Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Tertius articulus de modiali habitudine virgineae desponsationis et angelicae legationis atque maternae iocunditationis, quae concurrerunt in Christi conceptione.

Capitulum I. 01 06 03 01

Tertium mysterium declarandum dicitur modialis habitudinis. Circa quod trifarium modum investigabimus.

Primo quidem modum virgineae desponsationis, ubi tria investigantur ad praesens. Primo, quare voluit Deus Beatam Virginem antequam ex ea conciperetur fuisse desponsatam. Secundo, utrum vere et legitime potuerit ipsa Benedicta Virgo manente virginali porposito desponari. Tertio, qualiter ipsa vel quali modo et ordine sit desponsata.

Ad primum, quare videlicet Christus concipi de virgine desponsata sciendum, quod huius plures ponuntur rationes secundum Ambrosium et alios doctores. Nam secundum Lyram in Postilla super Matthiam et Lucam concorde Thoma III. parte Summae XXIX. ar. I. et Alberto super „missus est” ca. CL. et alios tractatores huius rei possunt??? notari IX rationes inter alias magis efficaces et speciales. Tres quidem rationes ex parte prolis et tres ex parte matris et tres ex parte humani generis.

Primo inquam ex parte prolis conveniens fuit Christum de matre virgine desponsata nasci triplici ratione. Prima est ne Christus a Iudeis posset rationabliter sicut illegitimus repudiari et non sicut christus verus extimari. Secunda est, ut diabolo hoc sacramentum eclaretur, ne videlicet contra eum nocumenta vehementius procurasset et etiam ut sic diabolus falleretur. Unde Origenes dicit ipsam ideo fuisse desponsatam, ut partus eius diabolo celaretur. Licet enim diabolus virtute suae naturae potuisset cognoscere matrem Dei non fuisse corruptam, sed virginem prohibebatur tantum a Deo cognoscere modum partus divini, ne redemptionem humani generis impedivisset et Christo mortem non intentasset. Tertia ratio, ut parvulus dominus Iesus a Ioseph nutriretur et haberetir eius matri propter persecutionem Herodis fugienti in Egyptum et redeunti minister non suspectus, sed sibi coniunctus ut sponsus.

Item ex parte matris Virginis conveniens fuit eam esse desponsatam triplici ratione. Prima est infamia praeservaretur. Unde Ambrosius super Lucam dicit: Ideo mater Domini desponsata est, ne intemerate Virginis adverteretur infamia, cui gravis alvus corruplete videretur insigne praeferre. Haec ille. Addens Albertus dicit: Magna Christi humilitas et charitas in hoc ostenditur, qui potius voluit fabri filius reputari, quam matri infamari. Sed hic occurrit dubium, quomodo per hoc provisum sit famae Beatae Virginis, cum antequam Ioseph et Beata Virgo convenirent ad mutuo habitandum, inventa est Maria habens in utero Math. I.: Sopnsa enim, quae extra domum sponsi concipit, redditur suspecta. Ad quod responditur secundum Chrysostomum concorde Lyra in Postilla, quod Beata Virgo sic fuit desponsata Iospeh, quod etiam esset Domini habitans protunc cum xoncepit. Nam sicut in ea, quae in domo concipit, intelligitur maritalis, sic in ea, quae extra domum concipit est suspecta conceptio. Et ideo non esset sufficienter provisum famae Beatae Virginis per hoc, quod fuit desponsata, nisi etiam fuisset habitans, et ideo Evangelista dicit, quod voluit occulte dimittere eam, quamvis tamen domi esset habitans propter primam desponsationis fidem, nondum tamen intervenerat solemnis celebratio nuptiarum, propter quod etiam nondum convenerant.

Consuetudo quippe erat apud veteres multiones in domo habere desponsatas et per plures dies antequam convenirent, carnaliter orationibus vacare, ut patet etiam de Thobia ca. VIII. eiusdem libro. Sed diceres: sequitur ergo, quod in communi populo crederetur Christus fore filius Ioseph, et quod a Iospeh fuisset cognita mater Domini ante celebritatem nuptiarum solemnem. Ad haec respondet Ambrosius super Lucam dicens sic: Maluit – inquit – Dominus aliquos de ortu suo, quam de matris pudore dubitare. Hoc est: maluit Dominus ut scilicet in communi dubitaretir de ortu virginali putando Christum filium Mariae conceptum ex Ioseph, quam ut putaretur secundum matrem adulterasse. Unde subdit Ambrosius: Sciebat enim Dominus esse Virginis verecundiam et lubricam famam pudoris. Nec putavit ortus sui fidem matris iniuris astruendam. Haec Ambrosius.

