Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Sermones de sanctis, Pars hiemalis

Sermo LVI.]

De sancto Matthia apostolo

Sermo I. cum legenda de surrogatione eius in locum Iudae

Tu, Domine, qui nosti corda hominum, ostende, quem elegeris ex his duobus unum. Actuum I.1 (A)

Ex quibus verbis docemur, quod cum aliqui volunt praelatum vel principem quemcumque eligere, debent Deum devote orare. Quod patet ratione, quia qui ad praelationem vel principatum ponitur, loco Dei ponitur. Iuxta illud Roma. XIII.: Non est potestas, nisi a Deo,2 ministri enim Dei sunt, scilicet praelati et principes, in hoc ipsum servientes.3 Haec ibi. Sed ponere aliquem loco Dei specialiter ad Deum pertinet. Unde VIII. q. I.: Si ergo principes vel quilibet praelatus divina ordinatione ad regendum populum instituitur, ergo a Deo est specialiter praelatus vel rector petendus, maxime ecclesiasticus. Hinc pro exemplo Christus electurus apostolos in montem prius ascendit orare, Lu. VI.4 Sic ergo cum iam Iudas ex apostolorum numero ceciderat, loco eius ipsi apostoli eligere volentes in apostolatum duosque sanctos et idoneos statuerunt, unum Ioseph, qui vocabatur Barsabas, cognominatus Iustus. Is secundum Lyram non est iste sanctus Barnabas, qui cum Paulo fuit vocatus in apostolatum, quia ille fuit Cyprius, sed iste est alius dictus Barsabas, non Barnabas, et fuit filius Alphei, et sic de Galilea oriundus. Alium autem statuerunt Matthiam, orantes ergo devote, ut Christus ostenderet, quis horum foret dignior apostolatu, sic dixerunt: Tu, Domine, qui nosti corda hominum etc. Ex quibus verbis tria mysteria notabimus pro sermone:

Circa primum mysterium, scilicet de casu Iudae et praevaricatione, ex quo secundum poetam Catonem: Felix, quem faciunt aliena pericula cautum. Ideo ut per Iudae periculum cauti reddamur, quaestio hic occurrit, per quae et qualia vitia homines sic demerentur cadere, ut habeant perire, et alii loco eorum Dei iudicio succedere, sicut claruit in Iuda. Respondetur per conclusionem, quod sacra Scriptura edocet homines multos per varia vitia taliter perire, ut non resurgant, sed alii habeant succedere. Primum vitium est superbia, per quam cecidit Lucifer et angeli, Isa. XIV.5 Quorum locum homo obtinet per humilitatem, scilicet poenitentiae, Matth. III.: Poenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum.6 Unde Christus se humiliavit, ut nos ad angelorum locum exaltaret, quia qui se humiliat, exaltabitur, Luc. XVIII.7 Secundum est inoboedientia, per quam cecidit Saul, in cuius locum successit David per oboedientiam et subiectionem divinorum mandatorum, I. Regum libro.8 Tertium est idolatria, per quam cecidit populus Chaldeorum adorantium creaturas, Gen. XV.9 Et populus Chanaan10 cum XXXII regibus suis, Iosue XII. et XIII. In quorum locum successit Israel et eius filii per Dei veri cultum, qui omnes illos occiderunt. Quartum est avaritia et eius iniustitia. Unde Ecci. X.: Regnum de gente in gentem transfertur propter iniustitias.11 Lyra: exemplificat de monarchia Assyriorum translata ad Babylonios, et a Babyloniis in Persas et Medos, Dan. V.,12 et ab illis in Graecos, I. Macha. I.,13 et ab illis in Romanos, Lu. II.14 Nam sequitur: Hic venalem habet animam suam,15 scilicet diabolo, et sic avaritiae succedit diabolus. Quintum est luxuria, per quam mundus totus periit diluvio in filiis Cain, qui fuit primus parens damnatorum, ut patet Gen. VII.16 In horum locum successerunt filii Seth, id est Noe cum liberis, casti et mundi. O ergo carnales homines, cur non timetis periculum? Sextum est ira diu tenta, per quam cecidit Esau et populus Edom. In quorum locum successit Iacob cum filiis suis patriarchis per mansuetudinem, ut patet Gen. XXV.17 Septimum est invidia, per quam ceciderunt Pharisaei et magistratus Iudaeorum invidendo Christo. In quorum locum successerunt discipuli Christi per charitatem, iuxta illud Ioh. XV.: In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem ad invicem habueritis.18 Octavum est negligentia, scilicet corrigendi subditorum peccata. Per hanc cecidit Heli cum filiis suis, Ophni et Phinees, I. Reg. II.19 Et amota est eorum posteritas a consequendo summo sacerdotio. In quorum locum successerunt filii Ithamar, scilicet Sadoch et posteri eius per vigilantiam et sollicitudinem, unde Hieronymus super dicto loco dicit sic: Heli pro iniquitate filiorum suorum damnatus est, corripuit quidem eos, sed lenitate patris, non auctoritate pontificis. Et quia eos tenebatur corripere non solum pro iniquitate filiorum, sed etiam pro sua, fuit morte punitus subita. O ergo homo, adverte, quam malum sit negligere correctionem subditorum! Nam dist. LXXXVI. "Culpam" dicit Iohannes papa: Culpam proculdubio facientis habet, qui quod potest corrigere, negligit emendare. Scriptum quippe est, quod digni sunt morte non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, Ro. XII.20 Nonum est obduratio sive obstinatio in malitia, per quam cecidit et reprobatus est Iudaicus populus a Christo et obcaecatus. In cuius locum successit gentilis populus per fidei adhaesionem, ad Rom. XI.: Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret.21 Unde ibidem Apostolus admirando exclamat dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius etc.22

