Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Articulus tertius de commendatione virtutum duodecim, quibus floruit Maria in visione. 02 01 03a

Tertium mysterium dicitur virtualis beatificationis et perfectionis, quae commendavit Mariam Elizabeth dicens: Beata, quae credidisti, quoniam perficerentur te etc.

Nota ergo, quod in visitatione ista Beata Virgo XII virtutum perfectionibus tamquam XII stellis beatificata floruit, quibus se nobis in exemplumimitandi praebuit, quarum quattuor pertinent ad incipientes et quattuor ad proficientes et quattuor ultimae ad perfectos, ut cunctos instruat.

Primo floruit forma verae poenitentiae, quia exsurgens abiit in montana cum festinatione. Ipsa enim numquam peccavit nec ei opus erat poenitentia. Sed in his verbis nos Spiritus Sanctus docere voluit, ut exsurgamus a vitiis festimemusque ad montana virtutum, intremus in civitatem Iuda, id est locum confessionis, quia Iudas ’confitens’ interpretatur, et in domum Zachariae, quod interpretatur ’memorans Deum’.

Secundo floruit virtute oboedientiae, quia divinae inspirationi oboedivit, et secundum Lyram sponso Ioseph honorem detulit, cum licentiam ab eo petivit eundi. In quo docemur oboedire Deo et praelatis. Apostolus: Omnis anima potestatibus superioribus subdita sit.

Tertio floruit virtute contemptus vanitatis mundanae, quoniam cum foret regina mundi Maria non pompose equorum apparatu curruum et famulorum, sed pedester fortassis cum aliquibus, aliis virginibus ascendentibus cum ea in templum et alia loca devota visitantibus. Et forte pedibus nudis, ut mos est devotorum peregrinorum religiosissima transivit. Chrysostomus: Qui dives es, non horreas pauperem, qui pauper es, accipe consolationem, recognoscerens pauperem Christum, pauperem eius matrem. Haec ille.

Quarto floruit virtute modestiae, quia paucissima verba legitur locuta et ea ad aedificationem, cum salutavit Elizabeth, atque honorem Dei cum canticum protulit Dei in laudem, in quo reprehenditur verbositas praecipue mulierum.

Denique quo ad proficientes:

Quinto floruit virtute fortitudinis, quia tam longam viam et asperam fortiter pertransivit, quia ut refertur a fidedignis a Nazareth usque ad Hierusalem sunt XXXV miliaria, quorum duo faciunt leugam, et ab Hierusalem in domum Zachariae quattuor vel vel citra miliaria dicuntur, et sic docuit fortiter nos agere in bono opere Ps.: Viriliter agite et confortetur cor etc.

Sexto virtute humilitatis profundae, quia mater Domini venit ad matrem servi et prior salutavit. Ambrosius super Lu. dicit: Ut quanto castior virgo sit tanto humilior. Si quaeras, quo verbo salutaverit, respondet Albertus super „Missus est”, quod salutatione consueta in Veteri Testamento.

Septimo floruit et fulsit virtute pietatis et misericordiae, cum ei ad serviendum se obtulit, ut scilicet nos doceat imbecilles visitare et infirmis deservire. Hinc Ambrosius super Lu.: Discite – inquit –, sanctae mulieres sedulitatem, quam pregnantibus debeatis exhibere cognatis. Et certe mulieres debent multum hoc opus pietatis exhibere, ut serviant, scilicet pregnantibus, quia maximum habent thesaurum in utero, [innentől a másik kiadásL]

scilicet animam rationalem, quae praeponderat omnibus corporibus mundi, ut dicit Augustinus et sic cavere, ne ipsa anma pereat abortive. Servivit autem Beata Virgo Maria Elizabeth in omnibus laboribus convenientibus et necessariis, ut etiam in officio canit eclesia: Maria tribus mensibus quasi stetit laboribus Elizabeth subdendo, sequitur: Conferebat de angelo et verborum mysterio, quae protulit salutando etc.

Octavo virtute honestatis, nam Virgo verecunde festinavit, propterea ut cito evadere posset publicum. Unde Ambrosius: Discite, virgines, non concursare per alienas aedes, non demorari plateis nec aliquos commiscere sermones, quia Maria in domo sera festina in publico. Haec ille. Hinc etiam non legitur Maria salutasse inibi Zachariam aut alloqui eum, qui protunc erat mutus. Non enim decebat virgineum pudorem, nutibus circa eum occupari secundum Albertum.

Denique quantum ad perfectos sequitur, quod:

Nono floruit Virgo virtute charitatis, maxime quia ex charitate maxima, qua ad Deum scilicet servebat et ex inde ad proximum movebatur Virgo Beata, ut haec faceret canente ecclesia.

Decimo floruit virtute puritatis virgineae, propter quod Elizabeth eam matrem Domini, quam decuit esse purissimam nominavit et addidit: Perficienter in te, quae dicta sunt tibi a Domino, scilicet ut virgo pares etc.

