Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

PH 049. De sancto Vincentio

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XLIX.]


De sancto Vincentio martyre

Sermo cum legenda


Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. Verba sunt Christi in revelatione ad Iohannem, Apoca. III. (A)


Novimus, carissimi, quod omnis pugil, qui habet certamen intrare, duo considerat praecipua, ut avidius pugnet, scilicet periculum, si succubuerit, et lucrum vel mercedem, si vicerit. Sic quilibet homo in hoc mundo contra diabolum carnemque et mundum decertans haec consideret, scilicet quale periculum sibi devicto immineat, quia infernale supplicium; et qualis merces vincenti sibi sit repromissa, quia ecce Salvator dicit: Qui vicerit, dabo ei sedere etc., id est quietem in caelesti regno, sicut et ego vici, scilicet per passionem meam, et sedeo cum Patre meo. Haec Lyra. Beatus itaque Vincentius et re et nomine victor fuit, quia Vincentius a vincendo dicitur, ideo solium regni obtinuit, propter quod de ipso praemissa verba congrue accipiuntur. In quibus verbis in exemplum nobis proponitur ipse Christus, et deinde eius hic sanctus servus, scilicet Vincentius, in tribus:

Circa primum mysterium debitae praeparationis sit pro conclusione dictum Augustini sermone de martyribus, ubi dicit sic: Ab eis sanctorum martyrum in veritate festiva gaudia celebrantur, qui ipsorum martyrum exempla sequuntur. Et subdit dicens: Sollemnitates enim martyrum exhortationes martyriorum sunt, ut imitari non pigeat, quod celebrare delectat. Sed nos – inquit – volumus gaudere cum sanctis, et tribulationes mundi nolumus sustinere cum illis. Qui enim sanctos martyres inquantum potuerit, noluerit imitari, ad eorum beatitudinem non poterit pervenire. Sic et apostolis praedicat dicens: Si fuerimus socii passionum, erimus et consolationum. Et Dominus in evangelio: Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Recusat esse in corpore, id est membrum Christi, qui odium non vult sustinere cum capite, quod est Christus. Haec Augustinus, et plura ibidem. (C)

Sed hic quaeritur, qualiter anima fidelis aut per quae debeat et teneatur se praeparare ad imitandum martyrium Christi et sanctorum eius. Respondetur secundum Franciscum de Mayronis sermone de beato Stephano protomartyre, quod quilibet fidelis exercere se debet et praeparare ad imitandum per quadruplex martyrium. Primum est martyrium compunctionis et verae poenitentiae, nam per hoc patet regnum caelorum, Mat. III.: Poenitentiam agite, appro. re. cae. Est autem vera poenitentia praeterita mala plangere, et plangenda non committere, id est peccata mortalia, de poenitentia dist. III. paragrapho I. Secundum est martyrium mortificationis in corpore, Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concu. Gregorius in homilia „Loquente Iesu” dicit sic: Quamvis occasio persecutionis desit, habetur tamen pax nostra martyrium suum, quia et si carnis colla ferro non subdimus, spirituali tamen gladio carnalia desideria trucidamus. Item Bernardus: Vere quoddam genus martyrii est quotidiana corporis afflictio. Illud nempe, quo (?) ferro corpora caeduntur, horrore est immitius, istud autem diuturnitate molestius. Tertium est martyrium pietatis et indulgentiae, ut scilicet homo misereatur proximo, et indulgeat inimico. Unde Gregorius: Qui necessitati compatitur alienae, crucem portat in mente. Idem in homilia de martyribus: Martyres – inquit – esse possumus, etiam si ferro non trucidemur, mori quippe a persequente martyrium est in apeto opere, ferro vero contumelias odientem diligere, martyrium est in occulta cogitatione. Haec ille. Quartum est martyrium voluntatis et compassionis in poenae Christi recordatione. Quando enim quis compatitur Christo passo voluntate tali, quod si occurreret tribulatio aut persecutio, constanter se morti pro Christo exponere vellet, quam fidem dimitteret vel ortaliter peccaret, talis palmam martyrii non amitteret, etiam si non moreretur pro fide. Unde de poenitentia dist. I. c. „Numquid” Cyprianus dicit: In Dei servis, apud quos cogitatur, et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo iudice coronatur. Haec ibi. O ergo Dei pietas et misericordia largissima in retribuendo! O anima Christiana, si non potes morti te exponere, et martyrii maximi gloriam promereri, stude te saltem in praemissis exercere, ut vicem Christo rependas, et cum ipso ac beatis cum martyribus congaudere in caelo merearis. Beatus Vincentius observavit illa etc. (D)

