Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Pars septima huius primi libri agit de divinae incarnationis apparitione et perfectione atque mirabili conditione, ut patebit.

Ecce concipies et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Verba sunt angeli annunciantis Dei et Domini nostri Iesu Christi conceptum salutiferum ipsi Benedictae Virgini, et scribuntur Lu. I. ca., in quibus quidem verbis datur intelligi, quod ipsius amorosi Domini nostri Iesu Christi conceptio est summe admirabilis, amabilis et perutilis.

Admirabilis quippe, quia quem caeli capere non poterant unius puellae clauditur utero. Hoc est illud novum Hieremiae vaticinio prophetarum capite XXX.: Novum inquit faciet Dominus super terram femina circumdabit virum, id est Christum. De quo Bernardus quodam sermone exclamans ait: O venter capacior caelis, diffusior terris, qui ilum continere valuit, qui tribus digitis molem terrae appendit! Origenes quoque dicit: Quis umquam audivit talia, ut mater sit et virgo, Deus sit factus homo. A saeculo non est factum tale, ut portior orbis portaretur manibus femineis, et quia omnia continet angustia, contineatur uteri virginis.

Item ista conceptio est summe amabilis, qua pro nostro amore verbum caro factum habitavit in nobis, supremus omnium immortalis et impassibilis Deus pro nostra dilectione factus et minoratus ab angelus, passibilis et mortalis homo. Os nostrum caro et frater nostrae infirmitatis particeps. Quid nempe nihi amabilius, quam quod Deus meus factus est caro et frater ac propinquus meus, propterea Bernardus dicit: O felix Maria, quantum te amare debemus, per quam talem fratrem habemus! Et iterum: Puto inquit, quod iam me spernere non poterit Deus, cum sit os caro et frater meus.

Denique ista incarnatio vel conceptio est summe utilis, quia per eam salutati et liberati ac summe dignificati sumus, et omne bonum, quod amisimus per peccatum, per hanc divinam incarnationem recuperavimus. Hinc Bernardus in sermone, quo supra dicit: O Maria, beatam te dicent omnes generationes ex hoc, id est ex tua divinica conceptione, quia omnibus generationibus vitam et gloriam invenisti. Haec ille.

Ista angelus annuncians in praemissis verbis insinuat, primo quidem admirabilitatem conceptionis, cum ait: Ecce concipiens. Ecce enim quoddam novitatis inaudite signum est demonstrativum. Secundo amorositatem, cum subdit: et paries filium. Filium inquam Dei secundum divinitatem et filium tuum secundum humanitatem, quod amoris est expressivum. Tertio utilitatem, quia addit: et vocabis nemone eius Iesum, in quo nomine salutationis utilitas exprimitur, quia Iesus salutator interpretatur. Math. I.: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Itaque in praesenti sermone de hac divinica conceptione loquentes tria principalia mysteria declarabimus.


Articulus primus de eo, quod Christi incarnatio et conceptio in Virginis utero facta attribuitur scriptura Spiritui Sancto.

Capitulum I. 01 07 01 01

Primum itaque mysterium de hac conceptione declarandum dicitur appropriationis, id est quod ista sacrissima conceptio appropriatur Spiritui Sancto. Patet Math. I., quod in ea natum est de Spiritu Sancto est, et in pluribus locis Scripturae illud accipitur. Propter quod et in Symbolo dicitur: Qui conceptus est de Spiritu Sancto etc. Unde et angelus dixit ad Virginem (cum quaesisset, quomodo fiet istud etc): Spiritus Sanctus inquit superveniet in te etc.

Circa hoc itaque mysterium ut intelligibilius et simplicius propter populum simplicis ingenii procedatur tres praecipue virtutes introducuntur theologice. Primo veritas, quod tota trinitas operata est et fecit hanc domini nostri Iesu conceptionem seu incarnationem. Secunda veritas, quod sola persona filii absque persona Patris et Spiritus Sancti assumpsit humanam naturam per hanc conceptionem. Tertia veritas, quod ista conceptio Christi magis attribuitur Spiritui Sancto, quam Patri et Filio per appropriationem etc.

Prima inquam veritas est tota trinitas operata est et fecit hanc incarnationem divinicam. Haec veritas secundum doctores super tertio Sententiarum, dist. III., videlicet Thomam, Richardum, Petrum Aureoli et Bonaventuram dist. V., eiusdem aliosque communiter doctores ostenditur.