Undecimo floruit virtute gratiarum actionis et laudis divinae, quia Deum collaudans et gratias agens ait: Magnificat anima mea Dominum etc. In quo quidem cantico agit Deo gratias de tribus. Primo de beneficio sibi facto, cum dicit: Magnificat anima mea Dominum. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari. Quia respexit humilitatem ancillae suae etc. usque ibi: Fecit mihi magna, qui potens est etc. Secundo de beneficio toti humano generi impenso, cum subdit: Et misericordia eius a progenie in progenies timentibu eum. Fecit potentiam etc. Tertio de beneficio specialiter populo Israelitico exhibito, ibi: Suscepit Israel puerum suum, recorda etc. In quibus omnibus docemur gratias Deo pro eius beneficiis in communi et in speciali acceptis reddere.

Duodecimo floruit virtute sanctae perseverantiae, quia non statim recessit ab illa, sed mansit quasi tribus mensibus etc. Sicut claret ex sancto Evangelio, ut doceat nos ad finaliter perseverandum in bono. Quoniam qui perseverevaverit, hic salvus erit, Matthaei XIV. capitulo. Ut igitur finem nostro sermoni faciamus.

Contemplatio devota 02 01 03b

Contemplare ex his praemissionibus: O anima devota, os sanguine Christi tincta et lota! Aspice oculo mentis et statuae coram facie tua tria haec sequentia documenta valde devota et considerationes dulcifluas.

Primo vide, quam pie, quam dulciter, quam affectuose et devote Beata Virgo Maria visitat sanctam Elizabeth cognatam, cogita, quia cum angelo nunciante Virgo Benedicta concepisset, in mente habuit, quod angelus ei dixerat: „Ecce – inquit – Elizabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi etc.”

Cepit ergo Spiritu ancto plena cogitare, quia ille, quem Elizabeth conceperat, praecursor esset filii sui, Domini Iesu. Cepit Spiritus Sanctus eam movere, ut iret ad visitandum et sanctificandum per suum filium conceptum ipsius Elizabeth. Adverre????, quam humiliter licentiam petat a suo sponso Ioseph, qua obtenta caeli regina egreditur de civitate ad visitandum, iter arripit versus Hierusalem, ubi Deo gratias agit adorans in templo, inde ceptum iter continuat ad domum Zachariae.

Cogita, o fidelis anima, quam humillime incedit, quam devote capite inclinatio, oculis fdefixis versus terram orans et psallens, religiosa veste induta et nudis, ut creditur pedibus peregrinabatur, ut se conformaret regulae, quam filius eius erat traditurus apostolis dicens: „Neque habentes calciamenta in pedibus vestris!” O quantum eius cor iocundabatur, cum Dei Filium in utero habens graditur, nec tamen ex eius gestatione gravabatur. Credo, quod prae gaudio nec fatigia sentiebat itineris longi, nec asperitatem horebat petrosae viae, sed Spiritus Sancti virtute et consolatione plena festinanter ibat et alacriter. O anima mea, si tunc affuisses, quid fecisses, utique cum lacrimis devotionis perfusa vestigia pedum eius, osculata fuisses! Toto corde et intimis visceribus tuis eructasses: „Benedicta tu virgo omnipotentis Dei mater, et benedictus fructus tuus etc.”

Quid plura? Venit Gloriosa Virgo ad domum Zachariae. O Elizabeth, sancta et senex mulier! Quale somnium in illa nocte praecedenti videras? Utrum ne putabas, utrum ne sperabas et exspectabas tibi ista die supervenire tales ac tantos hospites, videlicet Dei filium Christum in utero gestatum, et eius gloriosissimam Virginem matrem, dominam angelorum et hominum? O si scires, quia ecce Virgo benedicta cum Dei filio portan domus tuae ingreditur, pro certo accurreres, pro certo obviares et prima salutares, genibus flexis eam mancipares et adorares laetaque tantum hospites susciperes. Sed non est famulus, non famula, quae praecurrat et tibi nova dicat praenuncians adventum tanti regis et tantae reginae: „Ecce ego dicam tibi nova optima, surge, quia adest regina caeli et Dominus Deus creator omnium cum ea. Accurre et obvias suscipe laeta etc!” O, quam gaudiose praecurrissem, si tunc affuissem, ut adventum dominae tibi, sancta senex praenunciassem!

O vere felix et beata es, Elizabeth, quae meruisti a tantis hominibus visitari! Itaque intravit domum Maria et salutavit Elizabeth dicente fortasse illud Thobiae V.: Gaudium tibi semper sit, senior cognata mea! Sanctissima Elizabeth statim, ut audivit eius salutationem, Spiritus Sancti gratia ex verbis Mariae in eam descedens usque ad eius uterum, commovit infantem Iohannem i utero, gloriosa vocem prior Elizabeth audivit, sed Iohannes prior gratiam sensit. Unde statim Iohannes in utero sentiens dominum omnipotentem adesse in virginali utero, exultavit et adoravit, et quem verbo Deum esse testificari non poterat, motu exultationis Deum adesse testatus est.

