Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Articulus secundus, quod ariae canticum est gloriosissimum et assignatur in ea duodecim beneficia a Deo collata Mariae, pro quibus magnificat Deum. 02 03 02

Secundum mysterium de hoc cantico Mariae declarandum dicitur gloriositatis. Nam revera hoc canticum est gloriosissimum tam ipsi Deo, quam eius Sanctissimae Matri Mariae.

Primo quidem Deo, quem laudavit Beata Virgo in ipso praecipue XII modis. Primo de dominatione eius super totum mundum, ibi: Magnificat anima mea Dominum. Non dicit illum vel illum, sed anthonomastice Dominum. Secundo laudat de hominis salutatione, ibi: Et exultavit spiritus meus in Deo salutari, id est salvatore, quia Domini est salus. Tertio in humilium respectione, ibi: Respexit humilitatem ancillae. Quarto in matris beatificatione, ibi: Ecce enim ex hoc beatam etc. Quinto in mirandorum operatione: Quia fecit mihi Dominus magna etc. Sexto in nominis sanctitate, ibi: Et sanctum nomen eius. Septimo in misericordia et miseratione: Et misericordia eius. Octavo in superborum deitione: Fecit potentiam etc, Dispersit superbos. Nono in humilium exaltatione: Deposuit potentes de sede. Decimo in esurientium impletione: Esurientes implebis bonis. Undecimo in humanae naturae assumptione: Suscepit Israel puerum. Duodecimo in promissae liberatinis impletione: Sicut locutus est ad P… Haec secundum Iohannem Gerson cancellarium patris in sua editione de cantico Mariae.

Secundo dixi, quod est gloriosissimum hoc canticum Beatae Virgini, quia in ipso notari possunt XII stellae gloriae in corona capitis eius, sictu scribitur Apoc. XII.: In capite eius – inquit – corona XII stellarum. Nam in his XII beneficiis a Deo acceptis vel privilegiis donatis Beata Maria gaudenter gloriatur et Deum laudat in hoc cantico, ut patet diligenter considerando versus eius atque particulas.

Capitulum I. 02 03 02 01

Prima stella dicitur dignativa praeelectio, de qua Deum Maria laudat et gaudens gloriatur, cum dicit: Magnificat anima mea Dominum. Notanter dicit Dominum, quod relativum ad servum vel ancillam, ut significet se in hoc gaudere et gloriari, quod a Dei est in ancillam specialiter electa. Unde hoc gratias agit, nam profecto sanctis hoc est gaudium maximum et gloria, quod se norunt esse suos Domini, cui quidem servire regnare est secundum Augustinum et Gregorium. Sicut videmus milites gloriari de eo, qui quidem eorum sunt servi prae potentioris regis et accepti, unde Domina in Deo gloriando dicit: Magnificat anima mea Dominum, scilicet meum, cuius sum ancilla praeelecta.

Nimirum ut dicitur IV. libro Ethicorum: Qualis unusquisque est, talia dicit et operatur et taliter vivit, quia ex abundantia cordis os loquitur. Math. XII. Et quia Beata Virgo hoc semper desiderabat, ut meretur fieri ancilla Dei et eius Filio deservire, quem noverat ex scripturis in carnem venturum. Hoc semper orationibus flagitabat, ut etiam ferret historiae. Et ideo non mirum, quod mox, cum fidem dedit angelo, ait: Ecce ancilla Domini, scilicet quod semper optavi, et nunc etiam gratias Deo agens id replicare videtur dicens: Magnificat anima mea Dominum, cuius sum ancilla. O felix Mariae desiderium, quod tam efficaciter est pro totius mundi salutae impletum! O felix quaeque anima, quae servire toto corde desiderat Christo!

Sed circa litteram hanc quaeri possunt tria praecipua. Prima quaestio: utrum Beata Maria congrue sic incepit suam laudationem pro Christi incarnationem ex ea facta, ut diceret Magnificat? Nam mirum est, quare non dixit: laudat vel benedicit aut gratias agit et glorificat anima mea Dominum, cum bene haec omnia et singula dicere potuit? Ad hoc protinus respondetur, quod ipsa non a se, sed a Spiritu Sancto haec verba protulit, qui Spiritus Sanctus notanter voluit incohare hoc verbo: magnificat et nullo alio, quia de maximis beneficiis Deum laudabat Maria, id est de beneficio incarnationis divinae. Idcirco magnificat, quod sonat laudis magnitudinem dicere debuit et dixit. Unde Ambrosius super Lucam: Magnificat anima mea Dominum quasi diceret tanto et tam inaudito munere Dominus me sublimavit, quod lingua explicare non sufficit. Sesd totum animi affectum in agendis eius laudibus offerro, et in eius magnitudine contemplando gratulanter impendo, ideo magnificat anima mea Dominum.

