Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Szerkesztés alatt


Articulus tertius, quod salutationis angelicae oratio est dignissima et commendabilis praecipue ex quattuor, quae subscribuntur.

Capitulum I. 01 04 03 01

Tertium mysterium declarandum dicitur commendationis. Sunt quippe quattuor praecipua, quae multum commendabilem reddunt hanc angelicam salutationem, propter quae allicimur et nos hanc sacram salutationem devoto corde frequentare.


Primo inquam ista salutatio Deo est summe accepta, quod claret. Primo quidem, quia istam salutationem ipsa Sancta Trinitas, unde et verus Deus edidit et per angelum Benedictae Virgini nunciandum mandavit. Unde Albertus super „missus est” dicit, quod hanc salutationem ad Beatam Virginem angelus non a se ipso dixit, sed a Deo Patre, Filio et Spiritu Sancto.

Secundo, quoque quia tantum placuit Deo ista salutatio, ut ad eam Dei Filius non designaretur in uterum Virginis descendere, et semetipsum exinanivit formam sui accipiens. Teste Apostolo Phil. II. Hac quippe salutatione praemissa Deus factus est homo, et uni puellae, id est Beatae Virgini.Lu. II.: Erat subditus illis secundum parentibus. Servivit quoque usque ad passionem et mortem humano generi, ut dicere possit illud Hiere. III. Servire me fecistis in peccatis viris.

Tertio quoque tantum accepta extitit Deo ista salutatio, ut non nisi per eam liberationem humani generis inchoaret??, et ipsa intervenientem salutatione totum mundum renovare disponeret. O igitur, quam felicissima, o, quam laude digna ista salutatio, per quam homo salutari debuit. Unde et ipsa Beata Virgo Maria cogitabat, qualis esset ista salutatio. Lu. I., et hoc potest poni pro themate!!!!!!!!!!!!Si enim secundum Gregorium in passione paschali: Felix dicitur culpa, quae talem et tantum meruit redemptorem, scilicet Deum. Longe felicior salutatio angelica, quae talem et tantum nobis praebuit salutatorem. Quantum denique sit accepta Deo et Domino nostro, Iesu Christo ista salutatio, ostendi potest per quodam miraculo, quod:

Miraculum

Refert beatus Anselmus in Tractatu miraculorum c. XLIII. dicens, quod quaedam mulier multum devota Beatae Virgini, petebat continue hanc sibi fieri gratiam, ut ostenderet ei filium suum. In hac devotione et petitione longo tempore perstitit instanter cum lacrimis postulando. Adstet dies felix, quae regina misericordiae oranti mulieri in ecclesia apparuit, que nulli misericordiae gremium claudit. Et dixit mulieri: Propter fidem, quod petisti, fiet tibi. Et statim Dominus Iesus in specie parvuli apparens angelico vultu coram muliere petiit, ut susciperetur in eius ulnas sive gremium dictae mulieris.

Quae ipsum cum tanta dulcedine dilectionis recepit, quod lingua non posset referre. Quanta putas tunc devotione mulier gratias referebat Christo et Beatae Virgini dicens: Quid retribuam tibi, o, pie Domine? Quid gratiam referre valeam, o, gloriose Dei Genetrix, pro hac dignitatione mihi exhibita etc. Tunc Iesus in gremio mulieris existens dixit: Dic Pater noster, quasi insinuaret sibi hoc multum placere, quo finito dixit. Dic angelicam salutationem.

Cumque illa diceret Ave Maria, puer incontinenter inclinato capite ad Beatam Virginem, quae ibi praesens?? astabat, dixit Ave Maria, et singula verba salutationis replicabat post verba mulieris. Et cum pervenisset, ut diceret: Fructus ventris tui Iesus, dixit puer : Ego sum. Et sic consolando praedictam mulierem ac dulciter amplexans evanuit mira suavitate relicta. Ex quae visione claret, quod Christo summe placeat angelica salutatio, quam ad honorem suae matris non dedignatur cum salutante inclinatio capite, et ipse dicere, ut doceat nos idipsum facere.

01 04 03 02

Capitulum II.

Secundo salutatio angelica commendatur ex eo, quod angelis est multum iocunda, quod ostenditur tripliciter.

Primo ratione, quia gaudium est angelis Dei super uno peccatore, ergo multo magis super pluribus peccatoribus poenitentiam agentibus. Lu. XV. Sed quia quandocumque quis devote dicit Ave Maria, gratia meretur saltem de congruo a Beata Virgine, matre gratiae, quae, ut dictum est, omnes se salutantes resalutare dignatur, dona gratiae largiendo. Et per hanc gratiam peccator iustificari habet, ergo sequitur, quod quando quis devote dicit Ave Maria, omnes angelos laetificiet.

