Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Pars tertia libri tertii de praecellenti acerbitate doloris Mariae

Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Luc. II.

Haec verba dixit Simeon ad Mariam pro tempore purificationis, quibus ostendit prophetiae et insinuat summum amorem et dolorem Mariae. Amorem in eo, quod dicit: tuam ipsius animam Gorra exponit sic: Id est tuam animam, quae est ipsius Christi filii tui per amoris uniculum. Diligebat enima Christus Virginem matrem, sicut animam suam, vel sic: Tuam ipsius, scilicet Christi animam, quae quidem tua est per amorem intimum. Diligebat enim Virgo mater animam Christi sicut suam, immo improprotionabiliter plusquam suam. Haec Gorra.

Item insinuat propeta Simeon Beatae Virginis dolorem acerbissimum in Christi passione cum subdit: pertransibit gladius, in quo notatur, quod dolor Mariae non fuit particularis, sed ???, quia nulla particula sine dolore fuit, sed totam animam replevit. Unde Hieronymus sermone de assumptione dicit: Constat, quia Maria tantum doluit, ut totam animam pertransiret ac possideret vis doloris. Item notatur etiam, quod dolor Mariae non fuit superficialis, sed usque ad cordis intima pertransivit et omnia ossa eius penetravit, quoniam mortem filii fecerat suam, ut ait Hieronymus ubi supra. De hac ergo dolorositate Mariae praeter praescripta tria mysteria notabimus:


Articulus primus, quod dolor, qui pertransivit cor Beatae Mariae in filii sui passione superavit omnium martyrum dolores in acerbitate.

Circa primum mysterium, scilicet excellentiae quaeritur, utrum gladius doloris, quem sustinuit Beata Virgo in Christi passione fuerit excellentior in acerbitate martyrum omnium corporali dolore et passione. Ad quod protinus respondetur, quod sic secundum Nicolaum de Lyra tertio super Sententias cisca dist. XVI. Et declaratur hoc per plures rationes, quae accipiuntur seriatim ex verbis praemissi thematis.

Prima ratio accipitur ex hoc, quia dicitur: Tuam, et est talis, quia Beata Virgo non fuit passa aliud martyrium, quam in dolore compassionis super Christo patiente. Si ergo tunc non doluit plusquam aliquis martyr, ergo suum martyrium in caelo, haberet minus praemium et gloriam minorem, quod esset contra sententiam Damascenis dicentis, quod haec Virgo a nullo illustrium vincitur. Sic quoque illi martyres praecellent in gloria Dei matrem, quod est absurdum.

Secunda ratio accipitur ex eo, quod dicitur: ipsius. Talis quia gladius doloris passionis Christi fuit acerbissimus super omnes martyrum dolores. Iuxta illud Tren. I.: O vos omnes, qui transitis per viam attendite et videte, si est dolor similis sicut dolor meus. Sed quoniam animam Beatae Mariae ipse idem gladius passionis Christi pertransivit, ergo acerbior fuit prae aliis martyribus. Hinc Bernardus in sermone de passione, qui incipit „Si linguis hominum” dicit sic: Quod in carne Christi agebant clavi et lancea, hoc Virginis mente passio naturalis affectionis et materna angustia.

Tertia ratio accipitur ex eo, quod dicitur: animam, quia maior est afflictio, quae penetrat animam scindendo, quam quae carnem. Sed in aliis martyribus gladius doloris penetravit carnem, in Virginem autem animam igitur etc. Hinc Hieronymus: Maria – inquit –, quia mente passa est, plusquam martyr fuit.

Quarta ratio accipitur ex eo, quod dicitur: pertransibit, quia tanto magis pertransit animam dolor in amittendo aliquid, quanto magis diligebatur illud. Sed Beata Virgo summe dilexit Christum et eius vitam improportionabiliter quoque magis, quam alii martyres dilexerint propriam vitam. Immo martyres ipsi non diligebant, sed oderant propriam vitam propter Christum. Iuxta illud Ioh. XII.: Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo eata Maria plus doluit amittendo vitam Christi, quam martyres amittendo propriam vitam etc.

