Szerkesztés alatt
ST 10.1.1
Articulus primus de sanctissimae
mortis transitu ipsius Beatae Virginis
Mariae, ubi tria declarantur, videlicet
quomodo cognoverit mortis horam, et se praeparaverit, ac
utrum tenebatur mori
Primo de morte Beatae Virginis, de qua dicit Damascenus, quod non est dicenda mors propriae. Dicit quippe in sermone sic: Sacra tua obdormitio a nulla est appellanda mors, quia non absorbuit, nec dolorem intulit; sed quia improprie unum hic pro reliquo accipitur, proprius tamen dicitur transitus vel transmigratio, et propriissime assumptio. De qua sic nominando propter simplices oritur quaestio etc.
- Prima de eius praecognitione
- Secunda de eius praeparatione
- Tertia de eius obligatione.
Primo igitur de praecognitione suae mortis quaeritur, utrum Beata Virgo praescivit suam mortem certitudinaliter, nam de communi lege homines sunt incerti de mortis tempore, et loco, et modo atque etiam statu, quia nesciunt, si in statu gratiae vel extra sint morituri. Unde Ecclesiastes IX.: Nescit homo finem suum; sed sicut aves laqueo et pisces hamo, sic homines capientur in tempore malo.1 Unde Beda super Matthaeum: Certum est, quod morieris. Incertum est autem, quando, aut quomodo, aut ubi, quia ubique te mors exspectat. Tu quoque, si sapiens fueris, ubique eam paratus exspectabis. Haec ille. Et Seneca ad Lucillum dicit: Incertum est, quo loco te mors exspectat. Tu illam in omni loco exspecta, in omni loco aeque time! Haec ille. Ad quaesitum respondetur secundum Magnum Albertum super missus est c. CLXXIII.: Quia Beata Virgo certissimam praecognitionem habuit de sua morte, et hoc clarescit triplici ratione:
- Primo arguendo a minori, quia multis sanctis hoc concessum est; ut patet de Petro, qui praescivit, quod velox esset depositio tabernaculi sui.2 Item de Iohanne, de Sancto Martino et multis aliis, ergo multomagis Beata Virgo omnium domina praescivit sui obitus diem, per illam maximam topicam: si ei, cui minus videtur inesse, inest, et ei, cui magis.
- Secundo ratione causalis meriti; namque est causa, quare aliquibus revelatur dies obitus. Si dignitas sanctitatis, ipsa est utique dignissima; si charitas, ipsa est charitate plenissima; si desiderium, ipsa summe cupiebat dissolui, et esse cum Christo. His quippe causis meretur, quis ut reveletur ei dies obitus, et quaecumque alia causa potest assignari, illa in Beata Virgine est excellentissime prae aliis, ergo etc.
- Tertia ratio optati, quia omnis homo libenter optat et vult praescire diem obitus sui. Unde Proverbia XIII.: Spes, quae differtur, affligit animam.3 Ergo ipsa incertitudo temporis poenae finiendae huius miseriae, et gloriae consequendae, anxiosa est animae. Unde ipsa Beata Virgo, sicut et alii, optavit praescire mortem, sed quicquid optavit scire, filius ei revelavit; nisi aliqua ratio impediret. Istud nulla ratio impedivit, ut patuit, ergo ipsa hanc gratiam accepit, quod videlicet suam mortem determinate praescivit. Et huic sententiae concordat historia assumptionis, ubi habetur, quod ante eius mortem angelus palmam sibi de Paradiso afferens apparuit, et ei diem obitus praedixit, de qua habetur *ultima parte huius libri*.
Secundo quaeritur de praeparatione, utrum scilicet Beata Virgo praeparaverit se ad mortem pro sacramentorum susceptionem, ad quod protinus respondetur, quod sic. Et assignantur plures rationes, quas etiam notat Albertus, ubi scribitur c. LXXXI.
- Prima ratio propter sui humiliationem.
- Secunda propter praecepti impletionem, quia ipsa omnia praecepta evangelica et consilia perfectissime tenuit. Sed Christus multis in locis et passibus evangelicis praecepit et consuluit hominibus, ut se praepararent ad mortem dicens: Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet, scilicet ad mortis iudicium, ut patet Matthaeus XXIV.4 ac Lucas XII.5 Ergo ipsa haec implevit.