Ad propositum: Iudas multis horum vitiorum funibus impliciatus erat, praecipue autem in eo erat avaritia summa et iniustitia, quia fur erat et loculos habens, Ioh. XII.23 Et pro avaritia pecuniae innocentem, et quod est maximum, Filium Dei interficiendum procuravit et tradidit. Fuit cum hoc et superbus, et a fide Christi devius, et iracundus, et invidus pro unguento, quod Magdalena in caput Christi ex pietate effudit, unde et Iudas murmuravit, aliosque ad obloquendum induxit dicens: Ut quid perditio haec unguenti facta est? Poterat enim venumdari plus quam CCC denariis, et dari pauperibus.24 Et insuper erat induratus et obstinatus in malo adeo, quod Christus volens eum revocare nec verbis eius adquievit, cum praedixit se traditurum ab eo, ob hoc, ut se Iudas recognosceret, nec obsequio humilitatis, cum eius pedes lavit, nec osculo charitatis Christi voluit a malo converti vel retrahi, propterea iusto iudicio periit, et eius apostolatum alius, scilicet Matthias accepit. O ergo homo, cave te ab his praedictis vitiis, si vis salvari! (C)

Sed quaeri potest: Cur Deus hominem, quem convertit et ad suam gratiam vocavit, tandem excidere et perire permittit? Respondetur, ut colligitur ab Alexandro de Hales II. parte Summae q. XXII., Bonaventura super III. dist. XXIII. Petroque Aureoli et Francisco de Mayronis super I. dist. XXXIX. et XL.: Plures ad id traduntur rationes, e quibus sufficiat aliquas brevius accipere. Prima ratio est ex parte Dei, ut manifestetur eius potentia et sapientia et iustitia et bonitas. Nam potentia in hoc claret, quia cognoscit homo ex hoc, quod sicut non poterat sine Deo velle bonum et ad gratiam Dei pervenire, ita nec sine Deo potest perseverare, dicente Salvatore Ioh. XV.: Sine me nihil potestis facere.25 Item sapientia, qua ex malis elicit bona, ut dicit Augustinus in Enchiridio. Ex hoc enim electi cautiores redduntur, ne cadant, sed fortiter vitiis resistant et perseverent, et mali cognoscuntur suo arbitrio utendo perire, et iustitia simul et bonitas Dei clarent, cum et malos futuros et non tantum bonos velit Deus26 salvare, scilicet voluntate antecedente, et ideo eos vocat ad gratiam, quos tamen scit non perseveraturos. Unde Augustinus li. XI. super Genesim dicit, quod Deus relinquit homines arbitrio, ut quidquid culpabiliter agunt, Deum de se laudabiliter operantem inveniant, a se quippe habent voluntatem malam, a Deo animam bonam et iustam poenam, quae in eis debitum habet locum. Haec Augustinus. Secunda ratio ex parte hominis, ne superbiat, sed semper timendo humilis exsistat. Unde Apostolus Rom. XI.: Noli altum sapere, sed time! Si enim Deus naturalibus ramis, id est Iudaeis non pepercit, ne forte nec tibi parcat!27 Haec ibi. Tertia ratio ex parte meriti et praemii caelestis, quia peccati lapsus et iteratio in malis auget meritum in bonis secundum Augustinum ubi supra, dum impugnant vitia, nec consentiunt, et per consequens maiorem gloriam consequentur, iuxta illud Ecci. XXXI.: Qui potuit facere mala, et non fecit, ideo stabilita sunt bona illius in Domino etc.28 O magne Deus, o bone Iesu, quam pius et misericors es erga bonos, quamque terribilis tua iustitia contra obstinatos in malo! (D)

