Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de tempore, Pars hiemalis
Sermo X.]

 

Dominica III. Adventus. Sermo primus de Christi adventu ad faciendum iudicium formidabile in morte.
 
Ipse est, qui post me venturus est, Ioh. I.[1] et in evangelio hodierno. (Q)
 
Sicut dicit Bernardinus in quodam sermone, tria sunt – inquit – maxime terribilia hominibus, vicem mors, iudicium et gehenna. Quid enim horribilius morte, quid terribilius iudicio extremo, quid intolerabilius gehenna. Et quia scimus, quod Christus Dominus venturus est ad iudicium non solum finale et generale, sed etiam particulare, iuxta illud Heb. IX.: Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium.[2] Unde et Ecci. XXXVIII. hortatur Scriptura dicens: Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum.[3] Et loquitur de iudicio mortis, unde subditur: Mihi heri, scilicet de praeterito, tibi hodie etc.[4] Quarum auctoritatum qualibet potest poni pro themate huius sermonis. Cum ergo ut praemisi iudicandi simus in morte a Christo Domino, maxime debemus timere et ad poenitentiam festinare in presenti, ut evadere possimus terrores futuri iudicii utriusque, ac poenas intolerabiles gehennae. Ideoque Ecclesia his diebus frequenter mentionem facit de Christi adventu, ut certos reddat nos, quod sicut Christus venit in carnem, ita venturus est certitudinaliter etiam ad iudicandum. Dicit ergo Iohannes de Christo: Ipse, scilicet Christus est, qui post me venturus est, vicem in carne et tandem in iudicio. Sed quia in hoc sermone intendo adhuc praeter praedicta in dominicis praecedentibus, tractari de formidabili iudicio particulari, quod erit in hora mortis, ideo de ipso tria mysteria consequenter pro hoc sermone notemus, quod haec tria plurimum formidabile reddunt hoc iudicium.
·       Primum de iudicii duritia vel de eius austeritate
·       Secundum de flebili maestitia vel multiplici anxietate
·       Tertium de finali sententia et eius terribilitate
Circa primum de duritia vel austeritate iudicii particularis considerandum est, quam dure et austere agetur hoc iudicium in morte, et quales homines durius iudicantur in Christo iudicii examine. Et ut hoc magis clrescant, aliquae rationes pertractandae occurrunt.
·       Prima de peccatoribus respectu aliorum
·       Secunda de infidelibus respectu Christianorum
·       Tertia de rectoribus respectu subditorum
Prima quaestio de peccatoribus, ex quo clarum et certum est, quod peccatores,q ui poenitentiam agere noluerunt, gravius et durius iudicantur, quam iusti, de hoc nulla quaestio est, sed in hoc quaestio occurrit, utrum homo habens grave peccatum, de quo non tenet conscientiam, si moritur in tali peccato, aeque dure iudicetur et damnetur, sicut homo peccati sui conscius. Ratio quaestionis est,quia I. Ioh. III. scribitur: Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum et quidquid petierimus, accipiemus ab eo.[5] Sed in contrarium scribit Apostolus I. Corin. IV. dicens: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum, qui autem iudicat me, Dominus est etc.[6] Quid ergo de hoc tenendum sit, valde utile est scire. Respondetur secundum doctores plura puncta pro responsione ponendo hic. Primum est, quod dicit Bonaventura super II. dist. XXXIX. ar. III. q. I., quod in his, quae sunt mala, secundum se et certum est esse talia contra Dei praecepta, non potest aliquo modo obligare conscientia quandoque, nec etiam talia facientem excusare potest de hoc, quod non habuit conscientiam, sed aeque dure talis iudicatur coram Deo et damnatur, quia tenebatur scire praecepta et cavere mala secundum se etiam ex lege naturali innata omnibus hominibus. Exempli gratia multi sunt, qui nullam conscientiam sibi formant de haeresi tenenda et de suspitionibus. Multi etiam de occasione innocentum vel martyrum, de quibus Ioh. XVI.: Omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.