Secunda ratio ex parte matris est, ut desponsationem Beata Virgo immunis a poena redderetur scilicet Iudaei eam tamquam adulteram lapidassent. Ut dicit Hieronymus: Si enim non pepercerunt Christo innocentia, a fortiori non peperissent matri in odium Christi.

Tertia ratio, ut mater Dei nullo bono privaretur, sed habeat et bonum virginitatis et matrimonii et tandem viduitatis. Sed et insuper habeat in hoc maximum bonum humilitatis, ut quanto sit maior in omnibus, tanto fiat et humilior, ut sit mater Domini et uxor fabri.

Ietm ex parte humani generis conveniens erat matrem Dei desponsari triplici ratione. Prima est ratio certificationis, quia ex hoc magis certificaremur per testimonium Ioseph sponsi Christum ex Virgine esse natum. Ipse est potior testis castitatis suae sponsae convenienti. Non enim talis iustus vir, scilicet Ioseph fovisset eam, et filium eius nutritio more, imo dolore iniuriae fuisset motus ad vinciandum probrium, nisi cognovisset esse sacramentum divinum in Virgine et eius conceptu.

Secunda ratio significationis, quia per hoc designatur mentis unio ad Deum, quia per hoc universa Ecclesia designatur, quae cum sit Virgo, desponsata tamen est uni viro Christo, ut dicit Augustinus libro de Sancta Virginitate. Item per hoc significatur salus humani generis per lignum crucis. Unde Chrysostomus super Matth. dicit: Ideo Ioseph fabro ligario Maria desponsata fuit, quoniam sponsus Ecclesiae Christus omnium salutem hominum operatus erat per lignum crucis.

Tertia est ratio commendationis, quia per hoc utrumque, scilicet virginitas et matrimonium commendatur, et bonum fore docetur contra haereticos horum alteri detrahentes. Et sic patet secunda quaestio.

Ad secundum principale, videlicet utrum vere et legitime potuerit Beata Virgo manente virginitatis porposito desponsari, videtur enim, quod non, quia ipsa habuit votum continentiae, quod obligat ad continendum. Sponsalia autem obligant ad matrimonium et nubendum. Ergo siobligabat se ad sponsalia, venit contra votum virginitatis.

Item quaeritur, aut consensit in carnalem copulam, aut non, scilicet in illa desponsatione. Si consensit, ergo primam fidem irritam fecit, quia ut dicit Augustinus: Virginitatem voventibus non solum nubere, sed etiam velle nubere damnabile est. Si vero non consensit, ergo nullum fuit matrimonium. Praeterea si dicas, quod contraxit cum adiecta conditione, contra??? conditio addicta, quae est contra substantiam matrimonii impedit matrimonium. Ut si dicatur: contraho tecum, si generationem prolis evites, quia hoc est contra bonum prolis, vel dicendo: donec inveniam aliam digniorem et similia, quia hoc est contra substantia, inseparabilitatis. Vel dicendo: si te pro quaestu adulterandam tradis, et hoc est contra bonum fidei. Tales et similes conditiones si apponatur, nil agitur, quia annullant matrimonium XXXII. q. IV. Inter cetera XXXII. q. II. aliquando et quaeri extra de conditionibus appositis ca. VL. Nisi praeterea talis conditio remittatur et sequatur carnalis copula, quia tunc iudicabitur pro matrimonio secundum Raymundum et Thomam, Innocentium et Hosti.???? Ergo a simili si dicam: contra ho tecum ut me nullo modo cognoscas, non videtur esse matrimonium, et per consequens nec videtur esse matrimonium, cui continentiae votum est adiectum, et conditio adiecta. Unde sequitur, quod nulla fuerit illa inter Ioseph et Mariam desponsatio sub conditione.

In contrarium est textus Evangelicis, quia missus est angelus ad Virginem desponsatam viro. Lucae I. Et in pluribus locis dicitur ipsa fuisse desponsata. Ad quaestionem istam respondetur secundum Petrum [Lombardum] et omnes communiter doctores super IV. dist. XXX., quod duplex est perfectio matrimonii. Una quantum ad esse, quae quidem sit per consensum verbis de praesenti expressum, et hoc modo inter Ioseph et Mariam verum et perfectum fuit matrimonium. Alia est perfectio ex tempore operis, quod in matrimonio sit per carnalis copulae consummationem, et hoc modo, scilicet quantum ad operationem non fuit perfectum, quia actus proprius matrimonii est carnalis copula, in quam ut ibidem dicit Thomas Virgo non consensit explicite, sed implicite a Deo certificata, id est si fuisset certificata et sic virginitatem suam Domino commisisse. Licet ergo quantum ad operationem non fuerit inter eos perfectum matrimonium, tamen quantum ad esse fuit verum et perfectum, quia ut dicit Augustinus: Matrimonium non facit copula carnalis, sed pactio coniugalis. Et quod facta sint ibi coniugia pari voto continentiae. Propterea secundum Albertum super „missus est”, ca XI.: Ista desponsatio fuit possibilis, quia licet Beata Virgo habuit firmum propositum et votum continentiae, poterat tamen consentire in mari talem scietatem, facta tantum divitius inpiratione utrique de altero, quod vellet virgo permanere, et sic consentire in coniugalem vel maritalem societatem, et non in copulam carnalem absolute. Ubi autem videtur dicere Augustinus, quod consensit in copulam carnalem, non est intelligendum absolute, sed sic si Deus vellet. Et per hoc solvuntur duo prima argumenta facta in contrarium.

