Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

Pro Sancto Georgio sermo II

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo LXXII.]


Pro Sancto Georgio sermo II. de militia Christi


Labora sicut bonus miles Christi Iesu. II.Tim. II.1 (A)


Exquo omnis Christianus est miles Christi contra vitia, contra quae in baptismo promisit se pugnaturum. Ut ergo praemium caeleste adquirat, debet fideliter laborare in ista militia, quam ut dicit idem Apostolus epistola et c. eisdem: Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit. Et Iob. VII.: Militia est vita hominis super terram et sicut dies mercennarii dies eius,2 eo, quod post laborem pugnaeque geritur in hac vita contra vitia merces est recipienda in caelesti gloria. Beatus vero Georgius peroptime militavit Christo Iesu. Unde de eo dicit Ambrosius in praefatione: Georgius fidelissimus miles Christi dum Christianitatis professio silentio te geret, solus inter Christicolas intrepidus Dei Filium est confessus. Ideoque iuxta praemissa verba apostoli omnes et singuli Christiani adhortantur ad ipsius Sancti Georgii imitationem, ac si diceretur, Labora, scilicet o Christiane, sicut bonus miles Christi Iesu, scilicet exemplo beati Georgii et cetera. In quibus verbis beatus ipse Georgius in exemplum proponitur et commendatur de tribus iuxta quae tria misteria declaremus:


Circa primum de labore salvifico accipiemus conclusionem ex Glossa super Judith XVI., simulque super ps. CIII. sic: Miles Christi non debet esse ociosus, sed ad adquaerendum laboris praecium, quo regnum Dei possidetur exemplo Christi sit studiosus. Sic nempe laboravit beatus Georgius, Nimirum quemlibet Christi militem vel Christicolam ad laborandum pro obtinendo regno Dei potissime inducunt tria:


Primum est consideratio laboris in rege, ubi enim rex laborat, indignum est, quod miles quiescat. Christus autem ab infantia semper fuit in labore nostrae salutis. Nam Augustinus dicit et communiter tenetur a doctoribus, quod tota vita Christi a principio suae conceptionis crux fuit et quoddam martirium, quoniam semper praevidebat suam passionem futuram, et haec pro nostra salute, unde mox, ut natus est, cepit plorare. Iuxta illud Sap. VII.: Primam vocem omnibus similem emisi plorans.3 Tandem octavo die nativitatis cepit sanguinem pro nobis fundere in circumcisione, et tandem adhuc infantulus fugit in Aegiptum propter Herodis persecutionem, et a iuventute cepit laborare praedicando, sudando, discurrendo, esuriendo et cetera pro nostra salute, ut merito in persona eius diceret Ps: Pauper sum et in laboribus a iuventute mea.4 Et quod maximum est, laboravit sustinens, scilicet pro nobis opprobria et verbera, penas varias et tormenta usque ad mortem. Isa LIII.: Pro eo, quod laboravit anima eius.5 Dignum est ergo et nos, Christi milites laboremus pro nostra salute ad exemplum imitandum regis. Sed heu Christus rex hodie videns multos Christianos torpere a labore salutis potest dicere illud Isa. XLIX.: Invacuum laboravi sine causa et frustra consumpsi fortitudinem meam.6 Proinde Ambrosius in Hexaemeron, ut habetur li. Originalium, movet quaestionem talem: Cur Deus cetera creata faciens dixit tamen et facta sunt? Faciens autem hominem specialis accedit hortatio dicens: Faciamus – inquit – hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et respondens subiungit idem dicens sic, ut tamquam laborantis Dei in huius munere creaturae, scilicet humanae significetur operatio. Deus quidem expers laboris est, sed tamen Scripturae verbo quodam aliud, nisi studiosa eius operatio circa hominem designatur. Ergo si Deus maiori studio te, o homo, creavit, cur ipse tui studium derelinquis? Si Deus in te laboravit, qui laborare non novit, et praeterea pro te natus et passus est, Deus laboravit et sudavit. Cur ergo ipse fugitans es laboris? Haec ibi. Et sic patet. (C)


