Sermo V.]
Dominica II. Adventus. Sermo I. iuxta scilicet evangelium applicando de ordine iudicii terribilis et flebili vae
Renunciate Iohanni, quae audistis et vidistis. Verba sunt Salvatoris nostri, Mat. XI. et in evangelio hodierno.[1] (A)
Sancta Romana Ecclesia hac dominica secunda adventus Domini legit evangelium hoc de Iohannis Baptistae interrogatione facta per suos discipulos a Christo Iesu. Utrum ipse esset vere Christus venturus ad redemptionem mundi et salutem hominum ac ad iudicium. Quod quidem licet Iohannes noverit, tamen discipuli eius dubitabant. Ideoque, ut ipsi discipuli in fide Christi confirmarentur, misit ad Iesum discipulos, scilicet Iohannes exsistens in vinculum, et Iesus coram illis fecit multa miracula, ac eisdem dixit: Euntes renunciate Iohanni, quae audistis et vidistis. Et tandem Iohannem magnae scientatis fore virum commendavit, ut patet in ipso evangelio, quod habetur *sermone II*. Cuius historicum intellectum breviter prosequens in tres partes principales summariae dividitur.
- Primo enim mentionem facit de Iohannis interrogatione
- Secundo de Christi Iesu responsione
- Tertio de Iohannis a Christo commendatione
Primo itaque evangelium hoc ait.
In illo tempore, cum audisset Iohannes in vinculis opera Christi, mittens
duos de discipulis suis ait illi: Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus
etc.[2]
Circa quod aliqui quaeruntur. Primo de tempore quo hoc fuerit. Respondetur
secundum Vincentium in Speculo historico libro VIII. capitulo XIX.:
dum incepit publice praedicare et miracula facere. Nam in XXX. anno baptisatus
est Christus a Iohanne, et eodem die anno revoluto aquam convertit in vinum, ut
dicit Comestor. Et in sequenti Pascha Iohannes est incarceratus
ab Herode Antipa secundum Lyram ad
instantiam Herodiadis adultere proponitur hoc, quia Iohannes arguebat ipsum
Herodem eoque abstulerat fratri suo Philippo uxorem nomine Herodiadem Mar.
VI.: Herodias ergo insidiabatur Iohanni, quia timebat, ne Herodes ad
praedicationem Iohannis paeniteret et eam marito suo redderet, propterea
procuravit eius incarcerationem et tandem eius mortem.[3]
O quam multi et nunc sunt, qui propter veritatem annunciatam contra se
persequuntur iustos. Cum ergo Iohannes esset incarceratus et ex relatu discipulorum
vel custodum carceris audisset miracula, quae faciebat tunc Christus, misit
Iohannes XIII. die Decembris ex discipulis suis duos ad Christum, quo cadit
idus Decembris et festum Sanctae Luciae virginis.
Secundo queritur, quare Iohannes sic interrogavit Christum.
Respondetur secundum Chrysostimum,
Rabanum, Hylarium et Lyram ac doctores communes, quod Iohannes non
interrogavit ex dubitatione, quia adhuc in utero cognovit Dominum Iesum esse
Christum, quem etiam passurum pro peccatis nostris praedixit monstrando dicens:
Ecce agnus Dei, qui tollit etc.[4]
Novit etiam, quod Christus descensurus esset ad limbum, quia non fuit minus
illuminatus ceteris prophetis veris testibus hoc
pro dicentibus. Sed Christum interrogavit sic dicens: Tu es, qui venturus es
etc. Primo propter discipulorum suorum dubitationem, qui de Christo
haesitabant, quis licet instrueret, tamen plene non potuit errorem eorum
exstirpare, propterea misit duos ex illis ad Christum, ut audita eius
praedicatione et visi miraculis crederent in eum. Secundo etiam interrogavit
propter suam consolationem ex admiratione et amore (B)[5]
Pro quo nota, quod tripliciter potest praecipue fieri
quaestio. Nam quaedam est quaetio dubitationis, ut utrum Salomon sit salvatus
vel damnatus. Alia autem est quaestio admirationis, ut quomodo Christus est de
virgine natus et pro nobis tanta passus. Et alia est quaestio dilectionis, ut
cum ex amoris fervore dicit aliquis: Bone Iesu nonne tu es dilectus meus
etc. Et sic Iohannes quaesivit non dubitando, sed ex amore et admiratione
tantae pietatis Christi, quod vicem vellet in propria persona descendere ad
praesentes in limbo detentos, quibus gaudium volebat annunciare. Et sic patet.