Ad illud autem de conditione adiecta contra substantiam matrimonii, quod non teneat matrimonium secundum iura dicitur, quod intelligendum est de conditione inutili et inhonesta et illicita. Conditio autem utilis licita et honesta non impedit matrimonium. Unde non est simile voto continentiae procuratio sterilitatis vel evitatio prolis aut conditio separationis et adulterationis ac similia. Cum etiam coniuges post carnalem copulam possunt pari consensu votum continentiae emittere, et si emiserint, tenentur observare. Et sic patet quaestio tertia.

Ad tertium principale huius primi capituli, videlicet qualiter fuerit Beata Virgo desponsata propter simpliciores auditores libeat eius historiam narrare, quam ex diversis historiographorum dictis recollegi, et quantum libuit ad rationis veritatem reducendo, ubi discrepant. Hieronymus namque describens vitam Mariae, et idem in epistula ad Cromatium et Haelindium, Iacobus de Voragine in sua legenda, item auctor libri de vita Mariae et ceteri concorditer sentiunt et rationabiliter, quod cum Beata Virgo in templo aneret hanc sibi regulam statuerat, quod a mane usque ad tertiam orationibus insisteret. a tertia ad nonam textrino operi vacaret, a nona ab oratione non recedebat, quousque angelus apparens escam sibi dabat. Et sic quotidie in Dei laudibus permanens semper in eius oratione proficiebat. Cumque videret virgines alias in Dei laudibus agere, ducebatur zelo nimio bonitatis et agebat, ut in vigiliis esset omnibus proprior et promptior. In sapientia legis Dei eruditior, in humilitate et oratione devotior et in omni virtute perfectior, ac moribus honestior. Hanc irascentem nuluus vidit, maledicentem nullus audivit. Omnis autem sermo ita erat gratia plenus, ut cognosceretur lingua esse Deus. Semper Deum benedicebat, et esca, quae quotidie de manu angeli accipiebatur ipsa sola reficiebatur. Quae vero a pontificibus templi accipiebat pauperibus dividebat. Frequenter videbantur, cum ea angeli loqui. si quis vel quae ex infirmis ut sanaretur tangeret, eadem hora sanabtur.

Visis ergo eius sacris moribus et virtutibus quidam ex pontificibus Abiathar nomine obtulit magnam pecuniae partem pontificibus, ut eam filio suo traderent in sponsam. Prohibebat autem Maria hoc a se dicens: „Non potest hoc fieri, ut vir accipiat me in uxorem, quia virginitatem vovi Domino. Votum autem obligat ad observandum. Iuxta illud Ps: Vovete et reddite Domino!” Dicebant pontifices et affines eius: Deus in filiis colitur, et posteris sicut semper fuit in filiis Israël.” Maria respondens aiebat: „Deus in castitate primo omnium veneratur et adoratur. Nam Abel in castitate placuit Deo, et a fratre occisus coronam virginitatis et innocentiae obtinuit. Denique Helyas assumptus est a Deo, quia cum esset in corpore, virginitatem suam custodivit. Hoc in templo didici ab infantia mea, quod summe chara sit Deo virginitas, hoc ab angelis revelatione certa cognovi, et ideo virginitatem meam altissimo devovi.”

