Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Sequitur pars secunda libri secundae de Beatae Virginis iocundatione in Christi incarnatione atque in suo virginali utero portatione laetabunda. 02 02 01

Exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Lucae I.

Verba sunt gloriosissimae Virginis Mariae, quibus insinuat ineffabilem sui animi iocunditatem, quam habuit in filii Dei conceptione ac in eius uteri virginalis habitatione et gestatione pro hac sacra visitatione. Si nimirum diligenter advertimus, charissimi, si intento corde consideramus, utique comperimus, quod hanc festivitatem visitationis Benedictae Virginis sicut et ceteras eius festivitates celeberrimas summa devotionem summa cordis et animae exultatione excipiendo Benedictam Virginem summa laude extollere eique in hoc eius gaudio congratulari debemus et tenemur. Quod ostendo triplici ratione:

Primo ratione obligationis, quia sicut dicit beatus Gregorius in homelia: Quanto crescunt dona, tanto etiam rationes crescunt donores. Sed per Beatam Virginem tot et tanta beneficia sunt nobis exhibita, et tam inaudita et ineffabilia, quod per totam vitam nostram, si etiam mille annis viveremus et mille linguas haberemus, sufficientes laudes et gratiarumactiones reddere ei non possemus. Quis enim sufficiat ei debitas reddere gratias, cum per eam a morte aeterna liberati sumus, per eam sic nobilitati, sic dignificati sumus, super omnes creaturam, ut Deum fratrem habeamus, caelestes reges effecti simus et omnia bona possideamus. Et ideo tanto frequentius in anno eius festa summa devotione celebrare debemus, tanto honorificentius

ei deservire tenemur, quanto maior beneficio nos obligavit ad sui famulatum, ne ingrati videamur et rei coram ea inveniamur.

Hinc in Ecclesia pluribus vicibus eius festa frequentat, ut in eius devotione inardescant eius filii et debitum ei honorem saepius persolvant. Propterea dicit Hieronymus: Si mille ora mihi forent, si tot linguae, quot in caelo stellae resonarent, non tibi, o Domina debitas laudes persolvere ex aequo sufficerem. Non enim sufficit lingua carnis tuas enarrare virtutes etc.

Secundo ratione aquisitionis, quia ex hoc ????supernalem A böngészője lehet, hogy nem képes ezt a képet megjeleníteni. gratiam apud Virginem aquirimus, si eius festa devote percolimus. Nam in hac visitatione Elizabeth et Iohannes supernalem per eius hospitationem gratiam aquisierunt. Non ergo dubium, quin et nos aquirere possumus et obtinere, ut in nostro corde hospitetur christus eius filius et Sancta mater eius per supernalis gratiae visitationem, prout hodierno officio canitur. Insuper quoque in huius festi celebratione aquirere possumus supernales indulgentias, quam ab Urbano papa cum eisdem indulgentiis est hoc festum institutum, sicut festum corporis Christi, et a Bonifacio papa consimiliter, sicut de aliis extant privilegia, quae leguntur in matitunali officio.

Tertio ratione conformationis, decet enim servos gaudere in gaudiis domini sui et conformari ei in voluntate, unde decens est nos congaudere Deo nostro et Dominae nostrae ac sanctis adhortante Apostolo Rom. XII.: Gaudete cum gaudentibus! Quia autem in hac visitatione gaudium fiebat Deo et sanctis angelis iustisque omnibus.

Nam gaudebat primo Deus, quia eius incarnatio agnoscebatur et profitebatur ab hominibus, videlicet Elizabeth et Iohanne. Secundo gaudebant angeli, quia Iohannes in utero sanctificabatur: Si enim gaudium est angelis super peccatorem converso. Luc. XV. Multo magis super iustificato in utero prophetante Iohanne, per quem multi peccatores erant convertendi. Tertio gaudebat Elizabeth et Iohannes in utero eius. Quarto gaudebat Maria, unde et gaudiosum canticum cecinit dicens: Magnificat anima mea Dominum etc. Debemus igitur et nos gaudere in spiritu in Deo salutari nostro, sicut ipsa se nobis in exemplum proposuit verbis in praemissis dicens: Exultavit spiritus meus etc.