Primo quidem auctoritate Dionysii II. capite de di nominibus dicentis, quod omne nomen Dei operationem in creatura designans communiter convenit toti Trinitati, licet attribuatur alicui personae ex singulari causa. Item auctoritate Augustini I. De Trinitate dicens: Indivisa sunt opera Trinitatis. Quicquid ergo operatur una persona, operatur et alia, cum personae sint indivisibiles. Et sic Christi incarnatio a tota Trinitate est causata.

Secundo ostenditur ex us Scripturae, sic quippe Scriptura utitur, quod alioquin hoc opus incarnationis attribuit Patri. Ut ibi Gal. IV.: Ubi venit plenitudo temporis, Deus filium suum factum ex muliere. Alioquin vero attribuitur Filio, Ioh. XVI.: Exivi a Patre et veni in mundum. Alioquin vero spiritui Sancto, ut Math. I.: Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Et hoc ideo, quia opus incarnationis fuit maximae potentiae, sapientiae et bonitatis, quae tribus personis attribuuntur. Et ideo claret, quod omnes tres personae operatae sunt istam incarnationem.

Tertio quoque ostenditur inductiva declaratione, quia in hac incarnatioe manifestatur Dei Patris potentia. Primo in hoc, quod maxime distantia, scilicet naturam divinam et humanam coniunxit. Secundo in hoc, quod suum filium unigenitum nobis dedit, Ioh. III.: Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. Tertio quoque in hoc, quod corpus Christi subito et in instanti perfectum effecit.

Item Filii Dei operatio manifestatur primo quantum ad sapientiam, inquantum convenientem modum reparationis invenit contra diaboli astutiam et deceptionem, Ioh. XXVI.: Prudentia eius percussit sperbum. Secundo quantum ad iustitiam in eo, quod modum satisfactionis redemit genus humanum. Tertio quoque quantum ad carnis nostrae susceptionem, quam sibi univit.

Item Spiritus Sancti operatio manifestatur, quia ipse Matrem Virginem praevenit et sanctificavit. Secundo, quia carnem Christi in eius utero formavit, tertio quoque bonitas Spiritus Sancti manifestatur inquantum proprii plasmatis non despexit salutem. Ecce igitur patet, quod tota Trinitas simul fecit hanc incarnationem et quaelibet personarum aliquid operata est in ea.

Capitulum II. 01 07 01 02

Secunda veritas, quod sola persona Filii absque persona Patris et Spiritus Sancti humanata est vel humana naturam assumpsit in hac conceptione. Iuxta illud Ioh. I.: Verbum caro factum est etc., et Lu. I.: Filius altissimi vocabitur etc. Nam licet potuerit quaelibet personarum divinarum carnem assumere, non tamen decebat, ut Pater assumeret vel Spiritus Sanctus, sed solus Filius, ut de hoc rationes plures positae sunt supra, *parte I. ar. II. cap. III.*

Quod si forte dicas, ego non capio, quomodo hoc fieri possit, ut una persona incarnetur sine alia, cum personae divinae sicut sunt indivisibiles et inseparabiles, ita et inseparabiliter operantur. Ad quod respondetur secundum doctores super tertio Sententiarumm praecipue secundum Bonaenturam, dist. I. q. I. art. II., et secundum Franciscum Mayronis Richardumque, quod absque dubio una persona incarnari potest ita, quod alia non incarnetur, ut docet Augustinus primo libro De Trinitate, et operis evidentia manifestat, quia solus Filius Dei Christus est incarnatus. Nam assumptio carnis terminatur ad personam, et non ad divinam essentiam, et sic sicut una persona est alia ab altera, ita uni convenit aliquid, quod non convenit alteri, sed ipsa incarnatio. Hoc autem posse fieri tripliciter.