Factum est autem XII aut circiter aetatis annum pontifex publice denunciavit, ut virgines, quae in templo instituebantur et aetatis tempus implessent, domum reverterentur, ut viris legitime iungerent. Cuius mandato cum ceterae paruissent, sola Virgo Maria hoc afferre non posse se respondit tum quia parentes sui eam Domini servitio mancipassent, tum quia virginitatem suam Domino devovisset. Tunc anxiatus pontifex eo, quod nec contra scripturam quae dicit: Vovete et reddite, votum infringendum putaret, nec morem gentium inducere auderet, senioribus et pontificibus convocatis ait: „Nostis, quod exquo templum istud est fundatum, fuerunt in eo regum filiae et prophetarum sacerdotum et pontificum et magnae atque mirabiles extiterunt, quae venientes ad aetatem legitimam coniugium adeptae iuxtapatrum priorum vestigia Domino placuerunt. a sola Maria novus ordo agendi inventus est, quae Deo vovit virginitatem. Quid igitur faciemus de ea, cum et votum servandum sit, et priorum nostrorum consuetudo non dimittenda.” Tunc omnium haec una fuit sententia, ut in re tam dubia Domini consilium quaererent. cum ergo orationi insisterent et pontifex ad consulendum Dominum accessisset ad sanctuarium vestae sacerdotiali indutus, mox de loco oratorii cunctis audientibus vox insonuit dicens: „Ut de domo David nuptui habiles sine confugae essent, singuli virgas suas ad altare deferrent, et cuiuscumque virgula germinasset et in cacumine eius secundum Isaiae vaticinum) spiritus Sanctus in columbae specie consedisset, ipse procul dubio esset, cui Maria Virgo desponsari deberet.” Erat autem inter ceteros viros sine coniuge Ioseph de domo David, cui cum incongruum videretur, ut virgam afferret, solus ipse virgam ceteris afferentibus subtraxit. Cuius rationem quidam dicunt hanc, et quod scilicet fuerit senilis eaetatis, et ideo pro incongruo habebat ducere teneram virginem in uxorem.

Huius ergo dicti gratia quaestio oritur. Utrum Ioseph quando Beatam Mariam desponsavit, fuerit vetulus et senex. Et arguitur, quod sic, quia cum Ioseph diu et familiariter coniuxerit et conhabitaverit Mariae Virgini in via, in domo, in mensa, numquam motus fuit ad libidinem. Ergo videtur, quod fuit senio confractus et debilitatus ac frigidus. Nam si fuisset in robore virilitatis, cum non fuisset motus ad concupiscentiam. Ad hoc protinus respondetur, quod ex hoc concluditur Ioseph fuisse vetulum, quia hoc, quod non movebatur ad concupiscentiam, fuit per virtutem Spiritus Sancti, quae plus potest in reprimendo fomitem et conservando castitatem, quam senum. Fuit etiam ex abundanti gratia in Maria Virgine, quae ut dicit Alexander de Hales et Bonaventura in III. dist. III. quamvis esset pulcherrima, a nullo tamen viro potuit concupisci. Haec eius aspectus urebat aut inflammabat ad concupiscendum, sed potius omnem concupiscentiam etiam in aliis aspicientibus extinguebat tamquam si quidam virgineus ros per oculos eius efflueret et corda omnium ad castitatem moveret.

Si adhuc quaeras, quare ergo ab Ecclesia communiter depingitur senex Ioseph, respondetur, quod hoc solitum est ad significandum castitatis Ioseph, quia eius senectutis est vita immaculata. Sap. IV. Econtrario autem maledictus peccator centum annorum Esa. LXV. Unde sic pingi solet senex, ne homines suspicarentur carnale aliquid de Iospeh et Maria, vel quia ut dicit Horatius:

<versus>Pictoribus atque poetis quodlibet fingendi semper fuit aequa potestas etc.1

Credendum est ergo, quod Ioseph non fuit senio confractus, quod probatur primo ex causa desponsationis, ut scilicet obsequium praestaret virgini et puero Iesu tam fugiendo in Egyptum, quam redeundo et consequenter usque ad perfectam pueri aetatem deserviendo. Constat enim, quod ad talia non fuisset idoneus senio confractus, quia talis eget potius, ut ei serviatur, quam serviat aliis. Et sic onerosior potius fuissetMariae, quam obsequentior.

Secundo quoque probatur ex auctoritate Isaiae LXII.: Habitabit iuvenis cum virgine et gaudebit sponsus super sponsam. Glossa interlinearis dicit: Habitabit iuvenis Ioseph cum Maria Virgine. Unde debuit esse iuvenis Ioseph ad commendandum miraculum prophetiae descriptum de cohabitatione iuvenis cum Virgine. Et quoniam aetas iuvenilis secundum Isidorum Ethimologorum XI., incipit ab anno XXVII., et durat usque ad annum L. am dicit, quod infantia septem annis finitur. Praeterea pueritia eo, quod pura dicitur (necdum ad generandum apta) in viris durat usque XIV annum. Inde usque ad XXVIII annum durat adolescentia, id est ad gignendum adulta. Denique usque ad L anum protenditur iuventus, quae vurgaliter virilitas dicitur, tandem senectus usque ad finem vitae. Sequitur ergo ex dictis, quod fuerit Ioseph aetatis inter XVIII el L annos exsistentis, ut iuxta historiam praescriptam esset nuptui habilis. Sed quare virgam suam subtraxerit dicendum, quod non pro vetustate sua, sed ex humanitate et castitatis amore, quia cum esset iustus reputabat ex humilitate se indignum fieri sponsum talis et tantae virginis, de qua tam mirabilia audiebat, cum esset atiam pauoer faber ligni.