[7] Multi etiam in vestitu et ornatu intentione lasciviae provocatis alios ad concupiscendum luxuriose nullam tenent conscientiam. Item alii in acquirendis rebus iniuste in usuris, rapinis, iudiciis iniquis et sic de aliis potestatis exemplificare per singula peccata mortalia. In talibus ergo pro generali regula tenendum est, quod damnantur aeque dure in iudicio Dei, licet homines aliter putent. Secundum punctum, quod ponit Wilhelmus Parisiensis et Petrus de Tarantasia, quod si homo non facit diligentiam humanitus sibi possibilem et debitam in examinando conscientiam et actus suos ac vitam et mores, non minus dure iudicatur et damnatur Dei iudicio, nec excusat eum ignorantia, quia talis fuit ignorantia crassa et supina vel etiam affectata, ut patet de illis, qui nolunt audire verba Dei, ne ne cognoscant, quod peccatum sit hoc vel illud facere. De talibus I. Corin. XIV.: Ignorans ignorabitur.[8] Unde Gregorius XXXVIII. dist. c.: Qui ea, – inquit – quae Dei sunt, sapiunt, a Deo sciuntur, et qui ea, quae Dei sunt, nesciunt, a Domino nesciuntur, et quicumque stultus est in culpa, erit sapiens in poenitentia. Haec ibi. Unde in talium persona accipitur illud Apostoli: Nihil mihi conscius sum, id est non remordet me conscientia de aliquo peccato, sed non in hoc iustificatus sum. Gorra: id est non ideo me iustum reputare debeo, quia potest esse aliquod delictum in me occultum, quod nescio. Ps.: Delicta quis intelligit.[9] Proinde timendum est homini, si non facit diligentiam examinandi. (R)
Tertium punctum secundum praedictos doctores, quod se homo facit debita diligentiam humanitus sibi possibilem in examinando et peritos consulendo, non derelinquetur a Deo, nec in iudicio condemnatur, immo dicunt, quod non sit possibile, ut talis moriatur in peccator mortali, quin sibi deducatur hoc peccatum ad notitiam, aut dabitur a Deo sibi generalis contritio, per quam illud peccatum deletur, sicut narrat Gregorius IV. Dialogorum de quodam, qui ad extremam horam perductus oravit Deum, ut sibi revelaretur, quidquid in eo peccati esset, de quo rite absolutus non esset, cui mox unum peccatum quasi in auribus insonuit, de quo mox confessus est, et sic feliciter emisit spiritum. Ex quo patet, quod valde utlie est, quod morti propinquantes moneantur ad generalem omnium peccatorum contritionem, quia licet homo possit certitudinaliter scire se aliquandi esse in peccato, tamen non potest esse certus sine Dei revelatione, si scilicet fuerit vere contritus. Sic ergo facta sufficienti discussione, si non reprehendit nos conscientia, fiduciam habemus ad Deum, et hoc voluit Iohannes ubi supra. Et sic patet responsio. (S)
Secunda quaestio, utrum Christus in iudicio districtius iudicet et durius damnet Christianos, quam infideles, an econverso. Ad quod respondent doctores. Primus est Petrus apostolus II. Cano. c. II. dicens: A quo quis superatus est, huius et servus est,[10] scilicet peccati. Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini Iesu his rursum implicati superantur, facta sunt eis posteriosa deteriora prioribus, melius eim erat illis non agnoscere viam veritatis et iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illud traditum est sancto mandato. Haec ibi. Et sic patet, quod scilicet mali Christiani gravius habebunt. Secundus doctor Urbanus papa XII. q. I. ca.: Scimus – dicit – gravius puniuntur, qui votum fecerunt aut fidem perceperunt, scilicet Christianam, et votum non perfecerunt aut in malis vitam finierunt, quam illi, qui sine voto et fide mortui sunt, et tamen bona egerunt. Haec ibi. Ex quo etiam patet, quod mali Christiani, qui fidem voverunt et inter Christianos mali sacerdotes et mali religiosi durius iudicantur et damnantur. Tertius doctor Augustinus de vita Christiana dicit dic: Non in hoc nomine tamen, quod Christiani sumus et dicimur, blandiamur nobis, sed propter hoc etiam nos iudicandos credamus, si nobis frustra vendicemus nomen alienum. Haec Augustinus. Ex quibus tu, peccator Christiane, considera, quam durissimum tibi fiet iudicium, si non poenitueris prae omnibus paganis, tum quia maiora dona gratiarum accepisti, pro quibus ingratus exsistens odium reddidisti, tum quia sanguinem Christi, quo redemptus es, contempsisti, et diabolo servivist, tum quia nomen Christi falso usurpasti. Age ergo poenitentiam. Sed dicens, numquid ergo melius foret esse omnino paganum, quam Christianum malum. Respondetur secundum Thomam II. II. q. de fide, quod licet pro peccatis actualibus gravius iudicetur et puniatur Christianus, quam paganus ceteris paribus in eodem peccato, tamen pro infidelitate gravius punitur paganus, et sic melius est fore Christianum. Et quia si nunc vult, Christianus potest salubriter poenitere et sic evadere. (T)