Hoc etiam claret non solum ex parte peccatoris hominis, sed etiam ex parte Beatae Virginis. Nam gaudium est militibus et servis, cum honoratur domina et regina eorum honore praecipuo, sic et angelis, Dei servis, cum honoratur regina caeli et domina eorum, scilicet angelorum, Maria. Proinde Bernardus prout allegatur in libro vocato speculum Virginis dicit: Caelum ridet, angelus gaudet, mundus exultat, inferus contremescit, daemones fugiunt, cum dico Ave Maria.

Secundo ostenditur significatione, quia angelus Gabriel cum Virginem Benedictam salutavit, gaudium esse angelis significavit. Primo quidem in habitu, quia totus iocundus veste et facie rutilans apparuit, ut dicit Augustinus, quod signum ese laetitiae, sicut patet in angelis apparentibus circa resurrectione Domini in albis vestibus in signum laetitiae, sicut dicunt doctores. Secundo in salutationis verbo, cum dixit Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu etc., quae omnia sunt verba gaudiosa. Tertio in verborum ipsorum numero, quia ut vult in suo Mariali magister Iacobus de Voragine. Idcirco angelus in hac salutatione tamen novem dictiones ponere voluit, videlicet Ave primum, gratia secundum, plena tertium, Dominus quartum, tecum quintum, benedicta sextum, tu septimum, in octavum, mulieribus nonum; et noluit plures dictiones ponere, ut significaret reparationem fiendam novem angelicorum chororum per hanc salutationem, ac filii Dei incarnationem. Ergo ipsis angelis gaudiosa est haec salutatio ob ipsorum ruinae reparationem, per eam factam et designatam etc.

Miraculum

Tertio ostenditur ex revelatione, quia ut refert Anselmus libro miraculorum c. XX., et in aliis pluribus miraculis reperitur simile. Cum scilicet quadam anima in peccato mortali exiens??sic decessisset, et daemones gauderent super praeda capta, angeli quoque sancti viderentur contristari super periclitatione animae.

Ecce inventum est, quod homo ille in vita freuqentius Beatam Mariam salutaverit et officium eius devote dixerit. Mox angeli gaudere ceperunt dicentes: Vere perire non poterit, quae haec fecit, et sic factum est, quia Christo iudicante anima ad corpus rediit et poenitentiam egit. Et sic patet, quoniam angelis gaudiosa est salutatio Beatae Virginis, immo et omnis honoris cultus ab hominibus Mariae impensus et exhibitus.

Ad quod legitur praecipue in libro, qui intitulatur Scala caeli, et etiam in miraculis beatae Virginis, quod sanctus Hildelfonsus, archiepiscopus Tholosanus cum fecisset librum contra Helindum heremitum, ad honorem Beatae Virginis atque novem lectiones, in quolibet sabbato dicendas per officio composuisset. Deum in quodam sabbato audivisset in ecclesia sonare mirabilem harmoniam, credidit, quod canonici matutinas ipso absente dicerent.

Surgens ergo subito cum suis et pervenientes ad ecclesiam viderunt mirabilem claritatem et choros angelorum, ipsum officium Beatae Virgnins editum ab Hildelfonso cantantes ac Beatam Virginem sedentem in cathedra archiepiscopali, quam omnes cum ???angeli laudabant. Et finitis matutinis Maria Hildelfonsum vocavit, et regratiatur eidem de officio edito et libro, ac casulam ei de caelo allatam dedit, in qua celebraret ad honorem ipsius virginis etc.

01 04 03 03

Capitulum III.

Tertio angelica salutatio commendabilis redditur ex eo, quod ipsa est daemonibus multum et maxime tremebunda, cum sciat sibi esse ad confusionem eo, quod per illam amisit captivos, id est per Virginem Mariam, quae contrivit caput serpentis. Et quia daemon est superbus, confuditur valde, quod per mulierem est victus. Iudith XIV.: Una mulier Hebrea fecit confusionem in domo Nachbodonosor, quod interpretatur sedens in angusta. Et ideo merito per ipsam diabolus significatur, qui est in continua poenali tristica, cui quidem confusio infertur cum Beata Virgo, quae eum contrivit, salutatur.

