Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo LXII.]

In cena Domini sermo primus de dulcedine amoris Christi exhibita nobis in ultima cena

Sciens Iesus quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo in finem dilexit eos. Ioh. XIII.[1]et ad laudem et gloriam hodiernae sollemnitatis. (A)

In quibus verbis sacratissimis ostenditur mirabilis et praedulcis dilectio caritatis Christi Iesu erga nos hodie exhibita in ipsa cena ultima quasi per singula clausularum verba, quia nimirum caritas amorosi Iesu erga nos redolet, cum dicit Evangelista: Ante diem paschae.[2] Hoc est XIV. luna, in cuius vespera immolabatur agnus paschalis. Et tunc incipiebat sollemnitas ipsa paschalis, quae secundum legem celebratur. XV. Luna, et incipiebat in vespera praecedentis diei. Haec autem tunc erat dies Iovis. Tunc ergo sciens, non ignorans nec involuntarius venit ad passionem Dominus, quia venit (ait) hora eius, scilicet a deo patre determinata, ut transeat ex hoc mundo ad patrem, et hoc per mortem et subsequentem resurrectionem gloriosam, non per loci mutationem secundum deitatem. Sed sicut a patre exierat pro nostro amore carnem assumendo in utero virgineo, ita ad patrem rediret faciendo nostram (in se) naturam consortem paternae gloriosae per immortalitatem in sua ressurectione, quod maximae est caritatis. Item subditur: Cum dilexisset suos, qui erant in mundo, scilicet dilectione gratuita. Hic I. Joh. IV. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos etc.[3] Denique additur: In finem dilexit eos, scilicet usquam ad mortem perfecte animam suam pro eis ponendo. Haec Lyra: O, itaque mira et stupenda Christi Iesu caritas. O, praedulcis amor Filii Dei erga nostras animas. O, ineffabilis pietas, quae dilexit nos et lavit a peccatis nostris in sanguine suo.[4] Apocalypsis I. Hoc clamitant praemissa verba thematis Dei. Sciens Iesus et cetera. Quia nempe amorosissimus Dominus noster Iesus suae caritatis dulcedinem ostendit in cena ultima tribus potissime actibus, propter quos haec cena redditur multum celebris et amabilis fidelibus. Idcirco secundum hos actus tria misteria notabimus.

Circa primum misterium hanc libeat accipere conclusionem, quod mira Dei nostri caritas erga nos commendatur. Cum Iesus usque ad pedes nostros abluendos ex amore humiliari dignatur, declaratur, quia haec talis et tanta caritas Dei atque humilitas supereminet omnem intellectum, non solum humanum, sed et angelicum. Primo ratione agentis, secundo ratione patientis, tertio ratione causae formalis, quarto ratione causae finalis.

Primo inquam ratione agentis, quia si consideras, o homo, quis est iste, qui pro tuo amore sic se humiliat, ut pedes discipulorum abluat, et servitium humillimum servis et pauperrimis exhibeat. Quis iste est? Utique Deus omnium, rex regum et Dominus dominantium.[5] Apoc. XIX. Qui pro nobis servum se fecit pauperimorum et abiectissimus esse voluit hominum. Et ipsemet, ait Joh. XIII. Vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis, sum etenim. Si ergo ego magister vester et dominus lavi pedes vestros, et vos debetis alter alterius lavare pedes.[6]

Secundo ex ratione patientis, id est ipsorum apostolorum, in quibus fiebat ista ablutio, qui erant pauperrimi homines, piscatores indocti et rustici, illiterati ac mundo abiecti. Tales si aliquis rex terrenus adeo diligeret, ut pedes ablueret, mirum valde foret. Quanto magis cum id hodie fecit rex caeli et terrae mirabilissimum est, sed et supermirabilissimum est, quod pedes proditoris sui ablueret. Chrisostomus: Quem tumorem superbiae non destruat, quod qui sedet super cherubin, pedes lavit proditoris. Tu, vero homo lutum et pulvis ac cinis teipsum extollis.

