Sermo III.]
Sermo III. de eadem dominica secundum de adventum Christi ad iudicium tremendum
Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. Verba sunt Salvatoris nostri Luc. XXI.[1] et in evangelio hodier. (I)
Quia nempe Christus in primo adventum quando venit in carnem non ut iudicaret sed iudicaretur ab hominibus ac mortem pateretur pro nobis redimendis venit ut infirmus puerili carne nascendo et passibili ac mortali: ut nos homines amorosa sua caritate attraheret silis nobis factus est. Sed nos miseri peccatores dura cervice eum contemnimus et odium pro dilectione rependimus. Rationabile ergo et iustum est ut in secundo eius adventu scilicet ad iudicium veniat terribiliter cum potestate maxima: ita quod omnes peccatores a principio mundi qui fuerunt, sunt et erunt usque in finem, deiiciat in infernum cruciandos. Et sic tunc prout Bernardus ait: Cognoscetur Dominus iudicia faciens, qui nunc ignorantur iniuriam patiens. Et hoc est, quod Christus dicit in hoc evangelio. Tunc videbunt scilicet omnes homines boni et mali filium hominis, id est virginis Mariae quem sine altero homine sola peperit, et ido Christus est filius hominis, non hominum. Videbunt – inquam – tunc venientem ad iudicium in nube scilicet lucida sicut et in nube ascendit – Act. I.[2] Cum potestate magna et maiestate gloriae, in qua veni et cum omnibus angelis sanctis. Proinde ex quo haec verba evangelica expressisse loquuntur de adventu Christi ad iudicium: ideo de hoc iudicio tria mysteria notabimus in hoc sermone.
- Primum de terribilis iudicis, scilicet Christi adventu
- Secundum de terribilis visionis eius aspectu
- Tertium de terribilis iudicii anxio metu
- Primo erit terribilis tubae clangor
- Secundo terribilis tortorum hoc est daemonum furor
- Tertio terribilis ignis ardor
Secundum quomodo terribilem faciens adventum iudicis, scilicet Christi erit terribilis furor tortorum, hoc est daemonum. Nam tunc ut scribitur Matt. XVIII.: Iratus Dominus tradet impios tortoribus.[8] Remigius: Tortores sunt daemones, quibus tradetur peccator ad cruciandi potestatem. Nam ut dicit Gregorius in Homilia: Peccatores ad supplicia trahuntur per daemones quasiper tortores, quis enim incensores habuimus in culpis tortores habebimus in poenis. Pro huius declaratione, quo ad iudicium aliquae quaestiones occurrunt declarande ad propositum.
Prima quaestio de loco iudicii, ubi debebunt omnes homines comparere. Et ad hoc respondet scriptura Ioel. III., quod in valle Josaphat, quae est iuxta montem oliveti, de quo Christus ascendit. Nam scribitur ibi sic: Congregabo omnes gentes in vallem Josaphat; et ibi disceptabo cum eis.[9] Et huius ratio potissima secundum Franciscum de Mayronis est quia iudicium debet fieri in loco communi et medio, ut ab omnipotente circumqua possit ad eum haberi concursus, sed ille locus est in medio terrae habitabilis, ubi et Christus est ab hominibus iudicatus scilicet in Hierosolyma Ps.: In medio terrae operatus est Dominus salutem.[10] Ergo et ibi congruum est iudicare, ut idem ostendatur esse is, qui ibi passus est, qui omnes homines iudicabit. Sed quomodo vallis illa possit capere omnes homines mundi. Respondetur secundum Magistrum dist. XLVIII. li. IV., quam doctores certi sequuntur et praecipue Richardi di., quod non est pueriliter intellegendum sic, quod Christus descensurus sit in vallem praedictam ad faciendum iudicium, quia hoc frivolum est, ut dicit glossa Joel. III. Sed quod Christus descendet ad iudicandum super montem oliveti, de quo in caelum ascendit, et sedebit in aere in loco alto, ut ab omnibus possit videri et audiri. Et forte circa locum illum ubi apostoli desierunt eum videre quando ascendebat