Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


ST 10.3.3

Articulus tertius de corona beatitudinis, quae benedicta Maria in caelum assumpta exstitit gloriosissime laureata, assignantur autem hic XII coronae

Quantum ad tertium mysterium de corona beatitudunis, quae Beata Virgo est laureata in caelorum regno. Notandum, quod ad numerum XII stellarum, secundum quod vidit Iohannes in Apoc. ipsam Beatissimam Virginem coronatam fore in capite corona XII stellarum,1 possumus describere XII coronas, quas accipere possumus ex sacra scriptura et theologorum sententia, quibus ipsa est superexcellenter coronata:

Prima itaque corona dicitur aurea, quae est gloriae sbalis praemium. Haec secundum doctores super IV. senten. dis. XLIX. constitit in clara visione Dei et Sanctissimae Trinitatis Patris et Filii et Spiritussanctus, atque in eius fruitione et sempiterna tentione. Haec correspondet triplici virtuti theologicae, quae unitur hic anima Deo per gratiam, videlicet fidei et charitatis et spei, unde his tribus virtutibus in via succedunt tres dotes animae in patria, quia visio divina succedit fidei, qua scilicet visione dotabitur potentia animae intellectiva, quodam habitu luminoso superinfuso, quo elevatur ad Deum clare, sicut est videndum in summa et ineffabili iocunditate. Item fruitio amoris succedit charitati, per quam volitiva potentia animae inhaeret Deo, tanquam summae bonitati, et tota anima fruitur inenarrabilis dulcedinis affluentia in ipso. Denique tentio et perpetua possessio succedit spei, per quam secundum memoriam gratificatur et glorificatur anima innixa summae maiestati secura perfectissimae de perpetuatione gloriae et tentionis Dei etc., unde Esa. LX.: Tunc videbis, et afflues, et mirabiur et dilatabitur cor tuum etc.,2 quoniam autem Beatissima Virgo superexcellenter prae omnibus aliis fulsit in hac vita virtutibus in praemissis fide spe et charitate. Ergo inproportionabiliter super omnes hanc auream coronam gloriae sbalis gloriosissimae obtinet in patria. De hac accipi potest, illud Eccli. XLV.: Corona aurea super caput eius expressa signo sanctitatis, gloria honoris et opus fortitudinis.3 Dicitur autem corona aurea, quia radici charitatis hoc praemium essentiale correspondet, ut volunt doctores et non generi operis. Aurum vero est incorruptibile, in quo notatur: charitas, quae nunquam excidit. I. Corinthum XIII.4 Item aurum delectabilius refulget, in quo notatur visionis fruitivae claritas. Denique, quia corona aurea est circularis figurae, cuius non est reperire finem. Ideo in hoc notatur perpetuitas.

O quamiocunda, o quamgloriosissima est ista corona Beatae Virginis, quae prae omnibus angelis et sanctis videt Deum Patrem, et ab eo genitum Filium atque Spiritussanctus ab utroque procedentem. Nam ut ait Bernardus super Cant. Revera illud solum est verum gaudium, quod de creatore concipitur, cui conparata omnis aliunde iocunditas meror est. Omnis suavitas dolor est, omne dulce amarum, omne decorum foedum, omne postremo, quod delectare potest molestum est. O quamfelix illa regio, in qua ingrediemur ad visionem divinitatis, et egrediemur ad visionem humanitatis Christi, et utrobique pascua dulcedinis aeternae inveniemus, et quid tunc est in gloriosissima Dei Matre. O vere gloriosa dicta sunt de te civitas Dei nostri etc.

Secunda corona dicitur aurea virginalis. Nam secundum doctorem super IV. dis. XLIX.: Aureola praecipua datur virginibus, unde et de eis canit ecclesia: Veni, sponsa Christi, accipe coronam, quam tibi Dominus praeparavit in aeternum. Et quamgloriosa Dei Mater est Virgo Virginum, quae nec primam similem visa est, nec habere sequentem, ideo ipsa coronata est in hac assumptione hac corona, quae dicitur aureola virginalis, quae comparatur lilio propter puritatis album candorem. Iuxta illud Can. II.: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias,5 unde haec est lililea.

