Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Pars secunda tertii libri de doloris gladio et martyrio Beatae Virginis Mariae

Universi populi attendite et videte dolorem meum!

Verba sunt Hieremiae Tren. I. ca. et accipiuntur in persona Mariae dicta. Quibus nos invitat et admonet ipsa Virgo piissima ad recogitandum dolorem, quem habuit super filio suo compatiendo.

Contemplemur ergo pie, quomodo Virgo Maria vultu maesto, facie squalida gladio doloris in corde transfixa, voce quarerula et flebili iuxta crucem Christi stans dicit: „O universi populi, scilicet Christiani, quos Filius meus praedilectus Iesus tantum amavit, ut pro vestra redemptione mori tam acerba morte elegerit! Attendite et videte dolorem meum per veram compassionem! O principes et domini terrarum, plangite mecum super filium, qui est dominus dominantium inter vilissimos latrones crucifixum! O virgines, o viduae, o coniugatae, o senes, o parvuli, o universi populi, attendite et lugete mecum super Benignissimum Dominum vestrum Iesum morientem! O matres, quae filios genuistis, videte dolorem meum, quia filium meum unicum solacium cordis mei, quem de Spiritu Sancto concepi, verum Deum et hominem virgo peperi et virgineo lacte alui. Video cruci affixum, laceratum, cruentatum. Ecce iam impletum est in me illud vaticinum Simeonis: Tuam animam

pertransibit gladium.” His ac similibus verbis Virgo Benedicta cordis nostri duriciem emollit et penetrat, ut ad eius dolores attendamus. De his ergo doloribus locuturi ad paresens tria mysteria notabimus:


Articulus primus, quomodo habuit Beata Maria communicatum dolorem passionis Christi et hunc mixtum gaudio.

Primum mysterium de habitudine doloris Mariae, ubi tres quaestiones occurrunt.

Prima: utrum dolor passionis Christi fuerit communicatus Beatae Virgini. Haec quaestio quaerit, utrum Beata Virgo habuit per passionem et dolorem ex compassione patientis Christi, et arguere potes, quod quia Isa. LXIII. scriptum est: Torcular calcavi solus, id est tormenta sustinui solus; item docet experientia, quia sancti viri et devoti maximam dulcedinem cordis hauriunt in Christi passione, quanto sunt in maiori gratia. Ergo Beata Virgo, quae fuit gratia plena, habuit maximam dulcedinem in eadem passione et per consequens non dolorem.

In contrarium est communis sapientia Catholicorum. Respondendo ergo ponitur conclusio, quod Beata Maria in filii passione habuit communicatum maximum dolorem ex compassione. Et probatur tripliciter. Primo auctoritae Scripturae Lu. II.: Tuam ipsius animam pertransibit gladium. Secundo probatur doctorum attestatione, nam Damascenus dicit, quod Beata Maria dolores, quos effugit pariens et moriens hos sustinuit compatiens. Et Bernardus dicit eam longe plusquam martyrem ex illo dolore, ut infra patebit. Multi quoque alii doctores id testantur, de quibus praetereo ad praesens.

Tertio probatur ex ratione, nam secundum Albertum super „missus est” ca. CCI.: Pater misericordiarum Deus voluit matri misericordiae Mariae opus summae misericordiae, id est passionem doloris communicare pluribus rationibus. Primo, ut dare possit ei praemium passionis, id est martyrii gloriam. Secundo, ut super omnes eam participem faceret beneficii redemptionis, quatenus sicut fuit Maria adiutrix nostrae redemptionis carnem dando Christo Deo, ita esset adiutrix passionis, qua redempti sumus. Et sic fieret mater omnium per recreationem. Tertio, ut sicut totus mundus obligatur Deo per suam passionem, ita obligaretur Dominae omnium per compassionem.

Ad primam ergo obiectionem respondetur secundum Albertum ca. CLXXXX. super „missus est” et concordat Nicolaus de Lyra, quod illa auctoritas Esaiae: Torcular calcavi solus non exculdit Beatam Virginem, quin torcular passionis sustinuerit cum Christo, quia subditur: Et de gentibus non est vir mecum, ut excludat viros et omnes alios praeter Mariam.