Secundum est consideratio in milite. Nomen enim militis nomen est strenui exercitii et laboris providi. Unde secundum Papiam miles dictus est quasi ’unus ex mille electus’. Condita enim civitate a Romulo mille pugnatores elegit quos a numero milites vocavit. Tales quippe debent esse strenui, experti, providi et moribus praediti et venusti. Debet ergo miles Christi laborare semper pro sua salute aeterna, ut enim ait Ps.: Qui in labore hominum non sunt cum hominibus non flagellantur.7 Bernardus: Qui in labore hominum non sunt, in labore non hominum, sed daemonum flagellabuntur. Et est quippe labor quidam angelorum, scilicet amare et laudare Deum, et est alius labor hominum, ut bona opera virtutum facere. Est etiam alius labor daemonum et eorum membrorum, ut superbire, luxuriari, avare rapere et inique agere. Jere. IX.: ut inique agerent, laboraverunt.8 Illi ergo qui sunt in labore angelorum, cum angelis remunerantur in caelo. Matt. XXII.: Erunt sicut angeli Dei in caelo.9 Illi autem, qui sunt in labore hominum, cum hominibus electis erunt vel remunerandi in patria vel pro venialibus flagellandi in purgatio, I. Cor. III.: Ipse autem salvus erit quasi per ignem.10 Sed illi, qui sunt in labore daemonum, flagellabuntur cum daemonibus in inferno. Matth. XXV.: Ite maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius.11 (D)


Hic quaeri potest utrum negligere bona opera sit peccatum mortale? Respondetur secundum fratrem Angelicum de Clava., in Summa concorditer Thomas II. II. q. LIV., quod si quis omittit ex neglegentia facere illa opera ad quae tenetur de praecepto vel ex officio in his, ubi versatur notabile damnum sibi conmissorum, sic est mortale de sui natura. In aliis autem, qui non sunt de praecepto, est veniale, ut patet XXV. dist.§. Alias autem ea demum, et hoc verum, nisi voluntas intantum sit remissa circa ea, quae sunt Dei, ut totaliter a caritate Dei deficiat, quia sic est mortale, et hoc praecipue contingit, quando negligentia boni operis sequitur ex contemptu. Alioquin si fiat ex defectu fervoris et non ex contemptu, non iudicatur mortale. O ergo, homo, operare bona, dum potes sciens, quoniam nec opus, nec ratio est apud inferos, quo properas.12 Eccs. IX. (E)


Tertium est consideratio magnitudinis in mercede, quoniam ut scribitur I. Cor. III.: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum laborem.13 Non dicit: secundum suam voluntatem, quia non sufficit voluntas, nisi assit facultas, dum scilicet et quantum potest. XV. q. I. „Si quis non”: Nec dicit: secundum suum fructum, quia saepe predicator vel confessor de contingentibus nihil omittens propter maliciam auditorum, non facit fructum. Sed dixit: secundum suum laborem, quia ut scribitur extra de renu. nisi cum.: Bonus labor licet quandocumque caret fructu, non tamen caret merito, quia reddet Deus mercedem laborum sanctorum suorum teste Scriptura. Haec ibi. Sed quoniam haec merces in caelo est talis et tanta, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.14 I. Cor. II. Ergo carissimi, dum tempus habemus, operemur bonum, quod tempore suo metemus. O anima Christiana, cur non evigilas, quid torpes otio? Intuere Christum Iesum crucifixum et eius imitatione accinge te strenue ad laborandum pro salute. (F)


Circa secundum principale de militia bona quaeritur, utrum militiae exercitium sit bonum et licitum atque vitae aeternae meritorium et Deo placitum. Ad hoc respondet Augustinus scribens ad Bonifacium XIII. q. I. dicens sic: Noli extimare neminem Deo placere posse, qui armis bellicis ministrat. In his erat David, cui Dominus tam magnum praehibuit testimonium. In his etiam illius temporis plurimi iusti: Puta Iosuae, Abner, Ioab et multi milites David et Iudas Machabeus. In his erat sanctus ille centurio, qui Domino dixit, Matth.VIII., Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum etc.15 Haec ibi. Idem Augustinus lib. de Verbis Domini et notatur eadem XXIII. q. I. c.: Militare – inquit – non est delictum, sed propter praedam militare peccatum est, nec rem publicam gerere criminosum est, sed immo rem publicam agere, ut divitias augeas gloria iniuste. Licitum est enim divitias augere iuste, sed ut iniuste divitias augeas, sic militare videtur – inquit – esse damnabile. Haec ibi. Ex dictis patet responsio, quod ars militiae licita est, si fiat bdebito modo. (G)


