Sermo VIII.]
Dominica IV. Adventus. Sermo IV. de iudicii particularis tempore et sententiae exsecutione.
Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, Mat.
XI.[1]
et in evangelio hodierno. (H)
Haec verba iuxta litterale
intellectum sunt Dei Patris ad Christum eius Filium, an cuius adventum in
carnem misit angelum suum, id est Iohannem praecursorem, qui dicitur angelus
non secundum substantiam, sed propter puritatem et sanctitatem vitae, et etiam propter
officium. Angelus enim Graece idem est, quod ’nuncius’ vel ’missus’ Latine,
secundum quod dicit Magister in II.:
et Iohannes fuit nuncius praecurrens Christum et annuncians eius adventum
praedicando et baptizando. Mystice tamen potest accipi secundum Vincentium
de Valencia pro angelo, quem Deus in morte
mittet ad bonam animam deportandam incaelum, de quo in figura Exo.
XXIII.: Ecce ego mittam angelum meum,
qui praecedat te et introducat in locum, quem praeparavi.[2]
Hoc pro alio themate. Sicut per terram inimicorum transeuntes securi sunt, cum
aliquis servus Domini illius terrae praecedet eos associando pro salvo
conductu, sic quaelibet bona anima in mortis iudicio habens transire in caelum
ex hoc mundo ascendendo per aerem caliginosum, in quo habitant daemones, qui
libenter vellent animam rapere ad tartara, multum securatur per angelum
praecedentem et associando eam conducentem. Nos ergo carissimi, debemus Deo
gratias agere, qui nos sic securat in morte per angelum, de quo dicit: Ecce
ego mittam angelum etc. Ex quo in praecedenti sermone ostensum est, quod
Christus omnes animas iudicabit iudicio particulari, et hoc iudicium committet
angelo ad exsequendum. Restat adhuc de isto iudicio tria mysteria declarari in
hoc sermone.
·
Primum de iudacandi temporalitate
·
Secundum de sententiali
mutabilitate
·
Tertium de exsequendi
officialitate
Circa primum de tempore iudicii particularis quaestio occurrit, quando faciet Iesus Christus hoc
iudicium particulare in hominis morte. An scilicet anima adhuc exsistente in
corpore, an post separationem animae. Ratio/responsio
quaestionis, quia scribitur Ioh. III.: Qui non credit in Filium Dei, iam iudicatus est,[3]
et talis est adhuc in corpore, ergo etc. Sed in contrarium est, quia omnis homo
in corpore constitutus converti potest et liberum arbitrium habet sive ad
salutem consequendam, sive ad damnationem. Ecci. XV.: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit
illum in manu consilii sui etc.[4]
Ante hominem vita et mors bonum et malum, quod placuerit, dabitur illi, ergo
quamdiu homo est in corpore, diffinitum de eo in iudicio. Ad hoc et ad
quaesitum respondetur secundum intentionem magistri Henrici de Hassia
in lectura super Gen. I. et concordanter
doctores, quod animae humanae sunt in varia differentia. Primo quaedam sunt
animae damnandae, ut sunt omnes in infidelitate decedentes et etiam in peccato
mortali decedentes animae Christianae. Et de talibus est dicendum, quod de
communi lege non iudicantur, nisi postquam anima separata est a corpore. Cuius
ratio est, quia divina bonitas, cuius proprium est misereri, est tam clemens et
pia, ut magis ad indulgentiam, quam ad vindictam pronior sit, nec vult mortem
peccatoris, ut haec dicit Hieronymus de poenitentia di. I. c.: Quia divinitatis immoque nullum hominem interim,
quod est viator, damnat, sed omnis homo usque, quo spiritum exalat, est viator
et per consequens in statu, quo potest liberum arbitrium flectere in bonum,
ergo non convenit divinae bonitati, ut antequam anima separetur, iudicet per
sententiam damnationis. Alioquin ille sic damnatus haberet occasionem
murmurandi et improperandi contra Dei iustitiam pro eo, quod in statu viae, quo
adhuc poenitere potuit, iam ipsum damnavit. (I)
Sed quid dicemus ad illam
auctoritatem Ioh. III.: Qui
non credit in Filium Dei, iam iudicatus est.[5]