Tertia quaestio, utrum rectores et Domini ac divites et praelati gravius iudicentur prae subditis et pauperibus. Ad hoc clara est responsio Scripturae Sap. VI. dicens: Iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim id est homini pervistatus conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patiuntur. Sed quare hoc. Respondetur, quod primo quia maiora et plura bona in praesenti a Deo acceperunt in temporalibus, immo magis grati esse deberent, sed ipsi abusi sunt divitiis et huiusmodi, immo de talibus Apo. XVIII.: Quantum se glorificavit et in deliciis fuit, tantum illi date tormentum et luctum. Secundo quia illi non solum de propriis culpis, sed etiam de peccatis subditorum, quae non correxerunt, iudicari habent, ut dicit Beda IX. q. III. Epraeo.: Haec sufficiant. O ergo reges, o principes, o ecclesiastici praelati, o quique superiores, o divites, attendite. Hieronymus contra Iovianum clamantem dicendo: Quanto altius nunc tollimur, tanto utique citius et periculosius morimur, nec est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti maeroris erit de sublimioribus corruisse. Haec ille etiam super Ezechiel. (U)
Circa secundum de flebili maestitia et anxietate quaeritur, utrum anima quaeaue de communi lege statim post exitum a corpore habeat mutari ad maximam flebilem maestitiam prae timore iudicii et multiplici anxietate. Ad haec respondetur secundum dictamina magistri Henrici de Hassia in lectura super Genesim, quod sic. Et declaratur hoc.
·       Primo de animabus infidelium
·       Secundo de animabus salvandorum
·       Tertio de animabus damnandorum
Primo de infidelibus, quia talium animae, cum recedunt de corporibus, statim videbunt se deceptas suis erroribus et sectis, quibus in vita adhaeserant, quoniam convertentur super se clara cognitione et super alias res et non reperient ea fieri, quae vane sperabant et sentient per experientia, quod non ita agatur cum eis, sicut credebant, et sic oritur in eis maxima tristitia et angustia flebilis. Sicut exemplum Machometici sperant cum suo Machometo in Paradiso locari et gaudere, Iudaei sperant cum patriarchis poni, multi etiam gentiles credunt, quod sicut animae iumentorum, sic morte corrumpuntur, nec aliquid mali passuri sint. Unde tunc videntes se deceptos dicere habebunt illud Sap. V.: Erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non illuxit nobis, lassati sumus in via iniquitatis et perditionis.[11] Vae ergo et vae nobis. Secundo de salvandis, quia sciunt statim se ad iudicium fore vocatos, et nesciunt, an ad Purgatorii poenas scient, quas acerbissimas sentientur, an immediatae ad caelum, quia adhuc incerte sunt de communi lege, donec sententia detur, an incidant in horrendos cruciatus Inferni, propter quod vehementi concutientur timore et flebili maestitia, et quia videbunt etiam daemones occurrere insidiantes. Tertio de damnandis potissime ostenditur per plura formidabilia et flebilia, quae eos pro tunc circumdabunt. Sed quoniam exempla simplicibus magis prosunt et plus memoriae commendantur, immo ad haec ostendenda describemus hic. (X)
Exemplum, quod habetur in epistola Cyrilli patriarchae Hierosolymitani ad Augustinum de miraculis sancti Hieronymi breviando, ubi dicitur, quod orta fuit quaedam haeresis, quod scilicet animae separatae a corpore ante diem finalis iudicii generalis non essent in caelo praemiandae, vel in Inferno cruciandae, sed post iudicium, et quod nullum esset Purgatorium animarum. Haeresi ac crebrescente Cyrillus patriarcha praedictus cum aliis episcopos contristati indixerunt ieiunium triduanum et orationes faciendas catholicis. Et die tertio beatus Hieronymus apparuit Eusebio discipulo suo iubens, ut Cyrillo diceret, quod die crastino convenirent omnes fideles et etiam illius sectae homines in unum ad ecclesiam praesepis Domini, ubi natus fuit Christus et ubi sepultum est beati Hieronymi corpus, illucque trium hominum in ipsa urbe