Quinta ratio accipitur ex eo, quod dicitur: gladius, quia gladius doloris summi consurgit ex gladio amoris summi in ipsa Beata Virgine Maria. Et haec ratio declaratur lucidius secundum Albertum super „missus est” c. CXVI. sententialiter, quoniam omnis dolor ex amore, quod enim cum amore possidetur, cum dolore amittitur, et ideo ubi summus et improportionabilis amor, ibi summus et improportionabilis dolor de amati amissione. Sed quia dolor martyrum in sua passione causabatur ex naturali amore corporis. Dolor autem Virginis Mariae in christi passione causabatur a gratia simili et a natura, magis tamen a gratia et ab amore gratuito. Sed quia gratia improportionabiliter perfectior et fortior est, quam natura, unde improportionabiliter maior est amor gratuitus, quam amor naturalis.

Praeterea sancti Laurentius et Vincentius ac alii multi leguntur iocundasse, etiam in tormentis acerbissimis, ubi naturalis dolor maxime vigere deberet. Laetabantur autem ex ferventia amori gratuiti, sequitur ergo, quod sicut gratia improportionabiliter fortius movet, quam natura, ita dolor causatus a gratia maior est improportionabiliter, quam dolor causatus a natura. Et per consequens dolor Beatae Mariae, qui causabatur a natura et gratia, incomportonabiliter maior erat dolore aliorum martyrum. Exquo enim mens Mariae fuit plena charitate et gratia prae aliis improportionabiliter, ergo nullum habuit retinaculum, quin toto impetu in efficatia habitus ad compassionem et tirtitiam super Christo passo materna affectione ferretur. Hinc Bernardus super „missus est” dicit: Longe eam plusquam martyrem censemus, in qua passionis, scilicet corporalis sensum superat compassionis affectus. Haec ille.

Sed diceres: in Beata Virgine nulla erat laesio in carne, sed tantum in mente. In martyribus autem erat dolor in carne, et similiter etiam in mente cum anima communicet passionibus corporis propter communicationem ergo martyres duplici et per consequens ampliori dolore dolebant, quam Maria.

Respondetur secundum Nicolaum de Lyra ubi supra, quod in martyribus parva erat vis doloris in mente, sed tota consistebat quasi in carne, unde et consolationem maximam percipiebant in mente ex passione pro Christo suscepta. Sed in Beata Virgine erat econverso, ergo in ipsa fuit dolor acerbissimus.

Nec valet obiectio, si dicas, quod etiam in Beata Virgine fuit gaudium admixtum dolori, quia gaudebat de humani generis redemptione eo, quod voluntas Virginis ad utramque faciem ferri in totum actum totaliter sinebatur, ut similiter summe gauderet in ratione de redemptione humani generis, ac summe doleret ex affectu materno in Christi peremptione corporali.

Denique non valet si obiicias, quod dolor passionis corporalis magis est exterminativus vitae corporalis, quam dolor compassionis, qui est in anima tantummodo eo, quod alioquin tantus est in anima. Quando videlicet homo totaliter perturbatus est, quod absorbet omnem dolorem corporalem, immo quandoque homo ex dolore animae iniicit sibi ipsi manus, et non curat dolores sibi ipsi inferre corporales et mortem. Unde patet, quod fortior dolor mentis Beatae Mariae fuerit omni dolore corporali martyrum praedictis ex rationibus.

O igitur peccator, considera, quantum patitur pro te Christus deus et quantum compatitur pia mater eius! O vere ferreum pectus et adamantium cor hominis peccatoris, qui non condolet et non commovetur ad lamenta, cum super tot et tantis doloribus etiam Petrae scissae sunt, monumentaque aperta, sol etiam tenebratus luxit et terra mota planctum ostendit etc.