Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XLI.]

In festo circumcisionis Domini

Sermo quartus de gloriosa dignitate et praecellentissimis privilegiis nominis Iesu

Nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Lu. II.1 et in evangelio hodiernae sollemnitatis. (A)

In quibus verbis insinuatur nomen Domini Iesu fore gloriosissimum, quod hodie est impositum. Tum, quia hominibus est saluberrimum, ideo dicitur nomen eius Iesus, id est ‘salvator', tum quia angelis est venerandum et obsequio digno colendum, quod notatur, cum dicitur, quod vocatum est ab angelo, scilicet Gabriele annuntiante, Christi conceptum. Ubi Lyra dicit, quod notanter dicitur: vocatum est ab angelo, non autem dicitur: impositum, quia non, nisi a Deo Patre impositum fuit hoc nomen, quamvis per angelum denuntiatum Mariae et Ioseph et per ipsos aliis divulgatum. Tum quia Deo Patri ab aeterno praeelectum et praedilectum, unde dicitur: priusquam in utero conciperetur. De hoc glorioso itaque nomine (in quo solo datur salus homini, et cui angeli laetantur, subserviunt, et quod a Deo Patre est aeternaliter filio Dei praeordinatum atque hodie impositum in circumcisione) agemus in hoc sermone, in quo describemus eius excellentissima et dignissima privilegia, ut clarescat gloriositas nominis Iesu aliquantulum, quae talis et tanta est, ut ad eius laudem et commendationem deficiant omnis mens, omnis lingua et intellectus, etiam angelicus. Bernardus: Nomen Salvatoris, nostri fratris et sanguinis mei, nomen a saeculis absconditum, sed in fine saeculorum revelatum, nomen est mirabile, nomen ineffabile, nomen inexstimabile, immo eo mirabilius, quo inexstimabilius, eo magis gratum, quo gratuitum. Haec ille. Loquamur tamen, quantum valemus, et laudemus, ut per ipsum salvari mereamur, et ne ingrati inveniamur! Unde ex quo hoc gloriosissimum nomen fulget ad modum solis descriptum, de quo Ps.: Sit nomen eius benedictum ante solem, permanet nomen eius.2 Hinc ad praesens duodecim eius dignissimas excellentias radiantes describamus, quas in tres articulos dividemus:

Circa primum de excellentia divinali nominis Iesu accipiamus hanc conclusionem, quod hoc nomen Iesus utpote divinum et super omnia nomina mundi gloriosissimum merito est Dei filio ab aeterno consecratum. Declaratur per quattuor praecipuas praerogativas et dignitates huius sanctissimi nominis. Prima est dignitas aeternae praedilectionis. Hoc quippe nomen Deus ab aeterno praedilexit, ut filio suo ipsum dedicaret. Et in principio primi capitalis libri vitae descripsit, quando in hoc nomine omnes salvandos praevidit et beatificandos adeo, quod nullus unquam hominum ad beatitudinem vel aeternam salutem perveniret sine hoc nomine. Act IV. dicente Petro: Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri credentes.3 Propterea Ps. in persona Christi dicit. In capite libri, scilicet vitae scriptum est de me etc. 4 Iste est liber vitae, in quo omnium salvandorum nomina sunt scripta dicente Salvatore. Lu. X.: Gaudete et exsultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in caelis.5 Et certe vae et vae peccatoribus, quia scribitur Exo. XXXII.: Qui peccaverit in me, delebo eum de libro vitae.6 Et Ps.: Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur.7 Vae ergo in peccatis iacentibus, quia eorum nomina delentur de libro vitae et connumerationis nominis Iesu. Vae, quia segregabuntur ab omnibus electis, et vae, quia infernali supplicio deputantur. (C)

Secunda dignitas et gloria nominis Iesu est beatae salvationis. Nam secundum Hieronymum in interpretationibus nominum Hebraicorum hoc nomen Iesus interpretatur quadrupliciter, scilicet 'salvator', 'salus', 'salutaris', 'salutare', quae omnia et singula sunt divinae solius potestatis et operationis. Nam primo dicitur ‘salvator' eo, quod salvat a peccatis, Mat. I.: Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.8 Secundo dicitur ‘salus' secundum Fransiscum de Mayronis ideo, quod ipse Christus Deus est obiectum nostrae beatitudinis, in quo beatificamur, et in eo consistit tota nostra beatitudo, et sine quo non est salus. Tertio dicitur ‘salutaris' eo, quod per ipsum solum confertur gratia Spiritus Sancti. Ps.: Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me.9 Quarto dicitur Iesus Christus ‘salutare' ideo, quia per modum salutationis venit in mundum. Nam conceptus est angelo salutante virginem, et quia in se credentibus salutem promisit et donabit. Unde hoc praeviderat Iacob patriarcha et ideo dicit Gen. XLIX.: Salutare tuum exspectabo, Domine,10 id est salutis promissionem in Iesu, tuo filio. O ergo gloriosissimum, o amorosissimum nomen Iesu, esto nobis salvator, salus, salutaris et salutare! (D)