Secunda quaestio: quare addidit: anima mea, et non dixit: Magnifico Dominum? Respondetur, quod hoc Spiritus Sanctus voluit, ut doceamur nos de beneficiis animae, quae sunt potiora, quam corporalia, sicut et anima potior omni corpore, ut dicit Augustinus Deum magis laudare. Et quia beneficium divinae incarnationis principalius est ad salutem animarum, quam corporum, ideo inseruit: anima mea.

Tertia quaestio: cur non dixit: Magnificat anima mea Deum vel sponsum patrem vel filium, quamvis quodlibet horum dicere potuisset. Respondetur secundum Antoninum Florentinum in Summa sua, quod hoc voluit Spiritus Sanctus.

Primo ut Deum gloriosum cum timore reverendum intendat, quia initium sapientiae timor Domini, ut ait Ps. Li??? Dominus autem timorem reverentialem includit. Iuxta illud Malach. I.: Si dominus ubi est timor meus.

Secundo, ut omni via Beata Virgo proprias laudes fugiat, et tantum divitias intendat. Si enim dixisset sponsum, multum se laudasset. Similiter si dixisset patrem vel filium, aeque laudis esset, si dixisset Deum, suam humilitatem ancillariam tacuisset et ideo dicendo: Dominum, quod est relativum ad ancillam, se humilem ancillam Dei profitetur. Quatenus et nos doceat, quia in humilitate nostra placent Deo obsequia et laudes, ut omnia bona in nobis Deo attribuamus.

Capitulum II. 02 03 02 02

Secunda stella dicitur divina dulcificatio, proter quam ispa Beata Virgodivina dulcedine plenissima gaudens gloriatur et dicit: Exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, Glossa: id est in Filio salutatore meo, cuius divinadulcedine spiritus tanta abundo plenitudine, ut spiritus meus exultet, id est extra seipsam in extasim saltet in Deum etc.Et ideo pro tanto dono gratias ago.

Sed hoc primo quaeritur, quare potius dixit: exultavit in praeterito, quam exultat in praesenti, cum non longe antea conceperit Christum Salvatorem in utero? Ad hoc espondetur notandum, quod Beata Maria in Deo salutatore, id est Christo tripliciter exultavit. Primo ante Christi conceptionem exultavit in fide et spe, quia firmiter credidit et speravit Christum redemptorem in carne venturum. Sicut et de Abraham scribitur hoc modo exultasse Iohannis VIII.: Abraham pater vester exultavit, ut videretDeum meum, qui credidit et speravit. Ideo dicitur vidit, scilicet fide et Deo evelante et gavisus est etc. Secundo exultavit Maria in hora conceptionis Christi, quando gaudium summum de hoc habuit, ut patuit parte praecedenti. Tertio exultavit post conceptionem Christi, quia experiebatur continue Deum in se manentem tota plenitudine et miro modo Spiritum Sanctum consolantem. Notanter ergo dixit: exultavit, ut significet, quia a principio suae conceptionis in utero matris sanctae Annae, scilicet semper in cognitione Christi exultavit in utero, et iam Christum utero portare ceperat ante alioquot dies, quoscumque pervenerat ad domum Zachariae a die conceptionis iter agendo. Et ideo dixit: exultavit, quia iam ante conceperat.

Secunda quaestio huius occasione: numquid Maria scivit antea, quam concepit Christum de se fore incarnandum et ideo exultavit in Christo? Respondetur, quod licet quidem scivit, quia Dei Filius debuit incarnari, multo magisque hoc novit, quam prophetae, tamen ex humilitate non praesumpsit, nec putavit se esse illam Virginem, de qua Christus deberet concipi, donec angelus nunciavit.

Tertia quaestio, quare dixit salutari meo, cum Christus esset salutator etiam aliorum? Respondetur secundum Lyram, quod hoc dixit ratione assumpte humanitatis ex ea, quia sic fuit tantum ipsius Virginis. Unde exultavit spiritus.

Capitulum III. 02 03 02 03

Tertia stella dicitur Deo caradilectio, quia respexit – inquit – humilitatem. Respexit, id est acceptavit et amavit, quia ubi amor, ibi oculus secundum Augustinum.

Sed quare dixit humilitatem, non virginitatem cvel alias virtutes. Respondetur secundum Lyram, quia licet Maria fuerit omnibus virtutibus Deo cara, ut essetmater Filii Dei, tamen specilaiter hoc fuit ex humilitate. Bernardus: Audeo dicere, quod nec Mariae virginitas placuisset Domino sine humilitate. Hinc sermone de assumptione Augustinus: O beata humilitas Mariae, quae Deum hominibus peperit, vitam mortalibus edidit, Paradisum aperuit et hominum animas liberavit. Unde ponitur pro ista stella haec conclusio, plus amavit Deus hanc unam puellam, quam omnes angelos et sanctos ac totam mundi machinam. Probatur ex triplici ratone, tamquam ex tribus signis dilectionis et acceptationis.

