Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo LXXXI.]

Pro inventione sanctae crucis

Sermo secundus de virtute sanctae crucis ostonsa eius quoque signi valore

Apparebit signum filii hominis in caelo. Mat. XXIV.[1] (A)

Ista verba Salvatoris noster dixit ad litteram de finali iudicio, quo apparebit signum filii hominis. Id est Iesu Christi, qui est filius unius hominis tamen sanctae Virginis Mariae non filius hominem, id est viri et mulieris, ut alii homines. Hoc quippe signum filii hominis est crux sancta et passionis Christi instrumenta, ut clavi et lancea atque sacra eius vulnera in manibus et pedibus ac latere, quae apparebunt in caelo. Id est in aere, qui caelum vocatur in Scriptura persaepe. Sed quia pro hodierna salutifera inventione praeclare crucis Christi ipsa apparuit, ut legitur pro gloriosa victoria in caelo. Id est in aere Constantino imperatori, et tandem manifestata fuit vel inventa hodie, quid voluit Christus ad suam gloriam. Dicit enim in homelia Christi, qui sicut imperatorem regali pompa vexilla praecedunt gloriosa, quibus declaratur eius adventus vel praesentia. Sic Christum regem nobis annunciat ipsum gloriosum vexillum vel signum crucis. Unde ex quo crucis apparitio facta est pro signo hodiernae celebritatis merito pro hoc festo accipimus verba haec pro themate: Apparebit signum filii hominis in caelo. Ex quibus verbis tria mysteria elicimus pro hoc sermone.

· Primum de virtuali crucis apparentia, quia dicitur, apparebit.

· Secundum de signaculi crucis ortu et causa, cum additur signum.

· Tertium de signi sanctae crucis efficacia, quia subditur, filii hominis in caelo. (B)

Circa primum de apparentia virtutis sanctae crucem Christi pro documento accipiamus hanc conclusionem, quae bonus et misericors Deus, ut ostenderet hominem consequi posse salutem. Non nisi per Christi Iesu crucem a principio mundi non destitit revelare sanctae crucis virtutem. Declaratur per varia temporum curricula a principio mundi.

· Primo tempore innocentiae.

· Secundo tempore legis naturae.

· Tertio tempore legis datae.

· Quarto tempore prophetiae.

· Quinto tempore gratiae.

· Sexto tempore sanctae Ecclesiae.

· Septimo tempore consummationis extremae.

Primo tempore innocentiae, scilicet in Paradiso, de quo legitur Bernardus II., quod inter omnia ligna communia, quae ibi Deus produxit de humo constituit duo praecipua ligna in medio, id est lignum vitae, lignum quoque scientiae boni et mali. Quid figuravit lignum vitae in medio paradisi, nisi lignum crucis in medio mundi quo Dominus operatus est salutem. Ps.: In medio terrae operatus est etc.[2] Bernardus super Cantica: crux Christi fuit vitae lignum, quod solum fuit dignum ferre salutem et vitae fructum. Nimirum sicut lignum dicit vitae in Paradiso, quia divinitus accepit hanc vim, ut ex eius fructu comesto corpus stabiliretur sanitate nec infirmaretur nec moreretur secundum Magistrum in II. di. XVII.: Sic lignum crucis a Dei filio Iesu Christo et eius sanguine superfuso accepit hanc virtutem, ut destrueret mortem, et vitam perpetuam sine infirmitate in ressurectione conferret beatam. Unde I. Cor.XV.: per hominem, scilicet Adam, mors et per hominem resurrectio mortuorum.[3] Illud ergo lignum dictum est vitae, quia vitam corporalem conservabat, sed lignum crucis multo fortius dicit et est lignum vitae. Quia non solum vitam naturae, sed et gratiae et gloriae tribuit. In cuius signum Christus in cruce pendens latroni gratiam contritionis infudit et paradisum deitatis primi sit dicens. Hodie mecum eris in Paradiso.[4] Item quid figuravit lignum scientiae boni et mali, nisi crucem Christi, ut volunt docti. Quia ut dicit Magister ubi s: ex eo dictum est lignum scientiae boni et mali, quia in eo ligno homo didicit experiendo, quid et quantum esset oboedientiae bonum et inoboedientiae malum. Sic per crucem Christi experti sumus bonum oboedientiae, quando novimus eum pro oboedientia summae ex altatum ad dexteram patris Phil. II.: Factus est oboediens usque ad mortem crucis propter, quod exaltavait illum. Et inoboedientiae malum, quomodo novimus pro peccato inoboedientiae nostrae Christum tam acerba in cruce passum. Et a fortiori nos si non paenituerimus, sed inoboedientes perseveraverimus. Aeternum incurrere tormentum iuxta dixit Salvator: Nolite flere super me filiae Hierosolymae sed super vos etc.[5] Nam si in viridi hoc faciunt, in arido quid fiet? Bernardus.: Si Deus non pepercit filio, scilicet in poenis crucis quo peccet figmento, id est homini malo infernalibus tormentis. Et sic patet. (C)