Circa secundum principale de substitutione Matthiae in apostolatum se surrogatione, ex quo beatus Matthias apostolatum Iudae accepit, quaeritur, utrum inter homines ad beatitudinem vocatos ipsam coronam, quam perdit unus, accipiat alius. Ratio quaestionis, quia constat, quod apostolatus coronam et dignitatem, quam perdidit Iudas, accepit Matthias apostolus. Et quia Petrus Act. I. ait: Oportet impleri - inquit - Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David,29 scilicet in Ps.: Fiat habitatio eorum deserta, et non sit, qui inhabitet in ea.30 Hoc dicit praedicendo poenam sacerdotum mortem Christi procurantium. Nam Hierusalem fuit combusta per Romanos et destructa, et sacerdotes interfecti partim et captivati, et sic eorum facta est habitatio deserta. Et subdit de poena Iudae, proditoris Christi: et episcopatum eius accipiat alter,31 id est Matthias. Sequitur ergo propositum.

Sed in contrarium cum difficile sit videre, quomodo unus homo possit alterius coronam accipere, quia dicente Apostolo: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum laborem suum, I. Cor. III.,32 ergo quaestio oritur. Ad haec respondetur per plures doctores sacrae Scripturae. Primus est sanctus Iohannes evangelista et apostolus, qui Apoc. c. III. scribit sic: Tene, quod habes, ne alius accipiat coronam tuam.33 Secundus est Augustinus li. De praedestinatione sanctorum, qui dicit sic: Praedestinatorum ita certus est numerus, ut nec addatur eis quidquam, nec minuatur ex eis. Tene ergo, quod habes, ne alius accipiat coronam tuam! Si enim alius non est accepturus, nisi iste perdiderit, certus est numerus, alius autem non est accepturus, nisi iste perdiderit, scilicet per peccatum, ergo etc. Tertius est sanctus Thomas I. parte q. XXIII. ar. VI. in solutione primi argumenti dicens sic: Corona dicitur esse alicuius dupliciter. Uno modo ex praedestinatione divina, et sic nullus perdit coronam suam. Alio modo ex merito gratiae. Quod enim meremur, quodammodo nostrum est, et sic aliquis potest coronam suam amittere per peccatum mortale sequens. Alius autem illam coronam perditam accipit, inquantum in locum eius surrogatur. Non enim Deus permittit aliquos cadere, quin alios erigat, secundum illud Iob XXXIV.: Conteret multos, et innumerabiles, stare faciet alios pro eis.34 Sic enim in locum cadentium angelorum substituti sunt homines, et in locum gentis Iudaicae substituti sunt gentiles. Substitutus autem in statu gratiae, etiam quantum ad hoc coronam cadentis accipit, quod de bonis, quae alius fecit, in vita aeterna gaudebit, in qua unusquisque gaudebit de bonis, tam a se, quam ab aliis factis. Haec Thomas. Et per haec solvitur obiectio in contrarium. Quartus doctor est Nicolaus de Lyra, qui super Apocalypsis III. in Postilla dicit sic prosequens litteram: Ecce - inquit - venio cito (ad te accipiendum), tene, quod habes, id est gratiam tibi datam, ut nemo accipiat coronam tuam! Cadentibus enim aliquibus a iustitia in praesenti alii eis surrogantur, sicut patet in legenda XL martyrum, quia uno ex eis cadente clavicularius ei surrogatus fuit, et eius coronam accepit. Haec Lyra.

