Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


ST 10.4.3

Articulus tertius de vita fruitiva Beatae Mariae, et qualibus gaudiis ipsa est beatificata in tempore assumptionis, necnon in caelesti patria in aeternum

Circa tertium mysterium de vita fruitiva Mariae significata in parte optima Magdalenae, quia dicitur Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.1

Nota secundum Nico. de lyra, quod ipsa Magdalena dicitur optimam partem elegisse non quia Martha malam, sed illa meliorem, quia contemplatio secundum doctores simpliciter melior est, quam actio. Nam per contemplationem immediatius et proximius unitur mens hominis in Deum. Et sequitur, que non auferetur ab ea, quia opera vitae activae non habent locum, nisi in praesenti vita, et ideo adveniente futura vita auferuntur. Sed contemplatio non aufertur in futura vita, quando potius perfectissime habebitur et tenebitur in aeternum, quia videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. I. Corinthum XIII.,2 unde per hanc optimam partem Magdalenae, quae non auferetur in aeternum designatur illa vita fruitiva, quae est in superna patria, quae consistit principalius in visione divina, iuxta illud Io. XVII.: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te, Deum verum, et quem misisti Iesum Christum.3 Haec quippe est vita optima, quia felicissima et perpetua. De hac Augustinus XXII. libro De civitate Dei exclamans dicit: „O quanta erit ibi felicitas, ubi nullum erit malum, nullum deerit bonum, vacabitur ibi Dei laudibus, qui erit omnia in omnibus, ipse erit finis desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur, vacabimus et videbimus, videbimus et amabimus, amabimus et laudabimus. Ecce quid erit sine fine, nam quae pars melior, quis alius melior finis, quam pervenire ad regnum, cuius non est finis.” Haec ille.

Itaque ad propositum Beatissima Virgo Maria hanc partem optimam hodie elegit, quia hodie ad illam supernam patriam ascendit in cuius parte optima vivit in aeternum cum praedulcissimo suo filio Iesu, ubi fruitur multiplici gaudio ineffabili beatitudine glorificata super omnes angelos et homines beatos. Nam in caelesti regno bona est pars coniugatorum, sed melior viduarum, optima autem virginum. Et haec est pars Mariae. Item inter virgines bona est pars virginum carne tantum, qui videlicet in virginitate decesserunt propositum, tamen nubendi habuerunt matrimonio sacramentali, et sic continentiam est castitatem in carne servaverunt, ut debuerunt. Sed melior est pars virginum, quae carne et mente virginitatem servare proposuerunt per totum tempus vitae suae. Optima autem est pars solius Virginis Mariae, quae sola virgo perpetua fuit carne et mente et insuper cum prole filium Dei generando. Denique bona est pars angelorum in caelo, qui Deum contemptantur, ut Dominum et Patrem, sed melior est pars hominum beatorum, quia Deum contemptantur, ut Dominum et Patrem et Fratrem, quod non facit angelus. Optima vero est pars Mariae, quae ipsum Deum contemplatur, ut Dominum et Patrem et Filium. Et ideo in solio dignissimo exaltata est super omnes caelos, angelosque et beatos, et sic claret optima pars Mariae per omnem modum secundum Franciscum de Mayronem.

Item quo ad gloriam caelestem. Bona est pars angelorum, qui sunt glorificati simplici gloria in suis ordinibus, id est gloria essentiali, quae consistit in visione Dei, fruitione et tentione. Sed melior est pars in gloria hominum beatorum, quia ipsi possidebunt duplicia, eo quod gloriam in anima et corpore, et sic habebunt gloriam, non tantum essentialem in Deo, sed etiam consubstantialem in corpore. Et aliqui hominum habebunt etiam aureolas et alias accidentales glorias. Praecipuum autem gaudium habebunt in visione humanitatis Christi, oculo corporali ac gloriosae matris eius, iuxta illud Eccs XI.: Dulce lumen et delectabile videre solem,4 id est Christum et Matrem amictam sole, id est christiformi splendore. Hinc Bernardus ait: Plus gaudeo bonae Iesu angelis praeferri ex gratia tua, quam angelum fuisse ex natura. Sed optima pars gloriae Mariae, quae super omnes exaltata in glorioso corpore, totam patriam caelestem sua gloria decorat illustrando, et delectat, sicut sol totum mundum. Unde Bernardus in quodam sermone De assumptione ait: „Mariae praesentia, totus illuminatur orbis, adeo ut ipsa caelestis patria clarius rutilet virgineae lampadis illustrata fulgore.” Haec ille. Sed quia Apoc. XII.: In capite virginis corona duodecim stellarum5 scribitur, id est beatitudinum et eius gaudiorum. Sicut exponit Franciscus de Mayronis, quia stella in divina scriptura aliquando pro beatitudine accipitur dicente Domino. Apoca. II.: Qui vicerit, dabo illi stellam matutinam,6 id est beatitudinis gaudium aeternum. Et quia hodie assumpta Beata Virgo XII stellis est coronata. Ideo, ut taceam de illis partibus gaudiorum supernae felicitatis communibus omnibus beatis, quas Anshelmus enumerat libro De similitudinibus. Singularia Beatae Virginis gaudia, quibus ipsa est specialissie beatificata, hic describuntur duodenario numero, quorum prima quinque gaudia habuit in sui assumptione hodierna. Alia autem septem hodie adepta possidet aeternaliter in illa caelesti patria.