Tertia corona dicitur aureola praedicationis, de quae I. Pe. I. dicitur: Seniores, pascite, scilicet praedicatione, qui in vobis est gregem,6 ut percipiatis immarcescibilem et interminabilem gloriae coronam, quae scilicet debetur praedicatoribus, ut volunt doctores super IV. Et haec dicitur stella, quia ut scribitur Dan. XII.: Qui docti fuerint, fulgebunt, quasi stellae in perpetuas aeternitates,7 hac est, corona est coronata Beata Virgo, quae summos etiam praedicatores totius fidei catholicae, id est apostolos et evangelistas docuit, unde Apoc. XII. scribitur, quod in capite eius, s. virginis est corona XII stellarum,8 quia ipsa fuit magistra et doctrix apostolorum XII et omnium articulorum fidei, quae in XII articulis symboli praecipue comprehenduntur.

Quarta corona martyrii, cui debetur aureola secundum doctores. Et quia ipsa Beata Virgo martyrium maximum prae aliis passa est in filii compassione, cuius animam gladius doloris pertransivit, in quo dolore omnes alios martyres excessit, ut patuit *lib. III. parte III. arti. I.* Ergo summam coronam martyrii promeruit, et haec est corona, tanquam rosea propter rubrum sanguinem, scilicet Domini Iesu, quem effudit in cruce praesente sua matre et compatiente etc., unde de ipsa canitur in officio hodierno: Vidi speciosam, quasi columbam ascendentem desuper rivos aquarum, id est angelorum, et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium.

Quinta corona vitae, de quae Apoc. II.: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.9 Et Iaco. I.: Beatus, qui sufficit tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae.10 Haec diversificatur secundum triplicem statum vitae salvandorum in triplici gradu continentiae, scilicet:

Coniugalis, cui debetur fructus tricesimus

Vidualis, cui debetur fructus LX

Et virginalis, cui debetur fructus centesimus, secundum Bonaventuram et alios theologos, iuxta illud Mat. XIII.: Semen cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum aliud centesimum, aliud LX, aliud XXX.11 Est ergo fructus praemium illius caelestis coronae Vitae Beatae, quae correspondet statui continentiae, in qua quisquis probatus fuerit et fidelis usque ad mortem, accipiet coronam praemii secundum gradum sui status et fructus. Sed quoniam Dei Mater perfectissime meruit in quolibet statu praedicto. Nam fuit coniugata continentissima, quia desponsata Ioseph, sed non in concupina iuncta. Item fuit vidua castissima post mortem Ioseph sponsi. Fuit quoqe cum his Virgo perpetua, omnium ergo electorum fructus et coronam vitae gloriosissima obtinet.

Sexta corona dicitur palma victoriae, de quae apostolos I. Corinthum II.: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.12 Et Apoc. VII. dicit Iohannes se vidisse palmam in manibus sanctorum.13 Est autem palma secundum doctorem, quoddam praemium caeleste et gaudium, quod debetur non radici charitatis, nec operi sed voluntati, et hoc datur talibus sanctis, qui perfecte vicerunt seipsos adeo, ut voluntatem et plenum desiderium habuerint patiendi pro Christo martyrium, licet domina dispensatione effectum non sint consecuti, unde de beato Martino canit ecclesia. „O sanctissima anima, quam et si gladius persecutoris non abstulit, palmam tamen martyrii non amisit.” Et consimiliter de Sancto Francisco. Hanc utique palmae coronam Beata Virgo praecellentissime promeruit, quando seipsam cum proprio filio in monte Calvariae passioni obtulit, ubi et gladium doloris in compassione pertulit, et millesies mori ibidem pro Filio et cum Filio Domino Iesu desideravit, quod testatur Bernardus in tractatu De compassione Beatae Virginis, et concordat Anselmo in persona Mariae, dicentes sic: „Aspiciebam Dominum et Filium meum, in cruce pendentem ac morientem, et tanto dolore vexabat in mente, quod non possum explicare sermone. Iste erat dolor mihi maximus, quia videbam me deseri ab ipso, quem virgo conceperam et genueram, qui mihi erat unicus, videbam mori, quem dilexit anima mea, et tota liquefiebam prae angustia, dabam gemitus et suspiria plorabam per talia verba: O fili chare, o benigne nate, o amor unice, da mori tecum et ne dereliquas me! Nil mihi ducius vere, quam mori tecum amplexata cruce. Et nil amarius certe, quam vivere sine te.” Haec et plura ibidem, unde patet, quia palmae coronam habet.

Septima corona iustitiae, quae est praemium mercedis pro retributione bonae operationis, eo quod secundum iustitiae aequitatem, unusquisque propriam mercedem accipit a Deo secundum suum laborem, teste apostolo,14 De hac corona idem dicitur I. Thimo. IV.: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, in reliquo – inquit – reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus, iustus iudex etc.,15 unde quia Beata Virgo plus omnibus laboravit, in gratia praehabundantissima, et in amoris divinae praeeminentia, omnis boni operis merito fuit plenissima, ut claruit *li. VII. parte. II.* Ideo summam hanc coronam mercedis et retributionis divinae iustitiae in assumptione adepta exstitit. Si quippe ut habentur Proverb. XIV.: Corona sapientum eoum divitiae,16 videlicet virtutum et operum meritoriorum, multofortius haec corona in Virgine Beata habet locum.