Secundo in evangelio subditur Christi responsio, quam fecit facto. Nam ut
dicitur Lu. VII.: Cum venissent illi ad Iesum, in ipsa
hora multos curavit. Et tunc dixit eis: Euntes renunciate Iohanni, quae
audistis, scilicet in praedicatione, et vidistis, scilicet in
miraculorum opere, quia ecce caeci vident, claudi ambulant, leprosi
mundantur, surdi audiunt, morti resurgunt. Nam tunc paulo ante suscitaverat
filium viduae in porta civitatis Naim, ut huiusmodi Lu. VII.: Pauperes
evangelizantur, id est per evangelium instruuntur et convertuntur. Dicit
pauperes, quia plus frequentant sermones, quam divites, et beatus, qui non
fuerit scandalizatus in me.[6]
Gor. I. cum viderit me pati non
cadet a fide deitatis meae. (C)
Spritualiter in his verbis Christi notantur septem pericula,
quae incurrit homo per peccatum, a quibus nisi per Christum sanatur. Primo,
quia caecus efficit, Sap. II.: Excaecavit eos malitia eorum.[7]
Nam certe caecus est, quia non videt, quod a diabolo trahitur ad patibulum
infernale. Secundo fit claudus a praeceptis Dei ad vitia declinando. Tertio
leprosus, quia peccato foetidus et a civitate superna seclusus. Quarto surdus
ad audiendum verbum Dei. Quinto mortus, quia vita animae Deus est, a qua
separari per peccatum mors pessima est. Ezech. XVIII.: Anima,
quae peccaverit ipsa, morietur.[8]
Sexto fit pauperrimus, quia contra omnia sua bona et merita ac se perdit. Septimo
fit scandalizatus, quia contra iustitiam et iudicium Dei murmurat. O ergo
peccator mortue et miserrime, exurge per poenitentiam etc. Tertio in evangelio
Iohannes a Christo commendatur et primo de constantia dicens: Quid exsistis
videre in desertum, scilicet ubi Iohannes baptisat, arundinem vento
agitatam?[9]
Interrogative loquitur per negationem intelligendo, q.
d. non, sed est constans, quia nec timore, nec amore declinat a
veritate. Secundo commendatur de austera poenitentia, quia non vestitur
mollibus. Ecce – inquit –, qui mollibus vestiti in domibus regum sunt,
secundum ut cum ipsis utantur deliciis, sed Iohannes in deserto mansit.[10]
Tertio de clarissima prophetia,quia dicit eum plus quam prophetam, eoque adhuc
in utero positus prophetavit Christum agnoscendo, quod nullus alius fecit.
Quarto de angelica vita munda dicens: Hic est enim, de quo scriptum est Malach.
I.: Ecce mitto angelum meum, id est Iohannem praecursorem, qui
praeparabit praedicando etc.[11]
(D)
Quamvis autem Iohannes fuerit tam sanctissimus, tamen a
peccatoribus est vinculatus, ut dicit evangelium. Suo modo Christianus per
daemones tot vinculis est ligatus in carcerem infernalem, quot habet peccata
mortalia, quae ut doctor II. Sentantiarum dist. XLII.: obligant
ad gehennam contra quis in praeaccepto themate mandat Christus
praedicatoribusad nostrum praepositum loquendo: Renunciate – inquit –,
scilicet o vos praedicatores Iohanni, id est Christiano, qui tenetur in
vinculis diaboli. Renunciate, inquam, quae audistis et vidistis,
scilicet in Sacra Scriptura de adventu Christi ad iudicium terribile. Unde
carissimi volo vobis renunciare in praedicatione hodierna prosequendo ordinem
iudicii finalis ea, quae audivi et vidi legendo in Scriptura. Inter quae hoc
praecipue vidi, quod Christus Mat. XXIV. dicit sic: Tunc
apparebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae.[12]
Quod potest esse thema pro hoc sermone de iudicio per se praedicando. In quibus
verbis Christi notatur flebilis et horrendus planctus ac vae perditionis
futurae, quae incurrent peccatores in iudicio. Licet autem in praecedenti
dominica multa de iudicio scripserimus, tamen ut habeamus unum sermonem
summarium et compendiosum de iudicio et eius tanta serie, hic quasi praedicta
epilogando prosequamur et ea, quae restant. Pro quo notandum, quod peccatores
in iudicio plangere et vae clamare habebunt undique, si consideremus ordinem
iudicii illius, qui ad triplicia mysteria prosequenda.
