Szerkesztés alatt
ST 10.2.2
Articulus secundus, quod
Beata Maria in gloriae caelestis throno super omnem creaturam tripliciter
astat felicitata.
Secundum mysterium dicitur felicissimae glorificationis Mariae, quod notatur in themate cum dicitur, in vestitu deaurato etc.1 Quibus ex verbis elicitur, quod Beata Maria in caelo super omnes angelicas et humanas creaturas est praefelicitata et glorificata tripliciter:
- Primo in corporis praeeminenti gloriositate
- Secundo in beatitudinis condelectabili iocunditate
- Tertio in universalis gloriae totali plenitudine.
Primo, quidem in corporis praeeminenti gloriositate, quia dicitur astat regina investitu deaurato,2 id est in corpore glorificato. Nam corpus est, tamquam vestimentum animae, cuius gloria, tamquam aurum omnia metalla praecellit omnium aliorum gloriam post Christum. Haec figuravit Iohannes Apoc. XII. dicens: Signum magnum apparuit in caelo etc.3 Profecto hoc fuit magnum, id est magnae gloriae signum in caelo, quod videlicet una puella super omnem creaturam sit praeexaltata, quia inquit, mulier, id est Maria amicta Sole, id est corpore luminoso per gloriam consummato, quia teste Salvatore Math. XIII.: Fulgebunt iusti, scilicet in corpore glorioso, sicut Sol in regno Patris eorum.4 Et luna sub pedibus eius etc., in quo significatur, quod ipsa Beata Maria super omnes post Christum angelos et beatos est, tam praeeminenter gloriosa et anima et corpore, quantum Sol prae ceteris luminaribus et stellis incomparabiliter est praeradiosa. Quis autem Maria sit corpore glorioso assumpta, patuit *supra parte. I.*
Secundo praefelicitata est Maria super omnes in beatitudinis condelectabili iocunditate. Unde subditur in vestitu deaurato circumdata,5 quia omnes beati et angeli circumdant iocundantes Beatam Mariam in caelesti patria, delectantes in eius gloria et beatitudine. Sed diceres, quomodo hoc, respondetur, quod Beata Maria praecipue tripliciter delectat totam caelestem patriam sua gloria:
- Primo per radium illustratiuum, quia sicut Sol, illustrat suo radio replendo totum orbem, a quo omnia sidera capiunt lumen, ut ait Plato in Thimaeo. Sic gloria Mariae totam caelestem patriam illustrat et decorat. Unde Augustinus in quodam secundum de nativitate Virginis ait: „Ipsum caelum, quod penetrasti, o Maria, necnon, quae in eo sunt contenta, nova et ineffabili gloria decorasti, prioremque eius gloriam ultraquam dici potest tua praesentia magnificasti. Nova illic ac praecellenti dignitate irradias immensaque luce perlustras.” Haec ille.
- Secundo delectat per aspectum potestantiae et alloquium dulcissimum, unde Bernardus in sermone De assumptione ait: „Si parvuli necdum nati Iohannis anima liquefacta est, ut Maria locuta est, quaenam fuit illa exsultatio civium caelestium, cum et eius vocem audire, et faciem videre eiusque potestantia beata frui meruerunt in caelo.” Haec ille.
- Tertio per odorem suavissimum, unde de ea canit ecclesia. Vidi speciosam, sicut columbam ascendentem de super rivos aquarum, id est angelorum et beatorum ordines. Sequitur cuius inextimabilis odor erat nimis in vestimentis, id est in corpore glorificato, quia secundum doctores corpora gloriosa erunt fragitantia odoribus suavissimis. Iuxta illud Apoc. V.: Habentes phialas plenas odoramentorum,6 ergo multomagis corpus gloriosum Mariae in cuius odore sancti exsultantes, dicitur illud Can. I.: In odorem ungentorum tuorum currimus,7 scilicet o Maria, ideo adolescentulae, id est animae beatae, dilexerunt te nimis. Hinc Eccli. XXIV., ipsa ait: In plateis, scilicet superne Hierusalem, sicut cynamomum et balsamum aromatizans odorem dedi, quasi mirra electa etc.8
Tertio
praefelicitata est Maria in plenitudine omnis gloriae universaliter,
ut quicquid ceteris praestatum est, per partes ipsi soli plene est,
datum secundum Hieronymum. Unde Eccli. XXIV.:
In plenitudine sanctorum detentio mea.9 Super quibus,
quidem verbis Bernardus, dicit sic: „Merito – inquit
– in plenitudine sanctorum eius, scilicet Mariae detentio erat, cui
nec puritas angelorum, nec fides defuit patriarcharum, nec spes prophetarum,
nec apostolorum zelus, nec constantia martyrum, nec sobrietas confessorum,
nec castitas virginum, nec fecunditas defuit coniugatorum.” Haec ille.
Sed quaestiones et dubia circa hoc occurrunt, eo quod aliqui sancti glorificati sunt tribus aureolis simul, quomodo Beata Virgo habeat praecellentem plenitudinem talium. Est ergo hic.
- Prima quaestio, utrum Beata Virgo habeat aureolam praedicatonis praecellentem omnium aureolas aliorum praedicatorum
- Secunda quaestio, utrum Beata Virgo habeat aureolam martyrii praecellentem omnium aureolas martyrum
- Tertia quaestio, utrum Beata Virgo habeat aureolam virginitatis praecellentem omnium aureolas virginum.
