Sermo VI.]
Dominica II. Adventus. Sermo II. de sequenti post iudicium innovatione mundi per ignem conflagrationis devotus.
Beatus, qui non fuerit scandalisatus in me. Verba sunt salvatoris Christi Iesu in evangelio hodierno Mat. XI.[1] (K)
Scimus quippe carissimi ex fidei veritate Christum Dominum venisse in carnem ex Virgine et pro nobis passum, in qua passione omnes scandalisati sunt. Et quia sine fide impossibile est placere Deo, Heb. XI.[2], quia per solam fidem Chisti habetur beatitudo caelestis, ideo Christus dicit: Beatus, qui non fuerit scandalisatus, patet in evangelio. In illo tempore, cum audisset Iohannes in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suit, ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus? Et respondens Iesus ait illi: Euntes renunciate Iohanni, quae audustis etvidistis, caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes euangelisantur[3], et beatus, qui non fuerit scandalisatus in me. Illis autem abeuntibus cepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne: Quid existis in desertum videre arundinem vento agitatam, sed quid existis videre hominem mollibus vestitum. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt, sed quid existis videre, prophetam? Etiam dico vobis plusquam prophetam. Hic est enim, de quo scriptum est. Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.[4] Haec Mat. XI.: Beatus, qui non fuerit etc. Quomodo in istis verbis beatitudo a Christo Iesu promittitur fidelibus in Christo usque in finem perseverantibus, cum dicitur: Beatus, scilicet nunc in spe, et tandem in re et in iudicio finali beatus in anima erit et corpore, qui non fuerit scandalisatus in me, inquit, scilicet Christo. Ad cuius gaudium beatitudinis ampliandum Christus innovabit et pulchrificabit caelum et terram ac mundum post iudicium finale. Ideoque de ista mundi innovatione tria mysteria notemus in hoc sermone.
- Primum de innovationis mundi causa
- Secundum de purgatione mundi praevia
- Tertium de finali statione mundi perpetua
Sed consideramus diligenter, quare sic Deus fieri voluit, hoc enim pro nostra est aedificatione. Et huius est.
- Prima ratio propter amoris divini declarationem
- Secunda propter beatorum pleniorem felicitationem
- Tertia propter creaturarum remunerationem
Sed forte quaeras: Quid opus est sanctis aut quid necesse est de gloria claritatis creaturarum huius mundi, cum non habitent in hoc mundo post iudicium et sine his satis est Deum videre. Respondetur secundum Bonaventuram: eae alios, quod hoc non erit ad necessitatem, sed ad gloriae copiositatem. Sicut enim amplior est gloria regi ac filiis suis habere plures cameras in palatio et pulchram coquinam etiam si nunquam ingrediantur sic Christo et electis erit gloria et honor, quod non slum aula regia caeli imperii sit pulchra, sed etiam antiquum habitaculum mundi totius pulchrum sit. Unde haec non erunt ad necessitatem, quia sine his Deum videre sufficit ad beatitudinem, sed haec erunt ad augmentum et cumulum gaudii, ut sic beatis sit Deus omnia in omnibus, I. ad. Corin. XV.[11] Unde et legitur debito Francisco, quod ex ferventi amore, quo scilicet ardebat et in omnibus Deum considerabat, frequenter ingeminabat sic dicens: Deus meus et omnia, et sic in omnibus Deum bonum laudando magis ac magis in spiritu exsultabat. O ergo quanta erit beatorum iocunditas, quando in omnibus quocumque oculos convertent, Deum videbunt. Supra se Christum ac Beatam Mariam. Iuxta se undique beatos omnes innumeros et angelos videbunt oculo animae. Infra se et sub pedibus solem, lunam, lunae stellas et caelum ac elementa fulgidissima. Tertia ratio propter creaturarum remunerationem, quia ut dicit/docet Aureolus: dignum est ut creatore, scilicet remunerentur secundum mosum suum tali claritate gloriosae novitatis pro labore, quo homini servierunt. Et a fortiori, quo servierunt Christo homini, ut tertio articulo dicemus. (N)
