Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XLV.]

In Epiphania Domini sermo quartus de Christi manifestatione et adoratione per magos

Videntes stellam magi gavisi sunt gaudio magno valde. Intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius, et procidentes adoraverunt eum. Mat. II.1 (A)

Consuetudo est, quod quando aliquis rex adepto regno coronatur congaudendo sibi omnes sui adveniunt. Nimirum veniunt nempe milites curiae militares ludos et torneamenta exercentes pro regis honore. Veniunt etiam populares, ut eius dominum recognoscant, ignem atque alia luminaria accedentes, chorizantes et epulantes. Veniunt et nobiles barones ac principes et subreguli oboedientes et munera offerentes ac fidelitatem promittentes. Ad propositum sic Christus cum venisset in huius mundi regnum de caelesti regno, quod pacifice a principio eiecto diabolo possederat, et inde diabolum, qui per vitia varia mundum usurpaverat, eiceret. Sicut ipsemet testatus est dicens Ioh XII.: Nunc princeps huius mundi eicietur foras.2 Cum coronatus est in nativitate carnis, assumpto diademate accesserunt ad eum visitandum primo milites curiae suae, id est angeli laetantes et dicentes: Gloria in excelsis Deo etc. Secundo accesserunt populares, id est pastores glorificantes Deum, et lucida claritate per mundum accensa (Nam claritas Dei circumfulsit eos.3 Luc. II.) venerunt et adoraverunt. Tertio quoque accesserunt et venerunt magnates et reges, scilicet tres magi adorantes et munera offerentes, de quibus loquitur evangelium in verbi praemissi thematis.4 Ex quibus tria mysteria notabimus pro sermone:

Circa primum de manifestatione Christi per stellam, accipe pro conclusione, quod nativitas Domini Iesu manifestari mox non debuit omnibus, tantummodo aliquibus hominibus. Declaratur secundum Thomam in III. parte q. XXXVI. ar. I. aliosque tripliciter. Primo quia si omnibus manifesta fuisset, impedita fuisset humana redemptio per crucem, quam ut dicitur I. Cor. II.: Si cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. 5 Secundo quia per talem manifestationem diminutum fuisset fidei meritum. Fides enim est argumentum non apparentium,6 Heb. XI. Si ergo Christo nascente manifestis indiciis omnibus eius nativitas appareret, iam tolleretur ratio fidei, quia ut dicit Augustinus: Fides est credere, quod non vides. Et Gregorius: Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Tertio quia ad ordinem divinae sapientiae pertinet, ut Dei bona et secreta non aequaliter ad omnes, sed immediate ad quosdam perveniant et per eos ad alios deriventur dicente Petro Actu X.: Dedit eum Deus manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo. 7 Unde primo manifestata est Mariae et Ioseph, antequam nasceretur, quia ad ipsos pertinebat reverentiam et obsequium exhibere e proli conceptae et nasciturae. Sed quia eorum testimonium non erat sufficiens eo, quod tamquam domesticum fuisset suspectum, ideo oportuit, ut manifestaretur etiam aliis extraneis. Manifestatum est ergo per angelos pastoribus, Lu. II.8 et per Spiritum Sanctum Simeoni et Annae. Necnon, ut etiam gentibus salus adesse monstraretur, manifestata etiam in longe positis magis per stellam. Hic quaeritur: Quare Christus voluit manifestare suam nativitatem gentibus per stellam potius, quam per aliam creaturam? Respondetur secundum doctores, quod pluribus rationibus.