Item sicut canis terretur a tonitru, sic daemon, cum audit dici Ave Maria sciens quia per hoc homo liberatur ab eius manu, incederente Dei matre pro homine ipso. Et ideo de Beata Virgine scribitur Can. VI., quod sit terribilis, ut castrorum acies ordinata. Unde Bernardus: Non tantum timent hostes, quamlibet castrorum aciem, sicut daemones Mariam, Dei matrem. Unde non audent invadere et ledere hominem salutantem Beatam Virginem.

Miraculum

Quod luculentis???ostenditur in exemplo, quod refert Anselmus ubi supra c. XV. dicens, quod diabolus, qui semper nocere homini cupit, accessit ad quandam nobilem in figura hominis, et coepit ei servire, et intantum nobili placuit, quod eum omnibus negiciis tractandiset expedimentis praeposuit. Ipse vero diabolus die nocteque persuadebat ipsi nobili facere mala, intantum, quod per se et alios depredando, vulnerando et occidendo fere innumerabilia facinora committebat.

Accidit, quod quandam vice specie??nobilis apprehendisset quendam sanctum presbiterum et qui eum comitabantur. Quo capto ad suum castrum eum duxit. Hic allocutus est nobilem et suos famulos, quod ex parte Dei haberet aliquid verbum proponere, ita tum quod omnes de familia nobilis adessent audituri. Dum hoc impetrasset, omnes advenerunt praeter ipsum daemonem, qui vocatus finxit se infirmum, et quod ergo venire in praesentiam non valeret.

Clericus divina revelatione et providentia sciens diaboli versutias et fraudes dixit se nil dicturum, nisi ille prius adveniret. Rogavit ergo ipsum nobilem, ut si infirmus est, adducatur in lecto. Quod et factum est domino disponente, tunc sanctus ille iussit ipsi daemoni, quod coram omnibus ediceret, quis esset, et quare advenisset ipsi nobili in specie humana serviturus. Ille eiulans suspiria dans respondit, quod esset daemon, et quod ideo venerat, et cum nobili steterat XIV annorum spatio, ut ipsum praecipitaret et occideret in peccatis profundatum, antequam ab eo secederet. Sed quia ipse nobilis quolibet sero dum ad lectum iret, et quolibet mane dum surgeret, septem vicibus gentibus flexis Beatam Virginem cum Ave Maria salutabat. Et propter hoc solum bonum a Beata Virgine defendebatur qualibet nocte et die, quae salutabat eam adeo, quod daemon nocere ei non audebat, nec praevalebat. Addidit quoque, quod si unica tantum nocte vel die praetermisisset, illico eum occidisset. His dictis daemon disparuit confusus, et ille sanctus vir omnes illos de familia exhortando convertit, et ad devote serviendum Beatae Virgini invitavit, in qua et ipse nobilis conversus et debitam poenitentiam agens usque ad finem vitae laudabiliter permansit.

Item idem Anselmus ibidem ca. XXVI. refert, quod quidam scelestus cum saepe Beatam Virginem salutasset, et subita morte preventus daemones rapere voluerunt animam eius. Cumque unus angelus diceret, quod licet peccator fuerit, tamen pro devotione solitus fuerat dicere Ave Maria saepius. Statimque hoc audito daemones relicta anima fugerunt, et ad merita Beatae Virginis anima ad corpus rediit miraculose pro agenda poenitentia.

Idcirco beatus Bernardus dicit: Infernus contremiscit, daemones fugiunt, cum dico Ave Maria. Patet igitur propositum.

01 04 03 04

Capitulum IV.

Quarto angelica salutatio est commendabilis ex eo, quod Beatae Virgini est summe gloriosa et laetabunda, quia haec salutatio fuit ei ad maximum gaudium et summam gloriam ac exclamationem. Multum enim gauderet aliqua, quando rex per fidelem nuntium salutaret eam nunciando, quod eam intantum dilexisset, ut in sponsam vellet sibi assumere. Ita et Beata Virgo cum salutata est a Deo, summo rege et in sponsam ac filii sui matrem est assumpta. Unum cum iam angelo salutata foret, et ad sanctam Elizabeth pervenisset, ait: Exultavit spiritus meo in Deo salutari meo. Lu. I., ca.

Nimirum si diligenter singula huius salutationis angelicae verba pensamus, comperimus, quod praecipue XII gaudia in ea contenta vel significata Beatae Virgini offeruntur ad numerum stellarum XII in corona Beatae Virginis. Quibus quidem XII gaudiis laetificamus cum devote eam salutamus.