Sed forte obiicias, quod creatore huiusmodi insensibiles nil meruerunt pro labore, quo servierunt homini, ubi autem non est meritum, non debet, sec potest esse praemium. Ergo non debent praemiari aliqua novitate gloriae, quia hoc rationali creatore datur. Respondetur secundum Thomam, quod quamvis corpora insensibila non meruerunt illam gloriam proprie loquendo, tamen ipse homo meruit, ut illa gloria toti universo conferretur in quantum hoc cedit in augmentum gloriae hominis. Sicut exempli gratia: Aliquis homo meretur, ut ornatis auro et gemmis vestibus induatur, quem tamen ornatum illa vestis nullo modo meruit, haec Thomas. Aliud exemplum, quia ut Christus dicit tunc lignum crucis, in qua Christus pependit, glorificabitur, sic etiam praecipua passionis Christi signa, non tamen hoc signum illud meruit, sed Christus, qui in cruce pependit. Et sic etiam propter Christum adoramus crucem et alia signa. O carissimi, pensemus, quam magna sit Dei et Christi Iesu erga nos caritas, quod propter nostra merita, licet pauca respectu gloriae, quae dabitur nobis, tamen non solum nos ipsos glorificabit, sed et mundum clarificabit. Quarta ratio propter expurgationem peccatorum et exsecrationem. Nam Richardus dicit di. XLVII., quod suscipere debet mundus formam cuiusdam participationis gloriae, ut patet ex praedictis. Ad hanc autem mundus iste inferior, qui cedit in usum nostrum, non est idoneus duplici ratione, scilicet culpabilitatis et corruptilitatis. Primo propter multa peccata in hac parte, scilicet mundi commissa, longo tempore, scilicet a principio mundi usque ad finem, tam ab hominibus, quam ab angelis malis quorum modo communis est habitatio in isto aere caliginoso. Quamvis autem insensibilia corpora mundi et elementa subiectum culpae esse non possit, quia peccatum esse habet in rationali creatura, tamen ex hoc, quod culpa in eis per homines et daemones est commissa, reliquitur quaedam ineptitudio ad gloriam suscipiendam. Sicut videmus, quod loca, in quibus aliqua crimina sunt commissa, non reputatntur idonea ad aliqua sacra in eis exercenda, nisi quadam purgatione praemissa, ut patet de ecclesiis vel coemeteriis sanguine vel luxuria pollutis, de conse. Dist. I. Ecclesiis. Et secundum hoc ex peccatis hominum et daemonum ista pars mundi recipit quandam incongruitatem et ineptitudinem ad gloriae susceptionem, et ideo purgatione indiget a peccatis, ut idonea sit. Secundo etiam ista pars mundi inferior propter elementorum actionem et passionem ad invicem continuam in suis confiniis, quibus se contingunt, multas habet corruptiones et alterationes et impuritates. Totus enim iste aer inferior admixtus est cum vaporibus terreis et aqueis, ut docet philosopus II. libro Metheora. Ideo debet mundus a tali impuritate purgari, ut sit idoneus ad suscipiendum decorem gloriae. Ex istis ergo considera, o tu Christiane, quod et tu non poteris ad gloriam pervenire, nisi prius sis per poenitentiam purgatus omnimode a peccatis in praesenti et a reatu eorum. Sed hoc cur omnipotens Deus disposuerit facere, ut per ignem conflagrationis purgetur mundus, inter plurimas rationes, de quibus alibi agemus, haec est potissima secundum Richardum, quia omnia peccata in mundo committuntur ex inordinato amore, qui est signis spiritualis et immundus. Propterea I. Ioh. V. dicitur: Mundus totus in maligno positus est,[12] id est in malo ignes concupiscentiae carnalis avaritiae, irae invidiae, superbiae, etc. Et ideo Deus totum mundum mirabili igne conflagrationis, qui erit maximae activitatis et acerbitatis in afflingendis peccatoribus, exuret, ut sic onstendatur, quantum Deus exsecratur et odit peccata, iuxta illud Sap. XIV.: Odio est Deo impius et impietas eius.[13] O peccator, cur te sic perdis, cur non times, cur non advertis, quia Deus totum mundum destruet propter peccatum et exuret. Putasne miser, quod tibi parcet, cum nec angelis pepercit. (P)[14]
Circa secundum mysterium, scilicet de purgatione praevia, quoniam omnis innovatio fit per purgationem praecedentem, eo quod forma nova non introducitur, nisi prior corrumpatur, id est de generatione. Id eo de purgatione mundi qualiter fiat, quaeruntur quattuor.