Prima ex parte Christi et divinae incarnationis. Nam secundum Thomam III. parte q. XXXVI. ar. V.: Ex quo haec nativitas non erat pure terrena, sed quodammodo caelestis. Ideo, quia a Sancto Spiritu conceptus fuit Christus et ex virgine summa puritate natus, idcirco decebat, ut per stellam, quae est corpus purissimum, manifestaretur gentibus, quae immundae erant, ut divina incarnatio mundissima insinuaretur. Quod claret ex hoc, quia stella est corpus mundissimum, utpote caeleste, quod nullam capit peregrinam impressionem I. Methaphysicorum. Stella autem e solari luce irradiatur, quia ut dicit Plato in Timaeo, omnes stellae habent principatum lumen a sole. Nos quoque solem in se conspicere non sufficimus prae lucis magnitudine, sed in stellis eius radium videmus. Sic significatum est, quod lucem divinitatis, quae est inaccessibilis I. Tim. VI.9, videre in humano corpore mundissimo possumus in Christo, sicut videtur solis lux in sidere. Unde Christus Apoc. XXII. vocat se stellam splendidam: ego - inquit - sum radix David, stella splendida. 10 Propter hoc dicit Guido Cartusiensis: Pone haec tria: Dei verbum, humanam mentem, humanum corpus. Si primum bene videre possemus, non indigeremus secundo. Si saltem secundum videremus, non indigeremus tertio. Sed quia non primum, nec secundum, id est nec Dei verbum, nec mentem humanam videre poteramus, additum est tertium, id est corpus humanum, atque ita verbum caro factum est et habitavit in nobis.11 Voluit ergo Christus significari per stellam propter puritatem, ut sicut sidus radium, profert virgo filium. (C)

Secunda ratio ex parte fidei et eius testificationis, ut ostenderetur, quod Christus natus est dominus non solum terrestrium, sed et caelestium et omnium creaturarum. Et ex hoc patesceret, quod sine fide Christi numquam fuit, nec esse potuit aut poterit aeterna salus et gloria caelestis. Declaratur, quia nec angeli adepti sunt gloriam, nisi in fide Christi, quos(?) non latuit mysterium incarnationis et regni caelestis, ut dicit Augustinus V. super Genesim ad litteram. (D)

Unde Bernardus super illud Iohannis I. c.: propter me orta est haec tempestas, dicit, quod Lucifer cognovit humanam naturam pervenire ad hanc dignitatem, ut esset deus, et exsaltari supra naturam angelicam, ideo invidit homini et tentavit eum. Et sic patet, quod angeli cognoverunt mysterium incarnationis dominicae et credendo beatificati sunt. Denique nec aliquis hominum a principio salvatus est sine ista fide, ut dicit Gregorius. Credere enim debuerunt prophetis. Pro hoc itaque testimonio fidei decebat signum dari caeleste hominibus gentilibus, ut ad fidem Christi veniant. Unde Augustinus in sermone de Epiphania dicit: Caelos angeli habitant et sidera ornant. Utrique ergo caeli gloriam Dei enarrant, ut scilicet noverimus, quia vera lux caelestis habetur in hac fide. (E)

Tertia ratio ex parte magorum et eorum attractionis. Solet quippe Deus homines attrahere per sibi assueta et cognita. Unde Augustinus traxit per sapientiam Ambrosii episcopi Katerinam per hoc, quod ipse fuit pulcherrimus et nobilissimus sponsus, quibus illa intendebat, multosque avaros attrahit ostendendo se omnium bonorum divitiis plenissimum, dicens Lu. XII.: Vendite, quae possidetis et date elemosynam! Facite vobis sacculos, qui non veterescunt thesaurum indeficientem in caelis, quo fur non appropriat etc.12 Multos carnales attrahit et delicatos promittendo dulcedinem divinam et quietem, Mat. XI.: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam etc.13 Item peccatores magnos et desperatos attrahit ostendendo suam immensam pietatem, qua dicit: Non veni vocare iustos, sed peccatores ad paenitentiam.14 Mat. V. Istos itaque magos, ut dicit Chrysostomus, volens manuducere per sibi cognita et assueta, vocare voluit per stellam tamquam per signum eius familiarius et magis usitatum, eo quod erant assueti cursus stellarum considerare. Et subdit Chrysostomus dicens: Unusquisque consuetudinis amicitia ligatur. Ad id Philosophus II. Rhetorica: Generosus est animus humanus, non vult trahi, nisi amore. (F)