·
Primum mysterium de terribilis iudicium praecedentibus
·
Secundum de terribilibus iudicium concomitantibus
·
Tertium de terribilibus lamentis iudicium subsequentibus
De istis bene possumus dicere illud, Apoc. VIII.:
Vae vae vae habitantibus in terra, vae inte iudicium, vae in iudicio vel
infra iudicium, vae post iudicium.[13]
Et, ut hoc seriosus ac clarius prosequamur, propter simpliciores notabimus XII
amaros planctus et vae, quae habebunt tunc peccatores, qui nolunt nunc
converti. Primus planctus et vae consurget ex ardore terribilis ignis in mundi
conflagratione. Ps.: Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit
in circuitu inimicos eius.[14]
Item Malach. IV.: Ecce dies vae, succensa quasi caminus, et
erunt omnes superbi et omnes facientes iniquitatem stipula, et inflammabit eos.[15]
(E)
Quaeritur haec quaestio, quomodo et quando erit iste ignis
exurens totum mundum. Ad hanc renspondeur secundum Richardum super IV.
dist. LVII. concordanter Thomam, Aurelianum Fratrem maiorem et alii doctores communiter.
Ignis conflagitationis praecedet adventum iudicii, qui virtute divina
producetur descedens in tanta altitudine, quanta fuit altitudo diluvii,
scilicet XV cubitis super omnes montes. Gen. VIII.[16]
Et iste ignis omnium hominum corpora et animalia et omnia mixta incinerabit, et
tunc omnia elementa purgabit. II. Petri ultimo: Caeli ardentes
solventur, elementa ignis ardore tabescent, novos vero caelos et novam terram
exspectamus etc.[17]
Haec ibi. Item ignis iste antequam Christus adveniat, purgabit bonos, si
aliquid purgabile in eis invenerit, quod si aliqui diutius deberent purgari,
acerbius illos affliget, ut ex aacerbitate poenae suppleatur longaevitas
temporis. Item malos concremabit et affliget cum maximis doloribus, ut dicit Augustinus.
Et iste ignis durabit cruciando reprobos in corpore et anima usque, quo
iudicium fiet perfectum, et postea ad Infernum cum reprobis et fetulentis mundi
reliquis divisa luce ab eo, scilicet igne descendet, iuxta illud Ps.
XXVIII.: Vox Domini intercidentis flammam ignis.[18]
Ubi dicit Basilius: Dominus ita recidet flammam ignis, ut
electis luceat, scilicet in elementorum innovatione, et reprobos exurat,
scilicet in Inferno aeternaliter scilicet cum
igne gehennae secundum Richardum ubi supra. O ergo quantus ibi
erit peccatorum hominum planctus, quotiens ingeminabunt vae et vae in tantis
ignibus. (F)
Sed quando initium conburendi mundum habebit iste ignis. Ad
hoc dicendum communius secundum doctorem, quod post mortem
antichristi omnipotens Deus dabit poenitendi spatium XLV dierum illis, qui
fidem Christi negaverant in persecutione antichristi, sicut probat Magister
in Historia scholastica in ultima visione Dan. XII. ca.: Et in isto
tempore omnes Iudaei convertentur, qui tunc erunt et per Eliam ac Enoch antea
non fuerint conversi, mali autem qui non credent mundum cnsumari statim edent,
bibent et nuptias celebrare non desistent. Cumque dixerint: pax et
securitas, repentinus eis superveniet interitus, ut dicitur I. Thess.[19] Vero, quia cum
non putarent, erit post hunc statum status signorum manifestorum futuri
iudicii, praecipue autem XV signorum secundum Hieronymum,
de quibus patuit *sermo II. huius voluminis*. (H)
Et post hoc sequitur purgatio mundi per ignem
conflagrationis, de quo igne pluria alibi. Sed dicens, numquid ignis iste
aliquam molestiam inferet sanctis in corpore super terram resurgentibus.