Tertio ex ratione causae formalis vel modi. Nam dicit Chrisostomus: Non solum pedes simpliciter lavit, sed et vestimenta deposuit et lintheo se praecinxit, pelvim aqua per se implevit, et non aliia impleri iussit, genibus flexis lavit, extersit et osculatus est. Secundum Bonaventuram in sermone, unde Augustimus: Didicimus humilitatem ab excelso, faciamus invicem humiles, quid fecit excellens Deus. Nec dedignetur facere Christienus, quid fecit Christus. Ecce non dedignatus est scilicet flexis genibus illi pedes lavare et osculari, cuius manus praevidebat in scelere. Haec ille.

Quarto ex ratione causae finalis vel intentionis. (C)

Hic nempe quaestio occurrit praetractanda, cur Christus ante passionem suam voluit tam humiliter pedes discipulorum lavare. Et ratio quaestionis, quia nunquam legitur antea id vel tale discipulis fecisse. Mirum est ergo, quod cum properaret ad mortem, haec fecit. Respondetur breviter secundum theologos huius rei tractatores, quod hoc voluit praecipue triplici ratione.

Primo – inquam – in exemplum, scilicet nostrae humilitatis. Ideoque ait exemplum: dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, etc. Et ut hoc artius memoriae infigeretur, in fine tradidit iturus ad mortem, quam et monstraverat nascens et vivens. Chrisostomus: Quae maiora sunt ultimo adducit. Petrus Ravennas: Christus non dicto, sed facto se subjicit pedibus servulorum Non parce tibi, scilicet a superbia, quia ut tibi parceres tuos lavit, tenuit et amplexatus est Deus pedes. Haec ille. Et hoc idem tali ratione ostenditur, quia ut Bernardus et etiam Damascenus docent: Talis et tanta debuit esse humilitas Christi, quanta fuit superbia hominis primi, ut reparatio fieret per similia. Sed quia homo se erexerat usque ad summam Dei sapientiam, iuxta illud diaboli tentamentum dicens: Eritis sicut dii scientes bonum et malum.[7] Gen. III. Quia homo appetivit, ergo debuit Christus se humiliare usque ad infimum hominis, id est usque ad pedes, veluti humilis discipulus sapientiae humiliare se solet ad pedes alterius. Cum tamen Christus esset magister et dominus omnium. Unde Augustinus de agone Christiano dicit: Quae superbia sanari potest, si humilitate Filii Dei non sanatur, ac si diceret: Illa superbia, quae per hanc non sanatur, dicenda est non hominum, sed demonum. Patet ergo propositum.

Secundo in documentum, scilicet mutuae caritatis, quod in hora eundi ad mortem docuit hoc exemplo et etiam verbo dei. Dicit enim Philosophus X. Ethicorum, quod in moralibus magis movent facta, quam verba. Voluit ergo Christus facto ostendere, quid docuit. (D)

Advertendum autem, quod Christus ex immensa caritate edocuit hodie plurima lavacra fore animarum nostrarum, de quibus de consecratione dist. IV. „Baptismi vicem” et c. „Cathecuminum”, et clarius Innocentius papa tertius tractans illud verbum „Qui latus est non indiget etc.”: Triplex – inquit – est lavacrum, scilicet aquae, sanguinis et lacrimarum. Et quolibet horum dicit esse duplex. Nam aquae lavacrum duplex est, scilicet aquae materialis et aquae spiritualis. Lavacrum sanguinis duplex, scilicet effusi in cruce et oblati in sacramento Eucharistiae. Lacrimarum etiam est duplex, scilicet ex oculis ad lamentum peccatorum et ex plantis ad sacramentum. Magna itaque caritate et alto misterio voluit Dei Filius hodie docere nos in aqua materiali lavando pedes discipulorum, ut discamus in aqua spirituali lavare animas nostras. Quae aqua spiritualis est elemosyna et misericordiae opera. Iuxta illud Eccl. III.: Ignem ardentem extinguit aqua et elemosyna resistit peccatis.[8] Unde elemosyna dicitur ab ely, quid est ’deus’ et moys ’aqua’, quasi Dei aqua diluens peccata. Cum itaque misericordiae opera in proximos pauperes impendimus ( quod hodie uberius faciendum est exemplo Christi), tunc pedes Christi Iesu in proximis lavamus. Augustinus: Invicem nobis delicta donemus, et pro nostris invicem delictis oremus et iterum pauperes refoveamus. Atque ita quodammodo pedes nostros lavamus. Item Christus, Deus magnus hodie ex caritate exbibuit nobis lavacrum sanguis, cum passionem suam hodie a sudore sanguis inchoavit, et corpus atque sanguinem in Eucharistia consecravit. Sed et lavacrum lacrimarum ostendit, cum super Iudae peccato in hac cena flevit., ut vult Augustinus super illud Ioh. XIII.: Turbatus spiritu protestastus est dixit: Amen, dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.[9] Petrum etiam poenitendo flentem hac nocte respexit. Et guttas sanguinis tanquam lacrimas pretiosi balsami sudavit. Unde Bernardus: Vide, o homo, quantum Christus te amaverit, qui non solum oculis, sed quasi omnibus membris sanguineo sudore lacrimasse videtur, ut totum corpus Ecclesiae purgaretur. Hinc Ecclesia hodie peccatores reconciliat, et chrisma ex balsamo conficit pro sacramento. O, ergo carissimi, amemus et laudemus Christum ac gratias agamus pro caritate sua.