De hac itaque iocunditate Benedictae Virginis loqui intendentes tria mysteria declarabimus:


Articulus primus de magnitudine gaudii Mariae, quod habuit in Christi conceptione et gestatione in utero, ubi tria quaeruntur.

Capitulum I. 02 02 01 01

Primum mysterium de gaudiis Benedictae Virginis declarandum dicitur quantitatis. Circa quod tria quaeruntur, ex quibus clarescit, quomodo unum gaudium Beatae Virginis alio fuerit maius.

Prima quaestio, utrum gaudium, quod habuit Beata Virgo in filii conceptione ac gestatione fuerit maius omni gaudio, quod habuit totius vitae tempore. Ad quod quaestium quidam voluerunt dicere et nisi sunt porbare, quod Beata Virgo super omnia alia gaudia summum gaudium habuerit in Christi nativitate pluribus rationibus.

Primo, quia tunc angelus dixit: Ecce evangelio vobis gaudium magnum, quia natus est nobis hodie Salvator. Lu. II. Sicut ergo nativitas Domini fuit aliis causa magni gaudii, ita et matri.

Secundo, quia tunc Beata Virgo habuit duplicata delectationem et gaudium, scilicet videndo Christum utroque oculo, videlicet intellectuali et sensuali. In conceptione enim et uteri baiulatione non viderat Christusm, nisi oculo intellectuali. Sed in nativitate primo vidit utraque visione: sensuali et intellectuali. Unde sicut in caelo post resurrectionem corporum maius erit gaudium, quam ante eo, quod pro tunc uterque oculos, scilicet corporalis et mentalis reficietur in visione delectabili humanitatis et divinitatis Christi, ita et in Beata Virgine tempore nativitatis uterque reficiebatur oculus, ergo protunc maximum super omnia habuit gaudium.

Tertio, quia Beata Virgo prius habuit gaudium solum de hoc, quod virgo concepit, sed in nativitate habuit insuper, quod virgo peperit, virgo lactavit, et Deum ac dulcissimum filium amplexata est, osculata est, fovit in gremio et nutrivit. Unde Isa. XXXV.: Germinans germinabit, sicut lilium et exultabit laetabunda, ut laudans ergo tunc maximum habuit gaudium.

Alii sunt, qui arguunt et probare nituntur, quod maximum gaudium habuit super omnia Virgo Benedicta in Christi resurrectione, quia tunc Ecclesia specialius utitur canticis exultationis canens illud Ps.: Haec dies, quam fecit Dominus, exultemus et laetemur in ea. Et tunc frequentat canere allaluia, magis quam in alio festo, ergo protunc omnibus et per consequens etiam Virgini maius fuit gaudium. Item Beata Virgo plus dilexit filium, quam totum mundum et seipsam, ergo plus gavisa fuit de bono filii sui, quam de bono totius mundi. Sed Christus maximum bonum consecutus est in resurrectione et maximum tunc habuit gaudium, quando gaudebat cum corpore glorioso anima et divinitate. Ergo domina nostra tunc magis debuit gaudere.

Tertio sunt alii, qui arguunt, quod maximum gaudium habuit Beata Virgo in filii ascensione inter omnia vitae suae gaudia, quia tunc filius habuit maximum gaudium, quando omnem cursum sui operis complens reversus est in caelum, cum omnibus sanctis summa iocunditate in pallacium caelestae de exsilio huius mundi. Unde Ps.: Ascendit Deus in iubilo, ergo eius mater protunc habuit gaudium maximum. Item quia tunc prota caeli et ianua aperta est homini et ruina angelica restaurata. Denique tunc maximum honor filio et matri exhibitius est, quando caro de virgine assumpta super omnes angelos est exaltata ad dexteram Dei patris, ergo tunc maximum habuit gaudium Benedicta Virgo. Haec omnia et plura argumenta, quae possent produci ponit Albertus Magnus super „Missus est” c. CXCV. et sequentibus.