Ad historiam itaque prosequendam redeuntes: cum pontifex iterato dominum consuluisset eo, quod nil divinae voci consonum in virgis allatis super alta re apparere videret, responsum accepit, quod solus ille virgam non attulit, cui Virgo Maria desponsari deberet. Comperto quoque, quod Ioseph non attulisset, mox eum afferre coegerunt virgam ad altare, quae statim floruit et in eius cacumine de caelo veniens columba consedit, sicque cum cogeretuir, ut accipiat Virginem. Ipse quoque se excusaret, at ei pontifex: „Ioseph, time Deum et memento, quae fecit Dathan et Abyron propter inoboedientiam, quos terra deglutivit, ne tibi simile contigat proter contemptum.” Tunc Iopseph desponsata Virgine per prima fidem et iuxta morem mancipata statim gratia castitatis ex Beata Virgine redundante adeo ipsum Ioseph replevit, ut omnis motus concupiscentiae in eo sopiretur, et observatio virginitatis in se et sua sponsa summe desideraretur. Et sic factum est, quod mox divinitus inspiratione facta uterque de altero, quod scilicet in virginitate vellent permanere consenserunt in maritalem societatem, et pari consensu continentiam Deo devoverunt.

Credendum est ergo de Ioseph, quod fuerit virgo, ut dicit Augustinus libro De coniugali bono. Tunc ontifex visa tam mira ostensione dedit ad societatem Beatae Mariae septem virgines coaevas pro eius honore et solacio, ut honorifice deducerent eam ad domum Ioseph. Accepit ergo Ioseph Mariam, et deduxit eam ex templo in Nazareth ad domum suam secundum Chrysostomum statuens in futurum diem nuptiarum celebrandum. Et sic patet modus desponsationis.

Capitulum II. 01 06 03 02

De angelica legatione

Secundo investigabimus modum angelicae legationis, per modum videlicet hostoricum, quia de hoc sufficienter super actum est sub alio processu. Propter equidem simpliciores, quibus maxime placet processus historicus, unam hic contemplationem devotam inserui, quam ab Augustino sermone primo de annunciatione atque aliis devotis contemplatoribus colligere possumus, ut praemissam historiam desponsationis sine debito conducamus.

Contemplandum igitur est, quod cum Beata Virgo in domo, ut praedictum est sui sponsi nondum solemni celebratione nuptiarum facta maneret in sola fide desponsationis, in oratorio reclusa et soli Deo vacans, legebat scripturas de Christo et eius adventu. Et praecipue ut putatur revolvebat et conferebat in corde suo illud Isa. VII.: Ecce virgo concipiet et priet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel etc. Aderat tunc dies felicissima, qua decreverat Deus mittere filium suum pro redemptione humani generis incarnandum. Ecce autem dicta scripta cum legeret, cepit sentimenta divinae dulcedinis abundantius solito corde experiri. Et exintimis medullis cordis coepit cruciare et dicere huiusmodi et similia verba: „O Deus patris nostri braham, Ysac et Iacob, utinam saltem semel videre moererer ipsam virginem, quae conceptura est tuum filium Christum venturum, utinam vel minimum servitium et impendere digna essem! Certe omnia relinques ei in ancillam humilem me exhiberem, putasne suprvivam, putasne videbo, putasne hic me inveniet ila sacra nativitas? O si tantum semel admitterer, ut eius parvulum filium nasciturum osculari et amplexu dulci fovere quirem!” Tunc coepit ardentissimo desiderio lacrimis abundantius profusis flamma devotionis eius cor exurente, oculis et vultu caelum elevatis dicere: „O clemntissime Deus, qui nos creasti, miserere homini perdito! Aperi caelos et descende! Veni, Domine et noli tardare, sicut promisisti patribus nostris te venturum et tuum filium daturum, ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis etc!”

Sic ea orante sancti quoque patres non cessabant de lymbo clamare et orare ac dicere: „Memento nostri, Domine in beneplacito tuo, visita nos in salutari tuo!” Tunc piissimus Deus sciens adesse tempus praefinitum, quo mitti debebat Christus locutus est ad angelum Gabrielem haec et similia verba, quae beatus Augustinus in sermone, quo supra sequitur dicens: „Legatum oportet nos mittere ad sponsam, per quem epistulam dirigamus, et eius requiramus. O Gabirel, tu es ad id idoneus, minister ergo efficito terribilis sacramenti. Ad requisitionem errantis Adae a meis debeo descerndere sedibus. Latere autem volo omnes caelestes virtutes, tibi soli pando secretum, ad virignem Mariam perage ad mei filii dignum habitaculum, et denuncia ei meae praesentiae imbrem! Prima ei vocem gaudiose salutationis proclama dicens: Ave gratia plena etc.”