· Primo de purgandi mundi spatio
· Secundo de ipso Inferno
· Tertio de Paradiso terreno
· Quarto de caelo imperio
Prima quaestio est, quanto
spatio altitudinis mundus iste inferior purgari debet, ut innovetur. Ad hoc
secundum Richardum super IV. dist. XLVII. concordanter Thomam
et communiter doctores respondetur, quod ista purgatio mundi fiet per ignem
conflagrationis. Unde Augustinus XX. De civitate Dei dicit, quod
sicut mundanarum aquarum inundatione factum est diluvium, ita mundanorum ignium
conflagratione figura huius peribit. Unde ignis iste tantum aeris spatium
occupabit, quantum occupaverant aquae diluvii, vicem in altitudine XV
cubitorum super omnes montes, ut scribitur Gen. VII.[15]
Et haec patent per Augustinum XX. De civitate Dei ca. XVIII., ac Bedam
super Lu. Glossam II. Thess. I. et Haymo super Apocalypsin.
Ideoque ignis conflagrationis non exuret, nec purgabit mundum super medium
aeris interstitium. Tum, quia illuc peccata hominum non ascenderunt, nec aquae
diluvii supra medium aeris interstitium pervenerunt. Tum etiam, quia mali
angeli divina virtute locum illum inhabitare prohibentur, sed inhabitant in
aere calignoso, qui est inferior illo, et ideo purgari pars illa non indiget.
Unde Glossa etiam super illud II. Pe. III.: Mundus
aqua mundatus periit, dicit, quod aqua diluvii occupavit totam sitam
capacitatem aeris, ubi aves volutant, sed aves non volitant ultra supremam
partem mediae regionis, igitur etc. Haec secundum Richardum.
Et sic patet, quod tantummodo mundi partem inferiorem ignis ille purgabit
descendendo a superiori parte medii interstitii aeris, in quo exuret et
purgabit omnes nubes ventos vaporesque. Nam fumus idolatriae usque ad peccatum
illam ascendendo infecit, in qua et daemones multa facinora commiserunt. Item
exuret et exsiccabit omnes fontes et flumina. ut amplius non fluant, nec
irrigent terram. Apoc. XX. Mare iam non est,[16]
quod secundum Franciscum de Mayronis
intelligendum est de mari mediterraneo, quia illud consumetur, non de oceano,
quia hoc manebit purgatum, tamen ut ibi aquae elementum permaneat. Unde Augustinus
De ecclesiasticis dogmatibus ca. XXXVI. dicit, quod elementa non
credimus abolenda per ignem, sed in melius commutanda. Exuret etiam omnes
pisces maris et quaeque in mari. Item secundum Franciscum de Mayronis exuret et purgabit omnes montes
et colles, omnia mixta corpora, ligna lapides et huiusmodi ac totam superficiem
terrae, ut purissima substantia remaneat. Quia enim homines super terram in
praedictis peccaverunt, ergo purgabuntur. (Q)
Secunda quaestio, utrum
Infernus purgetur, ubi est maxima et perpetua infectio in centro terrae.