Legitur quippe in illorum martyrum legenda, quod dum in stagno essent nocte positi, ut gelu constringerentur, et mane crura eorum dirumperentur, unus ex eis pusillanimis, effetius refugit ad balneum, et statim resolutum reddidit spiritum. In nocte autem ecce lumen fervens super eos resplenduit velut sol, et glacies resoluta est. Porro custodibus eorum dormientibus clavicularius solus vigilabat, vidensque tantam lucem et mirans, unde esset, respexit et vidit XXXIX coronas super sanctos descendentes, et coepit cogitare: "Quadraginta - inquit - sunt; unius corona ubi est?" Unde expergefaciens custodes mox proiecit vestimenta sua in eorum facies, et exsilivit in stagnum clamans et dicens: "Christianus sum!" Unde ipsum connumeratum martyribus, unde unus ceciderat, et fidelem compertum, cum ceteris crurifragio martyrizarunt, et sic patet propositum. Ad idem clarum est etiam hoc exemplum de Iudae casu et beati Matthiae surrogatione. Ecce ergo maxima Dei nostri misericordia et bonitas ad salvandum homines! O anima fidelis, dilige Deum tuum, et persevera in eius amore, ne coronam tuam accipiat alter! O peccator, age poenitentiam, ut consequaris coronam! (E)

Circa tertium de historia sufficiat pro conclusione, quod beatus Matthias in apostolum electus officium praedicationis usque ad mortem fidelissime est exsecutus, quod claret ex eius legenda.

Legenda

Nimirum cum apostoli inter diem Ascensionis Christi et Pentecostes simul essent in cenaculo, videns Petrus, quod numerus duodenarius apostolorum erat minutus (Iuda cadente), quos in hoc numero Christus elegerat, ut fidem Trinitatis in quattuor mundi partibus praedicarent, surrexit in medio fratrum dicens: "Viri, fratres, oportet impleri Scripturam, quae dicit: Episcopatum eius accipiat alter, ut loco Iudae substituamus aliquem, qui testetur nobiscum resurrectionem Christi, sicut ipse dixit, dum ascenderet in caelum: Eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae.35 Sed quia testis non debet quis esse, nisi de his, quae vidit, et ideo eligendus est aliquis ex his viris, qui semper nobiscum Christi miracula viderunt et eius doctrinam audierunt usque in diem, qua assumptus est in caelum." Et sic ex septuaginta duobus discipulis elegerunt duos tamquam sanctiores et notabiles in scientia et factorum Christi experientia, Ioseph, qui vocabatur Barsabas, qui non ille Barnabas fuit, de quo legitur Act. XIII.,36 quod cum Paulo fuit assumptus in apostolatum, sed alius, ut patuit supra "A". Iste Barsabas cognominatus est Iustus pro evidentia sanctitatis. Alium autem elegerunt Matthiam. Hos statuendo ignorabant, quis horum esset dignior apostolatu. Ideoque imploraverunt Dominum super hoc iudicium, dicentes: Tu, Domine, qui nosti corda hominum, ut in themate. Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum apostolis.