Secundo tempore legis naturae revelavit Dominus virtutem crucis, quae hominem oportet salvari per illam, quando praecepit non facere arcam de lignis levigatis, ut salvetur universum semen in ca. Ben. VI.: Omnes enim homines perierunt extra illam existentes. Sic omnes damnabunt, qui crucem Christi refugiunt. Item post diluvium ostendit Dominus virtutem crucis Christi, quando praecepit Abrae immolare filium suum unigenitum. Ben. XXII. Nam sicut illud lignum quo debeat Isaac immolari, ipsemet dorso exportavit in montem. Ibique Abraam colligavit Isaac et posuit super struem lignorum. Et post hoc seminis multiplicatio ei promittitur. Sic Deus pater immolari voluit filium Iesum, ut ipsemet exportaret crucis lignum et super eo poneretur. Et ex hoc multiplicatio fidelium Christianorum fieret. Joh. XII.: Si mortuum fuerit multum fructum adfert.[6] Causa brevitatis plures alias figuras pertranseo.

Tertio tempore legis datae. Exo. XII.: Ostendit Dominus Moysi lignum, quod cum misisset in aquas, scilicet marath,id est amaras, in dulcedinem versae sunt [7]et sic bibere potuit populus. Infra et eas, quo figurabatur, quae per lignum crucis Christi aquae tribulationum iuxta illud Ps.: Salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aquae, id est tribulationes, usque ad animam meam[8] dulcescerent, scilicet omni fideli ex consideratione Dominicae passionis. Iuxta illud quid Gregorius ait: Si passio Christi ad memoriam revocetur nil tam durum, quod non aequo animo tolleretur. Item nunc etiam figuratum est in palo, quo Moyses serpentem suspendit aeneum in heremo et populus, qui mordebatur a serpente intuebatur serpentem suspensum aeneum, mox sanabatur.[9] Numeri XXI. Sicut enim ille serpens aeneus simillitudinem serpentis habebat et tamen sine veneno erat. Sic Christus in simillitudine carnis peccati erat sine veneno peccati. Sicut ergo populus, qui mordebatur a serpente intuebatur serpentem aeneum ligno suspensum et sanabantur. Ita et modo quemcumque momorderit astutia Sathanae intueatur Christum in ligno pendentem et sanabitur. Haec Augustinus in sermone.