Primum quidem gaudium summae puritatis et immunitatis offerimus Beatae Virgini, cum dicimus Ave, id est sine vae. Cum igitur dicimus Beatae Virgini Ave, laetitiam eius de summa puritate, quam habuit et habet, pronunciamus et ad memoriam reducimus, ac si dicamus: Gaudeo felicissima Virgo, quia tu es sine omni vae naturae culpae et poenae. Sicut de hoc latius patet supra *in hoc libro parte III, ar. III., ca. V.*

Secundum gaudium facimus vel cumulamus, videlicet magnae dignitatis, cum dicimus Maria, in quo nomine magna dignitas Beatae Virginis denotatur. Cum Maria quasi maris stella nominatur. Beato enim Bernardo super „missus est” testante magna dignitas Beatae Virginis in hoc nomine designatur, cum luci stellae maris comparatur, quia stella est dignissimae naturae et incorruptibilis.

Unde sicut sine sui corruptione Sydus emittit radium, sic sine sui laesione et corruptione Virgo parturit filium. Cum ergo dicimus Ave Maria: gaudium de tanta dignitate Beatae Virgini offerimus, ac si diceremus: O, Beata Virgo Maria, gaude, quia tu tam dignissima Virgo es, ut digne nomineris Maria quasi maris stella sine omni corruptione puerpera.

Tertium gaudium summae gratiositatis offerimus Beatae Virgini, cum dicimus gratia, ac si diceremus: Gaude, Beata Virgo, quia tu Deo summe gratiosa et dilecta es: adeo, quod per te ipse Deus redderet homini gratiam, quam perdidit angelo, teste Lu. I. Invenisti gratiam apud Deum.

Quartum gaudium plenitudinis offerimus, cum dicimus: plena. Ac si diceremus: gaude, quia non solum gratiam perditam invenisti. verum insuper omni gratia, quam Deus quibuscum sanctis praestitit, tu sola universaliter et excellentius plena et possedisti. Unde Hieronymus: Vere gratia plena, quia ceteris per partes datur gratia, Mariae autem se totam insuper gratiae plenitudo.

Quinto gaudium divinae conceptionis offerimus, cum dicimus: Dominus tecum. Gaude, quia meruisti Deum concipere et sic tecum habere tam in mente, quam in ventre. Unde Augustinus in sermone quodam: Dominus tecum non sicut mecum. Tecum enim in mente, tecum in ventre, tecum in utero, tecum in auxilio.

Sextum gaudium supernae benedictionis, cum dicimus benedicta, ac si diceremus: Gaude, quia meruisti maledictionem Evae in benedictionem tibi commutari et toti generi humano. Augustinus in sermone de nativitate Beatae Virginis dicit: Impleta est Maria gratia, et Eva evacata est a culpa. Maledictio Evae in benedictionem mutatur Mariae, mater generis nostri poenam intulit mundo, genetrix Domini nostri salutem attulit mundo. Haec ille.

Septimus gaudium singularis privilegiationis, cum dicimus tu in muliebribus, ac si diceremus: gaude, qui tu sola singulare privilegium inter et super omnes mulieres possides, ut tu sola sis omnium corona et gloria etc. Utpote quae sola tu inter omnes mulieres , meruisti fieri mater et virgo, mater Dei et hominis. Unde canit Ecclesia: Nec primam similem visa est, nec habere sequentem.

Octavum gaudium divinae collaudationis, cum dicimus: et benedictus. Gaudet enim, quod a nobis benediciter in ipsa et per ipsam Deus ex summa erga Deum caritate, sicut et omnes sancti in hoc gaudent, ut Deus glorificetur et benedicatur in ipsis. Iuxta illud Ps.: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Multum ergo ei faciamus gaudium, cum dicimus et benedictus. scilicet Deus tuus filius. Ac si diceremus: et tu quidem, Beata Virgo, benedicta es. Sed sit per omnia benedicimus Deum, qui te sic glorificavit et sublimavit etc.

Gaude ergo in Deo tuo filio. Idcirco Augustinus dicit: Laetare, Maria, letitia inerrabili et proprio cum proprium filium, quoniam talem et tantum pariendo filium utpote Deum verum non subsecta est corruptio. Benedicta ergo tu, et beneditus filius tuus, per quem te gloriosam dominam nostram advocatam in caelis habemus.