Tertio propter sacramentum, scilicet habendae puritatis, scilicet per baptismum et poenitentiam. Ideo enim prius pedes discipulorum lavit, et postea Eucharistiam eis dedit, ut significet, quod spiritualis munditia magna requiritur ad debitam perceptionem sacramenti Eucharistiae, quam tunc instituit, et ideo ante pedes lavit secundum Lyram. Unde Dionysius li. De ecclesiastica hierarchia: Ad sanctissimum – inquit – euntes sacrificium mundare convenit etiam ab ultimis animae phantasiis, et ad ipsum accedere per similitudinem secundum, quod est possibile. Haec ille. (E)

Sed quaeri potest: Quomodo ergo apostoli digne tunc Eucharistiam perceperunt sedendo in mensa? Nec videntur fuisse praeparati per baptismi et poenitentiae sacramenta. Ratio, nam nusquam legitur eos fuisse baptisatos nec confessos etc. Ut autem volunt convenienter doctores, praecipue Bonaventura super IV. dist. XIII. et Pertrus Aureolus „Quibus etiam” c. „De homine”, „De celebratione missarum” Glossa concordat, quod scilicet ad digne percipiendum Eucharistiam requiritur non solum, ut prius sit baptisatus homo, nem solum contritus, sed etiam confessus et in reverentia devota. Apostolus indigne accipit et mortaliter peccat. Item quid de Beata Virgine? Quali praeparatione communicavit, quae nec baptisata, nec contrita vel confessa videtur? Legitur autem Act. I. et II., quod erant perseverantes cum Matre Iesu in oratione, fractione panis.[10] Glossa: Id est communione Eucharistiae, quia quotidie communicabant secundum Lyram. Ad haec respondetur breviter per plura puncta annotanda.

Primum est, quod apostoli et omnes discipuli fuerunt antea baptisati, quod patet ex verbis Christi tunc dicentis: Qui lotus est, non indiget et cetera. Ex quo verbo Glossa dicit, quod apostoli Christi omnes erant baptisati a Christo et per apostolos discipuli. Et hoc tenet Augustinus ex eodem verbo Christi de consecratione. dist. initiali „Quando ab Hierosolymis” et capitulo sequenti, Et Nicolaus de Lyra super Joh. III. probat multipliciter: Notanter enim dicit Christus: Qui lotus est, scilicet in baptismo, sicut erat Petrus et discipuli, non indiget, nisi ut pedes lavet, id est affectum mentis purget a peccatis per poenitentiam. Ut enim corpus pedibus, sic anima imbuetur affectibus dicente Augustino, Quo dicto claret, quod baptismus non debet iterari de consecratione dist. IV. „Rebaptisare” et „De apostolis” c. II.