Respondetur secundum Lyram, quod
sic est intelligendum, id est iam habet in se causam manifestam suae
condemnationis, et sic dicitur iudicatus, sicut ille dicitur mortuus, qui iam
se habet causam manifestam mortis. Verumtamen causa huius damnationis dabitur
exsecutioni post separationem animae in iudicio. Secundo aliae sunt animae ad
Purgatorium iudicandae, et istae etiam de communi lege iudicantur post
separationem, quia Dei misericordia plus vult hic parvan poenitentiam, quam
magnam in Purgatorio. Terio aliae sunt animae sine omni poena in caelum mox
transferendae, et talibus bene convenit et saepe fit ex Dei gratia speciali,
quod vicem iudicantur, cum adhuc sunt in corpore, ut scilicet tempore mortis
certificati de gloriae consecutione magis consolentur, sicut dicit Gregorius
in IV. Dialogorum. Nam multos sanctos
legimus, quod ante mortem certificati sunt de divina electione, et multi ante
exaltationem spiritus sunt ad caelestem beatitudinem evocati, ut patet de
Sanctis Francisco, Martino, Nicolao, Catherina, Elisabeth et multis aliis. Ad
quaesitum itaque finaliter deicendum est, quod de lege communi post terminum
vitae homo iudicatur, et non ante separationem animae a corpore, eo quod potest
tunc multipliciter mutari de malo in bonum. Unde Heb. IX.: Statutum est hominibus semel mori, post hoc
autem iudicium,[6]
scilicet erit. (K)
Sed adhuc quaestio
occurrit, utrum statim post mortem iudicetur homo iudicio particulari sive ad
caelum, sive ad Purgatorium, sive ad Infernum sine intervallo temporis. Vel an
sit aliqua mora inter iudicium particulare et mortem hominis. Ad hoc
respondetur secundum mentem magistri Henrici de Hassia in lectura
super Gen. I. ponuntur tres praecipuae
veritates. Et[7]
·
Prima de animabus ad caelum mox
transferendorum
·
Secunda de animabus ad
poenitentias iudicandorum
·
Tertia de animabus communiter
hominum cunctorum
Prima scilicet est, quod
animabus hominum sanctorum transferendis mox post mortem ad caelum non
differtur particulare iudicium, quo iudicantur ad caelestem praemium, sed
statim post mortem iudicantur et introducuntur in caelum, loquendo post Christi
ascensionem, quia antea tales animae descendebant in limbum sanctorum patrum,
et huiusmodi animae mox introducendae sunt animae hominum excellentis meriti,
qui post baptizmum non peccaverunt mortaliter, vel si peccaverunt, plene
satisfecerunt per condignam poenitentiam et opera bona, vel qui indulgentiam
plenariam consecuti sunt in mortis hora. Nam secundum Hostiensem et etiam Thomam tales mox evolant, quia nullum habent impedimentum,
quo detinerentur. Huiusmodi etiam sunt animae parvulorum baptizatorum ante usum
liberi arbitri decedentium. Haec praemissa veritas patet ex determinatione
ecclesiae, quae habetur in extravagante. Benedicti duodecimi de
visione animarum, in qua determinatur credendum
esse, quod animae sanctorum, qui decesserunt post Christi passionem, in quibus
nil purgandum erat, sint nunc in aeterna beatitudine clare Deum videntes.
Secunda veritas, quod quibusdam animabus damnatorum aut ad Purgatorium
iudicandorum non est inconveniens ex certa causa Deo nota differri particulari
iudicium, et eas non statim ad Purgatorium vel Inferni deduci supplicium post
mortis exitum, sed hoc Deus facit ex speciali dispensatione et rarissime. Quare
autem hoc conveniat quandoque facere ratio est, quia cum Deus pronior sit ad
miserandum, quam ad puniendum secundum Hieronymi verba. Proprietas est autem piissimi iudicis non cito
ferre sententiam damnationis ergo. (L)
Ad id autem habemus
exempla. Unum de Traiano, scilicet imperatore, cuius sententia damnationis
finalis fuit suspensa usque ad tempora Beati Gregorii papae, qui pro illo
oravit et Deus illi pepercit, ut in legenda sancti Gregorii. Et secundum Damascenum, huius miraculi testis est oriens et occidens.