Notandum tamen pro clariori elucidatione propter simplices, quod ut colligimus ex scripturis, tres sunt praecipue reges et domini generaliter, qui varios habent milites, varie illis militantes et varia ab illis stipendia accipientes pro sua militia:


Primus est diabolus. Ipse enim rex super omnes filios superbiae.16 Iob. XLI. Iste habet milites suos, videlicet omnes, qui illi deserviunt per varia peccata contra Christum. Hi praefigurati sunt per milites Christum crucifigentes, de quibus Ioh. XIX.17 Tria dicuntur, quae fecerunt Christo Domino.

Primum est, quod illuserunt eum plectentes, spineam coronam et imponentes capiti eius et alapas illi dantes dixerunt: Ave rex Iudaeorum!

Secundum est, quod vestrimenta Christi spoliaverunt et diviserunt inter se mittentes sortes.

Tertium est, quod Christum Iesum crucifixerunt. Haec tria decreta vel capitula servanda mandavit vel statuit diabolus suis militibus. Primo Christum in paupere illudere vario modo calumniando et opprimendo. Secundo spoliari in temporali superbia. Tertio crucifigere, scilicet mutilando, occidendo vel verberando quo ad personam. Haec quidem milites facere heu hodie super pauperes homines consueverunt. Sed qualia stipendia pro suis laboribus exsolvat iste rex diabolus, audi Apostolum dicentem ad Ro. VI.: Stipendia peccati est mors.18 Et Isa. V.: Vae, qui praedaris, nonne et ipse praedaberis,19 scilicet in morte, quoniam talium corpus praedabitur terra, res adquisitas mundus, animam diabolus, donec resuscitato corpore totaliter corpus et animam possideat diabolus.

Secundus rex est mundus, id est mundalis princeps vel dominus, qui habet milites ad defensandum rem publicam, de quibus Lu. III.: Interrogabant eum, id es Iohannem Baptismam, et milites dicentes: Quid faciemus, scilicet ut salvari valeamus. Quibus ille ait: Neminem concutiatis,20 scilicet vi opprimendo iniuste. Quo notatur prima regula militum, nam oppressores pauperum latrones potius censentur, quam milites. Augustinus: Semota iustitia quid sunt regna nisi latrocinia. Subdit Iohannes dicens ibidem: Neque calumniam faciatis,21 scilicet in iudicio imponendo falsum crimen et sententiando, ut sic extorquere valeatis bona aliorum.

Quo notatur secunda regula. Item subiungit: Contenti estote stipendiis variis,22 scilicet quae iuste debentur vobis pro defensione patriae ut a subditis amplius non extorqueatis invictualibus et aliis rebus. Quo notatur tertia regula militum. (H)