Ad secundum respondetur, quod licet passio Christi recogitata dulcedinem ingerat sanctis, quantum ad sensualitatem, et sic Maria dolorem habuit in sensualitate ex affecto materno. Item exquo fundamentum et radix omnis gratiae ac meriti est dolor corporalis et cordialis Iesu. Unde non est dubium, quod sicut dulcedo sic quandoque et dolor passionis Iesu in mentes humanas ex influentia Spiritus Sancti infunditur, quanto mens est hominis magis depurata a peccatis et magis dilatata in Dei amore. Et quia haec puritas et dilatatio summe recepit Spiritus Sancti influxus, ideo ipsam Deus sicut super omnes repleverat Iesu dulcoribus, ita super omnes in passione replevit Iesu doloribus, adeo quod nulla creatura maternali statui, non erecta capere potuit, ut sic summe compassionis ac lamentationis sacrificium Maria Domino offerret gratissimum, et sic patet.

Secunda quaestio, utrum Beata Maria habuit in passione Christi aliquod gaudium mixtum cum dolore vel aliquam dulcorositatem admixtam. Respondetur secudum Albertum ubi supra, concordat Alexander de Hales in III. parte summae q. XV. in solutione argumentorum, necnon Nicolaus de Lyra III. super Sententiarum dist. XV., quod sicut Dominus Iesus in passione sua habuit summum gaudium, et cum hoc summum dolorem, ita et Beata Virgo utrumque habuit sibi communicatum. Nam si Christus communicasset matri alterum, tantummodo non fuisset aequum consortium. Huius autem veritas ostenditur ex omnibus, ad quae status virginis potest comparari.

Et primo, quoad Deum eius voluntati Beata Maria summe conformata erat in voluntate. Sicut ergo sitiebat passionem Christi esse a Deo volitam et ad divinum honorem, ita et ipsa acceptam habebat. Secundo, quoad filium, qui pro salute hominum mortem sitiebat. Unde Lu. XII. dicit: Ego habeo baptizmo, scilicet passionis baptizari et quomodo coartor, ut perficiam illud. Ergo consequitur, quod et mens Mariae istud desideravit. Tertio, quoad proximos, quia sciebat totum genus humanum per Christi passionem redimi et sanctos patres de lymbo liberatri, angelorumque reparationem fieri, et homines per recordationem passionis Christi ad amoris Domini desiderium inflammari etc. Quarto, quoad ipsam mortem et passionis dolorem, quia sancti pleni gratia Dei amore passionis Christi se morti et omni poene libentissime tradebant. Immo et matres propter Christi amorem proprios filios ad occessionem duci gaudebant, ut claret in multis martyribus. Ergo Maria multo magis cum esset gratiae et charitatis improportionabiliter amplioris prae cunctis, habuit summum gaudium et suavitatem devoti amoris in Christi passione.

Tertia quaestio incidit, quomodo summum gaudium amor quoque dulcissimus potuit simile esse cum summo dolore in anima Beatae Mariae, cum haec sint contraria, quae se non compatiuntur. Ut patet II. Perihermenias.

Ad quod respondetur, quod ut dicunt Albertus et Alexander atque Lyra ubi supra, quod ista contraria, id est dolor et gaudium non fuerunt secundum idem, quia dolor fuit in anima Virginis ac compassio naturalis et maternalis affectionis, quae secundum sensualitatem summum dolorem faciebat de morte filii sustinere, sed in superiori parte rationis erat congratulatio et delectatio de hominis redemptione et aliis utilitatibus provenientibus. Et sic possunt simile esse haec duo, scilicet dolor et gaudium secundum diversas partes, id est secundum sensualem naturam et rationalem, quia unum est materia et via ad alterum. Sicut et Christus Dominus secundum parte, superiorem rationis, quia erat comprehensor, gaudebat de passione, et tamen secundum partem inferiorem dolebat et patiebatur. Et sic patet.

Dicam ergo cum Bernardo in Meditatione: O mirabilis censurae conditio, excessit iniquus et vapulat iustus. Deliquit homo reus et occiditur pro eo homo Deus, flet et lamentatur innocentissima Virgo mater eius. O dulcissime Iesu, o benignissima Maria Virgo, quid commisistis, quod tanto cruciatui, tot et tantis afflictionibus addicti estis? Nos sumus, qui peccavimus, nos, qui iniuste egimus! Et tu, innocentissima Virgo cum unico nato pro nobis doletis et affligimini! O peccator, vide, quomodo patintur et flent pro te Iesus et Maria! Cum ergo tu ferreum cor non commoveris, non fles pro teipso, anima Virginis vulneratur dolore, et tu divis resistis etc. Luge cum Maria, plora et fle super peccata! Beata enim, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur.