Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

PH 091. De sanctis infra Pascha et Pentecosten II.

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XCI.]


Ad idem sermo ex evangelio


Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Ioh. XV. et in evangelio hodierno. (A)


In quibus Salvator docet, quod si volumus fructum aeternae salutis facere, debemus in Christi Iesu charitate et gratia manere. Et ratio, quia ut Richardus de contemplatione li. III. c. ultimo dicit: Sine gratia Christi non sufficit homo ad cognitionem veritatis, nec erigitur ad intellectum sui conditoris, nec sufficit ad amorem virtutis. Exempli gratia, sicut oculi hominis non possunt cognoscere colorem sine lumine, nec possunt delectari in pulchritudine coloris sine lumine, eo quod ut dicitur II. De anima: Ad videndum colores requiritur medium illuminatum vel lumine actuatum (?), sic homo sine lumine gratiae Christi nec Deum cognoscit, nec in Deo delectari sufficit, et per consequens non potest fructum salutis germinare ipso Salvatore teste, ubi supra: Sine me – inquit – nil potestis facere. Chrysostomus: Sicut terra non germinat sine pluvia, sic nec homo sine Dei gratia. Merito ergo dicit Salvator: Qui – inquit – manet in me, et ego in eo, hic – et non alius – fert fructum. Sic fecerunt et fructificaverunt sancti Dei, et ideo de ipsis legitur hoc evangelium. Iuxta ergo verba haec sancti evangelii Salvator noster hortatur nos ad tria, quae debemus facere exemplo sanctorum. Primo ut in Christo maneamus. Secundo ut Christum in nobis manentem habeamus. Tertio ut ad beatitudinem caelestem fructum afferamus. Unde tria mysteria hic declaremus:

Circa primum de nostri in Christo mansione accipiamus pro documento conclusionem, quod omnis fidelis ut valeat fructum salutis afferre, tenetur in Christo manere. Quod claret ex evangelio hodierno, ubi Salvator triplicem ponit similitudinem:

Primam de vite, dicens: Ego sum vitis vera. Simon de Cassia: Dominus loquitur per similitudinem, ut trahat ad veritatem. Quaeritur ergo circa hoc: Quomodo Christus dicitur vitis vera? Respondetur, quod – ut dicit Lyra – ista similitudo competit Christo ratione suae humanitatis, unius enim naturae sunt vitis et palmites. Dicitur ergo Christus vitis secundum humanitatem, in qua natura est similis fidelibus. Nam secundum deitatem et ipse cum Patre agricola vel cultor est, ut ait Augustinus in homilia. Sed cur dicit se veram vitem? Respondet ibidem Augustinus, quod ad differentiam Synagogae, quae non fuit vitis vera tunc, sed conversa in pravum fecit labruscas,1 id est uvas silvestres et amarissimum vinum et spinas, dum Christum spinis coronavit, et amarissima passione occidit. Unde Augustinus de Synagoga dicit: Nam quo pacto est vitis vera, quae exspectata est, ut faceret uvas, fecit autem spinas, Isa. V. Sic modo heu multi Christiani pro uvis bonorum operum, quae Deus exspectaret, ut facerent, afferunt spinas et labruscas, id est vitia et peccata, quibus Christum rursum crucifigunt, Heb. VI.: Rursum crucifigentes Christum in se ipsis. De talibus conqueritur Christus Iere. II.: Ego te plantavi vineam electam, id est sanctam Ecclesiam, omne semen verum, id est verum Christianum, quomodo ergo conversa es in pravum mihi. Haec ibi.

Quare autem assimilavit se Christus viti potius, quam alicui alteri arbori? Respondetur, quod primo propter deformem speciem, quia vitis est arbor deformis, quasi scabiosa, sic Christus in passione, Isa. LIII.: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, sed ut leprosum. Secundo propter liquorem vel humorem, quia sicut de vite cum scinditur, manat liquor, sic de Christo in cruce scisso emanavit liquor triplex, scilicet sanguis ad redemptionem, aqua ad ablutionem et lacrimae ad iustificationem et peccatorum nostrorum remissionem. Si enim lacrimae Magdalenae sibi ipsi obtinuerunt peccatorum remissionem, multo magis lacrimae Christi nobis. De quibus Heb. V.: Cum clamore et lacrimis offerens se exauditus est pro sua reverentia. Tertio propter fructus saporem, quia sicut vitis plantata in terra et bene culta facit fructum dulcissimum, de quo fit vinum sapidissimum, sic Christus si fuerit plantatus in terra cordis nostri bene culti per poenitentiam, facit in anima nostra dulcis desiderii fructum, Can. II.: Fructus eius dulcis gutturi meo. Origenes: O Domine, attolle desiderium meum, ut attingam dulcem fructum tuum. Ex quo quidem fructu propinatur nobis vinum triplex, scilicet [primum] compunctionis quasi vinum minus clarum, Ps.: Potasti nos vino compunctionis; secundum vinum divini amoris, quo anima inebriatur et laetificatur, Ps.: Vinum laetificat cor hominis, et hoc est tamquam vinum clarum; tertium vinum tamquam rubeum sacramentalis communionis, in quo bibitur sanguis Christi rubeus, Ioh. VI.: Sanguis meus vere est potus etc. Optime ergo Christus assimilatur viti. (C)