Tertius rex est Christus, de quo Apoc. XIX. dicitur, quod est rex regum et dominus dominantium, qui habet milites omnes, videlicet Christi fideles. Unde omnibus dicit Apostolus in themate: Labora sicut bonus miles Christi Iesu. Hinc Hugo de Sacramentis li. I. parte I. c. II. dicit sic: Verbum incarnatum rex noster est, qui in hunc mundum venit cum diabolo pugnaturus. Omnes autem sancti, qui ante adventum eius fuerunt, sunt milites ante faciem regis praecedentes. Qui autem postea venient usque ad finem mundi, sunt milites suum regem subsequentes. Et ipse rex medius est in exercitu suo hincinde vallatus et stipatus agminibus suis. Haec ille. Debemus ergo militare Christo. Istis autem Christus tria capitula in decreto statuit cum ait Mat. XVI.: Qui vult venire post me, scilicet tamquam miles sequens rege min proelium, abneget semetipsum,23 id est suavitia et pravas concupiscentias, ut exponit Gregorius: Ecce primum capitulum regulae militum Christi, quia ut ait Apostolus Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum viciis et concupiscentiis. Sequitur: Et tollat crucem suam, 24 videlicet poenitentiam agendo de omnibus peccatis. Et in hoc tangitur secundum capitulum regulae. Additur et sequatur me,25 scilicet in virtutum imitatione usque ad mortem perseverando. Ecce tertium capitulum. Et ibidem post pauca promittit talibus stipendia vitae aeternae dicens: Filius enim hominis venturus est in gloria patris, scilicet cum angelis et tunc reddet unicuique etc.26 Ad haec accipiamus hanc quaestionem: Dic mihi secundum conscienrtiam tuam, o miles Christiane, quis e sexpertus in bello ex teipso? Quid est illud, quod virum militarem formidare facit et summe enervat in congressu belli, ut mori timeat, et per consequens pusillanimis effectus fugiat? Utique si sane sapis et rationabiliter nil istud tam vehementer efficit, quam conscientia peccati mortalis et damnabilis. Ut enim ait Bernardus et autor li. de Int. conver.: Rea conscientia semper est timida. Nam si miles Christi securam haberet conscientiam, non timeret mori pro Christi caritate. Sed quoniam ream in se recognoscit conscientiam, mox pertimescit homo etiam ad sonitum tonitrui, immo ut scribit Prover. XXVIII.: Fugit impius nemine persequente, iustus autem absque terrore ut leo erit.27 Sic impavidus miles Christi is est, qui sine peccato vivit, quia post hanc vitam sperare potest de caelesti gloria. Unde idem auctor li. de Conver. in. dicit: Nulla maior et tristior poena in mundo, quam perturbata conscientia.Et per contrarium nullum verius et maius gaudium in mundo habetur, quam in bona conscientia. Prover. XV.: Omnes dies pauperis, id est peccatoris mali sunt. Secura autem mens quasi iuge convivium.28 (I)


Circa tertium principale de complacentia, videlicet militum Christi apud regem ipsum Dominum Iesum. Ex quo haec, scilicet summa felicitas est Christiano militare gratuite et complacere summo regi, Christo. Ideo quaeri potest: Quae consueverunt milites facere acceptos et lucrativos sive prospere fortunatos apud reges suos vel dominos, ut scilicet per haec et nos, milites Christi edoceamur, qualiter nostro regi Christo in nostra spirituali militia complaceamus? Ad haec pro conclusione accipiamus illud, quod scribitur LIX. dist. c. „Si officia” dicente Urbano papa sententialiter, quod si in militia seculari gradatim promoventur homines ad honores, multo fortius in militia spirituali debent promoveri per virtutes ad honores caelestes. Advertendum ergo pro responsione, quod apud reges et principes mundanos tria potissima faciunt milites complacere et donaria prospere lucrari vel accipere ab illis, vel officia, aut procuratores adquaerere, sic et apud Christum regem.

Primum est fidelitas in obsequando, nam principes diligunt milites fideles, quos expiuntur in minoribus et tandem constituunt super multa tales. Sic et Christus diligit in suis fidelitatem promissam in baptismo observari, quos probans in istis modicis, id est temporalibus constituit tandem super multa, id est super caelestia regna vel bona ipso teste Mat. XXV.: Euge, serve bone, fidelis, quia in pauca fuisti fidelis super multa te constituam. Intra in gaudium domini tui.29

Secundum est voluntas in concordando, scilicet et implendo omnia, quae dominus vult vel mandat. Ut enim ait Catho. „Concordia” I.: concors voluntas nutrit amorem. Sic Christus rex illos diligit, qui per omnia in voluntate sibi conformes sunt, ut impleant omnia sua praecepta et talibus confert gratiae suae dona et caelestia regna. Ioh. XIV.: Si diligitis me, mandata mea servate et ego rogabo patrem et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in sempiternum.30 Et Ioh. XV.: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ergo praecepta Patris etc.31