Respondetur secundum Thomam dist. XLVII., quod ista purgatio
praecipue erit ad hoc, ut quidquid est imperfectionis, a sanctorum habitatione
removeatur, et ideo in illa purgatione totum, quod foedume st, ad locum
damnatorum congregabitur. Unde Infernus non purgabitur, sed ad ipsum adducentur
totius mundi purgamenta. Haec Thomas. O ergo peccator, cogita, si positus esses
in cloaca foetidissima stercorum, et ibi usque ad os deberes repleri
stercoribus, quantum horreres. Sic erit tibi in Inferno, qui sordes peccati
nunc amas, et in eis iaces, in sordibus perpetuo eris. (R)
Tertia quaestio, utrum
terrestris Paradisus, in quo homo peccavit, purgari debeat. Respondetur
secundum Richardum et concordanter Thomam simul,
quod licet Paradisus terrestris in terra continetur, tamen medium aeris
interstitium transcendit. Nec etiam aquae diluvii illuc ascenderunt, ut Beda
dicit, et habetur in II. Sententiarum dist. XVII., ideo non
purgabitur. Quamvis autem peccatum primi hominis sit ibi commissum, tamen
statim peccato commisso inde hoc est expulsus, et hoc pro purgatione suffecit.
Nec ill locus est habitatio peccantium, ergo non indiget purgatione. (S)
Quarta quaestio, utrum
caelum empirreum et etiam caeli inferiores debeant purgeri per ignem conflagrationis.
Responsio/ratio quaestionis est, quia Ps.
dicit: Opera manuum tuarum sunt caeli, ipsi peribunt, tu autem permanes et
omnes sicut vesimentum veterascent.[17]
Et I. Pe. III.: Caeli ardentes solventur etc.[18]
Item, quia in caelo angeli mali peccaverunt etc. Respondetur secundum Thomam
simul et Richardum ubi supra, quod ut ait Augustinus XX. De
civitate Dei, praedictae autoritates intelligendae sunt de caelis
aereis, qui purgabuntur, et vocantur caeli in Scriptura caeli aetherei vel
corpora caelestia non suscipiunt peregrinas impressiones, id est caeli, et I.
Metheora, ideo nullam impuritatem habent, nec ex culpa daemonum aliquam
infectionem contraxit caelum imperium, quia statim peccando de caelo daemones
expulsi sunt, propterea non debet purgario, quia habitatio purissimorum
aneglorum et beatorum est illud caelum. O ergo homo, quomodo confidere poteris,
quod tu in peccatis vivendo in caelum pervenias, unde omnes mali eicti sunt
angeli, et nihil coninquinatum intrabit in illud Apoc. XXI.[19] (T)
Circa tertium mysterium de
finali, scilicet statu perpetuo mundi. Notandum est, quod Magister in IV.
