[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis
Sermo LXXVII.]
Pro sanctis apostolis Philippo et Iacobo apostolis
Sermo secundus de sacro evangelio, quod legitur in hoc festo
Ait Iesus discipulis suis: „Non turbetur cor vestrum, neque formidet: creditis in Deum, et in me credite.” Ioh. XIII.[1] et in evangelio hodierno. (A)
Christus postquam in cena ultima praedixit sui per discipulum traditionem et suam passionem atque Petri negationem, ne discipuli dilecti totaliter essent in desolatione pro morte magistri, tamquam pius magister confirtavit discipulos verbis sacris fidei dicens: Non turbetur cor vestrum, neque formidet, scilicet pro imminente tribulatione, creditis in Deum, qui omnia potest, et in me credite, quod dicit, quia sum Dei Filius, qui possum salvare vos, et ad aeternam beatitudinem perducere. Propter quod subdit: In domo Patris mei mansiones multae sunt etc.[2] Ex quo autem hoc sacrum evangelium legitur in hoc festo beatorum Philippi et Iacobi apostolorum. Ad ipsorum ergo honorem de hoc evangelio locuturi tria mysteria praecipua consideremus, quae in ipso tanguntur, et sic cetera prosequamur:
· Primum mysterium dicitur turbationis prohibitio, ibi: Non turbetur etc.
· Secundum dicitur confortationis remediatio, ibi: Creditis in Deum etc.
· Tertium dicitur divinae visionis assecutio, ibi: Ego sum via, veritas et vita (B)
Circa primum de turbatione quaestio occurrit, utrum homini Christiano liceat turbari. Ratio quaestionis, quia Christus admonuit pluries discipulos suos, ne turbarentur. Unde Matth. XXIV. praedicens persecutiones eorum dixit: Videte, ne turbemini![3] Et in praemisso themate ait: Non turbetur cor vestrum etc. Et Mat. X.: Nolite – inquit – timere eos, qui occidunt corpus etc.[4] Denique et Prover. XII. scribitur: Non contristabit iustum, quidquid ei acciderit; impii autem replebuntur malo.[5] Et pro exemplo claret in istis apostolis, qui non sunt turbati in passione mortis pro Christo. Nam de beato Philippo legitur, quod
[1] Ioh 14,1; Cf. Ioh 14,27
[2] Ioh 14,2
[3] Mt 24,26
[4] Mt 10,28
[5] Prv 12,21