Ad quaestionem itaque secundum veritatem respondetur secundum eundem Albertum ibidem c. CCI. sub tali distinctione, quod unum gaudium Beatae Virginis ad aliud possumus dupliciter comparare. Uno modo secundum quod posterius gaudium includit in se prius, et sic nulla est quaestio nec difficultas in hac re, quia sic ipsa gaudia posteriora ordinantur ad priora per additionem. Unde sicut manifestum est, quod duo sunt plura, quam unum, et tria, quam duo, ita manifestum est, quod gaudia subsequentia conceptionis gaudium sunt plura. Et sic maiora, quia gaudium nativitatis includit in se gaudium conceptionis et gaudium resurrectionis et gaudium nativitatis et sic consequenter. Alio modo, ut fiat comparatio per separationem ita, quod posterius gaudium accipiatur per se sine intellectu prioris. Et sic dico, quod gaudium hoc, quod Beata Virgo habuit in conceptione maius fuit omnibus gaudiis vitrae et viae.

Et probatur primo auctoritate, secundo ratione, tertio exemplari similitudine. Primo inquam

auctoritate, quia ipsa in suo cantico gaudiosissimo protestata est hoc cum ait: Exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Et nullibi alius legitur id de se dixisse vel simile, ergo videtur, quod protunc maximum super omnia gaudia habuerit.

Secundo probatur ratione, quia gaudium pensatur esse magnum et maius ex dono. Iob III.: Quasi effodientes tezaurum gaudent vehementer, cum invenerint, ergo ex summo dono summum consurgit gaudium. Sed in conceptione Beata Virgo accepit summum donum, dum enim ei Deus pater suum filium dedit, quomodo non cum illo omnia donavit, ut dicit Apostolus, ergo tunc summum gaudium habuit. Et confirmatur, quia tunc cum summo dono inconvertibili accepit causam et meritum ad omnia alia dona necessario conferenda.

Ex hoc quippe primo dono, scilicet conceptionis et eius gaudia omnia alia dona sunt subsecuta, scilicet nativitas, resurrectio, ascensio, ergi hoc est maius omnibus aliis, quoniam causa praestantior est effectu, ut dicit auctor libri De causis. Aliud exemplum de rege vel episcopo, qui causaliter plus gaudet de dignitate, ad quam eligitur hodie, quam de proventu sequenti in futuro. Unde patet, quod gaudium conceptionis

simpliciter fuit summum, quo ad omnia gaudia vitae et viae, quia fuit origo et causa omnium aliorum gaudiorum et omnia in se clausit causaliternecessario subsequenda. Et per hoc patet responsio ad argumenta, quibus probatur oppositum etc.

Tertio ostenditur et probatur similitudine tali: si enim aliquis habet pignus pro centum marcis vel ducatis abligatum, et aliquis daret ei nonaginta marcas vel ducatos ad pignoris solutionem, faciens ipsi pignoranti cautionem, qud temporibus determinatis daret alias decem marcas vel ducatos sibi ita, quod quolibet tempore duas. Modo secunda datio propinquus et plus disponit ad pignoris solutionem, quam prima et tertia plus, quam secunda usque ad quintam, ubi plene solutum est pignus. Et tamen prima datio plus aliis contulit dupliciter, tum quia maius dedit, tum quoque quia de aliis dandis securum fecit. Similiter est inproposito, quando Dominus dedit Beatae Virgini suum filium in utero, ut mater fieret Dei, causam dedit et securitatem, quod de ipsa nasceretur et hominem redimeret et tertia die resurgeret, in caelum ascenderet et homines sanctos illic collocaret, ergo sequitur, quod maximum gaudium in vita tota Beatae Virginis fuit gaudium conceptionis. Haec Albertus ubi supra.

Quaestio secunda, Capitulum II. 02 02 01 02

Secunda quaestio circa quantitatem eius gaudii occurrit talis: utrum gaudium conceptionis fuerit maius non solum gaudiis viae, sed etiam gaudio assumptionis Benedictae Virginis vel econverso. Arguere potes, quod gaudium assumptionis fuerit maius et omnibus maximum gaudiis in vita habitis, quia in assumptione habuit perfecte gaudium fruitionis divinae Benedicta Virgo, ante autem non et illud est maximum, ergo etc.