Primo ex ratione signo donatione, quoniam secundum dominum Bonaventuram super tertio Sententiarum dist. XXXII.: Deus dicitur diligere aliquem magis, quam alterum ratione effectus vel commuicationis boni maoris. Cui concordat verbis Aristotelis IX. Ethicorum dicentis, quod amor vel amicitia vera fundatur in benivolentia, id est in bonum velle alicui. Sed quia Deus tam excellenissimum bonum et donum voluit, ut dedit Beatae Virgini, quod nulli nec omnibus similis??? concessit, videlicet quod esset mater Dei, quo nil maius creaturae donari potest. Unde Anselmus de conceptione Virginis c. XVIII.: Quid excellentius illi dare valeret, quam in perpetua virginitate manens Deum de sua carne carnem factum generaret. Haec ille, ergo ea plus dilexit.

Secundo ratione vel ex signo conversationis, quam secundum eundem Bonaventuram ubi supra: Signum dilectionis divinae est familiaris conversatio. Nam dicit Philosophus IX. libro Ethicorum: Actus amicitiae est consolando in amici visione et colloquio ac conversatione. Sed non est aliquis angelorum, non aliquis sanctorum, non totus mundus, cui Deus tanta familiaritate suam conversationem exhibuit, sicut Virgini, cui se dedit non tantum sicut ceteris in Deum et Dominum, sed specialiter in Filium, cuius uberibus fuit alitus, cuius manibus portatus et saepissime pro voto amplexatus et osculatus, de cuius sanguinis portatione carnis substantiam assumpsit et indissolubiliter sibi univit et sic de aliis. Ergo sequitur, quod eam summe dilexit, ut de ea vivificetur illud Sap. VIII.: Haec amavi – inquit – Dominus, et quaesivi mihi sponsam assumere eam et amator factus sum formae illius generositatem eius glorificat contubernium habens Domini et omnium Dominus dilexit illam.

Tertio ostenditur ex ratione vel signo impetrationis tantum enim eam Dominus dilexit, ut ipsa in omni petitone a Deo plus valea impetrare, quam omnes sancti et angeli, ac tota Ecclesia mundi. Quia ei nil pro has est negare, quae tamquam mater potest Deo iperare et non tantum supplicare, sicut ceteri. Unde de III. Regum secundo capitulo: Pete mater, quod vis, neque enim pro has est aliquid tibi denegare. Unde Anselmus de conceptione Beatae Virginis capitulo XV. dicit: Scimus – inquit – Beatam Mariam tanti meriti esse apud Deum, ut nihil corum quam velit efficere, possit aliquatenus effectu carere, quod est signum magnae dilectionis. Quoniam secundum Thulium [???Cicero???] et Hieronymum: Amicorum est idem velle et idem nolle.

Ad hoc pertinet miraculum, quod ferunt historiae. Quidam enim cum devotus esset Beatae Virgini et multa enormia comissiset crimina, ecclesiamintrans visa imagine Beatae Virginis ait: „O domina, si te invocarem in vanum laborem, quia cum sim peccator maximus, scio, quod non exaudies, sed contempnis, me enim quasi damnatum reputo, nec per te posse adiuvari.” Cumque sic avertisset se, ut exiret desperatus, statim Benedicta Virgo Mater misericordiae allocuta est et ait: „Confide in me, quia etiamsi in profundo Inferni esses damnatus in aeternum, valerem tui misereri, nil enim est, quod mihi Filius possit denegare.” Unde ille confortatus veniam petiit et sancte vivens devotius Virgini deservivit. O igitur fidelis anima, adverte, quantum Dominus Beatam Virginem valeat, et super ac inter omnes sanctos ipsam in patronam elige tibi, quae potest suffragari.

Capitulum IV. 02 03 02 04

Quarta stella dicitur beatificatio, unde subdit : Ecce enim ex hoc beatam me dicent. Beda : Cuius – inquit – humilitas a Deo tam gente respicitur, recte beatam ab omnibus cognominatur. Haec ille. Merito quidem Beata Virgo ab omnibus beatam praedicatur, quia ipsa concepit, portavit et genuit beatitudinis auctorem. Sed quaeritur, cum videamus plurimas generationes, non dicere eam beatam, sed potius blasphemare, utque in Iudaeis, in haereticis, in infidelibus et paganis. Ad hoc breviter respondetur secundum Nicolaum de Lyra et communiter alios expostiores doctores, quod in hoc dictio non est distributio intelligenda pro singulis generum, sed pro generibus singulorum, quia ex omnibus geberationibus aliqui sunt conversi ad fidem, qui confitentur istam Virginem Beatam. Nota est, quod tria sunt genera nationum principalia, sicut tres in toto mundo sunt sectarum principales varietates.

Prima est natio Iudaeorum. Ista beatificat, quia de ea per prophetas sanctos praeconia bona profert et esse, quia secundum Bonaventuram super III. dist. III. q. II. art. III.: Infideles quidam Iudaei afferunt hoc mirum fuisse in Maria, quod cum esset pulcherrima, a nullo numquam virginitatem amisit, in qua Dei Filius habitavit. Hoc testimonium infidelium vilipedendum non est, oportet enim testimonium haberi ab his, qui foris sunt.