Audivit haec angelus, et intra se cogitabat dicens: „Stupendum est hoc miraculum, quoniam Deus terribiliter et incomprehensibiliter omnibus virtutibus angelicis uni puellae repromittit sui habitaculi praesentiam, et qui Evam condemnavit, eius familiam glorificare intendit.” Dixit ergo angelus ad Deum: „Domine omnipotens, quomodo tuam annunciabo praesentiam puellae, te enim caeli et terrae non capunt fines, et quomodo uterus capiet virgineus? Aut quomodo ferret Maria lignem et gloriam tuae maiestatis?” Et Dominus ait: „Si laesit ignis praesentia in solitudine rubum, laedet et mea praesentia virginalem uterum vade, et iussa perfice rumpae sedes, et dic Mariae, quod ei unicum meum do filium, ut sit ipsa mater, cui sum ego pater. At ne dubitet fienda, quae mando, spiritus implebit eius elvum et animum, iam mundo perdito succurrere volo, et virgini ipsi munera haec dono, iam non dicatur viventium mater eva, sed Maria ipsa regina. Ipsa erit domina mundi, ipsa mater veri Dei et hominis, ipsius erit regnum totum, cuius filius possidet caelum.”

Tunc Gabirel tremefactus imperiis mox volatu rapido pertransit astra nubesque et aëris spissitudinem celer adit. Radiansque magno lumine oraculum ingreditur Virginis clausum, et genuflexo salutavit: Ave gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Ad haec Virgo expavescens de luminereverenter ab oratione assurgit et capite inclinato humillime stans turbata est in sermone eius, et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Non tam de angelica visione curabat, quoniam angelos videre solita erat, sed magis de salutatione cogitabat, et in corde dicere poterat: „Quid est hoc, Domine Deus, ut tam excellenti salutatione ego paupercula meruerim salutari?” Coepitque pavere prae verecundia virginali rubore perfusa.

Ait angelus: „Ne timeas, Maria etc, quai non timorem, sed amorem maximum veni evangelizare. noli timere, sed hoc certum habe, quia invenisti gratiam apud Deum non solum pro te, sed pro toto genere humano. Gratiam inquam, quam homo amiserat per culpam tu invenisti, multo felicius et per teipsam recuperata est excellentius. ecce enim concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus propheta et homo magnus in operibus mirandis, qui ab aeterno est magnus Deus, et filius Dei altissimi in veritate vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius non quidem sedem regni temporalis, quia regnum eius non est de hoc mundo, sed sedem spiritualis regni et caelestis Hierusalem, quod significatur per regnum David, sicut et caelsetis Hierusalem per temporalem significatur. Et regnabit in domo Iacob, hoc est super omnes electos. Omnes enim filii Iacob a sanctis doctoribus sunt inter electos computati, et regni eius non erit finis, quia ipse non solum inquantum Deus, sed etiam inquantum homo de te, o Maria incarnatus regnabit in aeternum non solum super homines, sed etiam super angelos. Felix Maria, o gloriosissima domina, ausculta et diligenter in corde tuo rumina, quanta tibi nunc nuncietur gloria! Quia – inquit – ecce concipies non sicut aliae mulieres in utero eb extrinseco, id est viro, sed in utero tamquam vere virgo concipies et paries non cuiuscumque hominem, sed verum Dei filium, angelorum et hominum dominum regnantem in aeternum.”

Unde ait Maria: „Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Non dubito verbum tuum implendum, sed cupio scire expressius sacrum. Certa eni sum de facto, sed quaero de concipiendi et fiendi modo, quoniam virum non cognosco, id est non cognoscere propono, quia iam virginitatem vovi Domino.” Tunc angelus declarans modum dicit: „Spiritus Sanctus superveniet in te, non putes, Maria, quod tu concupiscas mumano modo, sed divino, quia virtute Spiritus Sancti supervenientis in te, qui non solum mentem illam, sed etiam ventrem sanctificabit et dignissimum Deo habitaculum praeparabit et virtus altissimi obumbrabit tibi. Sic enim erit in te Dei filius, qui est Dei virtus et sapientia, quod sub umbra carnis latebit virtus divinitatis. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius Dei non adoptivus, sed per naturam. Noli ergo, o Virgo Benedicta in mulieribus extimare, quod virginitatem amittas in concipiendo, sed potius eam auctam et magis sanctificatam habeas! Et ut certior fias, ecce Elizabeth, cognata tua et ipsa concepit filium in senectute sua, et hic mentis, scilicet Martius, in quo nunc currunt tempora est sextus illi conceptui Elizabeth, quia in mense Septembris concepit a quo usque ad Martium sunt sex menses. Quae, scilicet Elizabeth vocatur sterilis a iuventute sua, ut scias, quia Deus, qui supra naturam conceptum dedit sterili, daturus est et tibi virgini supra naturam, quoniam Deus omnipotens est, et ideo non erit impossibile apud Deum omne verbum factum. O felicissima Maria, noli morari, en saeculum omne captivum tuum expectata assensum! Responde cito et suscipe Dei filium!”