Quarto tempore prophetarum revelavit Dominus virtutem crucis multimode pronuntiando. Nam David dicit: Ecclesia teste dicente in gentibus. Regnavit a ligno Deus.[10] Et iterum. Foderunt manus meas et pedes meos et dinumera omnia ossa mea et plura talia.[11] Item Ezech. IX.: Vidi, ecce sex viri – inquit – id est angeli veniebant, et vir unus in medio eorum atramentum scriptoris habebat in lumbis suis. Et dixit Dominus ad eum: transi et signa thau, quid est signum crucis super frontes virorum gementium et dolentium, id est vere poenitentium, quid signatur per fidem Christi formatam. Et illis dixit: transite per civitatem sequentes eum et percutite non pareat oculus vester! Senem adolescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite! Omnem autem super quem videritis thau, id est signum crucis ne occidatis. Plures alias figuras dimitto.[12] (D)

Quinto tempore gratiae, id est carnationis Christi, quando Christus virtutem et passionem crucis apte praedicavit et effectu implevit in passione, ut patet per evangelia omnia. Isto etiam tempore ligni crucis virtutem Dominus mirabile revelavit secundum qui ferunt historiae. Quia cuius esset absconditum a Salomone. Ibi probatica piscina tandem facta infirmi sanabantur tam ex descensu angeli, quam ex virtute crucis Christi ibidem iacentis. Ut patuit sermone I. Bernardi in fine. Vide ibi historiam. Sed quaeritur cur voluit Deus lignum crucis in veteri testamento abscondi in terra et tandem reperiri in probatica piscina. Necnon et postea manifestae figi in calvaria. Ad haec respondetur, quod hoc voluit Deus propter misteriorum congruitatem. Nam primo in veteri testamento abscondebatur in humo ad significandum, quod misterium crucis erat omnibus, et Iudeis absconditum, sed cordibus fidelium revelandum et per memoriam iugem recondens. Iuxta illud I. Cor.: Praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam. Ipsis autem vocatis Iudeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.[13] Secundo quoque in probatica piscina convenienter fuit inventum. Quid dicit a probathon, quod est ovis. Quia ibi Nathanei hostias abluebant ad significandum, qui in illo ligno crucis immolandus erat Christus tamquam ovis in sacrificium. Isa. LIII.: Sicut ovis ad occisionem ducetur.[14] Et per illud lignum lavandae erant sanguine Christi animae nostrae a sordibus viciorum Apocal. I.: dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.[15] Denique tertio in monte Calvariae hoc lignum fixum est. Calvaria quippe est os humani capitis. Dicitur autem locus Calvariae,, qua ibidem rei decapitabantur. Ibi ergo alto misterio lignum crucis fixum fuit convenienter. Quia homo, qui caput suum perdiderat peccato, per illud lignum recuperavit, aeternae damnationis sententia evadendo. O ergo mira Dei sapientia! (E)

Sexto tempore Sanctae Ecclesiae revelata est virtus crucis miraculosae Christi Constantino imperatori, ut patuit sermone I. H. Tunc enim apparet uno illo miraculo praecipue triplex virtus sanctae crucis. Prima, quae ipsa angelos reparavit et laetificavit. In cuius signum signum angeli astabant honorantes signum crucis apparentis cum miro fulgore. De hac crucis virtute Col. I. Pacificans per sanguinem crucis, quae in coelis etc.[16] Secunda virtus eius est, quod coeli ianuam nobis aperuit. Ad quod significandum igneo fulgore rutilans in coelo apparuit. Act. VI. Video coelos apertos.[17] Tertia virtus crucis est revelata, quae mundum illuminavit, scilicet ad fidem Christi veri Dei. Unde ad hoc significandum radiose apparuit, et Christus se ostendit. Quarta virtus, quae victoriam de diabolo et inferno fecit. Unde lris victoriae insignita apparuit et dictum est Constantino: In hoc signo vinces. O itaque carissimi discamus in nobis has crucis virtutes inserere. Nam re vera infelix est ille peccator, qui nullam ex his virtutibus Sanctae Crucis in scipso sentit. Quoniam per peccatam privatur angelica societate et demonibus mancipatur. Item claudit sibi aditum caelestis ianuae et infernum apertum habet. Privat etiam se lumine gratiae et redigit se in servitutem diaboli etc. (F)