- Tertia propter nostram instructionem, ut qui sanctus est, sanctificetur adhuc, Apocalypsis XXII.,6 et qui peccator est, provocetur ad expiationem per sacramenta.
Has et plures alias rationes habes *supra libro VII. par. I. ar. II. c. II.* Sed quoniam ut dicit Augustinus libro De visitatione infirmorum, quem scripsit ad nepotem suum: Tria sunt sacramenta, per quae debet quilibet homo potissime praeparare se ad mortem, videlicet sacramentum penitentiae, et sacramentum eucharistiae, quod est viaticum nostrae salutis, ut patet dis. l. c. „His vero”, et c. „Poenitentes”, necnon et sacramentum unctionis extremae. Idcirco hic restat investigandum, utrum Beata Virgo circa mortem susceperit haec sacramenta praeparatoria.
Primo quidem de sacramento penitentiae, si quaeris, dico, quod cum ipsa in sua vita acceperit hoc sacramentum, sicut patuit *libro VII. par. I. ar. II. c. III.*, ubi et habetur, quod ipsa in vita sua sacramenta accepit, et quod contrita et confessa est; non quidem peccata, quia nullum habuit, sed quod non fuerit digna tantis beneficiis sua virtute.
Similiter eucharistiam, ut patuit *ibidem*, in vita frequentavit, sequitur ergo magis in mortis articulo, quod ita tunc sacramenta suscepit.
Sed
de sacramento unctionis extremae dubitatur, utrum susceperit.
Et videtur, quod non, quia sacramentum unctionis non confertur, nisi
infirmantibus; Iacobi V.: Infirmatur quis ex vobis,
inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eo: ungentes oleo in nomine
Domini.7 Sed Beata Virgo non per infirmitatem fuit mortua,
ergo inungi non debuit. In contrarium arguitur per illud Iacobi
II.: Si quis totam legem servaverit, offenderit autem in
uno, factus est omnium reus.8 Ergo ipsa, sicut et ceteri,
tenebatur ad totam legem. Sed extrema unctio fuit de lege a Domino instituta,
et ecclesia, unde et in Matthaeo legitur, quod apostoli
circumibant castella, oleo curantes infirmos.9 Ergo tenebatur
Virgo Beata ad extremam unctionem, et per consequens suscepit eam. Ideo
dicendum secundum Albertum, ubi scribitur, quod Beata
Virgo et si non indiguerit, tamen sacramentum unctionis accepit, in
qua completae victoriae praeteritae et plene gloriae futurae suscepit
signationem. Nec obstat, quod ipsa non indiguit pro venialium remissione
et infirmitatis alleviatione, eo quod ipsa nec venialia habuit, nec
infirmata exstitit, pro quibus causis unctionis sacramentum exstitit
ordinatum, quoniam pro venialium remissione et infirmitatis alleviatione,
ipsa Virgo accepit totius doloris mortis, quod maius erat remissionem
atque totius animae et corporis glorificationem. Unde licet ipsa potuit,
ut hoc sacramentum non reciperet exempta per privilegium, quod confert
Dominus his, quos sine infirmitate et mortis dolore dignatur evocare,
qui ut videtur, non tenentur ad unctionem extremam cum oleo pro infirmantibus
instituto. Tamen videtur verisimile, quod Beata Virgo isti privilegio
propter humilitatem abrenunciaverit, sicut et alia privilegia sua dum
viveret, occultavit, et sacramentum istud pro peccatoribus institutum
humiliter suscepit, ut humilitatem, quam per totam vitam suam tenuerat,
etiam in extremo vitae articulo consummaret. Haec Albertus.
Tertia principalis quaestio de mortis obligatione, utrum Beata Virgo debuit mori necessario, et obligata fuerit mortis legi, sicut et ceteri hominum. Et argui potest, quod non congruebat, nec debebat mori, quia non obligabatur; quia mors debetur, et inflincta est pro peccato originali, ipsa autem Virgo est praeservata a peccato originali, ut sollemnes astruunt doctores nostri. Et pie credendum statuit Ecclesia in concilio Basiliensi: Si ergo caruit omni peccato, caruit etiam merito mortis. Ergo iniustitia ei facta est, cum est mors sibi infligere etc., quoniam dicente Augustino in II. sententiarum dist. IV. Deus non prius est ultor, quam quis sit peccator. Item homo in statu innocentiae si perstitisset, vivus fuisset translatus ad gloriam sine morte. Ergo Mater Dei, quae fuit summe proxima statui innocentiae, debuit hoc privilegium habuisse, ut viva fuisset translata. Item de Iohanne evangelista plurimi tenent, quod sit vivus translatus. Ergo ipsa hoc privilegium magis debuit habere.