Aliud exemplum est ex origine Carthusiensis ordinis, ubi recitatur, quod quidam
magister Parisiensis famosus et laudabilis vitae cum mortuus iaceret in feretro
infra exsequias in ecclesia, praesentibus magistris et baccalaureis ac
scholastichis erexit se in feretro et dixit : Iam ad iudicium vocatus sum. Quo
miraculo stupefacti distulerunt sepelire. Unde altero die congregatis et
praesentibus omnibus erexit iterum se et dixit: Iam iudicatus sum. Tandem
tertio die iterum erexit se et dixit: Iusto Deo iudicio iam condemnatus sum.
Ecce prima die citatus est. Secunda die iudicatus est, sed non ad Infernum
deductus. Tertia die damnatus fuit. Huius dilationis causam solus Deus novit.
Dicunt autem aliqui, quod fecerat multa bona, sed in peccato mortali, quae quia
nondum fuerant sufficienter remunerata, per hanc poene retardationem fuerunt
compensata. Ad idem etiam est exemplum in epistola Cyrilli de tribus
resuscitatis per Beatum Hieronymum, de quo
habes *sermonem IX. X*. Tertia veritas,q uod de lege communi post mortem
hominum non erit notabilis mora faciendi iudicium et deducendi animas ad locum
debitum, sed statim, ut solvitur anima a corpore, iudicatur, et mox aut in
caelum, aut in Purgatorium, aut in Infernum ducitur. Haec veritas patet primo
per autoritates, secundo per rationes, tertio per exempla. Primo, inquam, per
autoritates. Nam de salvato latrone dixit Christus Lu. XXVI.: Amen dico tibi, hodie mecum eris in Paradiso.[8]
Item Lu. XVI.: Mortuus est
Lazarus et portatus est ad angelis in sinum Abrae, mortuus est autem dives et
mox sepultus est in Inferno.[9]
Item II. Corin. V.: Scimus
quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod
aedificationem ex Deo habeamus domum aeternam in caelis.[10]
Item de omnibus sanctis canit ecclesia. O quam gloriosum est regnum, in quo cum
Christo gaudent omnes sancti, sequuntur agnum, quocumque ierit, Apoc.
VII.[11] De malis autem Iob XXI.: In puncto ad Inferna descendunt.[12]
Haec sufficiant. Secunda rtio ad id secundum Thomam super IV. dist.
XLV. q. I. ar. II. est talis. Quia sicut
in corporibus est gravitas vel levitas, qua feruntur ad suum locum, ita est in
animabus meritum vel demeritum. Inde sicut per gravitatem terra statim fertur
deorsum tamquam in locum suum, et per levitatem ignis fertur sursum et hoc nisi
prohibeantur, ita animae statim soluto vinculo carnis, per quod in statu viae
detinebantur, statim consequentur praemium et ad illud feruntur meritis sursum,
vel statim feruntur deorsum per demeritum et gravitatem culpae ad poenitentiam,
nisi aliquid impediat, scilicet per quod differatur consecutio praemii,
scilicet peccatum veniale, quod prius purgari oportet in Purgatorio. Subdit
idem Thomas, quod huic veritati auctoritates canonicae Scriptuae manifeste
attestantur et documenta sanctorum patrum. Unde contrarium pro haeresi est
habendum, ut patet IV. Dialogorum
et in libro de Ecclesiasticis dogmatibus. Haec Thomas. Ex quo patet error eorum, qui dicunt, quod anima exuta a
corpore non iudicatur, antequam veniat finale iudicium. Similiter et illorum,
qui dicunt animas post mortem in terrestrem Paradisum et in Hierosolymam et
Romam duci debere etc., quae sunt ridicula. Tertio hoc idem patet per exempla
et revelationes. Et primo de sanctis, scilicet apostolis, martyribus,
confessoribus, virginibus, qui iam sunt in caelo. Secundo de animabus damnatis,
scilicet Herodis, Pilati, Iudae et huiusmodi, qui omnes sunt in Inferno. Tertio
de animabus in Purgatorio exsistentibus multae leguntur revelationes, ut patet
per Gregorii Librum dialogorum.