Septimo tempore consummationis extremae. Nam ut canit Ecclesia: hoc signum crucis erit in caelo, cum Dominus ad iudicandum venerit. Dicit autem Chris. in homelia de cruce quod Christus crucem non relinquet in terra, sed secum levabit ad caelum glorificando eam. Tanta autem erit gloria crucis, quae solis luminem per eam reddetur obscurum, quam angelorum coetus portabit ad iudicium Domino de caelo veniente etc. Propterea refertur a plerique, quod lignum crucis Christi per hoc potest probari fore vere illud, in quo Christus pependit, si vicis positum in ignem non incineratur nec consumitur Deo bono hoc faciente pro fidei firmamento, quia servatur in iudicio glorificandum. Sed cur sic crux erit in iudicio? Responditur, ut virtus eius toti mundo manifestetur, quia ut Christus dicit per crucem exprobabit Dominus in iudicio omnibus malis et damnandis dicens: Ecce ego – inquit – propter vos homo factus sum. Propter vos alligatus, delusus, caesus et crucifixus sum. Ecce crucem, in qua pro vobis pependi. Ubi est tantarum mearum iniuriarum fructus. Ecce precium sanguinis pro redemptione animarum vestrarum. Ubi est servitus vestra, ego super gloriam meam vos habui. Vos viliorem me omnibus reputatis. Quid pro omnibus beneficiis meis reddidistis, nisi odium et peccati offensas et patibulum, quo me suspendistis etc. Item per eandem crucem Dominus benedicet iustis, quia ut idem Christus ait: Crux nobis totius beatitudinis causa est, quae Paradisum patefecit. Et sic patet virtus crucis pro omnibus. (G)

Circa secundum principale, scilicet de ortu et causa signaculi sanctae crucis. Quaeritur unde ortum est in Ecclesia fideles insigniri per crucis signum. Ad quod respondetur secundum Bartholomeum Brixiensem in glossa super decreto di. XI. c. Ecclesiasticarum, quod signum crucis traxit originem ex veteri testamento. Primo ex hoc, quod Iacob cancellatis manibus pro signo crucisbenedixit filiis Ioseph, Effraim et Manasse circa mortem suam. Bernardus XLVIII. Secundo ex hoc, quod cum angelus deberet occidere primogenita Aegypti praeceptum est filiis Israel utrumque postem liniri de sanguine agni Paschalis ad modum thau lre, quam est ad modum crucis.[18] Exo. XII. Tertio ex hoc, quod Ezech. IX. Dominus dixit angelo de salvandis ab interitu. Signa thau in frontibus virorum dolentium, de quo supra ar. I. sermonis. Quarto additur ex crucis Christi multiplici utilitate in signo, de quo in sequentibus. (H)

Circa tertium ergo de signi crucis in efficacia queritur, utrum signum sanctae crucis sit magnae utilitatis. Respondetur, quod sic patitur per septem utilitates Ab c.

Prima utilitas amoris accensio. Scilicet ad recordationem passionis Christi salvificae in cruce, cuius signum est illius cogitationis monimentum. Exo. XIII. Erit hoc quasi signum in manu tua et quasi monimentum ante oculos tuos.[19] Sicut enim in figura sic praecipiebat filiis Israel recordari per sanguinem agni Paschalis et azyme esum de exitu ex Aegypto, sic multo fortius Christianus non debet oblivisci de salute facta per sanguinem Christi et passionem. Sed signum crucis sit ante oculos nostrae mentis in iuge monimentum recordationis et in manu, id est operae omni surgendo mane et deponendo se in sero. Ut per signum crucis dirigatur in agendis et praeservetur a periculis. Unde Hieronymus ad omnem actum ad omnem incessum, scilicet itineris manus tua devote in faciem pingat crucem, scilicet recordando caritatem et passionem Christi. Proinde solemus crucis signum ponere sic, qui a sursum trahimus manum deorsum et tandem a sinistra in dextra per transversum. Cur hoc sic, nisi ad significandum et recolendum, qui Dominus de coelis descendit propter nos in terram et a sinistris nostrae damnationis per crucem suae passionis duxit nos ad dextram feliciatis supernae, ubi Christus est in dextra Dei sedens. Haec trahuntur ex glo. de conse. di. V. „Numquid”. O ergo Christiane sine crucis signo nil fac! Nec comedere aut bibere debeas! Nam refert Bre. in li. dialo. quod quaedam sanctimonialis intrans ortum comedit lactucam non promisso signo crucis. Et diabolum cum lactucam comedit, qui eam vexavit pluribus diebus. Item legitur in discipulo, quod quidam bibens vinum sine signo crucis diabolum cum vino bibit. Quod non fuisset, si signum crucis praemississet. Sed heu modo potest Christus de multis dicere illud Ps.: Oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde.[20]