Secunda est natio Machometistarum credentium, ut sunt Thurci, Saraceni, Agareni, Ethiopes et similes. Isti esse beatam dicunt Mariam, cum bona utique scripta in suis libris habeant de ea, sicut testatur Nicolao de Lyra super hoc passu. Nam in Alcorano, id est in libro legis Saracenorum in III. zora??? in IV. donario eius taliter sccriptum est: Dixerunt angeli: „O Maria, utique Deus elegit te et purificavit te et utique elegit te claram super omnes mulieres saeculorum? Item ibidem donario V.: Dixerunt angeli: „O Maria, utique Deus annunciat verbum ex ipso, nomen eius Yseben Mariam, id est Iesus, Filius Mariae et erit honorabilis in hoc saeculo atque in alio, et alloquitur homines etc.” Item in libris Aventicis apud Saracenos, quorum unus vocatur Abbokari???, alter vero Mozlim dixit: Ebi Horayra, socius scilicet Mochameti, quod audivit Machometum: „Nullus nascitur de filiis Adam, quem non tangat Satan, et ideo plorat vociferans ex tactu Statan praeter Mariam et filium eius.” Item dixit idem Ebi Machometum dixisse: Multi perfecti fuerunt ex hominibus. Nulla vero fuit perfecta ex mulieribus, nisi Maria, mater Yse, id est Iesu. Fertur quoque, quod quicumque ex Saracenis publice blasphemuerit nomen Virginis Mariae, lapidibus contundetur os eius secundum leges eorum. Ecce patet, quomodo a paganis beatificatur Maria.

Tertium genus nationum est Christianorum, qui omnes eam sanctam et beatam dicunt. Et certe erubescat malus Christianus, qui Beatae Virgini laudes dicere recusat, quam etiam pagani ut missum est laudant. Utique o Beatissima Virgo Maria, verum est, quod canit ecclesia: Felix – inquit – es, Sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima etc., quia ex te oruts est sol iustitiae, Christus Deus noster. Ecce ergo te omnes beatam dicimus.

Capitulum V. 02 03 02 05

Quinta stella in ordine et prima secundi quaternarii dicitur mirificatio. Unde ait: Quia fecit mihi Dominus magna, qui potens est, id est operatus est in me mirabilia per suam potentiam infinitam. Theophilus: Vere magna, mira et maxima Deus operatus est in Maria, cum Filium Dei ex ea nasci voluit, et humanum genus per ipsam reparavit. Cum vero peperit, virgo permansit, et haec ideo, quia potens est, quoniam nullis alius potuit haec facere.

Circa hanc stellam ponitur ista conclusio: in omnibus operibus a principio mundi factis mirum maximum, quod Deus fecit in toto mundo et facere potuit, est hoc, quod in Maria fecit, probatur tripliciter.

Primo auctoritate, sancti Bernardi in sermone de gaudiis Mariae dicentis: Multa – inquit – magna fecit Deus in creaturis mundi. Nihil tamen tam excellens et tam magnum opus digitorum Dei, sicut in Virgine, quam Sol et Luna mirantur. Hoc idem testatur Anselmus et plures alii doctores.

Secundo probatur ratione, quia nil potest dici maius, quam quod Deus sit sanctus homo, cum magis distet Deus a creaturis, quam quaecumque creatura a nihilo. Ceterum ex parte creaturae nil maius potest dici, quam quod sit mater Dei, hoc enim est summae gratiae et gloriae. Qua maior creaturae communicari non potuit, sicut vult Alexander de Hales, ideo Anselmus libro de conceptione Virginis dicens: Nihil tibi, o Domina est aequile, nihil comparabile. Omne enim, quod est aut supra te est, aut infra te sit. Quod supra te est, solus Deus est. Quod infra te est, omne, quod Deus non est.

Tertio ostenditur exemplificatione. Nam magna fecit Deus, quando caelum et terram ac omnia, quae in eis sunt, solo verno creavit de nihilo. Ps.: Dixit et facta sunt. Sed certe maius fecit multo in matre, quando de purissimo eius sanguine corpus Christi formavit, in quo totus Deus essentialiter continetur, quem caeli capere non possunt.

Item magnum fecit Deus, quando caelum angelis repletum creavit et ipsis Deum diligentibus se beata visione fruendum exhibuit. Sed certe maius fecit in Virgine, quando in eius utero Deus ipse habitavit inclusus, quo omnes angeli fruebantur. Item magnum fecit Deus, quando de parva Adae costa unam magnam mulierem formavit, et eam Adae foedere matrimoniali coniunxit. Sed maius fecit, quando de parva portatione sanguis virgineae corpus Christi perfectum subito formavit divitati inseparabiliter unitum.