dist. XLIX. dicit sic: Impleto iudicio suos fines habebunt civitates
duae, una Christi, alia diaboli, una bonorum, altera malorum, utraque tamen
angelorum et hominum, istis in aeterna vita feliciter viventibus, illis
infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantius, quoniam utrique
sine fine per manebunt, et sunt verba Augustini in Enchiridion:
Iuxta quae verba de statu mundi huius plurima essent dicenda, quae traduntur a
doctore, vicem quali decore et forma clarificabuntur elementa et corpora
caelestia. Sed quoniam perlixus sermo taedium generaret, ideo propter
brevitatem illa pertranseo hic. Sed in sermonibus de resurrectione nostra
futura de talibus agendum distuli, ubi convenientem habebunt locum. Hic tamen
faciamus unam devotam contemplationem. (U)
Contemplemur ad practicam ponendo
pie et devote, quomodo omnibus daemonibus et malis hominibus in Infernum
depulsis illis vae et vae horrendissime plangentibus, et in Inferno inclusis
tamquam in civitate diaboli ne unquam, vel unus inde exire possit. Tandem
Christum Dominum adorando mones angeli, qui erant custodes hominum, dicent ei:
O omnipotens Deus, nos secundum tuam voluntatem usque modo custodivimus homines
et mysterium diligenter perfecimus, ut hereditatem caperent salutis. Et hoc iam
impletum est completo numero electorum et glorificato corpore resurgentium ideo
iam nostra officia resignamus in custodiendo eos, sed cum eisdem hominibus
beatis in perpetuum te laudamus. Secundo accedunt angeli caelestium corporum,
hoc est orbium motores, et adorato Christo dicunt: O omnipotens Deus, nos
servivimus hominibus movendo caelos, iam quia non est opus, ut ultra tempus sit
in mundo, nostra officia resignamus. Tunc Christus Dominus eos benedicet omnes
dicens: Benedicti vos Domino, qui fecit caelum et terram, quia servivisti meis
electis, iam de cetero una cum eis gaudete in perpetuum in caelo. (X)[20]
Post haec Christus Dominus
convertet se ad Beatam Virginem matrem dicens: O veneranda genetrix mea et
dilecta mater, bene tibi constat, quomodo non solum angeli, sed et omnis
creatura servivit meis electis et tibi et mihi. Insuper cum ego positus essem
in cruce, et tu astares, compassionem mihi morienti exhibuerunt, ideo pro
servitio earum electis et tibi ac mihi exhibitis statui eis remunerationem
claritatis et decoris reddere. Nam terra perfusa calido sanguine meo compassa
est mihi, quia mota est et petrae scissae sunt, ideo nunc ei dabo claritatem
crastallinam. Item aqua non solum electis et tibi servivit, sed et mihi, quando
super aquas ambulavi, et quando in cruce mysterium bapstismi praeferens de
latere exivit sum sanguine, ideo dabo ei
luciditatem ampliorem multoque pulchriorem, quam ante habuit. Item aer
similiter servivit quodammodo etiam compassione, quando in aere pendens voce
magna clamando emisi spiritum in aere, ideo et ipsi claritatem dabo et luminositatem pulcherrimam. Item ignis
servivit electis et mihi in vita et nunc in iudicio urendo inimicos meos,
peccatores ingratos passioni meae, ergo dabo eis
claritatem praecellentem, iuxta illud Isa. XXX.: Erit lux
lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter lucens, sicut lux
septem dierum,[21]
ut et sic in omnibus videant electi caritatis divinae effectum et laetentur
amplius. O homo, disce Christo passo compati, ut glorificeris, Ro. VIII.:
Si compatimur et glorificamur,[22]
tunc omnes electi cum Maria adorabunt christum dicentes: Gratias tibi agimus,
Domine, pro tantis beneficiis tuis, et consolationibus tibi laus et gloria,
sicque intrabunt cum Christo et[23]
collocabuntur in choris angelorum secundum merita. Et sic ibi erit civitas
Christi in beatitudine sempernitaliter, quam Christus commendabit Deo Patri,
I. Corin. XV.[24]
ad quam nos ipse perducat, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit in saecula.
Amen.
[1]
Mt 11, 6
[2]
Hbr 11, 6
[3]
Mt 11, 4
[4]
Lc 7, 27
[5]
Is 65, 17
[6]
Mt 24, 35 ; Lc 21, 33
[7]
Apc 21, 1
[8]
1 Cor 7, 31
[9]
Ps 8, 8
[10]
Io 3, 16
[11]
1 Cor 15, 28
[12]
1 Io 5, 19
[13]
Sap 14, 9
[14]
Az O kimaradt!
[15]
Gn 7, 20
[16]
Apc 21, 1
[17]
Ps 101, 26
[18]
2 Ptr 3, 12
[19]
Apc 21, 27
[20]
A szövegben T szerepel.
[21]
Is 30, 26
[22]
Rom 8, 17
[23]
„et” kétszer, az egyik kihagyva.
[24]
Cf. 1 Cor 15, 24: „Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri…
etc.”