Secundum punctum, quod omnes apostoli in cena praeter Iudam solum digne communicaverunt, quia mundi fuerunt a peccatis. Iuxta illud ibidem, scilicet Ioh. XIII. in cena dictum Salvatoris. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sequitur. Sciebat enim, quisnam esset, qui eum traderet et cetera. Ideo dixit: Non estis mundi omnes.[11] Et propterea non erat eis necessarium tunc confessionem praemittere, quia doctores dicentes, quod quantumcumque quis doleat de peccatis, requiritur confessio ad Eucharistiae perceptionem. Intelligunt hoc de peccatis mortalibus, et ratio secundum Scotum concorditer Petrus de Tharantasia, quia peccando homo offendit non solum Deum, sed et Ecclesiam. Quamvis ergo in contritione reconciliatus sit Deo per contritionem veram, hoc non sufficit, cum vult Ecclesiae sacramentum accipere. Sed requiritur etiam, ut reconcilietur Ecclesiae per absolutionem in confessione post peccatum mortale. Secus autem est de veniali peccato, quia illud non tenetur homo necessario confiteri, cum nec contrarietur gratiae Dei, sed simul, cum ea stat, ergo potest accedere saltem generali contritione.

Tertium punctum, quod credendum est apostolos praeter Iudam summa devote sacramentum accepisse, aliuss non dixisset Christus: eos mundos etc. Nec obstat, quod non erant ieiuni, quia voluit Christus post immolationem agni paschalis, et eius esum dare Eucharistiam, ut figura praecederet et veritas immediate sequeretur. Ecclesia tamen postea ob reverentiam statuit a ieiuniis sumendum.VII. q. I. „Nihil” et „de celebratione missarum” c. „Ex parte”: Item, quod non genuflexo, sed ad mensam sedendo acceperunt, non obstat, quia sic voluit eis porrigere Christus, cum tunc ordinavit eos in sacerdotes et episcopos tanquam altari praesidentes. Acceperunt autem integra fide, plena cordis devotione, humili recognitione et forte pectoris tunsione et capitis inclinatione atque oculorum pia collacrimatione per omnia, ut decebat accipere et de manu summi Dei tale et tantum sacramentum, quo vere credebantur contineri Christum. (F)

Quartum punctum, quod Beatissima Virgo Maria fuit semper devotione summa ad sacramentum praeparatissima et dignissima. Nam haec quamvis non sint scripta, non mirum, quam fidelibus per rationem sunt praesupposita. Hoc autem Magnus Albertus li. super „Missus est” c. LXXXI probat multipliciter per singula sacramenta, hic tantummodo aliqua inseri breviter sufficiant, quia nimium Beata Virgo fuit baptisata non propter indigentiam, quoniam nunquam peccatum habuit, sed omni gratia plena fuit dicente angelo.[12] Luce. I. Voluit tamen baptisari, ut praecepto oboediret. Joh. III.: Nisi quis renatus fuerit etc.[13] Et ut caracterem acciperet per quem tanquam fidelis ab infidelibus distingueretur, et ad sacramenta percipienda deputaretur. Item quia actus poenitentiae verae, qui est nolle peccare in perpetuum in ipsa summe fuit. Denique quia licet ipsa nunquam confessionem peccatorum fecit, cum nunquam peccaverit etiam venaliter, tamen cum praecipue ad communionem accederet propter praecepti Dei oboedentiam, et exemplum humilitatis confitebatur de suorum meritorum in sufficientia. Quia scilicet de condigno non meruit tantam et talem gratiam, ut esset mater Dei, sed ex mera liberalitate Dei hoc piissimus Deus effecit. Verumtamen de congruo meruit hoc prae aliis, ut volunt doctores, praecipue Bonaventura super III. dist. IIII. Et sic patet, quod ipsa super omnes devotissime et humillime parata semper accessit. Haec idcirco invexi, ut tam sanctissimis exemplis tu, o peccator, disce te summo studio praeparare communionem. O Christiana anima, dilige Christum, qui te sic dilexit. (G)

Circa secundum principale de amabili bonitate Dei exhibita nobis in Eucharistia accipiamus conclusionem ex dictis Anselmi super psalmum II. et Bernardi super Canticum sermone I. sic: Ut panem angelorum manducaret homo, rex angelorum factus est homo pro quo immensae bonitatis beneficio summa debetur gratiarum actio. Hanc conclusionem eam brevitatis sufficiat declarari ex sermone decreti de corpore Christi. Ubi ad id quattor potissimae rationes tanguntur:

Prima ratio, quia tali beneficio Deus bonus hominem summe dignificavit, unde ibi dicitur sic: Immensa largitatis divinae beneficia exhibita populo Christiano, inextimabilem ei conferunt dignitatem. Neque enim est aut fuit aliquando tam grandis natio, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut adest nobis Deus noster et cetera. Haec ibi. Nam re vera in hac dignitate incarnationis vel humanationis divinae et sacramentalis manducationis praecellit homo angelos.