Primum gaudium felicis emigrationis, nam eius transitus multipliciter est felicitatus et gaudiosissimis privilegiis praedotatus.

Primo, quidem quia sine omni dolore et sine infirmitatis gravamine obiit, ut dicit Hieronymus. Sicut a corruptione extranea ita a dolore mortis aliena.

Secundo, quia in suavissima Spiritussancti consolatione et contemplationis divinae dulcedine degustata obiit, ut supra patuit.

Tertio, quia secura de immarcescibili gloria transivit inter angelorum mysteria circumstantium, et omnium malignorum spirituum presentiam prohibentium, ne eos videret, atque inter astantium apostolorum et sanctarum virginum consolationes et laudes, divino lumine circumfusa, et odore caelesti fragrando et omni genere consolationis refecta de huius miseriae valle ad sui filii desiderabilem beatitudinem evolavit, plena omnibus meritis et bonorum operum gratia etc. Ecce ergo maximi gaudii felicitas

Secundum gaudium gloriosae resurrectionis, quia in corpore glorioso resurgens in caelum conscendit in perpetuum regnatura, ut patuit.

Tertium gaudium honoratissimae obviationis et susceptionis, quia tota caelestis curia, et insuper ipsemet Dominus Iesus in occursum venientes et eam salutando honorificentissime susceperunt. O quantum gaudium habuit Maria, quando videbat diversa caelestia agmina angelorum et beatorum eidem occurrentia eamque, ut pie contemplari possumus salutantia per talia verba. Ave, regina caelorum, ave, domina angelorum, salve, radix sancta, ex qua mundo lux est orta! Gaude, gloriosa super omnes speciosa, vale, valde decora et una nobiscum cum Christo tuo filio regna! O quam iocunde ipsa eis benedicens dicit: Benedicti vos Domino, qui fecit caelum et terram.7 O quantum exsultavit, quando filium occurrentem in gloria maxima primum vidit, et in eius oscula atque amplexus ruit.

Quartum gaudium divinae invitationis, nam maximum gaudium tunc habuit, cum vidit Sanctissimam Trinitatem, Patrem, Filium et Spiritumsanctum sibi obviando invitantem ad coronam. Nam inseparabiliter personae divinae se comitantur secundum Augustinum De trinitate, unde quia Christus occurrit sibi, ergo et Pater et Spiritussanctus ibi fuere invitando, et dicent Canticorum IV.: Veni, de Libano, sponsa, veni de Libano, veni, coronaberis.8 Tribus enim vicibus dicitur veni, quia ab ipsis tribus personis divinis dulcissime invitatur etc.

Quintum gaudium iubilosissimae deductionis, quia ut dicit Hieronymus in sermone: Nulli dubium illam caelestem Hierusalem, tunc exsultasse ineffabili laetitia, tunc iocundatam esse inextimabili charitate, tunc cum omni gratulatione iubilasse et ingenti lumine virginem circumfusam, cum laudibus et canticis usque ad thronum praeparatum perduxisse, sicut latius supra dictum est. Quid nempe, o homo, putas, quantum hausit tunc Virgo gaudium, quando tam dulces beatorum cantus et divinas laudes cepit audire, et de se ac pro se vidit omnes congratulari, et suum natum Dominum Iesum summe super ipsa iubilare, et iuxta se ipsam in dextra Dei intronizare in excelsis, sicut legimus I. Paralip. XV.,9 quod David, qui figuravit Christum et omnis Israel, qui figurant beatos in iubilo deduxerunt arcam, id est Mariam etc. Haec itaque quinque gaudia habuit Virgo pro tempore assumptionis.