Tertia dignitas et gloria est divinae nominationis, quia hoc nomen Iesus est nomen divinum, quia summe convenit cum divinis nominibus. Quod ut clarescat, quaeritur, utrum hoc nomen Iesus convenienter consecratum fuerit Deo vero omnipotenti. Ratio quaestionis est, quia cum a principaliori debeat fieri denominatio IX. Ethicorum, principalior autem est in Christo deitas. Mirum ergo videtur, quod noluit Christus nominari nomine divino, scilicet tetragrammaton. Item alia ratio, quia Exo. III. habetur, quod Deus apparuit Moysi in rubo ardenti praecipiens, ut educeret filios Israel ex Aegypto per manum validam.11 Et tunc ait Moyses ad Dominum: Ego vadam et dicam filiis Israel: Deus patrum vestrorum misit me ad vos et qui apparuit mihi etc. Si dixerint mihi quod est nomen eius, quid dicam eis? Respondit Dominus: Ego sum, qui sum, sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos, hoc nomen mihi est in aeternum.12 Cur ergo verus Deus incarnari noluit hoc nomine ‘qui sum' nominari? Item tertia ratio, quia Exo. VI. locutus Dominus Moysi dixit: Ego Dominus, qui apparui Abraam, Isaac et Iacob in Deo omnipotente, et nomen meum magnum Adonai non indicavi eis.13 Ecce omnipotentis Dei nomen fuit Adonai. Nec legitur alibi in vetere testamento aliis propriis nominibus praeter haec nominatus, ergo mirum videtur, quod non Adonai voluit nominari Dei filius, sed potius Iesus. (E)

Pro responsione ad hoc et ad quaestionem ex dictis Lyrae et Burgensis aliorumque notemus tres veritates. Prima veritas in Sacra veteris testamenti Scriptura leguntur quaedam nomina omnipotenti Deo appropriata. Nam licet de Deo multa nomina dicerentur, aliquae per respectum ad creaturas, ut Creator, Dominus, Illuminator etc., alia per modum qualitatum circa divinam essentiam, ut Sapiens, Bonus, Omnipotens, Misericors, Iustus et Ulciscens Dominus ac similia, alia per modum quantitatum, ut Magnus, Immensus, Incircumscriptus, reperiuntur tamen tria praecipua nomina appropriate Deo asscripta et singularissime attributa. Primum est tetragrammaton, secundum est ‘qui sum' vel ‘qui est', tertium Adonai. De quibus obiectiones praescriptae fuerunt. Primum nomen est tettragrammaton, quod est unum nomen ex quattuor litteris conscriptum et ideo sic dictum a tetra, quod est ‘quattuor' et gramma, quod est ‘littera', quasi ‘nomen quattuor litterarum'. Hoc nomen significat divinam essentiam puram et nudam, prout in se consistit circumscripto omni alio. Et ideo est nomen incommunicabile appropriatum soli Deo. Et istud nomen apud Hebraeos est ineffabile et tantae sanctitatis reputatur, quod non debeat nominari, nisi a summo sacerdote et solum in benedictionibus in templo fiendis. Unde hoc nomen scriptum sic: Yhve. Quattuor litteris numquam pronuntiatur communiter, prout in littera iacet, sed loco eius proferunt legentes Adonai, quod est aliud nomen divinum. Si petas: Quid vel quale est hoc nomen in sono, dicitur ab aliquibus, ut volunt peritissimi Hebraeorum, quod est et sonat sic: Ieve. Vel secundum nostrarum litterarum sonam dicitur Ihve, et sic dicitur ineffabile, non quia dici non possit in sono, sed quia significat rem ineffabilem, scilicet essentiam divinam nudam, unde et scriptura litteras et sonum huius nominis non expressit, sed tamen dicitur, quod Dominus praecepit fieri laminam de auro purissimo, in qua sculpetur opere celationis sanctorum Domino, id est nomen Domini tetragrammaton secundum Lyram, ut portaretur in fronte sacerdotis summi Exo. XXVIII.14 Item hoc nomen dicitur etiam ineffabile, quoad mysterii intellectum sanum, quia in hoc nomine sunt quattuor vocales vel potius tres, una geminata, scilicet e. Tantaeque virtutis est hoc nomen, quod si dividatur in tres dictiones, scilicet ye, v, e, quaelibet illarum significat idem, quod totum Yeve, quia quodlibet illorum est idem, quod Deus. Et cum quodlibet illorum seorsum sit nomen Dei, si coniungantur, simul erit idem nomen Dei, ut volunt peritissimi Hebraeorum. Ecce ergo mysterium trinitatis in divinis, quia per hoc innuitur, quod sunt tres personae divinae, Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et quaelibet personarum est Deus. Media autem littera, scilicet e geminatur, quia media persona tantum, scilicet filii in natura gemina, scilicet divina et humana per incarnationem consistit etc. Secundum nomen Dei est: Qui sum Exo. III.,15 et hoc significat necessitatem essendi et aeternitatem immutabiliter, quae est conditio propria et singularis Dei. Alia autem, sicut sunt de nihilo, ita in nihilum tendunt tamquam aqua fluens, et nisi manutenentia Dei conservarentur, omnia in nihilum redirent, ut dicit Gregorius in Moralibus. Unde solius Dei, qui nunquam tendit ad non esse, proprium est semper et simpliciter esse. Et ideo nominatur ‘qui sum', ut in praesenti tempore designetur eum necessarium et incommutabilem esse, quoniam ut Philosophus V. Physicorum: nil habemus de tempore, nisi nunc. Tertium nomen Dei est Adonai, Exo. VI.16 Et hoc significat 'generale dominium' seu 'summam maiestatem et potestatem'. Unde secundum Hieronymum interpretatur 'Dominus dominans' vel 'Domini dominatio'. Et sic claret prima veritas. (F)