Nonum gaudium aeternae fructificationis, cum dicimus fructus, ac si diceremus, gaude, quia per te nobis omnibus fructus datus est. Unde et canit Ecclesia: Benedicta filia tua Domino, quia per te fructum vitae communicavimus. Magnum nimirum gaudium est Beatae Virgini, quod de eius fructu, id est de Christo dulcissime fruunt omnes sancti et angeli. Dicit I. Pet. I. In quem desiderant angeli respicere, et quod ipsa tantum fructum facere meruit etc.

Decimum gaudium virginitatis offerimus, cum dicimus ventris tui. sub au??dicendo virginalis, ac si diceremus gaudeo, quia venter tuus virginalis concepit et portavit verum Deum in ipso tota plenitudine habitantem etc. Unde cum dicimus ventris tui, in memoriam reducimus: quomodo eius sacratissimus uterus virginitatis gloria permanente Deum gestavit, et genuit et post partum Virgo permansit mira suavitate letitiae in hoc eius menti indita. Hoc gaudium prosequendo beatus Augustinus in sermone de nativitate Beatae Virginis ita dicit: Precisum est in Maria illud Evae infelicitatis eulogium??, de qua dicitur, in tristitia paries filios, quia ista in letitia Dominum parturivit. Eva lacrimas, Maria gaudium in ventre portavit. Virgo concepit, virgo genuit. Gratulare Beata Virgo, quia Christus ex solio suo venit in utero tuo, ex sinu patris in uterum dignatus est descendere matris. Laeta igitur Maria gestat instantem exsultans filium amplexatur, et portat, a quo portabatur. Exstat Maria cum concepit virgo gravida, virgo dum parit, et virgo port partum. Exultat Maria et matrem se laeta miratur, et de Spiritu Sancto se peperisse gaudet. O, femina super humanas Benedicta, quae virum omnino non novit, et virum suo utero circumdedit. Haec Augustinus.

Undecimum gaudium mirae dulcedinis, et suavitatis, cum dicimus: hoc mellifluum nomen Iesus. Si enim sancti et devoti magnam dulcedinem capiunt in hoc nomine, quoniam ut dicit Bernardus: Hoc nomen Iesus mel est in ore, melos in aure, iubilus in corde, multo fortius magnum dulcorem et suavitatem capit anima Benedictae Virginis, cum audit hoc dulcissimum nomen devoto corde et ore nominari, unde cum dicimus: benedictus fructus ventris tui Iesus, gaudium similiter et dulcorem offerimus Beatae Virgini. Ac si diceremus: gaude, o, Benedicta Virgo, quia te et ex te istud dulcissimum et mellifluum nomen Ihesus habemus, in quo et tu et omnes sancti laetantur. In quo mira dulcedine devote mentes liquescunt et delectantur, in quo cor tuum sacrum iubilo ineffabili amoris suavitate delibutum, in quo solo nomine oportet omnes salvos fieri credentes. Nam ut scribitur Act. IV.: Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri credentes.

Duodecimum gaudium humanae assumptionis, scilicet a Deo in unitatem pesonae. Cum diceremus: Christus, id est chrismate victus. Hoc enim nomen convenit Salvatori nostro inquantum est homo a persona divina assumptus. Ipse enim fuit secundum humanitatis naturam chrismate et unctione Spiritus Sancti unctus. Iuxta illud Ps.: Unxit te Deus tuus oleo laeticiae prae consortibus tuis. Et ideo in hoc nomine dignificatio humanae naturae in Christo exprimitur, de quo omnes sancti gaudent, ergo a fortiori Beata Virgo. Unde gaudenter canit ecclesia: Felix namque es sacra Virgo Maria, et omni laude dignissima, quia ex te ortus est sol lascive Christus Deus noster. cum igitur dicimus: benedictus fructus ventris tui Christus, gaudium ei cumulamus, ac si diceremus: gaude, o, Beatissima Virgo Maria, quia per te et ex te habemus, ut humana natura tantum dignificaretur in tuo filio, ut videlicet Deo uniretur in unitate personae, per te habemus Deum fratrem nostrum et nostrae naturae participem, ex te assumpta est ista caro divitati unita. In tuo utero sacro factum est, ut Deus fieret homo, verus Christus unctione Spiritus Sancti plenus. Iuxta illud Ioh. I. Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratia et veritate.