Quarta ratio ex parte Christianorum et instructionis, et hoc tam ex parte Christi, quam ex parte nostri. Quoniam per hanc stellam instruimur cognoscere certitudinaliter Christum verum Deum, nos veros Christicolas. Nimirum Christus natus approbatur verus Deus certitudinali infallibilitate per haec tria testimonia, quae nec fallere, nec falli potuerunt. Primo per inspirationem et revelationem divinam, quae a Deo infallibili fuerat infusa immediate. Quam nisi habuissent magi, talem puerum adoratione latriae non adorassent secundum Lyram. Secundo per stellam et eius directionem angelicam, quae etiam nec falli, nec fallere potuit. Quia angelus ille est confirmatus in gloria, scilicet Gabriel, qui fuit director huius stellae secundum Franciscum de Mayronis. Tertio per prophetiam insinuatam de Christi nativitate: Et tu, Bethlehem15 etc., quae etiam infallibilis fuit, utpote a Deo inspirata. Mystice nos per haec instruimur, quod non nisi stella, id est lumine fidei praecedente ad Christum pervenire valemus. Sed per eam triplicem significationem habere possumus pro testimonio utrum in gratia vel statu salutis ad Christum perventuri simus, an non. Primo per signum oboeditionis divinae revelationi vel inspirationi et non obdurationis. Ps.: Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra! 16 Et infra: Ipsi vero non cognoscent vias meas, quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam. 17 Secundo per signum serenationis conscientiae bonae, quae per stellae claritatem significatur. II. Cor. II.: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae.18 Tertio per signum auditionis verbi divini, quod prophetia continet. Ioh. VII.: Qui ex Deo est, verba Dei audit, etc.19 O anima fidelis, disce haec et adverte, cur Christus per stellam manifestari voluit tibi et gentibus! (G)

Circa secundum mysterium, scilicet recognitionis, primo quaeritur, unde cognoverunt isti magi et intellexerunt, quod illa stella apparens Christum Deum natum significaret, et quod ad adorandum ipsum venire deberent talibus muneribus. Respondetur secundum doctores per conclusionem, quod beati magi fuerunt optime illuminati in cognitione fidei Christi. Et hoc per quattuor. Primo per divinam inspirationem revelantem. Nam Augustinus in sermone dicit sic: Quis esset rex vel ubi, sidus illud non indicabat, sed quod eloqui stella non potuit, alia revelatione Deus monstravit. Quem modum revelationis Scriptura non dicit, sed prudentibus intelligendum relinquit. Et Bernardus: Profecto, qui magos adduxi,t ipse et instruxit, et qui per stellam foris admonuit, ipse et in occulto cordis edocuit. Haec ille. Concorditer dicit Leo papa in sermone, unde claret, quod ipse Deus inspirando edocuit eos etiam de istis muneribus offerendis tali regi, scilicet auro, ture, myrrha. Secundo per angelum imperantem, unde Augustinus dicit sic: Si dicturus es, a quibus magi audierunt, quod talis stella Christum natum significaret, profecto ab angelis aliqua admonitione revelationis. Et tandem subdit: Potuerunt ergo illis angeli dicere: "Stella, quam vidistis, Christus est. Ite, adorate illum, ubi natus est, et simul iudicate, qualis quantusque natus sit!" Haec Augustinus. Ad idem est, quod sequitur. Tertio per pueri formam de stella alloquentem secundum Chrysostomum, qui dicit, quod magis in monte victoriali orantibus stella quaedam ad eos descendit habens in se formam pueri parvuli. Super cuius caput crux splendebat, quae magos allocuta est dicens, ut in Iudaeam pergerent et puerum natum invenirent. De hoc patuit *sermone I. K.* *PH 042. K* latius. Quarto per stellam sic mirabiliter apparentem. Primo quidem, ut dicit Leo papa in sermone, quia signum nati pueri, qui super omnem Israel esset regnaturus, acceperant et noverant per prophetiam Balaam Nu. XXIV. dicentis: Orietur stella ex Iacob et consurget homo ex Israel, et percutiet duces Moab, et dominabitur scilicet omnium. 20 Isti nempe ut dicit Remigius in originali: Erant de stirpe Balaam et observabant eius prophetiam. Et sic mox, ut viderunt stellam novam, intellexerunt regem natum. Secundo quoque, quia videbant eam miro modo ab omnibus stellis differentem in situ, motu et claritate, et ipsis viae ducatum praecedentem monstrantem, ut patuit sermone II. ar. II. Et ideo, ut dicit Leo papa in sermone: Intuentium animos ita admiratione sui splendoris implevit, ut nequaqam sibi crederent negligendum, quod tanto nuntiabatur indicio. Haec ille. (H)