defunctorum cadavera deportarentur, tandemque saccum cilicinum, quo – inquit – utebar, potes tu, Eusebi super illa cadavera tangens et imperans ex parte Dei, ut animae ad corpora redeant, ac visa et experta testificentur, et statim – inquit – vitae pristinae reddentur, et hanc haeresim radicitus exstirpabunt. Sic per omnia fecerunt, et illi resuscitati sunt, et narraverunt singuli, quomodo post exitum animae fuit quilibet eorum praesentatus iudici cuncta scienti, et ipsum iustissimum – inquit – quilibet nostrum cognoscebat. Heu quam sententiam praestolabamur, etiam nunc propter illius memoriam formidamus. Cumque iam nihil adesset, nisi sententiam publicari, quae peccatoribus digna datur, scilicet ad damnationem. Ecce – inquiunt – gloriosus Hieronymus cunctis splendidior astris cum beato Iohanne Baptista ac beato Petro apostolo et ingenti multitudine angelorum comitatus ad iudicis thronum veniens nostram sententiam suspendi modico tempore sibique nos dari ob reverentiam et devotionem, quam sibi contuleramus, dum viveremus, et, ut voluit, impetravit. Deinde nos secum ducens omni illa vallatus societate ad caelum, ubi fidelium animae gloria perpetua fruuntur, quae ibi gerebantur, ut redderemus, testimonium declaravit. Post haec ad Purgatorium et ad Infernum ducens non solum ea, quae ibi erant, indicavit, sed voluit, ut poenarum experentiam probaremus. His sic peractis hora, qua Eusebius nostra cadavera sacco beati Hieronymi tetigit, gloriosus Hieronymus nobis imperavit, ut ad corpora rediremus et de his, quae videramus, testaremur, promittens nobis, quod vigesimo die si de peccatis nostris poenitentiam ageremus debitam una cum beato Eusebio praedicto, migraturi essemus in caelum, et sic postea egerunt, quod per illos XX dies maximis fletibus poenitentiam tenuerunt, et die vigesimo cum beato Eusebio ex hoc saeculo migraverunt. Sicque haeresis illa exstirpata est. Ad propositum, quam flebilia et multiplicia mala eveniant peccatoribus in morte, isti resuscitati ad interrogationem Cyrilli praedicti plura narraverunt, quae summariae recolligendo breviter prosequamur aliquibus superadditis ex doctorum dictis, ut materie satisfiat. Primum est amara abscessio. Nam unus illorum resuscitatorum flens dixit coram aliis, quod anima sua in reliquendo corpus tam graviter, amare et acerrimo dolore abscessit, quod mens humana non sufficit capere, quantae fuerunt pressurae et angustiae, nisi – inquit – ego ipse experinetia didicissem, non credidissem. Secundum est bonorum omnium deperditio, quia videbunt, quod perdiderunt gratiam baptismalem et omnia bona opera, et sic videntes se nudos habitibus virtutum confundentur et contristabuntur, quod tam nudi debent apparere coram oculis Christi et angelorum eius, sicut homo nudus et viliter vestitus confunditur comparare in conspectu regis. Unde tali dicet Christus vel angelus eius illud, Matt. XXI.: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem etc.[12] Tertium est criminum conclamatio. Unde idem in epistola praedicta dicens, quod cum praestanti fuissemus – inquiunt – coram iudice, ita clara erant minima nostrarum cogitationum et omnia peccata, quae toto tempore vitae gessimus, in praesentia cucntorum astantium apparebant, quod nullatenus contradicere poteramus, et ipsa mala nostra undique iudicii vindictam acclamabant, nec ullum paene bonum apparebat, quo quid misericordiae speraremus et sic contundebamur. Quartum est daemonum insidiatio et horribilis visio atque accusatio. Unde idem dixit. Adveniente – inquit – mortis meae hora tanta in loco, in quo iacebam, affuit terribilis multitudo daemonum, quod numerari non poterant, quorum aspectum nil horribilis poenosiusque potest cogitari. (Y)