Octava corona dicitur decoris diadema et speciei, id est pulchritudinis, de qua scriptum est Sap. c. V.: Accipient, scilicet sancti regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini.17 Hoc diadema decoris speciei datur praecipue illis sanctis, qui in puritate innocentiae vixerunt, et sine macula sunt ante thronum Dei, qui sequuntur agnum, quocumque ierit, et cantant canticum novum, quod nemo alius potest cantare, ut scribitur de sanctis talibus Apoca. XIV.18 Haec virtus rara est, et sic haec corona decoris non valde multorum, quia ut ait Augustinus de ci. dei libro. XXI. „Paucissimi – inquit – sunt tantae felicitatis, ut ab ineunte adolescentia nulla damnabilia peccata commiserint. Talium itaque sanctorum praemium et gaudium speciale, quod habent de innocentiae puritate et incorrupta mundicia, dicitur diadema decoris et speciei, quia propter puritatem incorruptam, in qua est decor animae et pulchritudo summa dabitur eis, quidem decor gloriae accidentalis in futuro”, secundum doctores super IV. Et quoniam Beata Virgo super omnes creaturas fuit purissima tanta puritate, quae maior sub Deo nequit intelligi, teste Anselmo libro De conceptu virginali. Ideo summi decoris et indicibilis pulchritudinis coronam possidet, adeo quod omnium angelorum et sanctorum decor respectu decoris Beatae Virginis est, sicut lux lunae et stellarum respectu solis, unde Eccl. XXVI.: Sicut sol oriens in altissimis Dei, sic mulieris bonae species, id est Mariae, in ornamentum domum suae,19 id est caelestis patriae. Hinc et Cant. VI. dicit ad eam Deus: Tota pulchra es, amica mea, suavis et decora, et macula non est in te etc.20

Nona corona regalis, quae Beata Virgo est coronata, tanquam regina caeli et domina mundi, iuxta illud Ps.: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.21 In huius figuram, Hester II. scriptum est: Adamavit eam rex super omnes mulieres, et posuit diadema regni super caput eius.22

Decima corona sponsalis, quia ipsa est sponsa summi et aeterni regis, et ideo coronam sponsalem gloriosissima obtinet, unde Esa. LXI. ait: Tanquam sponsam decoravit me corona Dominus, et indumento iustitiae circumdedit me.23

Undecima corona gloriae honoris, de qua Ps.: Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum.24 Hac corona Beata Dei Mater est hodie coronata, quando ad tantae dignitatis gloriam et honorem est provecta et exaltata, ut ab omnibus creaturis caelestibus et terrestribus sit honore debito adoranda, laudanda et glorificanda, tanquam Dei Mater dignissima, quae in caelesti patria ab omnibus sanctis et angelis laudatur per saecula, dicendo illud Iudith XV.: Tu gloria Hierusalem, tu letitia Israel, tu honorificentia populi nostri,25 in cuius significationem Iohannes in Apoc. cap. IV. vidit, quod sancti mittebant coronas suas ante thronum dicendo: Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam et honorem, quia tu creasti omnia.26 Thronus nempe Dei est Beata eius Mater, ante quam mittunt suas coronas pro signo adorationis, et Deum in se et in sua Matre collaudant etc.