Item magnum fecit, quando mundum diluvio delevit et tantum otio animas praeservavit a diluvio, sed maius fecit, quando Beatam Virginem ab omni peccato praeservavit et per eam genus humanum redimendum disposuit. Item magnum fecit, quando Pharaone submesro Hebraeos liberavit, sed maius fecit, quando per Filium Virginis devicto fortissimo hoste diabolo omnes homines redemit. Item magnum fecit, quando manna filios Israel pavit. Sed maius fecit, quando in utero Virginis verum panem, id et corpus Christi ad omnes sanctos pascendos formavit, de quo pane Ioh. VI.: Hic est panis, qui de caelo etc. Item nonne magnum fecit, quod Iordanis conversus est retrorsum? Nonne magnum fecit, quod Sol stetit vel quod in horalogio acharum??? X. gradibus retrocessit. Esa. XXXVIII. Sed maius fecit, quando ad verba Virginis consentientis aeternus Deus retrocessit per incarnationem ad infantiam unius diei, et in utero virginis mansit. Et sic consequenter de omnibus factis mirabilibus inducendo reperies, quia fecit maximum in Maria etc.

Capitulum VI. 02 03 02 06

Sexta stella dicitur sanctificatio, quae gloriatur Beata Virgo in hoc cantico, cum subdit: Et sanctum nomen eius. Nomen quippe Dei dicitur sanctum, quia quicquid sanctitatis potest cogitari, eminentius est in Deo. Et quoniam sanctos factos ipsum, scilicet nomen Domini debite portantes, iuxta illud Levit. XX.: Estote sancti, quia ego sanctus sum. Ego Dominus, qui sanctifico vos etc. Benedicta itaque Virgo, gloriatur et gaudere se ostendit in hoc, quod tam sanctissimum filium concepit, per cuius sanctissimum nomen ipsa summe sanctificata extitit. De hac autem sanctificatione Virginis agetur *libro V. parte I. art. II. per totum.*

Hic tamen notandum, quod merito de hoc Domina glorificatur, quia nomen Domini Beata in Virgine dicitur sanctum magis proprie, quam ante incarnationem, licet et pro tunc sanctum dictum sit. Iuxta illud Ps.: Sanctum et terribile nomen eius. Et ratio, quia proprie dicitur ’sanctum’, id est ’sanguine tinctum’, ut dicit Iohannes Ianuensis in Catholicon. Nam apud veteres nil dicebatur sanctum, nisi sanguine hostiae esset respersum vel consecratum. Sed quoniam Deus ante incarnationem non fuit sanguine tinctus, sed in Beata Virgine de puro eius sanguine carnem assumendo sanguine quodammodo tinctus dici potest, cum et sanguini in carne unitus est, et tandem in cruce totus sanguine sacro proprio fuit refusus et balneatus, ergo magis proprie sanctum nomen Domini in Virgine et per Virginem esse iudicatur, quam ante incarnationem. Unde bene dicitur: Et sanctum nomen eius.

O igitur fidelis anima, diligenter pensa, quanta Dei charitas in Virgine Benedicta sit erga te exhibita, ut videlicet cruore roseo ex Virgine sumpto te laverit, sanctificaverit et mundaverit, ac remederit. Iuxta illud Apoca. I.: Dilexit nos et lavit nos a peccatis in sanguine suo.

Capitulum VII. 02 03 02 07

Septima stella dicitur miseratio. Unde ait: Et miseria eius a progenie in progenies timentibus eum. Quasi diceret secundum Bedam: Non solum – inquit – mihi fecit mihi magna, qui potens est, sed in omni gente, quae timet Deum, quoniam fecit misericorditer redemptionem omnibus a progenie Iudaeorumin progenies Christianorum, nec tamen omnibus quantum ad efficaciam, licet universis et toti mundo, quantum ad sufficientiam. Sed timentibus eum timore filiali et casto sic exponit Lyra. Unde claret, quia in his versis gloriatur se fore matrem misericordiae in omnes diffundendae. Hinc et ecclesia canit de ea: Maria mater misericordiae, mater gratiae, tu nos ab hoste protege etc.

Nota autem, quod merito Benedicta Virgo gloriatur in cantico de hoc, id est de stella miserationis divinae, quia nusquam maior Dei miseratio erga nos ostendi potuit, quam in hac incarnatione facta ex Virgine, in qua pro nostra liberatione solus ipse Deus humiliavit et descendit usque ad poenam nostrae miseriae, ut nos revalaret etc. Ut autem o homo agnoscas, quantum Dei exhibita sit, et exhibeatur usque in finem per Mariam. Nota tria puncta, tamquam tria signa divinae miserationis per eam largiendae.