Secunda ratio, quia in hoc sacramento Deus bonus se et totum, quod pro nobis assumpserat, nobis contulit. Hinc in eodem sermone subditur. Unigenitus si quidem dei Filius suae deitatis volens nos esse participes, nostram naturam assumpsit, ut homines deos faceret factus homo, et hoc insuper, quod de nostro assumpsit, totum nobis contulit ad salutem.

Tertia ratio, quia hoc sacramentum Deus bonus pro nostrae salutis pignoreque futurae gloriae instituit. Unde subditur: Corpus namque suum pro nostra reconciliatione in ara crucis obtulit hostiam patris, sanguinem suum fudit in precium simul et lavacrum, ut a peccatis mundaremur, et in eodem officio Ecclesia canit: O, sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoria passionis eius. Mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur. Nimirum idem pignoratur, quo beati fruuntur.

Quarta ratio, quia in hoc sacramento Deus bonus superamabili familiaritate cibationis sui memoriam praestitit. Ideo in praedicto sermone subditur: Et ut tanti beneficiis iugis in nobis maneret, memoria corpus suum in cibum et sanguinem suum in potum sub speciem panis et vini fidelibus sumendum dereliquit. O preciosum, o admirandum convivium, salutiferum et omni suavitate repletum. Haec ibi. Unde, o homo, teneris gratias immensas agere pro tantis et talibus beneficiis, ut patuit in conclusione. (H)

Quaeritur hic, utrum fidelis homo debeat magis gaudere et devotius gratis agere pro beneficio praestito in incarnatione vel Christi passione, an pro beneficio exhibito in sacramento Eucharistiae? Primoquidem arguitur, quod pro incarnatione magis teneatur homo, quia dicente Augustino XIII. „De Trinitate”: In rebus per tempus ortis illa est summa gratia, qua Deus factus est homo. Sic nempe Deus dilexit mundum, ut unigenitum suum daret.[14] Iohannis III. Sed quanto crescunt dona, tanto etiam rationes crescunt donorum secundum Gregorium ergo etc.Secundo argui potest, quod pro passione magis teneamur, quia ibi maiorem caritatem exhibuit. Johannis XV.: Maiorem caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat qui pro amicis suis.[15] Gregorius in praef. paschae, quod nihil nobis nasci profuit, nisi redimi profuisset, ergo et etc. Tertio argui potest, quod magis tenemur in Eucharistia, quia in hac Deus plura nobis contulit, immo omnium aliorum memoriam, scilicet incarnationis, passionis et mortis, et modo mirabilissimo et familiarissimo, scilicet ad gustandum se totum, videlicet carnem, sanguinem, animam et deitatem. Sed pro pluribus beneficiis magis tenemur. Unde Bernardus super Canticum sermone I.: ad singula beneficia debet – inquit – benedici deus in donis suis, alioquin ingratus reputabitur homo. Haec ille. Ergo etc. Ad haec respondetur secundum quod colligitur ex variis doctoris, quod secundum Albertum li. super „Missus est” c. CCI.: Talia Christi beneficia si comparentur, adinvicem prout primum includitur in sequentibus, nulla est quaestio, quia sicut duo et tria plura sunt manifeste, quam unum, sic ulteriora beneficia plura et magna regratianda cum prioribus. Sic autem comparentur per separationem, ut unum intelligatur sine altero, sic causaliter beneficium incarnationis potissimum est, ad quod sequebatur alia ex praeordinatione divina. Denique secundum Bonaventuram super III.dist. IX. in q. circa litteram: Ex quo gratiarum actio non tantummodo respicit dantis excellentiam, sed etiam muneris sublimitatem et numerum, immo et si intensive aequaliter pro praedictis teneatur homo gratias agere et gaudere pro ineffabili caritate Dei erga nos in singulis illis. Tamen ex quo secundum Richardum De som. mistico: Varia sunt officia devotionis, quae vario modo sibi vindicant beneficia Dei. Idcirco saltem extensive ad ista tenemur, ut videlicet pro incarnatione, in qua maxima gratia causaliter est exhibita, magis Deum laudemus et benedicamus gratias agendo. Pro passione autem magis afficiamur amore et compassione. Iuxta quod Bernardus super Canticum sermone IX. dicit sic: Super omnia reddit te mihi amabilem, bone Iesu, calix passionis, quem bibisti, opus redemptionis nostrae. Hoc, inquam, nostram devotionem et blandius allicit et iustius exigit et artius stringit et vehementius afficit. Haec ille. Denique erga Eucharistiam tenemur propter Christi realem praesentiam ad devotiorem praeparationem in communione digna, reverentiamque et adorationem praecipuam super omnes devotiones circa quasque crucifixi vel nati Christi, atque faciei Veronicae imagines et reliquias. In istis enim Christus tantummodo ut in signo est, sed in Eucharistia realiter continetur. O ergo Dei nostri mira bonitas, o mira caritas, qua se nobis sic dedit. (I)