Circa secundum de victoria, ut eius exemplo et nos fortiores efficiamur ad vincendum, accipiamus pro conclusione, quod Prudentius, egregius versificator de hoc martyre exclamasse angelum dicit sic: O miles invictissime, fortissimorum fortior, iam te ipsa saeva et aspera, scilicet diabolus et huiusmodi victorem tremunt. Unde pro declarationis prosecutione notandum est, quod beatus Vincentius fortior et victor exstitit omnibus fortissimis in mundo, ut merito dictus sit Vincentius, nam:

Et sic habuit multiplicem victoriam, et per consequens multiplicem obtinuit gloriae coronam. Prima ergo victoria, quia vicit mundum et tyrannum mundanum, nam vicit prospera mundi contemnendo, iuxta illud I. Ioh. II.: Nolite diligere mundum, nec ea, quae in mundo sunt. Et vicit mundi adversa non formidando, sed prompte ad patiendum pro Christo se offerendo.

Legenda

Nam legitur de eo, quod Vincentius cum esset nobilis genere, sed fide ac religione nobilior, beati Valerii episcopi fuit diaconus. Cui episcopus, quia impeditioris linguae erat, vices suas commiserat, et ipse orationi et contemplationi vacabat. Iussu igitur Daciani praesidis diro carceri mancipantur. Cumque eos fame defecisse crederet, suo aspectui iussit astari, et dixit episcopo: „Quid tu, Valeri, sub nomine religionis contra decreta principum facis?” Cum autem episcopus levius vel mitius responderet, dixit ei Vincentius: „Noli, pater venerabilis, quasi timida mente submurmurare, sed libera voce exclama! Si iubes, pater sancte, responsis iudicem hunc aggredior.” Cui episcopus concessit. Tunc Vincentius ad Dacianum ait: „Sermo tuus de neganda fide peroravit. Sed nefarium est deitatis cultum abnegando blasphemare.” Iratus Dacianus episcopum in exsilium mitti praecepit, Vincentium vero tamquam contumacem et praesumptuosum iuvenem, ut eius exemplo alii terrerentur, in eculeo distentum membris omnibus dissipari. Tunc Dacianus ait: „Dic mihi, Vincenti, ubi istud tuum miserrimum corpus nunc conspicis?!” At ille subridens ait: „In sublimibus agor, et istos mundi principes altior despicio. Ecce poena, quam semper optavi pro Christo.” Tunc iratus praeses coepit omnia tormentorum genera minari, nisi ei assensum praeberet. Cui Vincentius: „O felicem me, quo mihi irasci te gravius putas, nemo mihi te carior, nemo amabilior, tu solus ad vota mea concordas. Insurge rego miser, et fac, quidquid potes! Videbis me Dei virtute plus posse, dum torqueor, quam possis ipse, qui torques.” Ecce eius mira patientia! (E)