Primum est, quod a principio non fuit, nec est vel erit nec potest esse tam sceleratus peccator, qui dum ad Beatam Virginem se convertit, ut debet, misericordiam non consequaatur. Hoc testatur Anselmus libro Orationum dicens: O Beatissima Virgo Maria, sicut omnis peccator a te aversus et a te despectus necessarie est, ut intereat, ita omnis peccator ad te concursus et a te respectus impossibile est, ut pereat. Et ratio, quia Beata Virgo, cum sit mater misericordiae nullum peccatorem, dummodo convertatur ad eius miserationem, fideliter redeat ac perseveret, dimittiit, quin pro eo

intercedens veniam optineat et gratiam. Idcirco idem Anselmus dicit: O felix Maria, tu peccatorem toti mundo despectum materno affectu amplecteris nec deseris, quousque Deus per te placatus ipse gratiae reformabit. Haec ille.

Secundum punctum, quod si mater misericordiae ipsa, scilicet Maria, non fuisset mundus, iam propter peccata diu periisset. Hoc testatur Fulgentius IV. Mithologiarum dicens: Diu caelum et terra ruissent, si non Maria precibus sustentasset, quod claret esse ex miraculo, quod legitur in Vita sancti Dominici, videlicet quod visus est voluisse Christum totum mundum tribus vibratis lanceis perdere, sed Beatae Virginis intercessione liberatum.

Tertium punctum, quod si Maria mater misericordiae non intervenisset, Deus hunc mundum pro suis sceleribus multo severius, quam nunc flagellaret. Hoc ostenditur certitudine experientiae, quia in Veteri Testamento antequam Deus fuisset incarnatus ex Virgine, multo severius et districtius flagellabat mundum pro peccatis, quam nunc. Nam quandoque pro unico solo peccato magna strages hominum peribat. Totus enim mundus pro peccato diluvio deletus est. Pro gula una maxima plaga facta est in populo Israel. Num. XI.: Pro uno furto Achor XXXVI homines Dei iudicio sunt ab hostibus caesi et ex Israel CCC pugnatorum, qui fuere in illo exercitu, confracti terga verterunt et persecuti sunt eos hostes Iosue VII. ca. Item pro una idolatria XXIII milia hominum perierunt, Exodi XXXII. ca. Ecce, quam severe Deus puiebat peccata. Nam et pro uno peccato primi parentis usque ad 5000 annos et amplius omnes filii Dei sunt a visione Dei exclusi.

Si nunc, postquam Virgo Maria Deum concepit et genuit, quot in toto mundo superabundat scelera, quot idolatriae et superstitiones, quot superbiae et sodomiae et gulae etc! Et tament placatus Deus misericorditer exspectat, ut convertamur, et tam severe non flagellat in hoc mundo, sicut ante. Ideo Apostolus Thim. III.: Apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. Gratias igitur agamus Deo, quia per Mariam misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum omnibus.

Capitulum VIII. 02 03 02 08

Octava stella dicitur triumphatio, de qua gaudens in Domino gloriatur Virgo, cum ait: Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. Nimirum brachium Dei dicitur Filius Dei, qui est filius Virginis secundum expositionem Bedae, quia sicut homo operatur per brachium, ita Deus per verbum suum, id est Filium operatus est omnia. Io. I.: In principio erat verbum. Et infra: Omnia per ipsum facta sunt. In hoc suo brachio, id est Filio Dominus Pater fecit potentiam magnam, cum potenter triumphavit devincens potentissimum diabolum, qui humanum genus possedit. Unde subdit: dispersit superbos mente cordis sui. Cyrillus: Magis – inquit – proprie de daemonum hostili caterua intelligenda sunt haec verb, hos enim servientes in terra dissipavit adveniens Dominus. Haec ille.

Merito igitur Beata Virgo de hac stella triumphationis gloriatur, quia per eam et in carne de ea sumpta Dominus de diabolo potentissime triumphavit, ut iam impletum sit illud, Gen. III.: Ipsa, scilicet Maria conteret caput tuum. Quoniam per Beatam Virginem mediante Filio potestas daemonum est contrita.

Quod si quaeras, quomodo per Virginem mediante Filio dicatur potestas daemonum esse contrita, cum videamus etiam nunc daemones magnam potestatem habere in hominibus. Nam certa experientia videmus, quod multorum hominum etiam Christianorum corpora obsident daemones, multorum etiam mentes excaecant. Item adhuc daemones nos impugnant et huic modo principantur, iuxta illud Apostolus Ephe. VI.: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus mundi rectores tenebrarum harum, et in tempore Antichristi habebit diabolus maximam potestatem temptandi et vexandi Xhristianos. Item sicut ante incarnationem tantum potuit nocere, quantum permissus est, ita et nunc, ergo videtur, quod in nullo sit eius potestas contrita vel diminuta.