Duodecima corona dicitur potestativae iurisdictionis, quae est tanquam corona de lapide praecioso, quae datur a Deo suis filiis et electis in caelo. Iuxta illud Ps.: Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.27 Et hoc in signum, quod sunt Filii regis aeterni heredesque Dei et coheredes Christi ad regnandum, cum ipso in saecula saeculorum. Et sic in signum potestatis regalis corona eis debetur, ut significetur, quia in illo regno possunt omnia, quae desiderant et volunt impetrare a Deo et habitare, propter quod idem Ps. praemittit ibidem dicens. Desiderium cordis eius tribuisti ei, et voluntate labiorum eius non fraudasti eum.28 Multo autem excellentius prae omnibus hanc coronam Beata Virgo habet, quae potestatem plenam obtinet non tantummodo, ut filia regis aeterni. Sed et ut mater atque sponsa et domina regni, quae non solum impetrandi habet ius, prout alii sancti, tanquam filii et filiae, sed etiam iurisdictionem habet imperandi Deo, tanquam mater Filio, ut fiat, quod ipsa vult petere. Iuxta illud legis praeceptum, honora patrem et matrem etc., unde omnis potestas iurisdictionis Mariae tradita est, et ideo ipsa dicens Eccl. XXIV.: In Hierusalem ptas mea.29 Bernardus: Data est tibi, o Maria, omnis potestas in caelo et in terra, ut quicquid volueris valeas impetrare. Ad hanc autem coronam omnimodae potestatis invitata est Beata Virgo a Deo in hac assumptione, sicut scribitur Can. IV., ubi dicit Deus ad eam: Veni de Libano, sponsa mea, veni de Libano, veni, coronaberis, de capite Amana, de capite Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum,30 haec ibi. In quibus sacratis verbis ostenditur, quod Beata Virgo invitata de Libano castitatis. Etenim Libanus candor interpretatur, tanquam sponsa Dei praedilecta exstitit coronata quintuplicis potestatis corona.

Primo quidem corona sibi tradita est potestatis de capite Amana, id est de his, qui sunt in angustia purgatorii vel cuiuscumque necessitatis et tribulationis atque ad versitatis constituti, ut videlicet talibus confugientibus ad ipsam exhibeat se Beata Virgo, tanquam matrem misericordiae eos sublevando. Nam Amana mons Siciliae est, et secundum Hieronymum interpretatur comprimens eum aut coangustatio eius, et ideo significat in angustia positos, et in capite huius montis significatur summitas in talibus angustiis.

Secundo corona potestatis data est Mariae de vertice Sanir, id est de gratia et gloria iustis dispensanda, nam Sanir secundum Hieronymum interpretatur Deus luminis vel Deus lucernae seu novitatem attollens, et est Sanir mons in Iudea, et ideo convenienter significat iustos, quibus Deus dat lumen gloriae et lucem gratiae attollens novitatem, scilicet per virtutum profectum. Et in vertice summitas donorum ipsorum significatur de istis, igitur est coronata Maria, ut sit mater gratiae et gloriae.

Tertio coronata est de vertice Hermon, qui etiam est mons Iudeae, et interpretatur anathema meroris secundum Hieronymum, et ideo significat peccatores magnos, et usque ad summum verticem in delictis exntes, quia tales sunt anathematae peccati ligati, digni ad merorem Gehennae, dicente Ps.: Maledicti, qui declinant a mandatis tuis,31 de talibus coronata est Maria, ut ad eam conversis sit mater veniae, remissionem peccatorum a filio impetrando, veramque pniam infundendo etc.

Quarto coronata est de cubilibus leonum, scilicet infernalium daemonum, qui tanquam leones rugientes circuerunt quaerentes, quem devorent, ut dicit Petrus prima Cano. ca. V., in quorum cubilibus sunt homines infideles et desperati, qui nolunt converti. De his etiam coronam potestatis accepit Maria, ut sit contra eos mater victoriae et protectionis suorum, quia per ipsam contritum est caput serpentis, et meritis eius cohercentur diaboli et infideles ac mali homines, atque devincuntur, ne bonis et electis fidelibus noceant.

Quinto coronata est de montibus pardorum, id est de summitatibus errorum variorum, qui significantur per pellis varietate et crudelitatem pardi, ut videlicet Beata Virgo cunctas hereses sola interimat in universo mundo, ut canit ecclesia. Ecce ergo corona potestatis Mariae, ut ipsa sit mater gratiae et mater misericordiae, mater veniae, mater victoriae atque mater vere sapientiae, quae cunctas illustrat ecclesias, propter haec Bernardus. „Maria – inquit – omnibus omnia facta est omnibus sinum misericordiae aperit, ut de plenitudine eius accipiant universi, aeger curationem, tristis consolationem, peccator veniam, iustus gratiam, denique tota trinitas gloriam.” Haec ille.

O igitur femina superfelicissima et super omnia gloriosissima, quae praemiorum omnium praefulges corona, nulla certe lingua sufficit tua enarrare magnalia! O beatorum superbeatissima, tu angelorum domina, virginum virgo, apostolorum magistra, martytirum maty, vitae aeternae laetitia, caelestium decor, et omnium regina, sponsa Dei, Mater Christi, et salutis nostrae advocata, nostras insufficientias tu benigne excussa, et ex pietate divitus tibi insita, da nobis, ut per tua merita perveniamus ad contemplanda praemia tua caelestia! Ubi per te et nos coronati gloria, digne laudare possimus te, et tuum dulcissimum Iesum per infinita saecula.

Amen.