De VII caelestibus gaudiis Marie

Consequenter notandum, quod ipsa Beata Virgo in illa caelesti patria multiplicibus inenarrabilibusque fruitur gaudiis, solent tamen quidam devoti recolere, et venerari orationibus et salutationibus angelicis septem praecipua eius gaudia distinguendo et enarrando. Quod quidem ortum habuit ex quadam revelatione facta, ut putatur ipsi beato Thomae archiepiscopo Cantuarien. Fertur namque, quod cum ipse frequenter et singulis diebus salutaret Beatam Virginem per VII eius gaudia, quae habuit in terris posita.

Primum videlicet in Filii de conceptione

Secundum in eius portatione in suo utero IX mensibus et Elizabeth visitatione

Tertium in eius nativitate

Quartum in magorum adoratione

Quintum in inventione pus triduum in templo

Sextum in Filii resurrectione et ascensione

Septimum in Beatae Virginis assumptione in caelum.

Quadam itaque vice de praedictis eam salutanti per Ave Maria. Ecce apparuit eidem Beata Virgo cum claritate magna et ait: Charissime – inquit – devotionem tuam gtanter accepto, quia de meis gaudiis, quae in vita ista habui frequenter commemorando me salutas. Attamen vellem insuper, ut et illa mea gaudia, quae in caelo nunc gloriosa habeo, recoleres et consimiliter de his quotidie me reverenter salutares. Quod si feceris, tu vel quicunque alius fidelis ob mei devotionem hoc fecerit en promitto, quod in tempore obitus sui ego eius animam protegam, et liberabo, et in conspectu filii mei pro ipsa astabo, et intercedam, ac consolabor eam. Tunc ipse beatus Thomas adorando eam et gratias agendo dixit: O gloriosa caelorum regina et superbenedicta domina mea! Dic. quaeso mihi, quae sunt ista tua gaudia in caelo, de quibus te salutare debeo. At ipsa Beata Virgo VII ei gaudia enarravit, quae subscribuntur, de quibus ipse sanctus Thomas Canturien. pulchras laudes edidit, quas etiam in certis ecclesiis solent quidam pro sequentiarum loco decantare in haec verba:

Gaude, flore virginali, quae honore speciali transcendis splendiferum angelorum principatum et sanctorum decoratum dignitate numerum! Ecce primum.

Gaude, sponsa cara Dei, nam ut clara lux dici, solis datur lumine! Sic tu facis orbem vere, tuae pacis resplendere lucis plenitudine. Ecce sedundum.

Gaude, splendens vas virtutum, cuius mens est ad nutum, tota caeli curia! Te benignam et felicem, Iesu dignam genitricem venerans in gloria. Ecce tertium gaudium.

Gaude, nexu voluntatis et amplexu charitatis, quod iuncta sis altissimo. Ut ad votum consequeris, quicquid Virgo postularis a Iesu dulcissimo. Ecce quartum.

Gaude, Virgo, Mater Christi, quia sola meruisti, o Virgo piissima! Esse tantae dignitatis, quod sis Sanctae Trinitatis sessione proxima. Ecce quintum.

Gaude, mater miserorum, quia Pater saeculorum dabit te colentibus! Congruentem his mercedem et felicis poli sedem regnis in caelestibus. Ecce sextum.

Gade, Virgo Mater, pura certa manens et secura, quia tua gaudia non cessabunt, nec decrescent, sed durabunt et florescent per aeterna saecula. Ecce VII.

Et post singulos versus. Gaude, addunt devoti salutationem perorando. Ave Maria, qui vero litteras nesciunt, ut nequeant has laudes perorare loco, cuiuslibet gaudii, dicunt: Ave Maria, singula haec gaudia devote meditando.

Primum itaque horum dicitur gaudium dignificationis, quia videlicet Beata Virgo in caelesti regno est exaltata ad dignitatem regalem tam altissimam, ut transcendat omnium angelorum ordinem et sanctorum numerum, quia alii tantum servi Dei, ipsa autem Mater vera Dei, et per consequens eoipso omnium est angelorum et sanctorum dignissima domina.