O ergo tu peccator, elige tibi, quod vis, quia statim morieris, velis nolis, et
aut per peccatum damnaberis, aut per poenitentiam salvaberis, si tamen pro nunc
in vita eam egeris, alioquin vae tibi. (M)
Circa secundum de sententiae immutabilitate quaeritur, utrum sentenitia in hora mortis danda
possit aliquatenus immutari. Et ratio quaestionis est, quia legimus plurimos
mortuos fore per aliquos sanctos liberatos a damnationis sententia revocando ad
vitam, et sic poenitendo, ut patet in exempla Cyrilli de tribus
resuscitatis per merita beati Hieronymi,
et de catechumino, qui se suspenderat, sed per beatum Martinum est vitae
restitutus ac poenitendo salvatus, et in evangelio de Lazaro resuscitate et
aliis multis. Ad haec respondent praecipui doctores. Primus est Gregorius
Liber dialogorum dicens: Nequaquam
ultra misericordia Dei percentis liberat, quas semel iusititia iudicantis
poenis infernalibus damnat. Haec ille. Ex quo patet de his, qui leguntur
resuscitati ad hanc vitam, et sic liberati sunt, quod vicem diffinitiva
sententia nondum fuit lata, sed ad tempus suspensa, et sic liberari potuerunt.
Sed postquam sententia diffinitiva fuerit lata, nunquam postea immutari potest
vel revocari. Sed forte putares, quod posset revocari donis. Contra hoc est
secundus doctor Bernardinus in epistola ad Robertum dicens: Veniet dies iudicii, scilicet in morte,
quando plus valebunt pura corda, quam astuta verba, et conscia bona, quam
marsupia plena, quoniam iudex non falletur verbis, nec flectetur donis.
Haec ille. Ex quo patet, quod si totius mundi divitias pro te in elemosynas
donarent, liberari non poteris. Item posses putare, quod liberari posses
praecibus. Contra hoc et tertius doctor Rabanus super Hester dicens sic: Imminente die iudicii petitio iniquorum
non erit oratio, sed incitatio, scilicet ad vindictam, eo quod in morte non
poenituerunt, nec ante mortem, subdit, unde scriptum est: Cum iudicatur, exeat
condemnatus et oratio eius fiat in peccatum, haec ille. Sed forte dices, sancti
intercedent pro me et sic liberabor. Contra hoc quartus doctor Anselmus
in orationibus dicit sic: Ipse iudex es
districtus accusator meus, omnes etiam spiritus boni et mali coram Deo de
accusant, boni, quia do debent aequitatem, mali,
quia meam servant iniquitatem, heu quem habebo excusatorem. Quis vel unus erit
intercessor, si omnes sunt accusatores et iudices eius, haec et plura ibi. Ex
quibus patet, quod postquam lata fuerit sententia, nullae preces vel propriae
vel ecclesiae, nec missae dicendae, nec sanctorum intercessionies eam mutare
poterunt. (N)
Sed forte quaeras, quid
ergo possit me tunc iuvare. Respondet Augustinus de verbis Domini
sermone XXI. dicens: Qualis hinc quisque
exierit suo novissimo die, talis invenietur in novissimo saeculi die. Nil est,
quod te adiuvabit, nisi bonum, quod hic feceris, unumquemque opera sua iuvabunt
aut opera sua praessura sunt. Haec Augustinus. Proinde ut dicit Chrisantus: In iudicio
planget Iudeus, qui Christum negavit, planget paganus, qui se errasse videbit,
planget malus Christianus, qui mundana plus, quam Deum amavit, carnem plus,
quam animam, pecuniam plus, quam iustitiam, peccatum plus, quam opus bonum.
Planget culpam, quam commisit, gloriam, quam amisit, poenitentiam, quam
demeruit, planget, inquam, quia nulla erit facultas ad fugiendum, nullus locus
ad poenitendum, nullum tempus ad satisfaciendum, nulla misericordia ad
subveniendum, nulla retractatio sententiae ad revocandum etc. Vae ergo et vae
tibi, o peccator, plange nunc poenitendo, ut evadas. (O)
Circa tertium mysterium de
officialibus exsecutoribus huius sententiae iudicii quaeritur, utrum ad angelos bonos, an ad malos pertineat exsecutionis
sententiae officium, ut ipsi habeant animas hominum post particulare iudicium
portare ad locum sibi deputatum. Ad quod breviter respondetur secundum
theologiae doctores, praecipue Bonaventuram et Richardum, ac Aureolum, aliosque communiter super IV. dist. XLV.