Primo Scripturae auctoritate, quia Sacra Scriptura in multis locis dicit Filium mitt a Patre, numquam autem legitur Pater esse missus, sicut ergo mitti potest convenire uni personae sine alia, ita et incarnari, cum incarnari non aliud sit, quam in carnem mitti. Secundo ostenditur ratione secundum Bonaventuram tali, quia incarnatio est unio in persona, ero si alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti, videtur, quod si unio sit persona una, non sit necesse fieri in alia et si unio potest fieri, similiter et incarnatio. Plures rationes de hac causa brevitatis pertranseo. Tertio ostenditur similitudinem et exemplo. Et de hoc secundum Augustinum, ubi supra ponitur talis similitudo: Sicut tres artifices fabricarent unam loricam, de qua unus solus eorum armaretur, item si tres puellae faciant unam camisam et induant unam earum ipsa camissa, ecce loricae vel vestimenti operatio et induitio est a tribus, non tamen tres induuntur, sed una sola. Sic incarnationem Christi operatae sunt tres personae, et tantuma una sola dicitur incarnari. Item aliud exemplum additur: videmus, quod in flore vel pomo simul sunt haec tria: odor, sapor, color, et tamen unum sentiri potest sine alio, quia cum odoratur, sentitur tantum odor, vel cum a remotis aspicitur, sentitur color sine sapore et odore.Item cum a corpore sint tria: linea superficies et corpus, tantum superficies coloratur. Item in igne cum sint tria, scilicet substantia ignis, splendor et calor, si opponatur speculum, solus resplendor relucet in speculo. Et plura alia exemplade hoc possunt produci. Deus ergo multo magis hoc potuit, ut una persona incanaretur sine alia.

Capitulum III. 01 07 01 03

Tertia veritas, quod ista Christi conceptio magis attribuitur Spiritui Sancto, quam Patri et Filio per appropriationem, licet ut dictum est tota Trinitas fecerit eam. Et ideo congruentius dicitur, quod conceptus sit christus de Spiritu Sancto, quam de Deo Patre. Licet enim conceptio Christi sit opus trium personarum, et ideo appropriari potest tribus personis secundum diversas considerationes. Nam Patri attribuitur auctoritas huius incarnationis vel conceptionis, quia ipse misit et dedit Filium, qui auctoritate Patris carnem assumpsit. Filio quoque attribuitur ipsa carnis assumptio, et Spiritui Sancto corporis Christi formatio. Tantum Scriptura appropriat Spiritui Sancto hanc conceptionem magis, quam alteri personarum. et hoc secundum Thomam in tertio scripto Sententiarum, dist. IV., ar. I. q. I. et aliosque concorditer doctores triplici ratione.

Primo inquam ratione bonitatis et charitatis, nam unaquaeque operatio divina magis est appropriabilis alicui personae, secundum quod in ea magis manifestatur attributum, quod illi personae appropriatur, sed bonitas et charitas appropriatur Spiritui Sancto. Spiritus Sanctus enim est charitas et amor Patris et Filii, ut ait Augustinus libro VI. de Trinitate, et allegatur a Magistro in primo Sententiarum, dist. X. Unde et Hieronymus super XLIV. Psalmum ait: Spiritus Sanctus nec Pater est, nec filius, sed dilectio, quam habet Pater in Filium et filius in Patrem. Haec libro Sententiarum ubi supra. Ex maximo autem amore et bonitate Dei provenit, ut Filius Dei carnem sibi assumeret in utero Virginis. Ioh. III.: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum virgineum daret etc., ergo magis Spiritui Sancto appropriatur ista conceptio.

Secundo ratione liberalitatis, ut enim ostendatur, quod non ex aliquibus merits, sed ex sola liberalitate et gratia Filius ei carnem assumpsit, ideo Spiritui Sancto, qui est ipsa gratia conceptio Christi attribuitur, ut Augustinus dicit in Enchiridion. Hoc est, quod ait Apostolus: Non ex operibus inquit iusticiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam salvos nos fecit. Ad Titum III.

Tertio ratione sanctitatis, nam Spiritus Sanctus est spiritus satisfactionis, ut dicitur Roma I., et ideo sicut alii per Spiritum Sanctum sanctificantur spiritualiter, ut sint Dei adoptivi, ita Christus per Spiritum Sanctum et in sanctitate conceptus, ut esset Filius Dei naturalis. Et propter hoc angelus postquam praemiscerat: Spiritus Sanctus superveniet in te, conclusuit dicens: Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei. Lucae I.

Ex omnibus itaque praemissis colligere possumus et agnoscere, quanta charitate Deum nostrum et Dominum Iesum Christum diligere debeamus, ut ei pro tanta sua circa nos charitate et liberalitate retribuere valeamus pro nostro modulo vicem reamationis. Quis enim non studeat reamare se amantem Deum, et quidem summe bonum et amabilem, summa beneficia largientem, perpetua charitate nos diligentem et in aeterna beatitudine perpetua felicitate praemiantem? O anima mea, utinam te excuteres de pulvere, utinam mente pia recogitares, quantum te dilexerit Deus, ut se dederit pro te etc.!