in caelum. Electi autem erunt ad dextram iudicis in aere, non in terra, iuxta illud I. ad Thes. IV.: Rapiemur cum illis, scilicet sanctis in nubibus obviam Christo in aera[11], ita tamen quod viri perfecti et sanctiores eminentius et prope iudicem erunt. Sed homines reprobi congregabuntur in vallem Josaphat, cui praeeminet mons oliveti, et erunt in terra (sicut et in vita terrena dilexerunt) ad sinistram iudicis stantes. Quotquot autem in illa valle capi possunt, erunt ibi. Alii circumcirca vallem, quidam propinquus, quidam remotius. Et sic dicuntur omnes illuc congregari. (L)
Secunda quaestio oritur: Quomodo homines poterunt omnes illuc convenire in tam brevi tempor, quo erit iudicium iuxta illud I. Cor. XV.: In momento, in ictu oculi,[12] cum multi hominum distent ab illo loco. Respondent doctores, quod electi tunc habebunt glorificata corpora, ido Christi electi bene ponunt per dotem agilitatis statim illuc venire, iuxta Augustini verba. Sed reprobi gravissima corpora resument, ergo per se sic venire nequiunt, sed portabuntur ad locum iudicii per angelos proprios quis hic habuerunt: licet vituperabiliter. Sed quidam alii doctores aliter sentiunt, quia Tho. in IV. dist. XLVII. dicit, quod verius existimat daemones fore executores divinae iustitiae[13] etiam post iudicium in perpetuum. Denique Franciscani de Mayronis Sermo de resurrectione dicit: Expresse, quod reprobi per daemones ducentur ad locum iudicii sicut et Christus hoc idem renotat, quia Matt. XXIV. dicit: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent electos suos a quattuor ventis etc.[14] Ubi missionem bonorum angelorum non refert, nisi ad electorum congregationem, quamvis pulveres omnium etiam malorum hominum pro resurrectione fecienda a Christo boni angeli colligere habeant ex officio, tamen resurgentes malos mali angeli portabunt ad iudicii locum. Hoc ergo tenendum est puto, quod sicut iudex terrenus fures et latrones ac homini facit per lictores adduci confusibiliter, scilicet per tempora trahendo ad iudicium vel in carcerem, sic in proposito. Et haec est maxima confusio et terribilis ipsis reprobis cum sic per tempora trahuntur a daemonibus: et proiicientur in terram tanquam foetida cadavera grandi ululatu Dei hic pereas. O quantus ibi erit fletus et stridor dentium. O quantus ululatus. Zach. XII.: Plangent se omnes tribus terrae, familiae et familiae seorsum.[15] Contemplari itaque ex praedictis possumus singulatim, scilicet Primo quomodo archangeli, qui fuerunt custodes provinciarum clamabunt ad caelum Domini. O vos omnes animae sanctorum mortuorum, surgite et venite ad iudicium. Et mox omnes accedent ad sua corpora, et surgentes progediuntur obviam Christo in aera. Adam et Abraham cum turma patriarcharum et prophetarum. Petrus cum turma apostolorum et discipulorum. Stephanus cum turma martyrum. Item Maria virgo cum virginibus. Anna cum eodem iugatis. Elisabeth cum viduis, iuxta illud Zach. IX.: Ecce Dominus veniet et omnes sancti eius cum eo.[16] Denique una cum Christo egredientur omnes chori angelici. Matt. XXV.: Cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli etc.[17]
Secundo contemplemur, quomodo aliquis archangelus clamabit in aere Domini. O vos omnes aereae praestantes daemones, venite ad iudicium. Item alius similiter ad infernum clamabit Domini. O omnes damnati, exite, surgite a mortuis, et venite ad iudicium. Et sic resurgentes in corporibus turmatim portabuntur per daemones. Superbi in turma luciferi, avari in turma mammonae, luxuriosi in Asmodei, iracundi cum Satan, gulosi cum Beelzebub, invidi cum Leviathan, accidiosi cum Beelphegor etc. O tu peccator, cogita, quomodo cum diabolo peribis.