Tunc Maria genua flexit et manus levavit et humillime respondit: „Ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum!” Et statim virtute divina concepit filium Dei, mox tota trinitas in eius uterum ingrediens Dei filium incarnavit. O igitur, anima fidelis considera nunc et pensa, quanta Dei tui erga te charitas extitit, ut dignaretur pro te in uterum virginis descendere. Contemplare etiam, quanta Mariae humilitas! Quia cum esset mater Dei, ancillam humilem se nominavit. O quid putas, quanta tunc dulcedo mentem virginis repulerat, cum Deo plena erat, cum se matrem omnipotentis Dei esse sentiebat et cum virginitatis gloria permanente concipiebat! O anima mea utinam vel scintillam huius divinae suavtitatis tibi infundi meritis Beatae Virginis posses interpretare!

Capitulum III. 01 06 03 03

Tertio videndum est de modo maternae iocunditationis, id est, quod modis et quantum et quam multiplicibus gaudiis fuerit iocundata Beata Virgo in hac sui filii coneptione. Hoc enim scire devotae mentes cupiunt, ut ad memoriam tantae iocunditatis speciales orationes exhibeant Beatae Virgini eam flagitando per haec gaudia quatinus digneretur intercedere pro eis apud filium. Breviter ergo sua gaudia perstringendo nota ad numerum XII stellarum in corona capitis Beatae Virginis. XII gaudia eam habuisse in hac filii Dei conceptione.

Primum gaudium habuit, quia fuit perfectissime sanctificata. Ps: Sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Secundum gaudium habuit, quia in gratia et eius plenitudine fuit confirmata et consumata, ut dicit Hieronymus in sermone de assumptione. Unde et Richardus de Sancto Victore in expositione Ecce Virgo concipiet, libro III. dicit, quod tantam plenitudinem gratiae Deus animae Beatae Mariae indidit, quantam eam pro futuro mereri conspexit. Sic enim fuit in gratia confirmata in hac sui secunda sanctificatione, quod post hoc non habuit potentiam peccandi. Ut dicit Bonaventura super III. Sententiarum, dist. III et Alexander de Hales III. parte, q. LXXXVIII, necnon Richardus de Media villa super III. dist. III. q. VIII.

Tertium gaudium habuit, quia donis Spiritus Sancti super omnem creaturam puram excellentius fuit repleta. Lucae I.: Spiritus Sanctus superveniet, id est supra, quam in aliis creaturis veniet in te, ut exponit Lyra. Quartum gaudium, quia de perseverantia in gratia et stabilitate finali fuit certificata. Hoc enim habuit Magdalena. Luc. X.: Maria optimam partem eligit, quae non auferetur ab ea in aeternum. Hoc habuerunt et apostoli scientes spiritum Sanctum permansum in eis in aeternum. Ioh. XIV. Item habuit etiam Paulus apostolus Ro. VIII.: Certus inquit sum, quod necque mors, necque creatura separabit nos a charitate, quae est in Christo. Ergo hoc non debet negari a Virgine, quia secundum Bernardum et Damascenum privilegia gratiarum aliis concessa ab ipsa negari non debent, sed concedi. Et hanc certitudinem de perseverentia habuit vel habere potuit divina inspiratione vel revelatione aut alio modo congruenti. Quintum gaudium habuit, quia manentiae virginitate est sine omni corruptione gaudiata, A saeculo enim non fuit tale auditum, ut virgo esset et mater, sicut dicit Origenes, et ideo de honore summae et singularis virginitatis maximum gaudium habuit.

Sextum gaudium, quia suit Spiritu Sancto fecundata et filio Dei habitata, propterea fuit quantum possibile est in praesenti vita dulcedine Spiritus Sancti ineffabiliter super omnes recreata praegustatione divinae suavitatis. De qua Ps.: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti ti. te. Et Sap. XII.: O quam bonus et suavis est domine spiritus tus in nobis! Et certe multo excellentius in Maria. Septimum gaudium, quia luce divina fuit irradiata, sentiebat enim de lumine prophetiae illustratam divino lumine eam irradiante. Unde et Canticum edidit: Magnificat anima etc., quo tripliciter prophevit, scilicet de praesenti, praeterito et futuro. Item sentiebat etiam ex divino lumine Sacrae Scripturae mysteria sibi revelata et scientiarum profunda etc. Octavum gaudium, quia fuit sibi, ut pie creditur Di facies revelata, quod certe credi potest verbo in eius utero commorante esse factum. Si enim Paulo et Moysi concessum est divinitatem vidisse, ut dicit Augustinus, multo magis Mariae, cum a nullo illustrium superetur secundum Damascenum.