Secundam similitudinem posuit Salvator in evangelio de cultore dicens: Et Pater meus agricola est. Sed quaeritur, quomodo dicatur Pater agricola vel cultor vitis, quae est Christus, qui nec purgationem a peccato habere potuit, quoniam peccare non potuit, nec indiguit cultura ad faciendum fructum ampliorem, quia in gratia et scientia habituali non profecit, sed totam plenitudinem a principio semper habuit, Ioh. I.: Plenum gratia et veritate, et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Respondetur secundum Lyram et doctores, quod Deus Pater dicitur cultor huius vitis, non circa stipitem, qui est Christus, nisi pro tanto, inquantum gratiae plenitudinem infudit et plantavit in hac vite, id est in Christo homine a principio conceptionis, ut numquam possit arescere, id est deficere in gratia. Sed Deus Pater dicitur cultor magis proprie circa palmites huius vitis, id est circa fideles Christi, quia curam circa eas adhibet. Sunt autem tria genera palmitum, ut colligitur ex evangelio. Quidam [primo] sunt viti adhaerentes, sed non fructificantes, ut Christiani, qui adhaerent Christo per fidem, sed non fructificant per operationem. Et de his dat talem sententiam dicens: Omnem palmitem in me, scilicet manentem per fidem, et non ferentem fructum, scilicet operis meritorii, tollet eum, id est separabit eum, scilicet Pater a beatorum consortio, quia non datur merces beatitudinis nisi operantibus, Mat. XX.(?): Voca operarios, et redde illis mercedem suam. Ambrosius: Non otiantibus, sed operantibus pollicentur praemia caelestia. Augustinus: Qui non laborabit in semine, non gaudebit in messe. Secundo sunt quidam palmites, nec viti adhaerentes, et ideo nec fructificantes, et istos Pater combustioni deputat. Et de his dat talem sententiam Christus dicens: Si quis in me non manserit, mittetur foras, scilicet per abcisionem in morte, sicut palmes, et arescet, et colligent eum, scilicet angeli exsecutores, scilicet divinae iustitiae, et in ignem, scilicet infernalem mittent et ardent, scilicet sine fine, Augustinus super Iohannem: Unum de duobus palmiti convenit: aut vitis, aut ignis; si in vite non est, in igne erit; ut ergo in igne non sit, in vite sit. Haec ille. Tertio sunt quidam palmites viti adhaerentes et fructificantes, de quibus dicit Christus: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Tales Pater purgat, ut fructum plus afferant, gratiam augendo in eis, et magis ac magis mundando ac meritoria opera multiplicando. Unde et infra subdit: In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli; sicut dilexit me Pater, et ego diligo vos, scilicet fructiferos.

Tertiam similitudinem posuit de palmite dicens: Ego sum vitis, et vos palmites. Gregorius: Quot sanctos a principio mundi usque in finem Ecclesia protulit, tot palmites misit. Et sic patet, quod omnis anima fidelis est palmes modo in Christo Iesu, in quo debet manere, si fructum salutiferum vult aggregare, alioquin aeterno igne est comburenda. (D)