Ecce igitur, o, fidelis et decora anima. O, cor humanum amore Beatae Virginis inflammatum pensa diligenter et adverte, quoniam multiplex gaudium offers, et accumulas ipsi Benedictae Virgini Mariae, cum eam devote salutas angelica salutatione. uid enim aliud, quoniam coronam quandam stellarum XII ei offers, tamquam sertum rosarum XII, quo Benedicta Virgo gloriatur et laetificatur. Quomodo creder potes, quod te ipsa pro tot gaudiis ei oblatis non laetificet et non resalutet in praesenti per gratiam et in futuro per gloriam. Evangelia ergo coronare frequenter Beatam Virginem salutare, hac gloriosissima et summe sibi placita et laetabunda salutatione, ut valeas eius gratiam habere.

Ad praemissa facit, quod multotiens(?) visum est in miraculo, quod dum Beata Virgo salutaretur a sibi devotis, apparuit quasi virgo pulcherrima Virgo astans, et ad singulas salutationes se inclinans et quasi rosas colligens serto quoque propria manu aureo filo colligans, et tandem capiti suo imponens coram omnibus angelis et sanctis gloriando dixit: Hoc serto coronavit me iste mihi devotus famulus etc.

Ut autem finem huic partis sermoni faciam, referam pro aedificatione miraculum quondam narratione dignissimum, quod quidem a fide dignis relatum percepi et publica a plerisque praedicatione promulgatum.Mulier namque quaedam Beatae Virgini multum devota cum frequenter diceret Ave Maria summa devotione apud se haec saepius voluebat cogitatio. Quae videlicet verba ex verbis salutationis magis commoverint ad gaudium et nunc commovere habeant cor Benedictae Virginis. Cui quadam vice oranti apparuit piissima Virgo Maria, et dixit, ut: „Tuae devotioni satisfaciam, in qua mihi summe complacet. Et tibi revelare curavi, quod desideras.”

„Scito, quod super omnia cor meum laetatum est et gaudio repletum ad illa verba, cum qudivi, secundum angelum dicentem: Dominus tecum. Hoc autem et rationi consonat, tamquam per illa verba expressius annunciabatur dominica conceptio, cum dicitur: Dominus tecum, scilicet in mente et in ventre, ut patuit supra per doctores. Alia autem verba ??? sic expresse dominica incarnationem et conceptionem Beatae Virginis activam insinuant, sicut claret consideranti. Sed quoniam ipsa Beata Virgo summum gaudium in hoc habebat, quod Deum concipere merebatur et Dei mater efficiebatur, prout probat Albertus Magnus super „missus est”, et patebit infra *li. II. parte II., ar. I. ca. I. *, ergo sequuntur revelationem fore veram.”

Tandem Beata Virgo praedicte mulieri loquendo addidit, et ait: „O, carissima famula, mando tibi, ut quotiens, cumque dicere habes Ave Maria, cum perveneris ad illa verba: Dominus tecum, plane et morose ipsa verba proferas, et ibi cordis et corporis genua ac cervicem flectere studeas sciens, quod tantum gaudium meo cordi sic faciens pro tua devotione accumulas per verba praemissa, quod quasi iterato conciperem filium meum, Dominum Iesum. In fine denique addas et dicas: Sancta Maria, mater Dei et Domini nostri Iesu Christi, ora pro me et pro omnibus peccatoribus. Et hoc similiter morose et devote, quia tantum mihi haec deprecatio placet, et tantum gaudet cor meum in subveniendo peccatoribus, ac si iterato filium meum parerem.” Haec dicens mira suavitate relicta in corde mulieris evanuit Beata Virgo ab eius visione. Et haec mulier quoad vixit, devote observavit.

Hoc etiam reliquum rationi recte concordat, quia cum peccator homo Beatam Virginem devote salutat et ad sibi subveniendum exorat, Beata Virgo gratiam infundendo filium spiritualem denuo parit ad vitam aeternam, cum peccatorem a peccatis revocat per gratiam, et ad viam salutis reducit, vel si iustus est, in iustitia confirmat et perseverantiam praestat. Cum igitur ex Christus Dominus ob hanc causam de ea natus sit, ut homines in caelestre regnum renascantur, non dubium, quin ipsa Beata Virgo in his praemissis gaudeat, et ei summe complaceat.

O, igitur omnes fideles animae, omnes devoto corde exsistentes unumquemque vestrum convenio. Omnibus clamo. Et utinam clamor meus omnium resonet in auribus! Salutate, salutate, salutate humiliter, devote et frequenter Beatam Virginem! Salutate, virgines, salutate coniugati,viduae etpauperes et divites, magni et parvuli, adulti, iuvenes et senes! Omnes quoque cuiuscumque conditionis peccatores et iusti. Scientes quam per eam gratiam habebitis in praesenti et gloriam in futuro praestante Domino.