Secunda utilitas dicitur benedictio, quia per signum crucis sit omnis benedictio tam in sacramentis, scilicet baptismo et confirmatione, ut de conse.dist. IV. „Postea” signatur in fronte et ibidem dis. V. „numquid” habetur, quod omnia sacramenta signo crucis perficiuntur omnes etiam aliae benedictiones, ut in missa et alibi similiter ratio, quia omnia sacramenta et omnes benedictiones ex passione crucis Christi habent efficaciam. Unde Eusebius: Tota – inquit – nostra salus mentis et corporis provenit ex ligno crucis Christi. Et sic patet. (I)

Tertia utilitas dicitur cautio, scilicet criminum. Unde Bernardus in meditationibus: Si – inquit – pulsat te turpis cogitatio, si premit te caro, si demon paravit insidias, fuge ad signum crucis Christi et liberaberis! Intellige, si pleno corde feceris! Unde Orosius super epistola ad Roma. li. VI. dicit sic: Tanta est vis crucis, ut si ante oculos ponatur, et in mente fideliter teneatur ita, ut ipsam mortem Christi intentus oculus mentis aspiciat, nulla concupiscentia, nulla libido, nullus furor, nulla superare potest invidia. Sed continuo ad eius praesentiam totus ille peccati et carnis fugatur exercitus. Haec ille. Propterea beatus pater Benedictus docuit contra malas cogitationes adhibere signum crucis.

Quaeritur hic utrum signum crucis valeat aliquid homini eunti ad commissionem criminis. Respondetur secundum doct., quod valet ad vitam aeternam directe eo, quod opus quodcumque bonum in peccato mortali factum non est dignum vita aeterna. Ut habetur I.q. I. vide etc. teneamus. Haec etiam valet ad patrocinandum in crimine. Unde Chris. in homelia sic dicit: Vidisti aliquando ad furtum euntem Deum orare, ut prosperetur in furto. Aut, qui vadit ad fornicationem numquid signum crucis ponit in fronte, ut non comprehendatur in crimine. Quid si fecerit non solum non iuvatur, sed amplius traditur, qui nescit iustitia dicens patrocinium dare criminibus. Haec ille. Verumtamen valet ad tempus alta bona et disponendum ad gratiamsicut et bona alia in peccato mortali facta, quia ut dicit Augustinus in enchi.: Nullum bonum innumeratum. Unde de dono timoris li. legitur exemplum, quod valuit hoc signum talibus ad mortem damnabilem evadendam. Cum enim quidam vir bonus cum uxore sua sancte et pacifice viverent, diabolus invidens immisit eis temptationes, ut suspenderent se. Cumque essent ambo nimis tristes alter ab altera causas tristitiae inquirens, respondit vir, quod vellet se suspendere et illa silr in hoc temptari se dixit. Aptatis ergo laqueis, quibus suspenderent se, ait mulier. O Domine bibamus prius unum haustum de illo vino bono, quod habemus in cellario, ut levius moriamur. Placuit viro et allato vino signavit crucis signo et biberunt et omnis temptatio diaboli aufugit ab is adeo, quod cogitaverunt pro toto mundo sehoc nolle facere, sed paenituerunt. (K)