Secundum dicitur gaudium illuminationis vel caelestis gloriosae illustrationis, quia videlicet sicut sol illustrat hunc mundum, illuminat et irradiando decorat, ita claritas gloriae Beatae Virginis diffusa per totam caelestem Paradisum illustrat et decorat sua luce, cuius pulchritudinem sol et luna mirantur. Unde Augustinus in quodam sermone De nativitate virginis ait: Ipsum caelum, quem penetrasti, scilicet o gloriosa regina, omniaque, quae in eo sunt contenta nova et ineffabili gloria decorasti, nova illic ac praecellenti luce cuncta perlustras etc.

Tertium gaudium veneram de adorationis et oboeditionis, quia videlicet tota caelestis curia, id est omnes angeli et sancti ad eius nutum oboediunt, et eam venerantur atque adorant, ut Dei Matrem, unde Apocal. VII. Vidit Iohannes, quod sanctorum turba magna, quam dinumerare nemo poterat, stabat ante thronum, qui figurat Beatam Virginem, et in conspectu – inquit – agni, et clamabant dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super throno, et agno, id est Christo incarnato ex Virgine, qui in ipsa tanquam in throno quievit. Et omnes – inquit – angeli stabant in circuitu throni, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum etc.10

Quartum gaudium dicitur potestatis seu potestative impetrationis, quia quicquid voluerit, impetrare a Filio poterit. Nam ius habet praecipiendi, tanquam Mater Filio, iuxta illud III. Reg. II. in figura dictum. Pete, mater mea neque enim fas est, ut avertam faciem etc.11

Quintum gaudium dicitur coassessionis, quia videlicet ipsa sedet proxima ad Sanctissimam Trinitatem, quia est in eodem throno cum Domino Iesu, qui sedet ad dextram maiestatis in excellis, iuxta illud Ps.: Astitit regina a dextris tuis etc.,12 unde Christus Iesus et Deus Pater ac Spiritussanctus tam familiari et amorosissimo ac singulari aspectu et sub tanta reverentia conspicit eam, et tantae gloriae intimitate se ingerit eidem, quod totam ad caelestem curiam, simul sumptam praeter matrem tali aspectu amoris, et tanta altitudine gloriae non fertur, quemadmodum ad ipsam. Et etiam viceversa tanta dilectione et charitate ac fruitione fertur Beata Virgo in Deum Patrem et Filium et Spiritumsanctum. Tantumque illi luci inaccessibili est immersa secundum Bernardum, ultraquam credi potest, atque ad delecta mentum secretum divinarum personarum in medium Trinitatis beatissime tam excellenter est introducta, ut omnes amores praesentis et praeteritee atque futurae vitae respectu sui sint, quasi luna sub pedibus eius. Unde Eccl. XXIV. ipsa de se ait: Ego mater pulchrae dilectionis,13 scilicet divine, quod dicitur. Ego quia sum Mater Filii Dei, pulchram illam inter Deum, et beatos dilectionem summa formositate praenitentem possideo supereminenter etc. O ergo tu devota mens potes cogitare, quam ineffabile gaudium sit Mariae, iuxta Dei Filium sedere et ipsum quotiens vult dulciter amplexari et osculari. O quanta suavitate divina, ibi videt, quomodo Pater gignit filium et uterque Spiritussanctus spirat etc. Nam Deus non potest videri sine maximae suavitatis fruitione, secundum Bernardum.

Sextum gaudium praemiationis, scilicet suorum de notorum, quia Deus propter ipsius amorem omnibus eam venerantibus praemia dat hic et in futuro. Unde quia videt quotidie salvari homines et omnes sanctos salvatos, ipsa mediante omnes Deo atque ipsi Beatae Virgini gratias agentes maximum in hoc virgini est gaudium necnon omnibus sanctis eam videntibus et mutuo gaudio colletantibus, ut ipsa dicere possit beatis, illud Apost. I., Thessalis IV.: Gaudium meum et corona gloriae14 vos ante Deum, quia ut dicunt doctores super IV. Sanctis in caelo accrescet gaudium accidentale de salute et beatitudine eorum, qui per ipsos convertuntur et salvantur, sicut et angelis gaudium est super conversione peccatorum et salute, ut dicitur Luce. XV.15 ca., quantum ergo est gaudium Virginis Beatae per quam, quique salvandi salvantur, ut aiunt Bernardus et Anshelmus etc.