Ad haec respondetur secundum Bonaventuram super III. dist. XIX. ar. III. q. I., quod per passionem Christi in carne de Virgine sumpta sumus liberati de potestate diaboli, propter quod Salvator dicit, Ioh. XII.: Nunc princeps huius mundi eiicientur foras. Et hoc patebit sic, diabolus enim ante passionem Christi habebat duplicem manum, videlicet attrahentem et impellentem. Manus attrahens erat potestas trahnedi ad lymbum etiam iustos et sanctos. Et haec erat tantae potentiae, ut nullus posset ei resistere, ista omnino est amputata

per passionem, iam enim nullum iustum et sanctum potest ad lymbum trahere. Manus autem impellens erat potestas praecipitandi in malum, et per fallaciam et per violentiam, quia temptabat, ut draco et ut leo secundum Augsutinum. Hoc erat ita fortis, ut cum magna difficultate posset quis ei resistere, et ideo in multis immo fere in omnibus regnabat. Haec per passionem debilitata est, quia datum est lumen veritatis contra diabolicam fraudulentiam et adiutorum virtutis contra violentiam. Iam enim fere omnibus est veritas propalata et ideo destructa est idolatria, quae prius in mundo regnabat. Iam etiam adiutorium virtutis tribuitur per gratiae infusionem, quae reprimit concupiscentiam et per angelicam protectionem, quae comprimit potestates adversas.

Ad ila autem, quae obiiciuntur dicendum est secundum eundem Bonaventuram, quod diabolus obsidere corpora et excaecare mentes modo non potest, nisi quis ei ex culpa sua vires tribuat, sicut sunt illi, qui sacramenta Christi contemnunt, unde tot hodie diabolus obsidet, quot ante concueverat obsidere. Item quamvis – secundum Apostolumnobis nunc elongamur a victoria, nisi interveniat nostra negligentia, secundum quod dicitur I. Cor. X. Fidelis Deus, qui non permittit vos temptari super id, quod potestis, sed faciet cum temptatione proventum, quamvis itaque per Christum potestas diaboli sit superata, tamen in nobis est dare vires hosti et nos subiugare potestati diaboli. Iuxta illud Hieronymus: Debilis est hostis antiquus, non potest vincere, nisi volentem. Et quia in tempore Antichristi abundabit iniquitas et refrigescet charitas teste Salvatore, Math. XXIV., ideo vires sumet diabolica potestas et iusto Dei iudicio permittetur amplius ad malum impellere, quam permissus fuit in tempore praecedenti. Ad ultimum vero obiectum dicendum, quod Deus ante incarnationem amplius permittebat diabolum ex suo iusto iudicio, et noster consensus amplius ei subiacebat ex vicio nostro per hoc, quod regnabat ignorantia et etiam concupiscentia, deficiebat veritas et gratia. Et sic patet, quod per Beatam Virginem mediante Filio contrita est et debilitata potestas diaboli. Haec Bonaventura.

Capitulum IX. 02 03 02 09

Nona in ordine et prima tertii quaternarii stella dicitur exaltatio, scilicet humilium et servorum Dei. Unde dixit: Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles. Isti potentes fuerunt angeli superbi, quos Deus de sede caelesti deposuit, et humiles, id est homines se Deo in poenitentia et praeceptes humiliantes per Filium suum Christum loco eorum exaltavit. Item deposuit Deus potentes Iudaeos, qui erant in lege et prophetis potentes dimittens eos ex suo demerito in profundo erroris et exaltavit humiles, id est gentiles humiliter et devote praediactioni apostolorum insistentes, prout exposuit Lyra. Vel per potentes accipi possunt secundum aliam gloriam servientes mundo principes, tyranni et omnes potentes in malis, quos Deus eiecit, per Filium suum, qui in carne assumpta iudicaturus est orbem terrae et exaltat humiles, id est humiliter Deo servientes. Quoniam omnis, qui se exaltat, humiliabitru, et qui se humiliat, exaltabitur. Ideo dicit Beda Venerabilis: Deposuit Dominus potentes de sede et exaltavit humiles, quia per omnis saeculi generationes non cessant perire superbi, nec cessant exaltari. Haec ille.

Si quaeras, quid peritnet ad Beatam Virginem in isto cantico gloriari et gaudere, de hoc videlicet, quod deposuti potentes de sede et exaltavit humiles, ad hoc respondeo, quod merito ipsa Benedicta Virgo gloriatur de superborum deiectione et humilium exaltatione, quia in ea et per eam Dominus efficacissime edocuit in ista videlicet incarnatione superbiam calcadam et humilitatem amplectendam. Et haec in tribus.

Primo in hoc, quod Deus se in ipsa summe humiliavit, nam quia humilitas est virtus regalis secundum Bernardum. Et scala caelestis decebat, ut Deus, qui omni virtute plenissimus est, humilitatis virtutem doceret et manifestaret in seipso, quod fecit, quando in uterum Virginis descendit, cum esset Dominus omnium factus, est suus omnium humilians se usque ad nostrae carnis foetidum, lutum, et quod maius est, usque ad poenam et mortem latronum et peccatorum. Phil. II.: Exinanivit semetipsum formam servi accipiens, et habitu inventus ut homo humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem. Haec ibi.

