquans apertis oculis vidit nigerrimos et tetros piritus coram se astare,
ut raperent eum ad Infernum, tamquam partem sibi iure debitam, At miser ille
cepit tremere, pallescere, sudare et magnis vocibus clamare indutias petens
usque mane. Accurrit familia et quidam filius suus monachus nomine Maximus
affuit. Cui dicebat: Maxime in fide tua suscipe me. Turbatur familia, luget
Maximus. Miser autem infirmus pavore daemonum huc illucque in lecto vertebatur,
sed undique daemones adesse videbat, et sic constrictus nimis inter daemones
vocibus magnis indutias petens usque mane anima eius est evulsa. O et tu
peccator, time tibi similia. Nam ut dicit Cato: Felix, quem aliena faciunt pericula cautum. Et sic
patet. (D)
Circa secundum mysterium de accessu animae ad
iudicium mortis aliquae quaestiones occurrunt. Prima quaestio est de adductione
ad iudicium, vicem quis adducet animam in hora mortis ad iudicium. Ad quod
dicendum, quod non est hoc omnino certum. Unde in epistola Cyrilli ad
Augustinum unus illorum trium, qui resuscitati fuerant per beati
Hieronymi merita requisitus a Cyrillo, quid sibi acciderat post mortem, inter
cetera dixit sic. Mea – inquit – anima dissoluta a corpore subito in ictu oculi
fuit ante Dei iudicantis praesentiam deportata, sed a quibus ez quomodo, non
cognosco. Nec mirum, nam nunc carnis mole aggravor, tunc autem erat anima sine
carne. Haec ibi. Nam secundum Richardum, sicut infra dicemus, anima separata
cum assimiletur angelis, in per se exsistendo potest per suam virtutem
naturalem se movere de loco ad locum, et sic potest per se ire ad locum
iudicii. Et ut communiter tenetur, angelis eam associabit et sic ducet. (E)
Secunda quaestio de
translatione ad locum deputatum est, quomodo anima iudicata transfertur ad
locum sibi deputatum. Ad hoc respondetur secundum eundem Richardum
super IV. dist. L., quod sicut angelus in
se et etiam in assumpto corpore potest se movere de loco ad locum et transire
hicinde, cum sit alicubi diffinitive, sic etiam anima separata angelis
assimilata in per se exsistendo, quamvis habeat imperfectiorem per se essendi
modum, quam angelus, cum sit alicubi diffinitive, potest se movere de loco ad
locum et transire. Et hanc – inquit – potentiam movendi accepisse videtur a
creatore. Nam animae recedentes a corporibus in caritate, quae nil secum
portant purgabile, sciunt, scilicet sententia lata, quia voluntas Dei est, quod
statim ad caelum imperium transferantur. Cum ergo sciant se movere posse et
velint, quia vehementer locum illum desiderant, probabile est, quod ad locum
seipsas moveat, quamvis ab angelis associentur, ut infra patebit. Animae autem
recedentes a corporibus secum portantes aliquid purgabile sciunt, quod voluntas
Dei est, scilicet ex sententia lata, ut ad locum purgationis transferantur. Cum
ergo hoc sciant et possint et velint, eo quod iustitiae divinae sunt
oboedientes, videtur, quod ad illum locum moveant se, quamvis illuc associentur
a bonis angelis. Et ut dicit Bonaventura: comitantibus etiam malis angelis, qui de poenis animarum laetantur,
quamvis nil in eis posse videant. Denique animae recedentes a corporibus in
peccato mortali movent se ipsas ad locum Inferni coactae, scilicet et invitae,
quod est etiam eis in poenam. Sicut latro – inquit -, qui ducitur ad patibulum,
quam illuc trahi vel in via plus affligi. Haec Richardus. Nam et ego vidi quendam adiudicatum morti
vehementer supplicasse, ne traheretur ad locum per caudas equorum et libentius
illuc per se peditavit. Vae ergo tunc peccatori. (F)
Tertia quaestio oritur ex
dictis de conductione angelorum, quomodo ergo Scriptura dicit, quod animae
portantur ab angelis, iuxta illud Luc. XVI. de mortuo Lazaro, qui portatus est ab angelis in
sinum Abrahae.[15]
Respondetur secundum eundem Richardum ibidem, quod illa portatio, de qua loquitur Christus, non
est subvectionis, quia anima per se ascendere potest, ut praedictum est, sed
est portatio reverentialis exhibitionis. Unde secundum eundem Richardum similiterque sanctum Vincentium et alios, sicut videmus, quod magnae personae,
puta, reges et reginae euntes de loco ad locum aliquando portantur ab
honorabilibus personis praecedentibus, et etiam sustentantibus ac sequentibus
in signum reverentiae, sic in proposito. Quarta quaestio de ratione huius