Ad primum de aureolam praedicationis videtur in contrarium, quod ipsa non habeat eam, aut saltem inferiorem habeat ceteris praedicatoribus probatur. Nam deficiente eam deficit effectus ex. II phicorum. Beata autem Virgo non habuit statum praedicatorum vel doctorum, nec exercuit ipsa actum praedicationis, aut docendi, sicut alii multi exercuerunt. Aureola vero debetur exercitio actus, ut volunt doctores super IV. di. XLIX. Ergo ipsa non habuit aureolam praedicatorum, nec videtur, quomodo praecellentem aliis habeat aureolam hanc. In oppositum est: quia Damascenus dicit, quod haec Beatorum Beatissima a nullo illustrium vincitur. Quod fieret, si ipsa aureolam praecellentiorem non haberet. Respondetur ergo secundum Albertum super missus est, c. CXVII., quod Beata Virgo habet utique praedicationis aureolam praeeminentem aliis omnibus praedicatoribus triplici ratione:
Primo, quod plus est praedicare facto, quam verbo, sed alii praedicaverunt verbo. Beata autem Virgo praedicabat principaliter facto. Et si dicitur, quod alii praedicabant facto, hoc fuit per accidens. Accidit enim facto aliorum, quod sit signum vel exemplum. Sed Beata Virgo per se factis utebatur pro verbis in sua praedicatione, sicut patet in desponsatione, in purificatione et sanctorum susceptione, et consiliis, quibus utebatur non ad sui perfectionem, sed ad nostram instructionem et utilitatem.
Secundo, quod ipsa summos praedicatores et doctores totius fidei catholicae, id est apostolos et evangelistas docebat. Nam Luc. II. scriptum est: Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.10 Ubi dicunt sancti, quod ideo conservabat haec, ut ea opportunis temporibus ad scribendum evangelistis revelaret. Et Sap. c. VIII. dicitur de sapientia, quod est doctrix disciplinae Dei,11 ea autem, quae dicuntur de sapientia, specialiter intelliguntur de Beata Virgine. Ergo ipsa est doctrix, et revera doctrix, et magistra fuit apostolorum, qui in arduis ipsam consulebant et quaerebant, utpote super omnes ss plenam.
Tertio ipsa omnes praedicatores post Christum excedit, quia alii omnes praedicabant et docebant per verbum creatum. Beata autem Virgo praedicavit per verbum increatum, id est Christum Dei verbum, et Dei Filium, quem carne induit ad praedicandum mundo. Ergo sicut praedicavit excellentius, ita et excellentissimam aureolam habet, et sic patet responsio ad obiecta.
Ad secundum quaesitum de aureola martyrii potest argui in contrarium, quia Beata Virgo habuit dolorem spiritualem pro martyrio cum eius animam gladius doloris pertransivit in Christi passione. Ergo videtur, quod eius aureola sit inferior aliorum martyrum aureola, qui habuerunt spiritualem similiter et corpolarem dolorem. Ad hoc respondetur, quod ille spiritualis dolor Mariae fuit multo acerbior, quam omnium aliorum martyrum dolor. Unde Bernardus super missus est, dicit: „Longe eam plus, quam martyrem censemus, in quae passionis sensum conpassionis superavit affectus.” Haec ille. Ergo habet aureolam etiam martyrii excellentiorem, ut a nullo vinci valeat illustrium. Et de hoc latissime patuit *lib. III. par. II. arti. III.,* ideo hic breviter pertranseo.
Ad tertium quaesitum de aureola virginitatis obiicitur, quia dicente apostolo: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.12 Sed Beata Virgo nullum certamen virginum, nec aliquam difficultatem continentiae habuit, quia nullam pugnam in carne habuit unquam. Unde et philosophus in Ethicis dicit, quod continens est, qui patitur, et non deducitur insensibilis, qui nec patitur, nec deducitur. Cum ergo Beata Virgo non patiebatur a carne. Aureola autem virginitatis debetur pugnae et victoriae. Non videtur, quomodo eius virginitatis aureola praecellat omnium virginum aureolam. Ad hoc ergo respondetur secundum Tho. super IV. dis. XLIX., ac concordit alios doctores, quod Beata Virgo habet pro praemio virginitatis aureolam praecellentissimam. et licet non habuerit pugnam per tentationem, quae est a carne habuit, tamen per tentationem, quae est ab hoste, qui nec ipsum Christum reveritus fuit tentare. Unde sicut victoria Beatae Virginis fuit gloriosissima, quoniam fomes sic in ipsa fuit sopita et exstincta, ut nunquam aliquem effectum vel incitamentum haberet. Nec ipsa peccare etiam venaliter posset. Ita eius victoriae corona est gloriosissima super omnium virginum coronas. Amplius ipsa Beata Virgo fuit, et est Virgo Virginum per excellentiam, ergo quicquid debetur aliis virginibus, debetur ei excellentius.
Denique Beata Virgo est regina virginum, et hoc sibi soli convenit. Ipsa etiam sola a maledicto legis virginitatem liberavit, et eam liberam et gloriosam reddidit. Sic omnes aliae virgines per eam glorificate sunt, et per cons ipsa est effecta regina virginum, aliae tantummodo ancillae et pedissaeque. Ideo Ps.: Adducentur regi virgines post eam etc.13 Sed quia improportionabiliter maior est corona reginae, quam ancillae, ergo Beatae Virginis aureola est excellentissima. Haec Albertus.
O igitur Virginum Virgo benedicta! O sanctorum sanctissima et omnium beatorum gloria! O gloriosa domina, excella super sidera, qui te creavit, provide lactasti sacro ubere! Quid in tuam laudem dicere possumus, cum sis omnium excellentissima domina, regina caeli gloriosissima, et mater Omnipotentis Dei dignissima! Vere ergo felix es, et felicissima ac omni laude digna etc.