Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


ST 10.4.2.02

Secundum opus contemplativae vitae ostendit evangelium in eo, quod dixit: Martha soror mea relinquit me solam ministrare.1 Nimirum in anima humana duae sorores sunt, videlicet superior pars rationis, quae in contemplatione intendit Deo. Et inferior pars rationis, quae per vires sensualium membrorum exteriorum in bonis actibus et operibus misericordiae exercetur propter Deum, et quia homo occupatus exterioribus actionibus inpeditur ab altitudine contemplationis, et distrahitur mens ad inferiora. Et iterum quando homo intendit contemplationi recolligitur mens ab inferioribus ad superiora, et suspenditur ab actionibus exteriorum sensuum, quia dicente philosopho III. De anima. Intellectus quocumque se convertit totaliter se divertit. Unde sic fit, quod soror sororem solam relinquit, quando rationis pars superior abstracta ab exterioribus et intenta divinis, exteriores actiones exequi non curat adiuvare. Utrum in Beata Virgine Maria, secundum quod dicit magister Ubertinus de casali ordinis miseriorum in libro arboris vitae crucifixi, haec fuit singulare et mirabile munus gratiae, quod occupationes exteriorum sensuum, circa queque opera bona et ministeria Domini Iesu. Nunquam impedirent in ea recollectionem mentis et contemplationis actum ac experimentalis gratiae gustum, sed et ipse contemplationis actus mentem Mariae plene in Deum recolligens nunquam impedivit virtuosum et debitum officium administrativae partis inferiorum sensuum, quando et sic dulcissime ministraret Filio suo Iesu, tam in infantilibus eius necessitatibus, quam in aliis in decursu vitae suae opportunis, atque in instructione apostolorum et aliorum proximorum.

Immo iste duae perfectiones, actio et contemplatio in ipsa mutuis se respectibus continue intendebant ad virtutum et gloriae cumulum. Itaque hoc opus contemplationis, quod dixit: Martha soror mea reliquit me solam ministrare,2 praecipue fuit in Beata Virgine Maria post Christi ascensionem, quando ipsa fuit derelicta in terris solatio praesentiali sui filii destituta. Nam licet gauderet de filii honore, cum ascendit in caelum, tamen de sua tristabatur absentia, quia ut dicit Hieronymus. Naturali affectu materno movebatur optans praesentiam filii sui, quem summe diligebat et merito, quia sciebat ipsum hominem fore sanctissimum et Deum gloriosum, qui ei multa beneficia praestiterat, ut virgo conciperet, sine dolore pareret, et domina mundi Mater Dei fieret, atque omni gratia eam plenam reddidisset. Desiderando ergo filium dicitur saepius.

O fili dilectissime, utinam adesset illa hora, qua de hac valle miseriae dissoluar, et ero tecum in caelo. Et aiebat cum David Ps.: Sitivit anima mea ad Deum fontem, vivum, quando veniam, et apparebo ante faciem Dei etc.,3 unde ipsa tanquam altera Martha per desiderii pietatem conquerebatur Iesu, quod non haberet adiuvamentum solatii sororis suae, id est felicitatis supernae, ubi conviveret Christo.