Denique contemplemur ultimo, quomodo archangeli per singulas provincias clamabunt terribiliter. Surgite, mortui, venite ad iudicium, et omnes resurgentes ululabunt: Vae et vae, vae habitabantibus in terra, Apoca. VIII.[18] Vae, quia a facie Dei et gloria sanctorum excludentur. Vae, quia in infernum nunquam exituri detrudentur. Vae, quia sine fine cruciabuntur, utique quanto furore et fremitu ipsi daemones rapiant trahantque ad iudicium homines, vel crudelissimi tortores, non potest explicari lingua. O peccator, ecce talem habes Dominum. (M)
Tertium terribilem reddens adventum iudicis esri terribilis ignis ardor, quia tunc totus mundus ardebit igne conflagrationis. Unde Isa. LXVI.: Dominus in igne veniet, quia in igne Dominus diiudicabit.[19] Et Ps.: Ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitum inimicos eius.[20] Iste autem ignis secundum Richardum super IV. dist. XLVII.: Cruciabit reprobos tam ante iudicium, quam potest, quomodo in ipso resurgent omnes. Et ipsi electi glorificato corpore resurgentes mox in altum rapientur obviam Christo in aera, sed reprobi in isto igne manebunt in terra, qui curciabit eos statim, ut resurgent et quamdiu Christi iudicium exsequitur, et post iudicium cum ipsis, scilicet malis in infernum iste ignis praecipitabitur, ubi una cum igne infernali coniungentur et eos perpetuo cruciabit. Haec secundum Richardum. Sed de hoc igne alio sermone latius agemus. O ergo peccator, considera, quia ad ignem reservaris, nisi poenitentiamegeris. O vere terribilis ignis, quia in furore Domini succedentur et nunquam extinguetur. O ergo carissime, age poenitentiam. (N)
Circa secundum mysterium de visione Christi, ut noverimus, quam terribile erit faciem iudicis Christi videre, malis hominibus tria quaeruntur.
·
Primum de visione Christi generaliter ob omnibus
·
Secundum de visione eius differenter a bonis et malis hominibus
·
Tertium de visione eius a parvulis in originali decedentibus
Prima quaestio est: utrum in iudicio videbitur Christus in
humanitate gloriosa ab omnibus hominibus. Et ratio quaestio nisi huius est,
quia oculus non potest videre, nisi determinata distantia, se din iudicio
aliqui homines erunt nimis remote a Christo propter maximam hominum
multitudinem. Eo, quod omnes homines a principio mundi usque in finem,
praecedentes, exsistentes, et futuri ibi comparebunt. Ergo non videbitur
Christus propter distantiam, nec audiri poterit eius vox ab omnibus, scilicet
qui distabunt. Ad haec respondetur secundum Richardum super IV. dist.
LXVIII. per conclusionem, quod vicem Christus in forma gloriosa
videbitur in iudicio ab omnibus, quid patet ex Scriptuae auctoritatibus. Vicem Lu.
XXI. circa in verbis praeaccepti thematis, et Apoc. I. ca:
Videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Unde ut dicit idem Richardus:
Nullus etiam extremorum vel remotius distantium erit, qui ipsum non videat. Tum
quia erit in aere eminens et maxima claritate gloriae refulgens, et immo valde
a longinquo poterit videri, sicut videtur sol et luna a longinquo propter
claritatem. Tum quiam sicut inquit supernaturaliter fiet, quod sua vox a
remotioribus partibus audiatur, quam per naturam possit audiri, scilicet aeque
bene sicut de prope. Sic supernaturaliter fiet, ut a remotiori loco videatur,
scilicet aeque, quam videri possit per oculi corporalem naturam, haec secundum
Richardum. (O)
Secunda ratio est: utrum Christus in iudicio videatur
eodem modo a malis hominibus, sicut a bonis, aut differenter. Nam ut praedictum
est, utrique et omnes videbunt eum in gloriosa humanitate. Ad hoc respondetur secundum
Richardum, ibidem concordanter Thomas, quod sicut
dicit Augustinus in V. libro De Trinitate ca. paenultima: Boni
et mali visuri sunt iudicem vivorum et mortuorum, sed procul dubio eum mali
videre non poterunt, nisi in forma humana, sed tamen in claritate in qua
iudicabit, non in humilitate in qua iudicatus est. Et quamvis mali visuri
sint gloriam corporis Christi, tamen gloriam animae eius non videbunt, nec
oculo corporali, nec intellectuali. Boni autem videbunt quantum ad gloriam
corporis oculo corporali. Et quantum ad gloriam animae oculo mentali. Et sic in
hoc est prima differentia inter visiones eorum. Alia differentia est, quia boni
videbunt insuper clare divinam Christi naturam, mali autem non videbunt eius
deitatem, quia deitas sine gaudio videri non potest. Sed unde ergo cognoscent
Christum esse verum deum. Dicunt praedicti doctor Richardus et Thomas,
quod per effectus et manifesta indicia divinitatis, non autem per hoc, quod
videbunt eius deitatem, unde Isidorus De summo bono libro V. ca. XXVIII.