Mox igitur Elizabeth repleta est spiritu Sancto et genibus provoluta Benedictam Virginem mancipavit, amplexata est et osculata. O dulcissima illa oscula Mariae! O Elizabeth, sensistine umquam maiorem cordis iubilationem, maiorem dulcorem, mairem animae delectationem, quam hac vice? Credo enim, quod anhelitus Benedictae Virginis per eius sacrum os de interioribus eius, quibus Deus habitabat progrediens, ac per os Elizabeth ingrediens totam eius cordis medullam penetrabat et suavitate divina replebat adeo, quod Elizabeth se continere non potuit. Sed voce magna exclamavit et prophetavit de praesenti occulto, id est de Christo et virginitate matris eius et ait: Benedita tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Ecce enim, ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo1, prophetavit etiam de praeterito dicens: Et beata, quae credidisti, scilicet angelo. Subdidit prophetando de futuro dicens: Quoniam perficientur in te, quae dicta sunt tibi a Domino.2 Pensa ergo, quanta fuit in corde prophetissae suavitas pro praesentia Mariae et eius filii!

Tunc ergo Maria Deo plena non elata per vanam gloriam, sed in humilitate firmata Deo attribuens omn bonum genibus flexis et ut pie credo, dulcissimis lacrimis irrigata ente et facie serena cepit gratias agere et laudes Deo depromere dicens: Magnificat anima mea Dominum

et exultavit spiritus meus, et ad finem usque complevit. Tandem mansit ibi tribus mensibus servitiis Elizabeth humiliter se mancipando et quotidie conferendo de angelo et eius verborum mysterio, quae protulit salutando, prout canit ecclesia, necnon et de eo, quod Virgo conceperit et sine gravamine filium portavit, et de Christo Domino, quod per eum mundus redimendus esset, et de his prophetias allegando. Tandem licentia accepta et facta reverentia atque benedictione relicta reversa est ad propria cum humillima devotione.

Secundum quoque documentum ex praemissis accipe, o anima fidelis, scilicet documentum virtuosae operationis et imitationis, intuere oculo fidei et devotionis, quantis quibusve virtutibus Benedicta Virgo floruerit in hac visitatione. Vide, quia asperitatem poenitentiae non refugit, oboedientiam promptam exhibuit, paupertatem et mundi contemptum secata est, modestiam servavit. Vide, quantae fortitudinis, quantae honestatis, humilitatis et pietatis fuerit, intuere in ea fevorem charitatis,

nitorem puritatis, devotionem divinae laudatis atque constantiam perseverationis! Et in omnibus disce eam imitari, stude ei conformari, ut possis Deo, id est filio eius complacare!

Tertium denique documentum ex praemissis omnibus accipe, quanta scilicet devotione, quanta charitate Beatae Virgini debeas servire, ut ex eius gratia et interventione valeas et tu participem meritorum eius te praebere, ac divina gratia abundare et a cunctis malis liberari! Non enim dubium, quin sicut Elizabeth per eam repleta est gratia, ac eius filius Iohannes sanctificatus et mundatus ita, ut tu ipsa intercedente poteris a peccato mundari et liberari ab omni malo.

Ut autem magis homines accendantur ad devotionem Virginis unum miraculum propter simpliciores auditores proponam, quo hunc sermonem concludam.

Miraculum 02 01 03c

Refert Anselmus Libro miraculorum, capitulo XXXVII., quod quidam miles in civitate Narniensi erat, qui habebat uxorem pregnantem, habebat et servientem quendam Ethiopem nigrum, et forte etiam in cortina imago fuit Ethiopis. Propter quod etiam aspectu frequenti et fantasmare generato in fantasia, generavit

et peperit de suo viro legitimo Ethiopi similem filium nigerrimum, sicut legitur de omnibus, quas pascebat Iacob, quod pariebant propter aspectum virgarum illuis appositarum coloris, videlicet conformis oves, Genesis XXX. Unde ex hoc maritus summam iracundiam contra uxorem concepit et removit eam a se et filium eius. Omnes quoque amici eam adulteram reputabant et putabant cum Ethiope illo famulo adulterasse. Ita sic confusa et eiecta quadam die ivit cum puero ad portum fluminis, et multis praesentibus viris ac mulieribus clamavit ad Beatam Virginem, quia non erat culpabilis in hoc facto, ut ostenderet inde miraculum evidens, serviverat enim devote Beatae Virgini, ut putatur.

Unde cum sic fleret, amaricata se praecipitavit et statim cecidit de portu, qui altus erat in flumen. Et ecce Beata Virgo affuit, quae eam et puerum eius sanos custodivit, inventi sunt in fluminis fundo et extracti. Et ecce puer, qui prius erat nigerrimus, meritis Beatae Virginis inventus est albus. Maritus viso tanto miraculo genibus flexis veniam petiit pro suspitione. Et illa pepercit, sed postea obtenta licentia a viro castitatem tenuit ob amorem Dei et Beatae Virginis. Et in bono vitam dicens ad caelestia regna Virgine mediante pervenit.

Ecce igitur claret, quia qui ad Benedictam Virginem confugit et ei servit, non tantum a calumnia et morte mala liberatur, sed et ab infamia purgatur et meritis Beatae Virginis gratiam aquiritur in praesenti et gloriam in futuro. Amen.