Secundo adhuc quaerendum restat: Unde isti magi cognoverunt, quod iste puer, quem invenerunt in illa domo in Bethlehem cum Maria matre eius, esset ille, quem quaerebant? Ad quod respondetur, quod hoc cognoverunt per Dei revelationem, ut patuit, et per angeli admonitionem atque stellae stationem, quia supra illam domum stetit stella. Et etiam per illuminationem, quia ut dicit Augustinus: Ostendit stella hospitium et radiabat amplissimo lumine et tecta nati perfudit. Haec ille. Denique quia viderunt faciem Christi divina luce radiantem, atque faciem Beatae Virginis Mariae tanto splendore fulgentem, ut secundum Origenem etiam Ioseph in eam clare intendere non posset. Unde omnes simul intellexerunt hunc esse filium Dei de virgine matre natum. O mirabilis, o venerabilis, o amabilis fides Christi, per quam et in nobis, carissimi, habitare dignatur Christus, ut dicit Apostolus,21 ut illuminet et inflammet. (I)

Quoniam autem plurimi de fato nativitatis occasionem ex hoc sumunt erroris, quod Christo nato mox stella apparuit, ideoque unumquemquem hominem nasci sub constitutionibus stellarum putant, ut dicit Gregorius in homilia hodierna et concorditer Augustinus in sermone. Idcirco dum et ubi videbitur, contra tales errores applicari potest hic tertia quaestio talis, utrum ex sideribus causetur diversitas morum et eventuum futurorum in hominibus. Respondetur secundum Bonaventuram super II. dist. XIV. q. et ar. ultimo, quod mores hominum et eventus futurorum a sideribus causari potest dici dupliciter. Uno modo necessario et sufficienter, alio modo dispositive et contingenter.

Si primo modo dicatur, non tantum est falsum, immo est hereticum et diabolicum figmentum, quia repugnat Christianae religioni, repugnat et sensui et etiam rationi. Nam cum omnia ponit a sideribus necessario evenire, tollit veritatem fidei et honestatem morum, quia tollit meritum et per consequens praemium et gratiam, et per consequens gloriam. Hinc Damascenus libro II. dicit: Si ex astrorum allatione omnia agimus, secundum necessitatem agimus, quae agimus. Quod autem secundum necessitatem sit, neque virtus, neque malitia est, et sic neque laudibus et coronis, neque vituperationibus et tormentis existimus digni. Quod si sic invenietur et Deus iniustus, his quidem bona et praemia, illis autem tribulationes dans. Haec ille. Unde frustra essent leges et iura et omnia consilia, et frustra esset Christi vita doctrina et mors pia, ergo etc. Sic etiam honestas morum tollitur, dum culpa peccantis in sidera refunditur, et sic immunes essent peccantes, nec reprehensibiles. Et sic homo ad colendum sidera ducitur, et iste est finis huius erroris pessimi, quia ad idolatriam perducit. Et in hoc patet esse commentum diaboli, ut faciat se coli. Unde XXVI. q. II. illud dicit Augustinus, quod omnes homini artes ex quadam pestifera societate hominum et daemonum quasi pacta infidelis amititiae penitus sunt repudiandae a Christiano. Item sic dicere repugnat etiam sensui, quia videmus experientia sensibili in eadem constellatione conceptos et natos diversificari in moribus, exercitiis, artibus, officiis et naturalibus proprietatibus, ut patet de geminis fratribus, Iacob et Esau et aliis pluribus, quae Gregorius in homilia adducit. Si dicatur, quod virtus constellationis in ictu puncti est et mutatur, contra hoc idem Bonaventura in sermone de epiphania invehit sic: Dum puer nascitur, magna mora est aut ergo horoscopum eius singulis momentis mutatur aut non. Si mutatur, sequitur, quod tot sunt facta, quot sunt membra nascentia. Ergo si unum membrum doleat, necesse est, quod alterum gaudeat, quia fatum habet alterum, sed hoc est falsum. Quod si non mutatur, ergo dum unum membrum vulneratur, necesse est et alterum vulneretur. Aliter non idem esse fatum probatur. Item certum est, quod sub eadem constellatione nascitur filius regis et rustici, et masculus et femina, et asinus et bos, qui non communicant in eventibus, ergo etc. Denique hoc dicere repugnat etiam rationi, quia praeponit sidera homini, cum homo fit creaturarum corporalium dignissima et finis omnium II. Physicorum, propter quem fecit Deus hunc mundum, in cuius signum cessante hominum generatione cessabit motus caeli. Sed finis imponit necessitatem his, qui sunt ad finem, non econverso, ut patet I. et II. Physicorum. Ideo Gregorius in homilia dicit sic: Absit a fidelium mentibus, quod fatum aliquid credant, vitam quippe hominis solus, qui creavit, conditor administrat. Non enim propter stellas homo, sed stellae propter hominem factae sunt. Haec ille.