Respondetur, quod ut dicit Augustinus II. De civitate Dei, et
communiter doctor, quod licet omnes etiam sancti in isto igne
resurgant, tamen impassibiles et immortales resurgent, nullo modo laedentur, et
statim rapientur obviam Christo in aera supra istum igenm. O ergo quam bene
erit iustis per omnia, malis autem vae, quia ad ignem, ad ignem. Secundus
planctus et vae consurget peccatoribus ex beatorum angelorum tubali voce, quam
Christus iudex faciet omnes ad iudicium citare, quia iudex in quacumque causa
debet citare reum. extra de appella. c. protinus.
Sic Christus faciet per angelos citare omnes peremptoriae, ut compereant sine
dilatione dicens secundum Hieronymum super Mat.: Surgite,
mortui, venite ad iudicium. Quae quidem vox imperative erit ipsius Christi,
sed exsecutive erit archanagelorum, et dicitur
tuba secundum Apostolum I. Corin. XV.: Canet enim tuba et
mortui resurgent,[20]
quia sicut tuba bellica praeparat et animat suos ad bellandum et terrere habet
adversarios, ut patet in trompeta, sic vox illa archangelorum clamantium
fortiter sensuali sono articulato formato mediante aliqua sensibili creatura
secundum Richardum erit utique suis, id est angelis et beatis
iocunda et victoriosa, malis autem tamquam hostibus Dei et angelorum
debellandis et morte aeterna in corpore et anima trucidandis erit summe
terribilis, adeo quod ut dicit Hieronymus: Quotiens –
inquit – diem illum considero, toto corpore contremisco. Si talis
sanctus sic contremiscebat, quid deberet facere peccator. O quantus pro tunc
erit planctus et vae. Cogitare potes a simul, si
vicem esses in aliquo bello, quo fortiter trompetis sonantibus corruissent
gladio vulnerata multa milia hominum, qui sub pedibus calcantium bellatorum
ululant et vae plangendo usque ad caelum vociferat, quantus tibi horror. Sic in
proposito. Tertius planctus et vae consurget ex corporali resurrectione, quia
mox omnes homines a principio mundi usque in finem quotquot fuerunt, resurgent
in eisdem corporibus suis, quibus vixerunt, et sic eis cruciatus duplex erit,
scilicet in corpore simul et in anima, quibus peccaverunt ergo vae et vae. (G)
O peccator, vidisti ne aliquem ignitis ferreis forpicibus in
carne carpi vel lacerari, quanto plnactu ululat. Similiter etiam cum quis igne
assatur, sic erit et tibi in Inferno, ubi in hoc eodem corpore, quo nunc vivis,
ureris in aeternum. Iudith ultimo: Omnipotens Dominus in die
iudicii visitait eos, dabit ignem et vermem in carnes eorum, ut urantur et
sentiant in sempiternum.[21]
Legitur exemplum in Vitae Sanctorum Patrum, quod quidam patrum
dum temptaret digitum igni applicat, et cum non posset ardorem sustinere
dicens: Quid ergo facturus es in ardoribus sempiternis, et sic temptationem
vicit. De ista resurrectione futura alibi prosequamur. Quartus planctus
et vae consurget ex daemonum consociatione ac electorum separatione. Mat.
XIII.: In consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos
de medio iustorum et mittent eos in ignem.[22]
Et iterum. Colligite primum zizania, id est malos, et alligate ea in
fasciculos ad conburendum.[23]
Nam secundum Gergorium hoc est, quod unusquisque peccatorum in
societatem sibi consimilium deputetur sub
principe suorum daemonum. O tu peccator, nonne nunc horreres, si esses obsessus
corporaliter a daemone, cur ergo non horres in futuro ab eo possideri perpetuo.
Et quoniam daemones sunt multum horribiles et crudeles. Magnus ergo tunc erit
planctus hominum, quando superbi tradentur in consortium Luciferi, avari in
consortium Mammonis etc. et sic turmati et confusibiliter comparebunt in
iudicio. De hoc pro practica contemplationis vide *supra sermonem III. L.* Quintus planctus et vae consurget ex enormium
excessuum erubescentia et evidenti confusione, quia ut ait Augustinus II.