dicit: In iudicio reprobi humanitatem Christi, scilicet gloriosam videbunt, ut
doleant, deitatem vero eius non videbunt, ne gaudeant. Quibus enim deitas
ostenditur utique eis aliquod gaudium demonstratur, haec ille. Tertia
differentia est, quia boni habebunt oculos glorificatos, quibus
proportionabiliter videre habeant gloriam corporis Christi. Mali autem non
habebunt oculos glorificatos, immo virtute divina fiet supernaturaliter, ut
ipsi non glorificatis oculisvidere possint gloriam corporis Christi ad eorum
ampliorem confusionem. Quarta differentia, quia boni habebunt maximam
delectationem in videndo gloriam Christi. Damnati autem quamvis videant corpus
Christi gloriosum, quod per se est delectabile videre, tamen per accidens erit
ipsis reprobis tristabile, quia sunt et erunt inimici eius et odiunt eum.
Inimicus autem tristatur videndo gloriam illius, quem odit et cui invidet. Et
quia cognoscent per effectus et indicia deitatis, quod ipse est Deus puniens
eos in aeternum. O itaque peccator, adverte, quam terribile tibi erit videre
Christum in iudicio. Cogita, quia quamdiu stas in peccatis, Dei es inimicus et
aeterna damnatione dignus. Age ergo poenitentiam. (P)
Tertia quaestio est: quomodo videbunt Christum in
iudicio pueri in originali peccato decedentes. Nam si eum cognoscent esse deum
verum, tunc scient, quod a visione suae deitatis sunt damnificati, et per consequens dolebunt, ac sic poenam sensualem doloris
habebunt, cum tamen communiter a doctore teneatur, quod ipsi
tantummodo habebunt poenam damni et non sensus. Item si videbunt eum tam
terribiliter reprobos damnare, nonne et ipsi timebunt iram iudicis talem et tantam.
Respondetur secundum Bonaventuram in libro De doctrina cordis intitulato,
quod sicut dicit Gregorius: Dominus blandus iustis, et terribilis
apparebit iniustis. Terror autem vultus iudicis et blandities ex conscientiis
hominum iudicandorum nascetur, vultu iudicis poenitus non mutato, sicut exempli
gratia. Cum duo astant coram iudice iudicandi, ille, quem torquet conscientia
malefacti, reputat iudicem terribilem et ferocem. Ille autem, qui nullius mali
sibi conscius est, reputat iudicem benignum et blandum. Circumstantes autem
iudicem aspicient nec terribilem sibi, nec balndum, quia nem bonum, nem malum
ab eo exspectant. Sic Christus in iudicio bonis blandus, et terribilis malis
apparebit, nec blandus vero, nec terribilis parvulis non baptizatis, nec ipsi
parvuli dolebunt, quod deitatem non vident, quia scient, quod nec meruerunt
videre: eo quod non sunt Christi membra facta per baptizmum, nec propria culpa
perdiderunt haec. Sicut exempli gratia: Filius regis, qui scit se dignum et
reputat, quod deberet elegi in regem, dolet, si non elegitur vel aliquo modo
hanc dignitatem perdiderit. Rusticus autem, qui, scilicet novit se non esse
dignum, nil de hoc curat. Sicut non displicet tibi, quod non habes alas, quia
hoc tibi non competit, sed aquilae displicet. (Q)
Circa tertium principale mysterium, scilicet de
multiplicis metus anxietate, quae erit in iudicio super peccatores. Ex quo in
praecedentibus prolixius tractavimus: sufficiat hic causa brevitatis adducere
verba trium doctorum:
·
primo Gregorii
·
secundo Augustini
·
tertio Damasceni
Primo enim in Homilia dicit sic Gregorius: O
quam angustae erunt tunc viae reproborum, superius erit iudex iratus, subtus
inferni horrendum chaos, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita
daeminoa ad supplicium trahentia, intus conscia urens, foris mundus ardens,
miser peccator quo fugiet, latere erit impossibile, apparere intolerabile.