et L., quod de lege communi omnibus
morientibus, sive iustis, sive reprobis assistunt boni et etiam mali angeli, et
secundum veritatem videbunt sententiam ferri. Boni quidem assistunt ad
adiuvandum iustos, mali vero ad nocendum si possunt,
et ad videndum si quid iuris in homine ipso habent. Nam Beda super
illo verbo Thob. V.: Occurrit piscis ad
devorandum, dicit, quod Domino Iesu patiente in cruce advenit diabolus, ut
videret, si quid forte iuris in eo haberet. Multo fortius ergo hoc fiet aliis
sanctis. Nec est dubium, quid anima separata a corpore statim videre habeat
angelos et daemones naturaliter, sicuti nos naturaliter oculo corporali habemus
videre lucem et colores. Et huic dicto concordant historiae sanctorum et
plurimae revelationes, sicut patet IV. Dialogorum per Gregorium. Nam in morte sancti Matini astitisse legitur
diabolus et etiam angeli boni, qui animam eius in caelum produxerunt, similiter
et in morte sanctae Elisabeth et sic de multis aliis. Nam et de Beata Virgine
Maria legitur, quod petiverit, ne in hora mortis suae daemones videret, et
obtinuit ex speciali gratia. Denique coram angelis et daemonibus ipsa sententia
data animam damnandam ad Infernum deportare habent ex officio daemones, tamquam
tortores, ut dicit Gregorius in homilia et etiam Remigius super illud Matth. XVIII. Iratus Dominus tradidit eum tortoribus etc.[13]
Item anima ad Purgatorium deputata ducitur illuc non per malos, sed per bonos
angelos, concomitatntibus quidem, ut creditur etiam daemonibus usque ad loca
Purgatorii, qui de poenis hominum laetantur, quamvis nil in eis se posse habere
videant, et postquam anima fuerit purgata, per bonum angelum educitur in
caelum. Unde Lu. XVI.: Mortuus
est Lazarus et portatus est ab angelis etc.[14]
Quod si anima fuerit tam perfecta, quod deputetur in caelum statim evolanda,
ipsam etiam boni angeli habent ex officio deportare in caelum, non subvehendo,
sed honorifice praecedendo, ut alio sermone patebit. Proinde in figura
scribitur Exo. XXIII. sicut
iuxta thema dictum fuit in hoc sermone: Ecce ego mittam angelum meum, qui
custodiat te in via et praecedat et introducat in locum, scilicet caelestem,
quem praeparavi.[15]
(P)
Pro exemplo finaliter
proponamus, quod legitur in sermone discipuli, vicem quod in provincia Angliae
in conventu fratrum praedicatorum quidam frater iuvenis devotus infirmatus ad
mortem, praesentibus fratribus pleno ore risit in agone. Interrogatus est, cur
risisset, respondit, quia advenit sanctus Edmundus rex noster et martyr. Et
ecce tota domus repletur angelis, postea intensius risit dicens: Domina
advenit, salutemus eam, et cum omnes dixissent ’Salve regina’, respondit
infirmus. O quam gratanter acceptavit Beata Virgo hanc salutationem. Post hoc
mutatus est in pallorem et dixit: Ecce iudex Christus advenit ad iudicandum me,
et omnibus membris tremuit et sudavit intantum, ut vix sufficient tergere
sudorem eius vultus et tamquam coram iudice constitutus disceptabat dicens
aliquando, verum est aliquando, non est ita aliquando, o Beata Virgo, ne
discedas a me. Tandem dixit: Bone Iesu condona mihi hoc modicum. Cum autem
moneretur a fratribus, ne diffideret, quia Salvator misericors est. Respondit
ille exhilaratus dicens: Revera misericors est. Et sic gratias agens Beatae
Virgini exspiravit feliciter. Rogemus ergo Christum etc.
[1] Mt 11, 10
[2] Ex 23, 20
[3] Io 3, 18
[4] Sir 15, 14
[5] Io 3, 18
[6] Hbr 9, 27
[7] Erre itt mi szükség van? Én kihagynám.
[8] Lc 23, 43
[9] Lc 16, 22
[10] 2 Cor 5, 1
[11] Apc 14, 4
[12] Iob 21, 13
[13] Mt 18, 34
[14] Cf.: Lv 16 22: „Factum
est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum
Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.”
[15] Ex 23, 20