De civitate Dei ca. XIV.: in ultimo iudicio divina virtute fiet, ut
cuilibet opera sua bona vel mala cuncta uno mentis intuitu mira celeritate
cernantur. (H)
Sed quare hoc vult Deus, cum ex hoc sanctis, qui aliquando
peccaverunt, videatur aliqua erubescenntia fieri coram toto mundo. Respondetur
secundum Richardum in IV. dist. XLIII., quod notitia peccatorum, quae
fecerunt electi, non generait eis poenam, nec ignominiam vel confusionem, quin
potius cedet ad eorum gloriam, eoque per poenitentiam resurrexerunt et de
diabolo triumphaverunt. Sicut exempli gratia. In ecclesia legitur peccatum
David et Magdalenae et non est ad eorum confusionem, sed gloriam, eoque
poenituerunt. A simili Samsoni, quod ligatus
fuerit et captus, traditus Philisteis, qui tamen rupit vincula et in maxilla
asini prostravit mille viros, est potius ad gloriam, quam ad confusionem. Sic
et cuilibet militi terga vertenti vel cadenti, si postea gloriose vincat
hostes, ad gloriam cedit fuga vel casus. Sic etiam in proprosito. Malis autem,
qui non resurgunt, confusio est. Propterea secundum Richardum, ibidem
doctor, quod Deus volt huiusmodi notitiam peccatorum omnium singulis
iustis et reprobis fieri, ut boni ex cognitione remissionis talium et
indulgentiae amplius consolentur et divina misericordia collaudetur. Mali autem
ex illa manifestatione amplius crucientur et confundantur, ac iustitia divina
in bonorum remuneratione et malorum punitione omnibus manifeste appareat, quia
omnibus secundum merita et demerita tribuit. O ergo quantus planctus ibi erit
peccatori, tamquam in mediastro posito furi coram omnibus alligando furtum
collo. Sextus planctus et vae ex formidabili Christi facie et eius fulgore. Nam
Gregorius XXXII. li. Moral. dicit: Christus in iudicio
tranquillus et benignus iustis, et iratus apparebit ac terribilis iniustis.
Item li. XVII. dicit: Quis ferre poterit faciem iudicis, quis
eius iram toleret, cuius una mitis vox, quam in passione sua edixit
persecutoribus dicens: Ego sum, armatos illos protinus in terram stravit. Haec
ibi. Unde Hieronymus in Exempla dicit: Mallent reprobi et
damnandi in aeterna poenalitate persistere, dummodo non deberet denuo in
iudicio apparere. (I)
Sed hic quaeritur, quare Christus vult mundum iudicare in
gloriosa forma humana cum cicatricum ostensione. Respondetur secundum Thomum
in IV. dist. XLVIII. aliosque doctores recolligendo breviter, quod
primo ostendatur toti mundo, quod Christus habet super omnes homines potestatem
et dominium dupliciter, scilicet ratione creationis, quia ipse fecit nos
secundum quod Dei Filius et ratione redemptionis, quia ipse lavit nos a
peccatis in sanguine suo etc. Apoc. I.[24]
Ergo, ut divinitas eius monstret, in forma gloriosa apparebit. Et, ut vera
humanitas, in qua passus fuit, ostendatur, cicatrices in eo manifeste
videbuntur. Secundo, ut per haec consequuntur, ostendatur, quod ipse esse
meruit a Deo constitutus iudex vivorum et mortuorum, ideoque sua sententia
habet auctoritatem alioquin secundum iura extra de consue.
cum ad nostram sententiam a non suo iudice lata nullam obtineret firmitatem.
Tertio propter malorum exprobrationem ostendendo crucem et signum, de quo
practice vide *sermonem IV. U in fine*. Septimus planctus et vae consurget ex
gravissima et generali omnium contra peccatores inclamatione. Unde Hieronymus:
Quid facies, peccator, cum contra te conscientia propria loquetur, Scriptura
fatebitur, accusabunt te elementa, insuper angeli et daemones, armabitur contra
te omnis creatura, crux Christi contra te orabit, Christus per vulnera sua
contra te allegabit, quid respondebis? Muta fient labia dolosa. Vae ergo tibi
per omnia. Octavus planctus et vae consurget ex honorificatione electorum et
benedictione. Unde Augustinus in Sermone de adventu Domini dicit:
In illo magno metuendo iudicio stabunt peccatores nudi, confusi, contristati,
miseri, cum metu lamentates cum rubore et in angustia gementes illud Sap.