Sed si secundo modo dicatur, quod mores hominum variantur a sidere, scilicet dispositive tantum et contingenter, sic potest habere veritatem, quia nec rationi, nec fidei repugnat. Quoniam anima complexiones corporis imitatur, ut in pluribus passionum sequacibus videmus. Unde colerici sunt iracundi, sanguinei laeti et benigni, melancholici tristes et lividi, flegmatici pigri. Haec autem non necessario. Anima enim dominatur suo corpori maxime, quando est adiuta per gratiam. Quoniam etiam Ptolemaeus in Almagest dicit, quod sapiens vir dominabitur astris, quia scilicet dominatur passionibus. Haec et plura ibi pulchra dicit Bonaventura. Unde si adhuc velis scire, quantum se astra extendant ad praecognoscendum futuros eventus, dico secundum Thomam II. II. q. XCV. concordantesque doctores, quod vis astrorum non extenditur ad duplicium generum effectus. Primo quidem non extenditur ad omnes effectus per accidens contingentes sive in rebus humanis, sive in rebus naturalibus, quia ut probatur VI. Metaphysicarum, ens per accidens non habet causam, ut quod homine fodiente inveniatur thesaurus, vel hora ista uxorem ducenti aut itineranti sequatur bona fortuna vel bellanti victoria et huiusmodi. Secundo non extenditur, quoad omnes actus liberi arbitrii, nisi dispositive inclinando, inquantum imprimunt in corpus humanum sidera. Tamen ex hoc nonnulla necessitas libero arbitrio imponitur. Quoniam de praemissis iudicare futura ex astris est illicita divinatio, et saepe daemonis operatio se immiscet, ut decipiat in fide, ut patet XXVI. q. ultimam "Non observetis" et c. "Nec mirum". Sed si quis praenosticat futura ex astris, ea, quae ex eorum causalitate naturaliter dependent, puta siccitates, pluvias, minutiones facere, huiusmodi non sunt illicita. Haec sufficiant de his pro praesenti. (K)