Sed quaeritur, qualiter possit homo – et obligatur – facere, ut in Christo maneat veraciter. Respondetur secundum Alcuinum, quod quattuor modis. Primo per fidei verae unionem, I. Ioh. IV.: Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, in Deo manet. Secundo per veram charitatem et dilectionem, I. Ioh. IV.: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet. Tertio per praeceptorum oboeditionem, et hoc tam Deo, quam sanctae Ecclesiae et praelatis. Unde I. Ioh. III.: Qui servat mandata eius, in illo manet. Item (?) VIII. q. I. „Sciendum” Gregorius dicit: Sola oboedientia fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur, etiam si fidelis esse videatur. Videant ergo, qui non servant ieiunia ab Ecclesia praecepta, quia non manent in Christo. Quarto per virtutum conformationem, I. Ioh. II.: In hoc scimus, quoniam in ipso sumus, si in ipso perfecti sumus. Qui dicit se in illo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare, scilicet ipsum imitando in virtutibus, quia ut Cyprianus dicit De XII abusionibus dicens: Non recte Christianus dicitur, qui Christo moribus non aequatur. Sed forte dicis: Ex dicta auctoritate sequitur, quod soli perfecti sancti manent in Christo, et per consequens communes Christiani cum non sint perfecti, non faciunt fructum meritorium salutis, sed damnantur. Respondetur secundum Lyram, quod perfectum dicitur, cui nihil deest, V. Metaphysicorum. Sed hoc dupliciter potest intelligi ad praesens. Uno modo cui nil deest ex his, ad quae tenetur, et sic qui servat praecepta, dicitur sufficienter perfectus, et in Christo manet. Alio modo cui nil deest ex his, quae potest habere, et sic charitas non potest esse perfecta in via, quia semper potest homo quantumcumque perfectus in merito crescere. Unus tamen dicitur altero perfectior, inquantum non solum servat mandata, quae sunt necessitatis, sed etiam consilia. Et quanto plura et strictius servat consilia, dicitur magis perfectus, et per consequens in Christo manere perfectius. Sufficit ergo communiter Christianos esse perfectos quoad observantiam mandatorum, sine quibus nulli est salus et vita in Christo, Mat. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. O ergo Christiane, adverte haec, et stude in Christo manere, ut sis palmes fructuosus, ne succidaris et aeterno igni cruciandus tradaris. (E)

Circa secundum de amorosa inhabitatione Christi in nostro corde accipiamus pro conclusione, quod maxima et mira Christi Iesu erga nos commendatur charitas, cum in nobis habitare dignatur, ut per amorem possideatur. Haec conclusio ostenditur tripliciter:

Primo auctoritate, quia Ioh. XIV. dicit Salvator id promittens: Si quis diligit me, sermones meos servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Super quae verba Bernardus dicit: Tanta Dei nostri dignatio, tanta dilectio circa bene affectam et compositam animam, ut ad eam non solum venire, sed et mansionem facere dignetur ipse Pater et Filius et Spiritus Sanctus; Pater vivificans et roborans, Filius illuminans, Spiritus Sanctus inflammans.

Secundo exemplaritate, quia videmus, quod omnia alia, quaecumque amamus vel desideramus, non statim eo ipso habemus vel possidemus, nam multi amant aurum, sed non eo ipso statim habere possunt aurum; sic argentum, sic regem, sic et ipsum caelum et sic omnia alia. Sed Deus tantae est erga nos dilectionis, ut nulli amanti se ipsum negare velit, sed mox ad inhabitandum in homine et possidendum per gratiam se ipsum offert et donat. Unde Gregorius homilia Pentecostes (?) dicit: Qui Deum plene desiderat, profecto iam habet, quem amat. O ergo mira charitas Christi Iesu, o mira dulcedo eius amoris, quis umquam principum se sic suis offerat famulis?

Tertio inductive declaratur per plura signa monstrata, quod videlicet summe diligit Christus manere in cordibus fidelium. Primo quidem ostendit, quod plus dilexerit habitare in nobis, quam in caelesti regno, in hoc, quod de caelo descendit pro nobis, et incarnatus venit in hanc vallem miseriae ad habitandum in nobis, Ioh. I.: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Unde dicit Iere. XII.: Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam in manus inimicorum. Secundo quod plus dilexit habitare in nobis, quam in angelis, ostendit in hoc, quod ut scribitur Heb. II.: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae (?) in incarnatione. Nec redemit angelos perditos, sed homines. Tertio plus diligere nos monstravit quam proprium corpus et sanguinem, quia totum corpus pro nobis doloribus exposuit, et sanguinem totum fudit, ut nos redimeret ad habitandum in nobis. Unde I. Cor. VI.: Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum, scilicet inhabitantem etc. Quarto plus diligere ostendit nos, quam vitam propriam, quia illam pro nobis posuit. Unde Ioh. XV. ait: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. O ergo Christiana anima! Ut dicit Augustinus: Si piget amare, pudeat te non reamare Christum pro tanto amore.O dulcissime Iesu, quid tibi retribuamus pro omnibus, quae tam amorose retribuisti nobis! Quid laudis, quid gratiarumactionis offeramus? Numquid vis a nobis aurum, argentum aut quaeque bona mundi? Sed audi, devota anima, quid tibi respondeat Christus in Scripturis, Prover. XXIII.: Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant; quod dicit: Hoc solum opto a te, ut des mihi habitaculum in corde tuo. Nam deliciae meae esse cum filiis hominum, Prover. VIII. O peccator, nonne melius est, ut in te habitet Christus, quam habitet diabolus? Praebe ergo Christo cor! (F)