Quarta utilitas dicitur demonum deturpatio. Nam crucis Christi signum demones non possunt sustinere, sed fugiunt, quod testatur primo Origines li. de ritu Ecclesiarum dicens sic: Per crucis Christi signaculum ipsum a nobis infernalem fugamesinimicum. Sicut enim digitis in modum crucis positis canes irritamus et effugamus, ut Plinius dicit in speculo naturali, sicut etiam funibus per transversum ad modum crucis tractis milvos a pullis fugamus et cavemus pullos secundum quod dicit Fotinus in descriptionibus universi. Sic per crucis signum demones fugamus. Secundo hoc idem testatur Chris. dicens sic: Ubicumque demones signunt crucis Dominicae viderint, fugiunt tamquam canestimentes baculum, quo plagam perceperunt. Tertius doctor ad idem est Augustinus super Ioh. dicens: Signum crucis a nobis expellit exterminatorem, si tamen cor nostrum habeat Deum inhabitorem. Idem ubi signum crucifixi cum fide et devotione praecesserit, ibi inimicus non nocebit. Ad haec est slarum exemplum de Sancta Iustina Virgine, quam quidam nobilis concupiscens Cyprianum Magum convenit, ut per demones seduceret puellamad consentiendum. Qui missis demonibus plies ad illam, illa signo crucis se muniens omnes totiens, quotiens veniebant confusos repellebat. Interrogavit Cyprianus demonem, cur vinceretur ab una Virgine Christiana. Respondit: vidi signum crucifixi et extimui. Tandem illi dixit ei: ergo ne crucifixus maior est te. Respondit demon: etiam maior est omnibus. Et sic Cyprianus demoni abrenunciavit, et factus est Christianus. Irati demones volebat Ciprianum affligere, sed et ipse signo crucis se muniens demones effugavit. Et sic patet.

Quinta utilitas dicitur exercitus expugnatio. Unde signum crucis utile est per victoria belli obtinenda. Quid patet ex hoc, quod Constantinus in hoc signo vicit et cruciferi in hoc signo vincunt. Hiero. in epistula ad Paulam et Eustochium: Crucis – inquit – facto signaculo incolumis pertransibit a malignantibus ipse homo. Sexta utilitas signi crucis dicitur formidis fugatio. Dicit enim Ambrosius: fugatur – ait – timor corporalis ubi protegit dulcor Dominicae passionis. Nam contra hoc signum nullum stat periculum. Unde in omni timore signa te signo crucis et securior eris. Ad quod docet Ecclesia dicens sic: per signum crucis de inimicis nostris libera nos Domine! Septima utilitas dicitur gratiae et tandem gloriae gratulatio. Iuxta illud Ps.: Virga tua et baculus tuus, scilicet crucis ipsa me consolata sunt.[21]Ambrosius hoc signo coelum aperitur et gratia datur. Ideoque Orosius super epistola Ro. li. V. dicit, quod tanta est vis crucis Christi, quod non solum praesenti et futuri, sed etiam praeteritorum saeculorum et non solum humano ordini, sed etiam caelestibus virtutibus sufficiat. Et per consequens perpetua gaudia augeat. O ergo carissimi! O Christianae animae honoremus et adoremus crucem Christi, ut habeamus gratiam et gloriam et omne bonum! Amen.



[1] Mt 24,31

[2] Ps 73,12

[3] 1Cor 15,21

[4] Lc 23,43

[5] Lc 23,28

[6] Io 12,25

[7] Ex 15,25

[8] Ps 68,2

[9] Nm 21,7-9

[10] Ps 46,9

[11] Ps 21,17

[12] Ez 9,2-6

[13] 1Cor 1,23

[14] Is 53,7

[15] Apc 1,5

[16] Col 1,20

[17] Apc 7,55

[18] Ex 12,7

[19] Ex 13,9

[20] Ps 30,13

[21] Ps 22,4