Tertium est strenuitas in militando pro rege usque ad vulnera et mortis pericula se exponens pro regis voluntate, quod solet fieri in bello. Unde commune est proverbium dicens: Si servis, ut vis, dabo tibi, quod volo. Si servis, ut volo, dabo tibi, quod vis. Hinc Prover. XXII.: Vidisti virum velocem in opere suo?32 Lyra I.: Strenuum et promptum coram regibus stabit, quia reges volunt talem ministrum. Sic et Christus vult strenue suos militare contra peccata usque mortem. (K)


Sed praedictis praevalet timor Dei, quoniam qui plus timent dominum temporalem, quam Deum, et plus in illo confidunt, quam in Deo, qui et pro illo negligunt salutem animae suae, et prompti sunt ad offendendum Deum quocunque peccato, tales non prosperantur, quia animam perdunt propriam et per consequens in maximo damnum patiuntur. Nam Matt. XVI.: Quid prodest homini, si universum mundum lucretur, animmae vero suae detrimentum patiatur?33 Item quia tales frequenter Deus iusto iudicio punire solet in hac vita dupliciter: Primo iram domini vel regis sui contra illum concitando, quoniam ut habetur Prover. XXI.: Cor regis in manu Domini, quocunque voluerit, vertet illud,34 ut videlicet sic puniatur per quod peccavit. Secundo fortunam adversam immittendo. Narrat quippe Valerius de Pompeio, quod antea dum esset in omnibus bellis fortunatissimus postquam stabulavit equos in ecclesia Dei, semper extitit infortunatus et turpiter victus. Exemplum narratur etiam fabulose de quodam milite, qui toto corde sperabat in rege, cui tota animi intentione serviebat, Deum quoniam et animae suae salutem pro rege negligebat, et tamen Dei iudicio donaria et lucramina a rege illi dabantur, nec ullo modo ut alii milites prosperari vel complacere regi ipsi ex servitio porterat. Cumque de hoc regi improperaret, quod videlicet in multis deservivisset sibi et paucissima vel nulla praemia reportasset, rex nutu divino instinctus excusavit se, quod scilicet non sua, sed propria illius militis culpa interesset, quae Deus nollet sibi beneficia praestari. De qua altercatione facta rex inspiratus a Deo proposuit duas cupas per omnia similes, unam plenam ducatis, aliam vacuam et utrasque clausas, mandans, ut tolleret, quam eligeret sciens, quod una non tamen determinate quae illarum plena esset ducatis, altera vacua exiente. Tunc miles accipiendam putavit illam, quae vacua erat. Ait ergo rex: Ecce Dei iudicium, quia ipse non permittit, quod tibi bene faciam. Et hoc ideo, quia Deum debebas plus diligere et in illo sperare, et sic ille est confusus. Hinc Ps.: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.35 Ad propositum beatus Georgius haec observavit, scilicet fidelitatem ad Christum per omnia obedientia et voluntatis conformitatem et mori promptus extitit, ac quaecumque genera tormentorum sustinere pro Christo rege suo. Merito ergo bonus et acceptus miles Christi comprobatus omnibus nobis in exemplum et in suffragium auxilii impetrandi proponitur. O, itaque, miles Christi Iesu, gloriose Georgii, pro tui regis amore pro nobis apud illum intercede, ut det gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.






1 IITim 2,3

2 Iob 7,1

3 Sap 7,3

4 Ps 87,16

5 Is 53,11

6 Is 49,4

7 Ps 72,5

8 Ier 9,5

9 Mt 22,30

10 ICor 3,15

11 Mt 25,41

12 Ecl 9,10

13 ICor 3,8

14 ICor 2,9

15 Mt 8,8

16 Iob 41,25

17 Ioh 19

18 Rm 6,23

19 Is 33,1

20 Lc 3,14

21 Lc 3,14

22 Lc 3,14

23 Mt 16,24

24 Gal 5,24

25 Mt 16,24

26 Mt 16,27

27 Prv 28,1

28 Prv 15,15

29 Mt 25,21

30 Ioh 14,15-16

31 Ioh 15,10

32 Prv 22,29

33 Mt 16,26

34 Prv 21,1

35 Ps 117,9