Circa tertium de pietatis Christi testamento pro conclusione accipiamus et verbis Innocentii in sermone et Ambrosii, quod videlicet in ultima cena Chritus tanquam homo morti suae proximus testamentum pietatis condidit hominibus. Et ostenditur per varios status.

Primo quidem Ecclesiae pastoribus testamentum vigilantiae et sollicitudinis in pascendo subditos exemplo et verbo, sicut ipse fecit in cena discipulis. Unde I. Pet. ultimo: Seniores pascite, qui in vobis est gregem Dei etc.[16]

Secundo regibus, dominis et principibus humilitatis et pietatis. Nam ipse rex regum Christus pedes lavit rusticorum discipulorum. Eccl. III. Quanto magnus es humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam.[17] Bernardus: Humilitas est honor honoris.

Tertio militaribus testamentum iustitiae et aequitatis, quia hodie Christus volens manducare pascha, non per potentiam occupavit domum vel victualia, sed humiliter per discipulos requisivit et ille voluntariae exhibuit. Unde Luc. III. militibus dixit Johannes: neminem concutiatis, nemini calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris etc.[18]

Quarto famulis et servitoribus testamentum oboedentiae et subiectionis, cum Christus Petrum recusantem pedes a Domino lavari redarguit et oboedire coegit. Unde I. Petri II.: Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis, sed et dyscolis.[19]

Quinto divitibus testamentum elemosynae et largitatis, sicut ipse fecit in Eucharistiam dans. Unde Luc. XII. ait: Date elemosynam, facite vobis sacculos, qui non veterascunt etc.[20]

Sexto pauperibus testamentum patientiae, nam patienter Christus sustinuit Iudam tradentem.

Septimo coniugatis et virginibus ac viduis, omnibus quoque Christicolis caritatem et pacem Dei. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. [21] Et iterum: pacem relinquo vobis.[22]

Octavo devotis et regularibus frequentem communionem Dei. Accipite et manducate! Hoc est corpus etc.

Nono obstinatis peccatoribus testamentum damnationis, cum Iuda dixit: Vae, illi melius enim fuerat, si natus non fuisset homo.[23]

Decimo omnibus poenitentibus et fidelibus testamentum aeternae glorificationis Dei. Lu. XXII.: Ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.[24] O ergo carissimi fratres in Christo, agamus gratias Deo, adoremusque Christum et humiliter rogemus, ut det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro! Amen.



[1] Jo, 13, 1

[2] Jo, 13, 1

[3] IJo 4, 9-10.

[4] Apc. 1, 5

[5] Apc. 19, 16.

[6] Jo, 13, 13

[7] Gn, 3, 5

[8] Sir, 3, 33.

[9] Jo, 13, 21

[10] „Cf” Act 1, 14.

[11] Jo, 13, 10-11

[12] Lc, 1, 28.

[13] Jo 3, 3 sive 3, 5.

[14] Jo, 3, 16.

[15] Jo, 15, 13.

[16] 1Ptr, 5, 2.

[17] Sir, 3, 20.

[18] Lc, 3, 14.

[19] 1Ptr, 2, 18.

[20] Lc, 12, 33.

[21] Jo, 13, 35.

[22] Jo, 14, 27.

[23] Mt, 26, 24.

[24] „Cf” Lc, 22, 29.