Quaeritur, qualiter debet se observare homo pugnans cum mundo, ne succumbat, vel ne vinci valeat. Respondetur, quod sicut colligitur a sanctis, summopere debet tria cavere. Primum, ne hostis in suos oculos pulverem iaciat, scilicet terrenis cupiditatibus inficiendo, hoc enim pugnanti magnum facit periculum, dicente Apostolo: Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli et in temptationem et in desideria multa, quae mergunt hominem in interitum et perditionem, I. Thim. VI. Per cupiditatem enim pulverum terrenorum homo efficitur panis vel cibus diaboli, Isa. LXV.: Serpenti pulvis panis eius. Secundum est, ne inexpertus ad certamen patientiae accedat, sed prius in tribulationibus se exerceat, quantum poterit probando. Nam dicente auctore de inter. inspi.: Qui patienter non potest sufferre verba, quomodo sustinebit tormenta? Et Hugo De claustro animae li. I. dicit: Qui dolorem capitis non patimur benigne, quomodo pro Christo capitis abscisionem pateremur? Qui flagella timent, quomodo tormenta sustinerent? Haec ille, et sic patet. Tertium, ut sola caelestia praemia respiciat, praesentia omnia transitoria et modica cognoscendo. Nam ut dicit Gregorius: Consideratio praemii minuit vim flagelli. Idem in homilia de martyribus: Delectat mentem magnitudo praemiorum, sed non deterreat certamen laborum. Non enim coronabitur, nisi qui legitime certaverit, II. Tim. II. Isidorus dicit, quod circa tempora Pythagorae pugiles, qui debebant intrare duellum, nutriebantur ficubus, quia non solum sunt dulces, sed et conferunt fortitudinem, et restaurant virtutem deperditam. Sic anima ante tale bellum patientiae debet nutriri dulcedine divinae consolationis, sicut patet de beato Vincentio. (F)

Secunda victoria, quia vicit carnem et mortis periculum. Sed quomodo haec possit homo vincere, accipiat exemplum in ipso beato Vincentio, quia qui vult pugnare contra carnem et mortem eius, ne vincatur, tria debet observare. Primum est, ne ipsi hosti adiutorium praebeat, vel arma contra seipsum illi exhibeat, quod fit, quando cibo et potu caro immoderate impletur. Tunc enim faciendo curam carnis in eius desideriis anima occiditur hoste contra se fortificato. Caro enim concupiscit adversus spiritum, Gal. V. Et tunc fiunt duo contra unam animam, scilicet caro et deliciarum copia, quae ipsam carnem incendit, et sic praevalebunt. Item ipsi morti, quae est inimica, dat homo arma, quando iacet in peccato, et non festinat poenitere. Tunc enim improvisa mors solet rapere, unde Mat. XXIV.: Vigilate, nescitis enim, qua hora fur venturus est etc. Secundum est, ne in pugna equum pigritari sinat, sed ad pugnam perurgat, quod est: carnem castigando in servitutem redigat, I. Cor. IX.: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis praedi. etc. Nam carne ad bona pigrescente inimica mors invalescit per otium. Prover. XII.: Qui sectatur otium, stultissimus est. Tertium, ne umquam sine armis exsistat, sed seipsum semper praemunitum teneat, scilicet per poenitentiam, alias mors inopinata rabit (?). Augustinus: Audacissimum genus hominum reputo eorum, qui audent in peccato obdormire. Ad propositum: beatus Vincentius his modis vicit.

Legenda

Nam carni nullo modo pepercit, sed acerbis passionibus exposuit. Dum enim carnifices adhibuissent post praescripta sibi pectines ferreos usque ad intima costarum, ita ut viscera interna patescerent, ridebat hic miles Dei, manus cruentas increpans, quod fixa non profundius intraret artus ungula. Dacianus aiebat: „Miserere tui, Vincenti, ut possis recuperare tuam iuventutem, et lucrari tormenta, quae supersunt!” Vincentius dicebat: „O venerosa diaboli lingua, nolo, ut aliquid minuas de suppliciis, ut te in omnibus victum fatearis!” Tunc ponitur ad craticulam ignis, qui moras carnificum arguendo alacriter ad poenam properabat. Craticulamque sponte conscendens ibidem assatur, exuritur, saleque sparso stridentibus flammis crudelius comburitur, adeo, ut interna viscera ex eius corpore extra laberentur. Dicebatque tormenta, carceres, ungulae, flammae atque ipsa poenarum ultima mors Christianis ludus est. Ait ergo Dacianus: „Vincimur” etc. (G)