Quaeritur hic: In quali corde prae ceteris diligit Christus manere et vult delectabilius quiescere? Respondetur ut colligitur ex Scripturis: Primo in corde mundo, unde Ps.: Tu autem in sancto, id est mundo habitas, laus Israel. Augustinus li. Soliloquiorum (?): Mundum habitaculum decet te emundans virtus, qui nisi a mundis cordibus poteris teneri atque videri. Item Hugo li. De bono conscientiae: Deus, qui est amator munditiae, cor pollutum peccatis non potest inhabitare. Bernardus: Valde angustum est cor humanum, non potest simul recipere Deum et diabolum per peccatum. Secundo in corde humiliato, Ps.: Cor contritum et humiliatum Deus non despicit, id est diligit. Et Isa. ultimo: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super humilem corde. Nimirum ibi libenter habitant homines, ubi honorantur, Deus autem ab humilibus honoratur, Ecci. III., ergo etc. Tertio in corde pacifico, II. Cor. XIII.: Habete pacem, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Unde Ps.: In pace factus est locus eius. Bernardus: Sicut in pace est locus Dei, ita in ira non nisi diaboli. Quarto in corde devoto, praecipue ad passinem Christi, ideo dicit Christus Can. VIII.: Pone me ut signaculum super cor tuum, scilicet dulciter amando. Hinc Bernardus: O homo, disce amare dulciter, prudenter et fortiter! Nimirum in meditatione amoris et passionis Christi (dcente Psalmo) exardescet ignis charitatis, in qua manet Deus, I. Ioh. IV. O homo, dispone ergo in te cor mundum, humile, pacificum et devotum, ut inhabitet Christus. (G)

Circa tertium principale de multi fructus in Christo aggregatione quaeritur: Unde vel qualiter homines in Christo manentes dici possunt facere multum fructum, et (?) cum unicam beatitudinis mercedem unusquisque promereatur? Respondetur, quod merito dicitur multum fructum facere homo in Christo manens praecipue triplici ratione.

Primo ratione multi fructus Spiritus et eius operationis, quia Beda super Iohannem, ut habetur de poenitentia dist. II. „Si quis semel” §: Quaerendum est – dicit –, quod Spiritus Sanctus manens apud fideles facit, ut multis bonis insistant actibus, voluntariam paupertatem diligant, et mansuetudinem pro aeterno desiderio lugeant, esuriant et sitiant iustitiam, misericordiam, munditiam et pacem amplectantur, sed et pro observatione iustitiae persecutionem pati non vereantur, elemosynis, orationibus, ieiuniis ceterisque fructibus Spiritus insistere desiderent. Haec Beda.

Secundo ratione multi fructus beatitudinis et caelicae retributionis, quia per quodlibet opus meritorium homo in Christo manens promeretur quidem unicam beatitudinem caelestem, scilicet Dei visionem, in qua sunt multa, immo omnia bona, cuius multi sunt fructus delectabiles et innumerabiles. (H)

Sed forte optas scire: Quales sunt isti fructus in caelo, quibus beati omnes et singuli pro modo suo fruuntur? Ad quod nota, quod Anselmus in li. simililtudinum plurimos eorum enumerat secundum alphabetum. Primus est amor vel amicitia sine odiositate. Secundus fructus est bonum optatum sine defectione. Tertius certitudo securitatis sine timore. Quartus est deliciositas sine anxietate. Quintus est efficacia potestatis sine contrarietate. Sextus est formositas gloriosa sine omni turpitudine. Septimus est gaudium sine moerore. Octavus fructus est honor sine fastu superbiae. Nonus est immortalis iuventus sine infirmitate. Decimus est claritas sine tenebrositate. Undecimus est libertas sine servitute. Duodecimus est melodia sine attaediatione (?). Tredecimus notitia omnium sine errore et oblivione. Decimus quartus opes sine egestate. Decimus quintus pax sine perturbatione. Decimus sextus quies sine omni fatigatione. Decimus septimus regnum cum Christo sine amissione. Decimus octavus satietas sine fastidiositate. Decimus nonus triumphus et tripudium sine intermissione. Vigesimus visio Dei clara perpetuo sine fine.

Tertio homo in Christo fert multum fructum ratione multae, immo infinitae durationis, quia omne gaudium et quodcumque praemium durabit in perpetuum, et sic tempore a parte post infinito. Unde Tullius De officiis dicit sic: Beatitudo caelestis magnis oblectationibus perfruitur, quae nec fine deficit, nec intermissione marcescit, ubi verum sine fine gaudium est sine aliquo taedio, manens semper aeternitas et inspecta sola divinitas efficit, ut beatius nil esse possit. Haec ille. O ergo carissimi, hortor vos et me ipsum, evigilemus, et excitemur de pulvere huius miseriae, ut festinemus ad indicibilia gaudia supernae patriae, ubi regnemus et omnibus bonis perfruamur cum Christo Iesu et omnibus sanctis eius. Amen.


1 Editio: labrustas

5