Haec ille. Ubi ponuntur pulsus causae terroris
iudicii. Secundo quoque quam terribilis praeter haec sit illa sententia. Ite
maledicti inde igitur etc. Augustini liber
IV. De symbolo dicit: Iudex ille nec gratia praevenietur, nec
misericordia flectetur, nec fletibus aut poenitentia mitigabitur, et sic nem
sententia eius lata unquam revocabitur. Hic ergo agat, quis omnia ubi est
locus misericordiae, quia ibi est locus iustitiae. Idem. Mallent reprobi omne
tormentum sustinere, quam faciem iudicis irati vel ad momentum videre. Tertio
denique fertur Damascenus scripsisse in Vita Barlaam,
quod rex quidam magnus Christianus devotus, ut plurimum maestus omnibus
apparebat. Quem cum frater suus mundanus valde exsistens
aliis non audentibus audacter interrogasset, cur super se tristem ostenderet.
Rex diem statuit, quo ad hoc responderet. Interim parari iussit foveam
profundam, in qua ignem posuit super orificium foveae sedem mobilem et
faciliter casum minantem collocavit, desuper gladium filo alligari iussit, ut
cervici minarent sedentis. A dextris similiter et a sinistris, ante et retro
gladios collocavit, ut si huc aut illuc in sede inclinaret se, gladius ipsum ex
parte illa confoderet. His paratis iussit coram domo illius fratris sui tubam
praeconis bucca personari. Erat enim consuetudo, quod quando aliquis morti
tradendus erat, rex ante eius ianuam praeconem cum tuba ad clangendum mittebat.
Quod frater regis audiens de sua vita desperans, lugens ad fores palatii
accessit. Quem rex sedere fecit super sedem praedictam, super foveam inter
gladios, ut praedictum est, et iussit omnia ferculorum genera et potuum
omniumque musicorum instrumenta afferri, et coram eo laetas symphonias cantari
et huiusmodi. Cui rex dixit: Laetare, cur tristis es? Respondit: Quomodo –
inquit – in tot et tanti periculis mortis laetari possum? Et sic rex sibi
exposuit causam suae tristitiae. Quia – inquit – et ego sum in hoc mundo similiter
in angustiis iudicii divini constitutus, ideo tristari debeo, quia super me est
sententia iudicis suspensa tanquam filo citae mortis, et subtus inferni ignis
profundi, a dextris peccata accusantia, ut supra secundum Gregorium
sunt dicta. Applica, ut Deus administrabit etc. Tunc frater regis compunctus
petivit et tandem super timuit futurum iudicium. Sic ergo tu peccator prae
oculos habe futurum iudicium et time, exemplo Hieronymi dicentis:
Sive comedam, sive bibam, sive quid aliud faciam, semper videtur auribus meis
insonare illa vox tubae terribilis dicentis. Surgite motui venite ad
iudicium. Rogemus ergo Christum Dominum, ut det nobis gratiam in praesenti
et gloriam in futuro. Amen.
[1]
Lc 21, 27
[2]
Cf. Act 1, 9: „Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est: et nubes
suscepit eum ab oculis eorum.”
[3]
1 Thes 4, 16
[4]
1 Cor 15, 52
[5]
Cf. Mt 24, 31: „Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt
electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.”
[6]
sonare in auribus meis – cf. LO Biga salutis Dominica
prima Adventus, Sermo primus De iudicio E
[7] In
Matt. cap. 5. = Hier. Epist 7, 3. (PL 22, 340)
[8]
Mt 18, 34
[9]
Joel 3, 2
[10]
Ps 73, 12
[11]
1 Thes 4, 17
[12]
1 Cor 15, 52
[13]
Li. IV. dist. XLVII. articulus 2. quaestincula 4.
[14]
Mt 13, 41
[15]
Zach 12, 12
[16]
Cf. Zach 14, 5: „Et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.”
[17]
Mt 25, 31
[18]
Apc 8, 13
[19]
Is 66, 15-16
[20]
Ps 96, 3