Septimum et ultimum gaudium accumulande congratulationis, quia videlicet gaudia et gloriae Viginis magnalia nunquam deficient, nec minuentur, sed durabunt et accrescent in saecula ex multitudine beatorum, quia accidentalis gloria et gaudium accrescit in beatis omnibus ex virgine gloriosa, et econverso in Beata Virgine gaudium accidentale accrescit et florescit, atque ut ita dicam, innovari videtur continue ex beatis. Quod sic declaratur secundum intentionem sancti Bernardini de Senis in sermone de admirabili gratia et gloria Beatae Mariae. Nam beati sunt in triplici differentia. Quia quidam inter se in gloria sun aequales, quidam vero maiores, quidam autem minores. Et tamen ut dicit Augustinus super Iohanne. Nulla inter eos est invidia disparis charitatis, quin potius, secundum quod dicit Gregorius in moralis. „Tanta vis in illa pace nos sociat, ut quod in se quisque non accepit hoc se accepisse, in alio exultet una cunctis erit beatitudo laetitiae, quamvis non una sit omnibus sublimitas vitae”, haec Gregorius. Unde immensa dilectio beatorum et multiplex, quam inter se habent mutuo, multiplicat inter eos, quasi in infinitum numerum gaudiorum secundum perfectionem et multitudinem diligentium et dilectionis ex quo crescunt stupendo modo differentiae accidentalis gloriae inter illos.

Primo nanque inter eos, qui sunt aequales in gloria, vel quasi aequales multiplicatur gaudium inter se pro quolibet ex amore dupliciter, quia videlicet aequali mensura se mutuo diligunt, et diligi se cognoscunt, eo quod quilibet de quolibet sibi coaequali, tantum gaudet, quantum desemetipso extensive tamen non intensive secundum Richardum De media villa super IV. Sententiarum et hoc modo intelligenda sunt, quae de consimilibus, hic dicentur.

Secundo quoque illi, qui sunt in gloria maiores duplicant sibi gaudium accidentale pro quolibet beato minori in gloria. Et hoc non quia se videant tantum diligi, quantum diligunt, sed quia de gloria quorumlibet illorum minorum tantum gaudent hi maiores, quantum de propria sua, cum quaelibet secundum capacitatem suam intelligunt gloriosum. Unde Petrus plus gaudet de bono lini, quam ipse linus. Tamen secundum Bonaventuram in IV. di. XLIX. in fine ex hoc non sequitur, quod tantum gaudeat, quantum si haberet illud bonum, quia si haberet illud haberet maiorem charitatem et potestatem intensius gaudendi.

Tertio hi, qui in gloria sunt minores, totiens duplicant gaudium accidentale de illis maioribus, quotiens gloriosiores esse cognoscunt semetipsis eos, qui propter amorem suum duplicant gloriam suam seu gaudium suum. Nunc autem minores sancti conspiciunt aliquem sanctum decies in gloria se maiorem, quendam vero centies. Aliquem millies, alium centies millies, allium mille millies. Et hmoni sancti maiores, quasi infinita milia sunt. Unde hi minores quotiens intelligunt eum gloriosiorem se esse beatum, totiens duplicant gaudium suum, cum cognoscant se tantum diligi a quolibet superiori, quod in quolibet eorum propter eos gloria duplicatur. O itaque Deus magne, quis hominum numerare possit, quanta gaudia tuis electis praeparasti et accumulari, aque accrescere in gloria voluisti. Namque lingua dicere, vel quis intellectus capere sufficit, quanta sint gaudia angelorum choris interesse etc. ut ait Gregorius in Omeliis.

Nunc igitur ad propositum statuamus ex una parte integraliter totum amorem, quem habent beati ad invicem mutuo, atque ex altera parte amorem, quo minor beatus diligit Virginem gloriosam. Et credo, quod talis amor mimi gloriosi excedat amorem beatorum aliorum, simul sumptum, tam angelicum, quam humanum non inspiratum in Beatam Virginem, aut in Christum seu in ipsum Deum. Quod ostenditur quadruplici ratione, ex quibus clarescit quammagnus amor et gaudium accrescit ipsi Virgini gloriosae de sanctis, et econverso ipsis beatis de ipsa benedicta Virgine.