Secundo edocuit Christus superbiam calcandam et humilitatem amplectendam in Virgine in eo, quod, humilitatem exaltavit super omnia excellentissime, cum nostram vilem naturam et humiliam utpote quae de limo terrae est super omnes angelos usque ad dexteram Dei sublimavit et humillimam illam Virginem Matrem super omnis angelos et homines dignificavit. O magna virtus humilitatis, quae sic meruit xaltationem! Unde ubi supra subdidit Apostolus: Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi etc.

Tertio edocuit in eo, quod superbos angelos, videlicet et Iudaeos pro magna sui parte indamnabiliter dimisit, ac humiles, id est electos, apostolos, id est discipulos, qui fuerunt abiecti secundum mundum fructu incarnationis potentes fecit, quoniam ut scribitur I. Cor. I.: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Merito ergo Maria de hoc gloriatur in cantico. O igitur superbi, pensate divinum iudicium, quia deposuit Dominus potentes de sede etc.

Capitulum X. 02 03 02 10

Decima stella dicitur refectio, id est fidelium. Unde dicit: Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes. Basilius: Esurientes sunt gentes divinam gratiam desiderando toto corde esurientes, quos Christus implevit bonis spiritualibus. Divites sunt beatitudinem in terrenis et carnalibus potentes, prout erant scilicet multi philosophi antiqui et epicuri, quos Christus dimisit inanes et vacuos, quia dicente Apostolo: Deum non glorificaverunt, sed evanuerunt in sua sapientia.

Sed diceres, quid hoc pertinet ad Beatam Virginem gloriari, tamquam si in ipsa hoc factum sit Deus esurientes implevit bonis respondeo, quod ideo hoc pertinet ad ipsam, quia Deus ex ipsa sumpsit carnem et sanguinem, quam fidelibus praestitit in cibum et potum salutis aeternae, et per huius sumptionem replet Deus omnes omnes esurientes vitae aeternam bonis caelestibus. Ipso Christo teste et dicente: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo. Iohannis VI. Idcirco Beata Virgo de hoc gloriatur, quia ex ipsa sumpsit Christus, quod donavit Eucharistia.

Capitulum XI. 02 03 02 11.

Undecima stella dicitur susceptio, scilicet electorum. Unde dicit Maria: Suscepit Israel puerum suum recordatus misericordiae suae. Suscepit, inquam, Israel puerum. Glossa: tamquam humilem et oboedientem puerum et castum, quae notantur in hoc, quod dicitur puerum ex conditione pueri, ut siginificet urquia, tales suscepit Deus in gratiam. Iuxta illud Math. XVIII.: Nisi conversi fueritis et efficamini, sicut parvuli, non introbitis in regnum caelorum.

Sed quomodo Beata Virgo de hoc gloriatur, quasi per ipsam vel in ipsa sit hoc a Deo factum? Respondeo, quod ex quo Deus ex ipsa suscepit humanam naturam sive carnem nostram, in qua patiendo nos redemit, et caelum aperuit nobis, ac restituit, ideo per ipsam dicuntur merito suscepti in fraternitatem Christi et cognationem Dei atque in gratiam et gloriam, ut sint heredes quidem Dei, conheredes autem Christi iuxta verbum Apostoli Ro. VIII. Unde merito de hoc Beata Virgo gloriando gratias agit in persona totius generis humani. Proinde Anselmus: O Beata Maria, quantum tibi debemus, quia per te talem et tantum fratrem, id est Christum Deum habemus, per te hereditatem caelestem adepti sumus!

Capitulum XII. 02 03 02 12

Duodecima stella dicitur complectio, scilicet promissorum divinorum. Unde dicit: Recordatus misericordiae suae, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula, id est in aeternum. Hoc ideo dicit,, quia promissio Dei de susceptione humanae naturae in Christo permanebit in aeternum, cum caro humana in sempiternum unita divinitati permaneat. Haec Lyra. Notanter etiam dicit Abraham et semini eius, quia Deus spiritualiter fuerat locutus et promiserat ipsi Abrahae Christum, quando ad praeceptum Dei voluit immolare fillium suum, Gen. XXII. dicens: Per memetipsum iuravi – dicit Dominus –, multiplicabo semen tuum, sicut stellas caeli et sicut arenam, quae est in litore. Et infra: Benedicitur in semine tuo omnes gentes terrae eo, quod oboedisti voci meae. In quo verbo facta est promissio de Christo ex semine Abrahae oriundo secundum carnem. In ipso enim semine Abrahae, id est in Christo omnes gentes, id est aliqui de omnibus gentibus, et sic omnes electi benedictionem consecuti sunt salutis aeternae, quos Christus in iudicio benedicet realiter. Iuxta illud. Math. XXV.: Venite, benedicti patris mei!

Hoc autem completum est in Maria, quae Christum Deum genuit, ideo gaudenter et gloriose gratias agit in cantico de hoc. O igitur felicissima, o gloriosissima Maria, quid tibi laudis offeramus, cum per te tot et tanta bona habemus? O si tunc affuissem tibi laudanti, utique genu flexo devote acclamassem: Magnificat anima mea Dominum in se et in te, o superbenedicta Maria!