De sorte ista variae sunt opiniones doctorum. Beda enim et Hieronymus volunt, quod in electione ista Matthiae apostoli privata lege Spiritus Sancti, qui37 non faciunt legem communem, usi sunt sortibus, ne a lege veteri discreparent, in qua summus sacerdos sorte quaerebatur, et quod usi sunt scilicet talibus, qualium in veteri lege usus creberrimus erat. Sed quia uti sortibus in ecclesiasticis electionibus prohibitum est iam, extra de sortilegiis c. ultimo, quia talis electio ex inspiratione Spiritus Sancti fieri debet, ideo peccarent nunc, qui sortibus eligerent praelatum spiritualem, secus de temporali. Exemplum: Lyra narrat super II. libro Esdrae c. IV., quod cum Persae volentes praeficere sibi regem, magi septem consiliarii condixerunt, quod ille, cuius equus primo hinniret, cum in crastino convenirent ad electionis locum, ille regnaret, quod contigit de equo Darii, et ille regnavit. Nam tales eliguntur ad temporalia disponenda, ideo in electione tali possunt homines uti sortibus, sicut et in divisione rerum temporalium, puta cum per festucas breviores vel longiores seu per proiectionem taxillorum ad puncta plura vel pauciora, et ex consimilibus determinatur inter homines communi consensu, quis quam partem accipiat, quae vocatur sors divisoria; hoc non est de se peccatum. Posset tamen ibi causa motiva, scilicet cupiditatis vel discordiae vitium concurrere tale, quod esset peccatum, verum apostoli in electione illa utendo sortibus non peccaverunt. Tum quia tunc non erat hoc prohibitum in electione praelati, tum quia hoc fecerunt familiari consilio Spiritus Sancti, nam et orationem praemiserunt. Sed hoc non est trahendum ad sequentia in electione praelati spiritualis, ut patuit. Haec secundum Lyram. Sed beatus Dionysius li. Ecclesiasticae hierarchiae asserit, quod ista sors nil aliud fuerit, nisi quidam splendor et radius divinitus emissus super Matthiam, per quem ipse ostendebatur in apostolatum assumendus. (F)

Hic igitur Matthias electus cum tandem in Macedoniam advenisset fidem Christi praedicando, quandam potionem toxicatam, quae visu cunctos privabat, dederunt eidem. Quam in nomine Christi bibit, et nullam laesionem incurrit, et illa potione excaecatos plus quam CCL homines manus singulis imponens illos omnes illuminavit. Diabolo autem suadente, ut populus infidelis illum occideret, cum ipsum furibunde quaererent, nec invenirent, tertio die seipsum manifestavit dicens: "Ego sum." Quem manibus post tergum ligatis et fune in collo posito crudeliter affligentes in carcerem incluserunt, ubi daemones apparentes dentibus fremebant in eum, sed appropinquare non poterant. Dominus autem cum multo lumine adveniens ipsum de terra levavit, vincula solvit, et dulciter confortans ostium operuit. Qui egressus verbum Domini praedicavit. Dum autem quidam obstinati persisterent, dixit eis: "Denuncio vobis, quod vivi in Infernum descendetis." Moxque terra se aperuit, et cunctos illos deglutivit. Reliqui vero ad Dominum sunt conversi. (G)

Tandem regressus in Iudaeam, quam in sortem praedicationis acceperat, cum ibi praedicationi insisteret, et multa faceret miracula, accusatus est coram pontifice. Cui ille: "Si tibi dantur indiciae38, vis poenitere?" Ad quem Matthias respondit: "Absit, ut a veritate, quam semel inveni, per apostasiam disgrediar." Tunc adiudicatus est patibulo crucis, in quo pendens vivus est lapidatus. Et dum nec sic moreretur, sed lapides in testimonium secum peteret sepeliri, securi more Romano percutitur, ut sonant variae legendae, et tali martyrio spiritum Domino reddidit. O ergo, beate apostole, ora pro nobis, ut praedilectus tuus Iesus det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro! Amen.



1 Cf. Act 1,24
2 Rm 13,1
3 Rm 13,6
4 Cf. Lc 6,12-16
5 Cf. Is 14,11-12
6 Mt 3,2
7 Lc 18,14
8 Cf. I Rg 24
9 Cf. Gn 15,7
10 Editio: Chanaam.
11 Sir 10,8
12 Cf. Dn 5,28
13 I Mcc 1,1-3
14 Cf. Lc 2, 1-3
15 Sir 10,10
16 Cf. Gn 7,17-24
17 Cf. Gn 25,24-34
18 Ioh 13,35
19 I Rg 2,34
20 Cf. Rm 1,32
21 Rm 11,25
22 Rm 11,33
23 Ioh 12,6
24 Cf. Mc 14,4-5
25 Ioh 15,5
26 Editio: deos.
27 Rm 11,20-21
28 Sir 31,10-11
29 Act 1,16
30 Cf. Ps 68,26
31 Act 1,20
32 I Cor 3,8
33 Apc 3,11
34 Iob 34,24
35 Act 1,8
36 Cf. Act 13,1 sqq
37 Editio: quae.
38 Editio: indutiae.