Item gaudium assumptionis nullam patitur secum tristitiam, sed omnia alia gaudia praemissa mixta fuerunt tristitia aliquali. Nam in nativitate etsi Virgo gaudebat, quia Deum genuerat, tamen habuit commixtam tristitiam compassionis propter Christi fletum et vagitum, ut canit ecclesia. Similiter in resurrectione et ascensione aliqualem tristitiam admixtam eius gaudium habuit, quia quandoque subtrahebatur filii sui praesentia. Ergo gaudium assumptionis fuit maius omnibus illis.

Item quaero, quod horum sit maius, an esse beatum vel esse matrem Dei. Et hoc dico separando alterum ab altero, constat, quia maius est esse beatum, quoniam hoc pertinet ad donum et gaudium ptariae, quam esse

mater Dei sine beatitudine patriae, quod pertinet ad statum viae, ergo Beata Virgo maius accepit donum et gaudium in assumptione, tamquam secundum statum patriae, quam in conceptione vel nativitate, ubi habuit gaudium secundum statum viae.

Sed contra quo dato datur reliquum et non convertitur maius est illo, sed dato, quod sit Dei mater. Datur beatitudo fruitionis saltem causaliter, quia quicquid est maius, maior est maius minore. II. Thopicorum. Sed maius est esse matrem Dei, quia dignius, ergo hoc maius omnibus gaudium. Ad quaestionem respondetur secundum Albertum ubi supra, quod gaudium dominae conceptione et gaudium eius in assumptione se habent, ut excedentia et excessa, quia gaudium conceptionis maius fuit actualiter. Nam in conceptione maior fuit divinae bonitatis ostensio, maioris

doni collatio, maior delectionis exhibitio, et haec omnia causaliter. In assumptione vero maior fuit doni collatio, maior affectus exaltatio et deificatio, maior cum dilecto coniunctio, et hoc actualiter.

Et per hoc patet responsio ad obiecta, quia arguunt, quod maius fuerit gaudium assumptionis actualiter, quod verum est. Attamen causaliter maius fuit gaudium conceptionis, quoniam ipsa divina conceptio fuit et causa assumptionis, de qua securavit et certu, reddidit Beatam Virginem, et posita illa causa, id est divina conceptione ponebatur iste effectus, id est assumptio et glorificatio suo tempore conferenda. Et sic claret responsio ad quaestionem. Haec Albertus ubi supra etc, videlicet c. CCI.

Quaestio tertia, Capitulum III. 02 02 01 03

Tertia quaestio occurrit, utrum videlicet in hac conceptione et filii Dei protatione in utero maius gaudium habuerit de virginitate, quam de conceptione vel maternitate etc. Et potest argui, quod in virginitate plus gaudebat, quia hoc est donum excellentissimum, per quam homo fit soror angelorum, ut dicit Hieronymus. Et pro virginitate debetur in caelesti aureola, non autem pro conceptione vel maternitate, ergo de virginitate maius gaudium habuit.

Sed ad quaestionem breviter respondetur, sicut accipitur ab Alexandro de Hales et Alberto Magno, quod indicibiliter maius gaudium habuit Benedicta Virgo de conceptione et maternitate, quam de virginitate et hoc ostenditur primo ratione dignitatis, quia maiorem dignitatem obtinuit per hoc, quod est mater, quam hoc, quod est virgo, quoniam per hoc, quod est mater, habet, quod sit mater Dei, regina caeli, domina mundi et omnium angelorum ac hominum imperatrix etc. Nimirum eius gaudium non terminabatur ad solum conceptum vel maternitatem, ut in hoc solo gauderet, quod est mater vel quod concepit, hoc enim commune est omnium matrum. Sed referebatur ad id, cuius est mater, et quem concepit, quia videlicet Deum et Creatorem omnium propter quod summum in hoc gaudium habuit.