Circa tertium principale mysterium, scilicet honorationis sit pro conclusione, quod in beatis istis magis claret cunctis Christianis exemplum veri honoris et cultus divinitatis. Nimirum cur noluit Deus offerri equos regales, armamenta, vasa, purpuram et similia atque coronam vel lapides pretiosos, nisi ut offerendo hoc pro censu isto regio significaretur mystice verus cultus deitatis Christi et sacrificium ex omnibus debitis. Primo ex corde debebant et obtulerunt veram fidem. Rabanus: Adoraverunt credentes in carne verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate omnipotentiam, in forma hominis Dominum maiestatis. Secundo ex corpore humilem non solum genuflexionem, sed etiam prostrationem usque ad terram, quia dicit evangelium, quod procidentes adoraverunt, etc. Tertio ex ore vel voce fiducialem confessionem et laudationem, quando coram Herode et Iudaeis in Hierosolyma ipsum confessi sunt verum hominem mortalem, verum regem et verum Deum dicentes: Ubi est, qui natus est, quoad primum, rex Iudaeorum, quoad secundum. Vidimus enim stellam eius et venimus adorare eum. Ecce ipsum Dominum stellarum et adorandum praedicant, quoad tertium, parati mori pro Christo secundum Chrysostomum dicentem sic: O beati magi, qui ante conspectum crudelissimi regis prius, quam Christum cognoscerent, Christi facti sunt confessores! Adhuc non viderant Christum et iam parati erant mori pro Christo. Haec ille. Quarto ex re et opere obtulerunt munera: aurum, tus et myrrham. Sed quaeritur: Utrum quilibet eorum haec tria simul obtulit, et quare sola haec obtulerunt? Respondetur secundum Lyram aliosque simul doctores, quod quilibet eorum haec tria obtulit. Et responsio (?), ut quilibet eorum muneribus fateatur, quem adorat: auro regem, ture Deum, myrrha mortalem. Ut Gregorius in homilia dicit: Item non alia voluit Deus, sed haec offerri, ut et nos doceamur per haec mystice talia Deo offerre debere. Itaque his modis debemus, carissimi, honorare et colere exemplo magorum et censum in Deum sacrificium offerre! Scilicet ex corde veram fidem, ex opere humilem subiectionem, ex ore laudem et confessionem. Ex opere autem haec tria: primo aurum verae dilectionis in observatione praeceptorum. Io. XIV.: Si diligitis me, mandata mea servate.22 Hoc autem significatur per aurum, quia aurum est pretiosissimum23 hominis incorruptibilem splendorem, ut dicit Dionysius, et conservat sumptum in electuariis a putrefactione vel corruptione leprae. Sic vera charitas est pretiosissima et vitat peccati corruptionem et est immortalis et perpetua, quia charitas numquam potest esse informis, ut volunt doctores super I. libro dist. XVII. Et de ipsa I. Cor. XIII.: Charitas numquam excidet.24 Secundo offerre debemus tus devotionis. Nam tus est odoriferum restringens fluxum rheumatis et eius odor gratius sentitur in aestate, quam in hieme, sicut dicit expositor super illud Ecci. I. Quasi tus redolens in diebus aestatis, sic devota oratio odorifera est et suavis Deo et angelis. Et restringit fluxum rheumatis, id est tentationis in nobis per sancta desideria, et gratior est in aestate praesentis vitae, quam in hieme, mortis scilicet tempore. Proverb. X.: Qui stertit25 in aestate, filius est confusionis et benedictio Domini super caput iusti.26 Unde Ps. orabat dicens: Dirigatur, Domine, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.27 Sic exponit Gregorius. Tertio debemus offerre myrrham mortificationis de corpore et compassionis de anima. Myrrha enim vermes in corpore occidit et corpus a putrefactione conservat, ut dicit Glossa in Canticum. Propterea myrrha inunguntur mortuorum corpora. Ipsa etiam est sapore amara, sic debet esse mortificatio in corpore, ut vermes vitiorum, scilicet concupiscentiae moriantur vel refrenentur et natura ad serviendum Deo conservetur, et amara compassio ad Christi mortem et passionem sentiatur. Ro. VIII.: Si Spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. 28 Si tamen compatimur, ut et simul conglorificemur.29 O ergo anima Christiana, considera Christum pro te passum et sanguinem pro te redimendo Patri offerentem, et animam pro te ponentem! O misera peccatrix anima, recognosce te, quantum debeas Christo Deo et pio redemptori tuo! O sanguine Christi Iesu lota anima! Accede cum beatis magis et offerre stude ipsi aurum dilectionis, tus devotae orationis et myrrham mortificationis! Ecce canit Ecclesia: Christus apparuit nobis, venite adoremus, scilicet praedicta munera offerendo, ut det nobis Christus gratiam et gloriam! Amen.



1 Mt 2,10-11
2 Ioh 12,31
3 Lc 2,9
4 Mt 2,10-11
5 I Cor 2,8
6 Cf. Hbr 11,1
7 Act 10,40-41
8 Cf. Lc 2,8-11
9 Cf. I Tim 6,16
10 Cf. Apc 22,16
11 Ioh 1,14
12 Lc 12, 33
13 Mt 11,28
14 Lc 5,32
15 Mt 2,6
16 Ps 94,8
17 Cf. Ps 94,12
18 II Cor 1,12
19 Ioh 8,47
20 Nm 24,17
21 Cf. Eph 3,17
22 Ioh 14,15
23 Editio: preciosissimum.
24 I Cor 13,8
25 Editio: stetit.
26 Prv 10,5-6
27 Ps 140,2
28 Rm 8,13
29 Rm 8,17