Potius enim quilibet hominem flammis ardentibus se arsurum exponeret, quam eorum formas per ictum oculi aspiceret, illi omnia, quae perpetravi et locum et modum et tempus declarabant, suadentes, ut scilicet desperarem et accusabant, et sic quid iudex ageret formidando praestolabamur. Quintum est exprobatio, scilicet a Dei angelis et ab ipso iudice Christo, de quo dicemus infra. Sextum est finalis sententiae immutabilis damnatio, de quo infra. Septimum gravissimarum poenarum ineffabilis cruciatio, nam idem dicit, quod omnino ineffabiles et incogitabiles sunt paene in Inferno et etiam in Purgatorio adeo, quod si omnes paene et tormenta huius mundi a principio mundi usque finem deberent aliquem sine remedio cruciare, mallet quilibet, qui illas experientia nosceret praeeligere, ut scilicet omnibus poenis, quas hic omnes homines ad Adam singulatim usque in finem mundi pertulerunt, quam tantummodo uno die in Inferno minima poena vel in Purgatorio torquerentur. Heu – inquit –, cur non curant mortales homines, heu, cur non plangunt, mirandum est, si enim scirent, non peccarent. (Z)
Circa tertium de finali sententia videndum est, quam terribili modalitate in hoc iudicio particulari sententia proferatur contra animas malorum hominum. Et breviter nota de hoc, quod recolligendo ex Scripturis et doctorum dictis, post praedicta feretur sententia amarissima et terribilis, in qua erunt praecipue tres flebiles amaritudines. Prima erit exprobationis. Nam ut in praedicta epistola legitur, unus illorum resuscitatorum dixit Cyrillo inter alia, quod vicem dum starent ante iudicem, et peccata eorum ac daemones illos accusassent, tunc angeli et beati, qui astanbant, exclamabant eos dignos supplicio. Pie ergo et devote cogitare possumus, quomodo tunc Christus vel eius commissarius angelus loquetur, animae generali iudicio coram omnibus faciet, et huiusmodi verba secundum Augustini sermonem de adventu dicit: O peccator, audi nunc, quid dicit Christus. Cur tabernaculum, quod in te mihi consecraveram, luxuriae sordibus polluisi. Cur – inquit – me criminum tuorum crucifixione afflixisti. Gravior enim apud me peccatorum tuorum iniuria, quam crux illa, in qua pro te pependeram, ego propter te et propter homines de caelo descendi, carnem suscepi, et XXXIII annis opprobria multa et vituperia toleravi, captus et flagellatus fui, pro te duram passionem et mortem sustinui, et haec omnia contempsisti et me peccatis offendisti. Quotiens te monui et volui medicamenta tibi praestare peccatorum et paenitere noluisti, ideo dignum est iustum est, ut auditurus sis cum complicibus tuis. Discedite a me, maledicti in ignem aeternum.[13] Haec secundum Augustinum. Tunc omnes, qui aderunt, clamabunt. Vere dignum est talem tradi, scilicet supplicio pro tanta ingratitudine. O infelix et miserrime peccator, quid tunc respondebis, posses petere forsitan, ut concederetur tibi saltem una hora ad poenitendum. Sed tunc tibi dicetur, prius erat, scilicet in vita tempus poenitentiae et misericordiae, nunc iam est tempus iustitiae, iuxta illud Ps.: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.[14] Secunda ergo amaritudo sequetur vicem maledictionis. Nam idem angelus commissarius iudex statim dicet. Nonne scis, quia scriptum est Ecci. XL.: Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem alitissimi, et si nati fueritis, in maledictione nascemini, et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra.[15] Haec ibi, quia autem tu natus es in maledictione peccati originalis, sed in baptismo ablutus es et tandem vitam tuam in peccatis polluisti, et sic in maledictione irae Dei vixisti usque ad mortem, immo nunc in maledictione posita est pars tua, maledictus ergo sis a Deo, maledictus a Christo, maledictus a Spiritu Sancto, maledictus a me et ab omnibus angelis, maledictus sis a Dei matre et ab omnibus sanctis apostolis, martyribus, confessoribus etc. Tunc deinque sequetur. Tertia amaritudo, scilicet sententialis damnationis, qua dicet: ecce sententia haec est a Christo iudice contra te lata, ut vicem tradaris tortoribus, daemonibus et aeternis ignibus cruciandus sine fine. Heu, heu, quam crudeliter statim illam animam rapient daemones et deducent ad Inferna. O ergo peccator, pertimesce et luge nuns in poenitentia tua peccata, ne pereas in mortis hora. Vae, vae, vae tunc erit hominibus habitantibus in terra. Unde rogemus Dominum Iesum, ut nos custodiat et det gratiam etc.


[1] Io 1, 27

[2] Hbr 9, 27

[3] Sir 38, 23

[4] Sir 38, 23

[5] 1 Io 3, 21

[6] 1 Cor 4, 4

[7] Io 16, 2

[8] 1 Cor 14, 38

[9] Ps 18, 13

[10] 2 Ptr 2, 19

[11] Sap 5, 6

[12] Mt 22, 12

[13] Mt 25, 41

[14] Ps 74, 3

[15] Sir 41, 11