Secundo ostenditur ratione charitatis, quia ipsa diligebat filium suum utpote Deum supra seipsam, ergo magis gaudebatde filio et in filio, quam de seipsa vel is seipsa. Sed virginitas

pertinet ad seipsam, maternitas vel conceptio ad filium, quem concepit et cuius mater est, ergo magis gaudebat de maternitate, quam de virginitate.

Tertio ratione utilitatis, quia eius conceptio fuit utilior, quam virginitas, quoniam ad omnium hominum salutem et redemptionem, ac angelorum reparationem spectabat, ut Dei mater fieret, non sic autem virginitas, nisi ex consequenti, quia videlicet ad hoc, quod sit aliqua mater Dei praerequirebatur virginitas et includitur virginitas in Dei maternitate, quoniam concepit et peperit virgo, non autem econverso, quia multae sunt virgines, quae non sunt matres Dei. Ergo maius gaudium habuit de maternitate, quam de virginitate.

Ad illud in contrarium respondetur, quod quamvis virginitas absolute et separate maior sit, quam maternitas vel fecnditas, quia virginitati propter continentiam debetur fructus cebtesimus et aureola, non autem fecunditati vel maternitati secundum se, ut communiter est in hominibus, quae non possunt esse matres, nisi amittant virginitatem. Tamen relative, scilicet referendo maternitatem ad eum, cuius est mater, quia mater Dei et admodum miraculosum, quo facta est mater Dei, quia Spiritus Sancti virtute et virginitatis gloria permanente. Sic clarum est, quod maius est esse matrem, quam virginem, et gloria talis maternitatis ac gaudium eius excedit omnem aureolam ac et gloriam virginitatis.

Ex quibus omnibus perpende, o devota anima, quantum fuerit gaudium in corde Virginis, ut marito diceret: Exultavit spiritus. Sed in quo utique non in mundanis vanitatibus, non in caducis et transitoriis rebus, non in auro vel argento, in quo avari exultant, sed in Deo, in quo solo vera est laetitia, vere divitiae, veri honores et vera bona. In Deo inquam salutari meo, hoc est in Christo Salvatore, qui est Iesus Benedictus.

Et nos ergo, charissimi exultemus non in rebus pessimis et vanis, sed exemplo Mariae in Deo nostro Salvatore dulci Iesu, in ipso vivamus, in ipso iocundemur, in ipso omnes nostri cogitatus et affectus dulciter pascantur! O quanta dulcedo cordis, o quanta delectatio animae est exultare in dulci Iesu, pro certo ille solus novit, qui gustavit et vidit, quoniam suavis est Dominus, quoniam teste Bernardo solus expertus novit credere, quid sit Iesum diligere et in Iesu gaudere. Non noverunt hoc carnales homines, non mundum diligentes, non avari, gulosi vel superbi, vitiosi quique, quia non invenitur in terra suaviter viventium, sicut dicit Iob ca. XXVIII.: O si novissent, o si degustassent profecto ab omni malicia et concupiscentia desisterent! Quoniam teste Gregorio: Gustato spiritu desipit omnis caro.

Sed ideo tu, peccator homuntio, toto affectu inhaeres carni et mundo, quia putas ibi magnas tibi esse delectationes, cum tamen poena est sano cordi omne delectabile carni vel mundo. Sed excutere, o anima parumper de pulvere! Expergiscere de somni vitiorum et comprobabis, quoniam sicut dicit Gregorius verum est, quod maior est delectatio mentis, quam ventris. Audi et beatum Bernardum dicentem: Absit – inquit –, quod hic in spiritu maiores delectationes non habeamus, quam in qualibet corporis foeditate.Certe Benedicta Virgo Maria hos spirituales decores, has delectationes suavissimas senserat in Christo Iesu amorissimo, et idcirco summo iubilo cordis pascebatur spiritus eius. Propterea eructabat plena iocunditate et dicebat: Exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. O felix Maria, per illam tuam exultationem te domina deprecor, ut et mihi peccatori des exultari in Deo salutari meo, in Iesu Benedicto, in filio tuo, in fructu ventris tui dulcissimo etc! Amen.