Prima est ratio positionis

Secunda est ratio compassionis

Tertia ratio glorificationis

Quarta ratio dilectionis.

Prima ratio positionis, quia quilibet minimum etiam beatus clare cognoscit, quod Mater Dei plus posuit pro sua salute, quam posuerit et ponere possit tota creatura, simul sumpta, quia Christum Deum, eius filium praedilectissimum, qui est instrumentum redemptionis salvationis et glorificationis electorum.

Secunda ratio compassionis, quia quilibet etiam minimum beatus aperte intellexit, quod tota rationalis natura non sustinuit, nec sustinere posset, tantum dolorem et poenam pro sua redemptione, quantum sola sustinuit Mater Dei, considerata dilectione, qua filium suum amavit, tantus etenim fuit dolor Virginis in morte Christi, quod si omnes creaturas, quae pati possunt divideretur, subito interirent, hic tamen dolor virtute spiritussancti sic in virginis anima claudebatur, quod nulli sensitive parti corporis permittebatur effundi, ne ante debitum tempus moreretur.

Tertia ratio glorificationis, tanta enim est gloria Virginis Matris Dei, sicut ex praecedentibus patuit, quod excedit in gloria totam naturam angelicam et humanam, simul sumptam amplius, quam circumferentia firmamenti excedit in magnitudine punctum centri, vel quam sol in claritate et fulgore excedit stellam parvam vel lumen candele ardentis, vel quam multitudo arenae, quae est in littorae maris excedit unum minimum pugillum arenae, sive quam totum mare excedit coclear aquae etc. Quia ipsa Beata Virgo intelligit in filio suo se quasi alterum ipsum divinitate vestitam, in qua gloria omnes sancti congaudent summo ex amore ad ipsam affecti. Et etiam ipsa secundum suam capacitatem congaudet de quorumlibet gloria, tamquam de propria ergo utrobique indicibiliter accrescit illud caeleste gaudium accidentale.

Quarta ratio condilectionis, tantus est enim amor Beatae Virginis ad quemlibet etiam minimum gloriosum, quod omnis amor, quo in regno caelorum natura angelica et humana diligit aliquem, iam beatum est, ut praedicitur quasi punctus centri ad firmamentum, vel caelum respectu illius amoris, quo Virgo Beata amat minimum beatum, considerato fontali principio, unde talis amor originem habet, et ideo propter hunc amorem virginis gaudium duplicatur, dum iuxta suam capacitatem cernit pleno et quieto desiderio gloriosum. Et sic per hunc amorem et per hunc modum pro quolibet sancto virginis benedictae gaudium multiplicatur et accrescit duplicitur, ut patuit. Denique minimus sanctus videns tantum se diligi a virgine gloriosa, quod propter eum tanta in ea gloria accrescit in tantum inflammatur in amorem eius, quod quotiens eam intelligit se in gloria superare, totiens de gloria eius plusquam de propria iocundatur. Ex quo consequenter sequitur, quod omnes beati, qui in gloria sunt maiores minimo amplius, et qui, adhuc maiores, ad huc magis, et qui maximi, maxime, atque qui permaximi, permaxime, diligantur a Beatissima Virgine. Ipsi quoque tanto magis et maxime, ac permaxime per amorem inardescant in eam, et sic gaudium accidentale accrescit et multiplicatur continue secundum praedictum modum in ipsa virgine gloriosa propter illos, et in omnibus beatis propter illam. Quis ergo exprimere posset infinitatem gaudii et amoris, quibus active et passive gloriosa Virgo Maria accidentali gloria variae inter beatos laetatur et honoratur ac imperpetuum congratulatur.

O itaque beatorum beatissima et superfelicissima, caelorum regina, quibus te laudibus efferamus, quae tam ineffabiliter extas gloriosissima, tam sublimiter dignificata, tam multipliciter laetificata et beatificata. O gloria domina, excella super sidera, te laudant angeli atque omnes sancti per saecula, laetare nunc cum Filio proprio et per Filium proprium, dulcem Iesum inter beatorum agmina et pro nobis miseris Christum exora, ut per tua merita ducat nos ad felicia, tuae beatitudinis contemplanda gaudia.

Amen.