Ad quaesitum igitur respondetur per tres veritates seu conclusiones:
- Prima est, quod Mater Dei congruenter debuit mori. Ratio, ne Christo maior fore videretur. Et ut haeresis, quorundam confutaretur, qui asserebant ipsam non hominem esse, sed angelum. Et ut esset materia exercendae virtutis, quia Mater Dei secundum Franciscum de Mayronis per patientiam penalitatum huius mundi atque mortis susceptionem merita cumulavit ad perfectionem gratiae. Sicut enim Iob fuerunt poenae permissae et inflictae ad exercendam eius patientiam, ita Virgini ad perficiendam gratiam. Virtus nempe in infirmitate perficitur, ut ait Apostolus II. Corint. XII.10
- Secunda conclusio licet, Mater Dei fuerit praeservata per sanctificationis gratiam a peccati originalis macula, tamen a peccati originalis poena non fuit totaliter liberata, unde sustinuit mortem et alias penalitates huius miseriae. Ratio secundum Franciscum de Mayronis, quia gratia sanctificationis non obviat poenae, sed tantummodo culpae, quod patuit. Nam Iohannes baptista fuit sanctificatus, et a peccato originali plene purgatus, et tamen a poena peccati originalis non exstitit liberatus, immo et mortem acerbi doloris in decollatione passus. Similiter et anima pueri in baptismo abluitur a peccati macula, et non liberatur a poena seu miseria. Sed et Christus Dominus sine ullo reatu fuit, et tamen penalitates sustinuit licet voluntariae. Non mirum ergo, quod Beata Virgo ab omni peccato aliena poenas huius miseriae et mortem ipsam subire debuit.
- Tertia conclusio, quod Mater Dei ex debito modi naturalis ortus sui obligata fuit, et debuit mori non obstante gratia praeservationis a peccato originali. Ratio, quia licet divina gratia praeservavit praeveniendo animae infectionem in Beata Virgine, non tamen ista gratia praevenit carnis foeditatem, quia naturaliter secundum modum propagationis humanae ab Adam per concubitum concepta est. Et ideo ratione istius naturalis originis et propter carnis naturalem foeditatem ex primis parentibus contractam iuste in ea remanserunt omnis ille penalitates, quas in hac vita passa est, et per consequens etiam ipsa mors seu mortis obligatio.
Ex praemissis infertur correlaria veritas, quod videlicet Beata Virgo aliter est mortua, et mortem aliter suscepit, quam Dominus Christus. Ratio, quia Christus mortem, sicut et alias penalitates voluntariae assumpsit pro redemptione humani generis et salutae, nec ex origine naturali contraxit, quia supernaturaliter de Virgine est conceptus. Sed Beata Virgo mortis exstitit debitrix ex naturalis originis contractione ab Adam etc. Unde ad obiecta patet responsio. Ad primum patet per secundam conclusionem et tertiam. Ad secundum vero obiectum, quod ipsa non debuit privilegiata, in hoc esse patet per primam conclusionem, licet quippe ipsa fuerit proxima statui innocentiae. Nihilominus ipsa in hoc statu miseriae non debuit hoc privilegium habere, ut viva transferretur propter rationes circa dictam conclusionem primam praetactas. Nec illud de Iohanne evangelista obstat, quoniam etiam si illa opinio ponatur, quod vivus sit, translatus non est, quid hoc singulare, quia creditur fore secundum illam opinionem moriturus in fine mundi. Unde non dixit Iesus, quia non moritur, sed sic eum volo manere donec veniam. Ioh. XX.11
O vere ergo Virginem Sanctissimam Mariam, omni veneratione dignam! O Dei Matrem dignissimam, quae et in vita sanctissima et omni gratia plena, atque in morte exstitit, omni honore debito privilegio quoque praedotata!