Tertia victoria, quia vicit diabolum et Infernum insatiabiliter devorantes. Sed quomodo haec possunt vinci? Respondetur secundum scripturas sanctorum, quod utrumque horum vincitur per fidem et dilectionem. Nam scribitur I. Pe. ultimo: Fratres, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester, diabolus tamquam leo rugi. circumit quaerens, quem devoret, cui resistite fortes in fide. Ecce dicit: ’tamquam leo’. Leo quippe secundum Ambrosium in Hexameron quantumcumque sit fortissimum et ferocissimum animal, tamen pertimescit gallum album propter lapidem, ut dicitur quendam, scilicet pretiosum, qui vocatur allectorius (?), quem habet intra se. Ita diabolus pertimescit hominem habentem fidem fortem per charitatem. Denique per fidem et charitatem voncitur etiam Infernus, quia scribitur Can. VIII.: Fortis est, ut mors, dilectio, dura, sicut Infernus, aemulatio. Et Matth. VI.: Portae Inferi non praevalebunt adversus eam, scilicet Ecclesiam fundatam in fide et charitate Christi. His virtutibus vicit Vincentius diabolum et Infernum. Propter quod Prudentius merito dicit de eo, quod sit fortissimorum fortior et invictissimus, quem etiam diabolus tremit, ut patuit. Vicit autem diabolum, quando Dacianum, diaboli membrum superavit. Vicit simul et Infernum, quia in omnibus eius poenis acerbis tantae charitatis exstitit, ut invictus eius animus in nullo concuteretur, plus diligens mori mundo, quam Domino, ut ait Ambrosius in Praefatione. Immo paratus fuit pro Christo in corpore sustinere etiam infernales poenas. (H)

Quarta victoria, quia vicit caelum, id est caelestes spiritus et ipsum Deum. sed quomodo hoc homo possit? Respondetur, quod per humilitatem et devotam orationem. Unde Bernardus dicit, quod humilitas et lacrimosa oratio vincunt invincibilem, et ligant omnipotentem. Istis vicit Vincentius adeo, quod ipsi tam angeli, quam Deus ipse solatium praeberent in passione, in morte et post mortem.

Legenda

Legitur quippe de eo, quod dum in praemissis acerbissimis poenis torqueretur, erectis luminibus Dominum deprecabatur. Unde Dacianus iratus ipsum teterrimo carceri inclusit, ut in poena diutius vivat, et ibi testas spargi iussit acutissimas, et super eas sine omni solatio relinqui extensum, pedibus ligno affixis et totaliter, donec moriatur, commorari. Sed ecce Christus carcerem luce ineffabili illustravit, et mox pedes eius dissolvuntur, testarumque asperitas in omnium florum suavitatem mutatur, angelorum quoque solatio fruitur. Cum quibus super flores psallendo incedit, cumque modulatio dulcis et mira suavitas florum procul diffunderetur, perterriti custodes, cum per rimas carceris quid intus erat, vidissent, ad fidem conversi sunt. Haec audeins Dacianus amens factus ait: „Quid amplius ei faciemus? Ecce victi sumus; transferatur ad lectum mollem, ne plus gloriosum faciamus, si defecerit in tormentis.” Quod cum factum fuisset, ibi in lecto post paululum spiritum mox tradidit circa annos Domini ducentos octogintaseptem sub Diocletiano et Maximiano imperatoribus. Audito hoc Dacianus ait: „Si non potui eum superare viventem, puniam vel defunctum.” Iussit ergo corpus eius in campus avibus et bestiis devorandum exponi. Sed statim angelorum custodia praeminitur, et intactum a bestiis conservatur. Denique corvus ingluvei (?) deditus alias aves, se maiores impetu alarum abegit, et lupum accurrentem morsibus et clamoribus effugavit. Qui reflexo capite in aspectu corporis sacri fixus cernitur, utpote qui ibidem angelorum custodiam mirabatur. Quod audiens Dacianus ait: „Puto, quod nec defunctum potero superare.” Iubet ergo ingentem molam corpori eius alligari, et in pelago proici, ut a beluis devoraretur. Nautae igitur deferentes in pelagus corpus sanctum submergunt. Sed ipsis nautis velocius litora corpus petit. Quod cuidam matronae et quibusdam aliis ab ipso est revelatum et honorifice sepultum. Ecce ergo, carissimi (ut Augustinus ait), ante oculos nostros mirandum spectaculum. Iudex iniquus, martyr invictus, crudelitatis pietisque certamen. Discamus ergo, fratres Christiani, exemplo eius pro Christo fortiter pati etc. Discamus vincere mundum, carnem et diabolum, ut victores coronam assequi mereamur. (I)