V.: Ecce hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum.[25]
Nos insensati vitam illorum extimabamus insaniam, ecce inter sanctos est
sors illorum.[26]
Et verecundans dicens: Vae nobis, quia pars
nostra inter daemones est,vae, quia illi in honore et glorioso corpore, nos
autem nudi sumus et sine omni in honore in corporali turpitudine, vae nobis et
confusio, quia nos sumus in terra, illi super nos calcando in aere, vae nobis
et verecundia, quia illi sunt a dextris et benedicuntur, nos a sinistris et in
ira Dei, ibunt illi cum angelis ad caelestem gloriam, nos deiicimur in Infernum
cum daemonibus cruciandi in aeternum. Unde consequenter nonus planctus et vae
consurget per tunc ex iniquorum maledictione, ut enim Bernardus super
Psalmum.: Qui habitat – dicit – in iudicio prius benedicti vocantur ad
regnum, quam maledicti deiiciantur in Infernum, ut acrius doleant videntes,
quod amiserunt, et iusti videbunt et laetabuntur considerando,
quod evaserunt. Haec Bernardus. Contemplemur ergo, quomodo
Christus reprobos per suas turmas maledicet talia verba dicens: O vos omnes
peccatores, videte, quia ego Dominus factus sum homo pro vobis, et sanguine meo
redemi vos moriendo in cruce, ecce vulnerum in manibus signa et pedibus ac
latere ecce crux, ecce corona spinea et ceteris. Sed vos ingrati maluistis
servire diabolo in peccatis. Et quia scriptum est. Maledicti, qui declinant a
mandatis Dei, ergo sitis maledicti a Deo Patre et a me, eius Filio, et a
Spiritu Sancto, et a sanctis angelis et beatis omnibus, maledicti sitis cum
diabolo et angelis eius. Et dicent omnes sancti Amen. O vos superbi, maledicti
sitis in perpetuum cum Lucifero, quem in superbia imitati fuisti. O vos
iracundi, maledicti sitis cum Sathan. O vos gulosi, maledicti sitis cum
Beelzebub. O vos invidi, maledicamini cum diabolo Leviathan. O vos accidiosi,
maledicamini cum Beelphegor. Et beati ad singula dicent, quis explicabit. Decimus
consurget ex irrevocabilis sententiae prolatione, dum Christus iudex dicens: Discedite
a me, maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo etc. Matth.
XXV.[27]
Undecimus ex loci horribilis genehhnae inclusione, qui est locus summe
foetuletus, ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat Iob
X.[28]
Duodecimus planctus et vae consurget ex malorum omnium indicibili cruciatione
sine fine. Unde Iob XX.: Artabuntur et aestuabuntur et omnis
dolor ituet super eos.[29]
Et Matth. XIII.: Ibi erit fletus et stridor dentium.[30]
Haec practice habes *sermonem IV. YZ*. Rogemus ergo Dominum etc.
[1]
Mt 11, 4
[2]
Mt 11, 2
[3]
Cf.: Mc 6, 19-20: „Herodes autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum,
nec poterat. Herodes enim metuebat Iohannem, sciens eum virum iustum et
sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter audiebat.”
[4]
Io 1, 29
[5] A
szövegben A, javítva B-re
[6]
Lc 7, 22
[7]
Sap 2, 21
[8]
Ez 18, 4 ; Ez 18, 20
[9]
Mt 11, 7
[10]
Mt 11, 8
[11]
Mal 3, 1
[12]
Mt 24, 30
[13]
Apc 8, 13
[14]
Ps 96, 3
[15]
Mal 4, 1
[16]
Gn 7, 20
[17]
2 Ptr 3, 12
[18]
Ps 28, 7
[19]
1 Thes 5, 3
[20]
1 Cor 15, 52
[21]
Idt 16, 20
[22]
Mt 13, 49
[23]
Mt 13, 30
[24]
Apc 1, 5
[25]
Sap 5, 3
[26]
Sap 5, 5
[27]
Mt 25, 41
[28]
Iob 10, 22
[29]
Iob 20, 22
[30]
Mt 13, 42 ; Mt 13, 50