Nonum gaudium, quia fuit mater Dei vicata et effecta, quo nil potest dici maius ad virginis honorem, et hoc solo posito, quod sit mater Dei sequitur, quod ipsa sit purissima, quia Deus in mundissimo habitare dignatur. Item sequitur, quod sit Deo acceptissima, quia ipsa sola hanc apud Deum invenit gratiam. Item sequitur, quod sit omni laude dignissima, quia ipsa sola prae aliis hac gloria decoratur. Item, quod fuerit Deo familiarisissima et divina consolatione plenissima, animaque eius perfectissima, et omnibus creaturis ipsa amantissima, quia genuit creatorem mundi. Decimum gaudium, quod redemptio humani generis et reparatio fuit ea mediante incohata et impleta, propter quod sciebat, quod ex hoc Beatam ipsam dicerent omnes generationes, ipsa teste in Cantico Lu. I. Ex hoc quoque sciebat, quod ipsa esset mediatrix et advocata humani generis constituta apud Deum, et quod ipsa foret mater gratiae et mater misericordiae, materque salutis aeternae in omnibus sanctis et electis, et idcirco summum ex his gaudium cor eius concipiebat.

Undecimum gaudium habuit, quod carnis suae portio in christo fuit divinitati unita et sic in ea ac per eam humana natura summe dignificata. In hoc quippe maximum gaudium habebat, quia sciebat, quod omnes angeli et homines omnesque creaturae adorare deberent carnem de ea sumptam in Christo, et per consequens in ipsa et de ipsa, scilicet Beata virgine Deum aeternaliter omnes laudarent, benedicerent, glorificarent dicentes illud, quod canit ecclesia: Benedictus es, Domine Deus in throno regni tui, id est in Beata Virgine vel carne de ea sumpta. Duodecimum gaudium habuit, quod ipsa fuit super omnes creaturas exaltata gratia meritis et gloria. Ex hoc maximum habuit gaudium sciens, quod intantum fuerit exaltata per hanc filii Dei maternitatem, ut ipsa esset regina caelorum, domina angelorum, imperatrix totius orbis. Et quod maius est, quod Deum sic per omnia sibi condescendentem haberet et obtemperantem, tamquam filium ad nutum oboedientem. Et omnis potestas ei data esset in caelo et in terra, ut quicquid vellet, valeret impetrare et efficere, ut dicit Bernardus. Sciens etiam, quod ei deservirent tamquam Dominae omnes angeli et omnes sancti ac universa creatura mundi, etc. O quis igitur possit extimare, quis valeat comprehendere et sufficienter pensare, quanto gaudio iocundabatur virgineum Beatae Mariae pro filii sui conceptione, cum sciebat et experimentali gratia sentiebat se esse per hoc plene sanctificatam, in gratia confirmatam, donis Spiritus Sancti super omnes repletam et de salute ac gloria aeterna certificatam.

O fidelis anima, ingredere in cor Benedicitae Virginis et vide saltem aliquantulum, quanta suavitate laeticiae spiritualis abundet pro his bonis excelletissimis, cum et insuper sentit se in virginitate integra Spiritui Sancto fecundatam et eius incredibili dulcedine consolatam divina luce irradiatam ac visione divinitatis sume delectatam et Deo plenam! Sed et quid putas, quanto dulcore consolationis divinae sit delibitum eius cor, cum agnoscit se esse matrem Dei purissimam, dilectissimam et omni laude dignissimam mediatricemque et advocatam generis humani apud Deum sui sanguis potationem vel carnis in christo divinitati utinam et ab omnibus creaturis adorandam, super omnesque se exaltatam et mundi effectam? Miratur certe de his Maria et exultans in spiritu in Deo salutari suo, laeta gestat filium Dei in utero. Et quid ipsa dicat in hoc indicibili suo gaudio, audiamus hoc pro certo, quod canit ecclesia: Congratulamini inquit mihi omnes, qui diligitis me, quia cum essem parvula, altissimo et de meis visceribus genui Deum et hominem. Congratulamini Mariae omnes angeli, archangeli, throni et quaecumque caelestes virtutes, congratulamini omnes sancti patres, patriarchae et prophetae, reges et principes populi, congratulamini omnes gentes divites et pauperes, viri et mulieres, pueri et senes, congratulamini inquit omnes Mariam qui me diligitism ut et a me diligamini et de gratia mea repleamini. Gaudete una mecum, omnes mei devoti et affectuoso corde mihi servientes, ecce Deum vestrum pro dilectione vestra hominem factum meo gesto in utero. Gaudete, quia meo salvifico conceptu praesto est vobis salus et gloria sempiterna. Amen.