Circa tertium principale de gloria et remuneratione huius victoriae accipe pro conclusione, quod piissimus Dominus Iesus pro fortissima pugna et multiplici victoria remuneravit beatum Vincentium magnae et multae felicitatis gloria. Prima est praecelsae exaltationis. Creditur enim ad ad summam hierarchiam exaltatus, quia scribitur Apoca. III.: Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius, quod est praemium hierarchiae summae, cuius spiritus semper assistunt. Alii autem sunt administratorii extra missi vel mittendi, ut dicit Dionysius li. De angelica hierarchia. Unde et in themate dicitur: Dabo ei sedere mecum, id est cum Christo. Magna quippe gloria est sedere cum rege, scilicet triumpho martyrii. Secunda est regiae inthronizationis. Unde dicitur: Sedere mecum in throno meo. Ut enim dicit Franciscus de Mayronis: Martyribus, inter quos Vincentius fuit, virtuisissimus videtur in caelo ordo Thronorum esse repromissus, iuxta illud Mat. V.: Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Regni autem thronus regiam maiestatem designat. Unde merito dicitur in throno Christi regis pro victoria perfecta tamquam rex. Dicitur autem Deus sedere super Thronos et super Cherubin, ut patet in Ps. IX. et LXXIX. Ideo videntur isti victores usque ad Cherubin vel usque ad Thronos exaltari. Haec secundum Franciscum sermone de sancto Stephano protomartyre et etiam sermone de sancto isto Vincentio. Tertia est gloria divinae visionis et fruitionis atque specialissimae cum Christo iucundationis, unde dicitur: Sicut et ego vici, et sedi cum Patre etc. Hinc Apoca. II.: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in Paradiso Dei mei. Istud lignum Christus est, qui dicitur lignum, inquantum homo, et vita, inquantum Deus, quo sancti fruuntur duplici visione, scilicet deitatis et humanitatis, secundum Augustinum super Iob. Quarta gloria beatificae decorationis, martyrum cicatrices erunt ad ampliorem gloriam fulgentes, ut dicit Augustinus De civitate Dei. Ideo Apoc. III.: Qui vicerit, vestietur vestimentis albis, et confitebor nomen eius coram Patre meo. Quia enim flamma martyrii eos summe purgavit, ideo vestientur vestimentis albissimis, id est lucidissimis, et gloriosissimis corporibus. Denique decoratur gloriosissima corona, scilicet martyrii, tamquam rex coronatus in throno. Nam tam excellenti victoriae corona debetur secundum doctores super IV. dist. XLIX. O ergo gloriosissime victor, o felicissime martyr Christi, per ineffabilem tuam gloriam te rogamus propter amorem Domini Iesu, cum quo regnas, dignare pro nobis orare, ut salvemur.


5