comitationis animarum est, scilicet quare vult Deus, quod animae salvandae
comitantibus angelis ducantur in caelum, non indigeant. Respondetur secundum Richardum, Vincentium et alios recolligendo, quod haec non est propter indigentiam, cum se
possint sine omni adiutorio angelorum evolare in caelum ipsae animae sanctae
plenariae a peccatis purgatae, sed hoc vult Deus propter alia. Primo quidem in
signum fiduciae, ut sciant se animae esse securas contra daemones, per quorum
habitacula, hoc est per aerem caliginosum, pertransire habent ad caelum,
videntes, quod tales secum habent defensiores, scilicet angelos. Secundo in
signum reverentiae, ut dictum est, ut sic ostendatur, quod ad dignitatem regiae
magnificientiae caelestis et percipere coronam ascendunt associatae talibus
ducibus et baronibus caelestis Paradisi honorifice. Tertio in signum
consolationis et laetitiae, unde et portantur, cum canticis et iubilis divinae
laudis, iuxta illud Isa. LV.: In
laetitia egrediemini, scilicet ex hoc mundo inferiori, et in pace
deducemini, montes et colles, id est angeli maiores et minores, cantabunt
coram vobis laudes.[16]
O quam benedicta talis anima. O quantum tunc gaudebit. Per contrarium, o quam
turpiter et flebiliter anima mala ducetur a daemonibus in Infernum. (G)
Circa tertium de consolatione animae salvandae in iudicio mortis considerandum iam est, quales
consolationes et gaudia habeat anima, scilicet bona in morte ad caelum
adiudicata, et pro notandum, quod secundum doctores huius rei tractatores
plurima assignantur solatia et gaudia tunc habenda. Primum de angelorum
associatione, nam magnum est gaudium animae videre angelos et in eorum
societatem deputari, sicut et per contrarium nimis terribili et horribile est
daemones videre et eis subici ad poenam. Unde sanctus Vincentius de
Valencia in sermone dicit, quod in mortis articulo angelus custos totus laetus efficitur,
quia gaudet, quod custoditus ab eo salutem promeruit, ut communiter doctores
tenent, et dicet Christo, licet Christus sciat omnia, quod talis anima deberet
introduci in caelum allegando eius merita. Secundum ergo gaudium erit animae de
bonorum operum et poenitentiae actione, per quem meruit iudicari ad caelum.
Sicut per contrarium magna tristitia erit malae animae de peccatis, per quae
demeruit iudicari ad Infernum. Haec patent ex Scriptura Iob XXXIII.: Appropinquavit corruptioni anima eius, et vita
eius mortiferis, scilicet peccatis, quibus peribit malus. Sequitur de bonis
ibidem. Si fuerit pro eo angelus loquens unus de milibus, ut annunciet
hominis aequitatem, id est iustitiae opera, miserebitur eius, scilicet
Christus et dicet: Libera eum, ut non descendebat in corruptionem.[17]
Haec ibi. Iuxta hanc Scripturam idem Vincentius ait, quod tunc Christus praecipiet angelis
pluribus, ut descendant ad deducendum animam illam, qui tamen diligunt – inquit
– nos, quod quilibet ingerit se dicens: Ecce ego, Domine, mitte me. Item
filiorum vel filiarum aut fratrum et consanguineorum animae petunt mitti simul
cum angelis ad associandum aimam patris vel matris, et anima separata videt eas
et cognoscit et gratias agit. Haec Vincentius. Tetrium gaudium de criminum
plena exemptione, quia de cetero numquam peccabunt. Per contrarium mali in
peccatis suis peribunt. Quartum de daemonum superatione, ita quod de cetero in
nullo poterunt eis nocere daemones ad torquendum et perpetuo possidendum. Unde
tunc dicent illud Ps.: Anima
nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, id est daemonum, laqueus
contritus est et nos liberati sumus.[18]
Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram. Quintum de
ergastuli carceralis eliberatione. Sicut enim miseris captivis vel exulibus
solatium est de ergastulo exulatus et carceris liberari, sic animae bonae de
ergastulo corporis tamquam carcerali et miseriis pleno. Unde Ps. orat: Educ de carcere animam meam ad confitendum
nomini tuo, me exspectant iusti donec retribuas mihi.[19]
Per contrarium anima mala vadit ad aeternas et omnimodas miserias carceris
infernalis, ibi erit fletus et stridor dentium, Matt. XIII.[20] Sextum de finitione omnis laboris et mercedis
perpetuae acceptione, Iob VII.: Sicut
mercenarii dies eius.[21]
Nam mercenarius gaudet de mercede accipienda finito labore. Unde Ambrosius dixit: Mori non timeo, quia bonum dominum habeo,
scilicet retribuentem labori meo. Per contrarium est de malis, quia tunc labor
eorum in poenis incipiet et numquam finietur. Ps.: Laborabunt in aeternum et vivent.[22]
Septimum, scilicet bonarum animarum in mortis iudicio erit de gehennae
evasione, ubi noverunt esse indicibiles poenas. Per contrarium mali dolebunt de
gehennae adiucatione. Octavum de honorabili introductione, sicut supra patuit,
quia ad instar reginae vel regis coronandi per angelos ducentur in caelum. Per
contrarium de malis erit, quia per tempora turpiter daemones eos ducent more
tortorum. Nonum de iocunda et iubilosa repraesentatione. O devota anima,
cogitare potes, quantum tunc gaudium habebis, quando in caelum introducta
praesentari debes. Primo Maichaeli archangelio, qui libenter te suscipiet. Unde
canit Ecclesia: Archangele Michael, constitui te principem super omnes animas
suscipiendas. Secundo Michael repraesentabit te Beatae Virgini Mariae, nam et
de hoc Ecclesia orando canit. Maria mater, gratiae mater, misericordiae tu nos
ab hoste protege, in hora mortis suscipe. Poteris etiam contemplari pie,
quomodo tunc Michael et angelus custos animae loquetur dicens: O gloriosa
domina caelorum regina. Ecce anima sanguine Filii tui redempta etc. accipe eam
et filio tuo recommenda. Tandem tertio Beata Virgo commendabit eam animam
Domino Iesu, qui tamquam summus sacerdos eam benedicet, ut dicit Vincentius de
Valencia ac dicet illud Matt. XXV.:
Euge serve bone, et fidelis, quia in pauca fuisti fidelis, scilicet in
temporalibus bene dispensandis vel contemnendis, et fidelis fuisti in
gratiarum actione mei sanguinis deserviendo, ergo supra multa te constituam,
intra in gaudium.[23]
O quantum gaudium in his omnibus anima habebit, quia explicabit. Decimum
gaudium erit de intronisatione et locatione in angelorum ordine secundum quod meruit
et coronatione gloriae perpetuae. Tunc profecto anima beata exsultabit dicens:
Benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo exaltabo te
Deus rex et benedicam nomini tuo in saeculum etc.[24]
Tunc omnes sancti congratulando dicens: Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto
Spiritu, laudemus et superexaltemus eum in saecula. Benedictus es, Domine in
firmamento caeli et laudabilis in saecula. Sed per contrarium reprobae animae praesentate Lucifero habebunt maledictiones perpetuas
vae et vae in aeternum. O ergo carissimi, agamus nunc poenitentiam, ut non
pereamus in fine, sed gaudere habeamus cum sanctis in caelo. (H)
Ad hoc valet exemplum de
sancto Lazaro per Christum resuscitato, cuius festum agitur hoc tempore vicem
XVIII. die Decembris, de quo Augustinus dicit, quod poenas, quas vidit damnatorum et in Purgatorio saepius
referebat in mensa et alias, et memor illarum poenarum numquam postea, quam est
resuscitatus, risit, panem hordeaceum comedit, semper aquam bibit et numquam
vinum praeterquam ter in anno, quotidie cibum ad vesperam sumpsit, ciliciu ad
carnem portavit, rudi veste indutus est, lectum non habuit, nisi terram in
cilicio et saccum durum pro coopertorio, et lapidem sub capite pro cussino,
calciamenta raro exuens, et gemens ac flens condolebat peccatoribus propter
poenarum eos sequentium magnitudinem. Dicit etiam de eo Chrysantus, quod
semper tristis fuit et pluribus annis in eparatu
transactis, scilicet Marsiliae postea passus est, pectinibus ferreis laceratus,
lorica ignea indutus, super cratem ferream positus, carbonaribus cum pice
ardenti subtus locatis, sed angelus sibi refrigerium fecit, postea a LX
militibus sagittatus, sed tela in aere elevantur, ultimo decollatus est. Ecce
qualem poenitentiam tenuit et quam acerbissimam poenam sustinuit, ut Inferni
poenas evaderet, quas viderat, et bona caelestia acquireret. Agamus ergo eius
exemplo et nos poenitentiam pro amore Christi, ut salvari possimus. Quod
praestet nobis Dominus Iesus, qui cum Patre et Spritu Sancto vivit in saecula
saeculorum.
[1] Io 1, 15 ; Io 1, 27
[2] Io 12, 31
[3] Mt 16, 27
[4] Sir 18, 20
[5] Ecl 9, 1
[6] Hbr 11, 6
[7] Mc 16, 16
[8] Io 3, 19
[9] Gal 5, 24
[10] Io 8, 47
[11] Io 8, 44
[12] Ps 62, 10
[13] Mt 24, 13
[14] Ps 61, 12
[15] Lc 16, 22
[16] Is 55, 12
[17] Iob 33, 22
[18] Ps 123, 7
[19] Ps 141, 8
[20] Mt 13, 42
[21] Iob 7, 1
[22] Cf.: Ps 48, 9: „Et laborabit in aeternum et vivet.”
[23] Mt 25, 21 ; Mt 25, 23
[24] Ps 144, 1