Secunda veritas, quod hoc benedictum nomen Iesus multum convenit et conforme est divinis nominibus. Declaratur primo de nomine Domini tetragrammaton. Dicunt enim doctores, ut supra, quod eisdem litteris nomen Iesus apud Hebraeos scribitur, sicut nomen Domini tetragrammaton, licet non eodem ordine. Nam secundum Glossam Exo. XXVIII. prima littera est ioth, haec est 'i', littera secunda heth est 'h', tertia vau(?) est 'v', quarta he est littera 'e'. Et istae eaedem litterae componunt hoc nomen Iesus adiunctis duobus ‘ss', et sic Iesus easdem vocales habet, quas tetragrammaton. Et convenienter nomen Iesus excedit tetragrammaton in duplici scilicet ‘ss' ad significandum assumptionem humanae naturae in anima et in corpore. Maxime autem convenit Iesus cum tetragrammaton in significato, quia secundum praedictam Glossam ioth interpretatur 'principium', heth interpretatur 'passionis', vau 'vitae', he 'iste'. Christus enim per passionem est principium vitae aeternae. Secundo cum nomine Domini ‘qui sum' convenit, ut patet in declinatione. O tu grammatice, declina illud nomen Iesus! Dicit enim Alexander in doctrinali: Dat Iesus ‘um' quarto, reliquis ‘u' semper habeto! In nomine ergo Dei declinemus illud: nominativo hic Iesus, genitivo huius Iesu, dativo huic Iesu, accusativo hunc Iesum, vocativo o Iesu, ablativo ab hoc Iesu. Ecce tres habet inflexiones, scilicet Iesus, Iesu, Iesum. Prima finitur in s, secunda in u, tertia in m. Iunge litteras has, et exibit ‘sum'. Et quoniam Ie apud Hebraeos idem sonat, quod 'Deus', ut patuit ex nomine Ieve, ergo dicendo Iesum sonat dicendo 'Deus sum'. Ie igitur sum, hoc est 'Deus sum'. Ecce Iesus convenit cum ‘Deus sum'. Tertio cum nomine Adonai in significato, quia ipse solus Deus omnium habet potestatem salvandi, quod notat Iesus. Claret ergo, quod hoc nomen Iesus est nomen divinum conveniens Deo vero.

Tertia veritas, quod Dei filius pro salute hominum incarnatus debuit super omnia vocari hoc nomine Iesus. Ratio, quia nomina debent esse consona rebus. XII. q. I. clericus in glossa et de praebendis et dignitatibus "Cum" secundum Apostolum. Et quoniam omnia iuste sunt a fine denominanda II. de anima, ideo ex quo ad salvandum haec incarnatio ordinabatur, debuit Iesus, id est ‘salvator' nominari. Nec debuit praedicta nomina veteris testamenti habere, quia illa erant nomina invisibilis Dei, ipse autem per incarnationem erat visibiliter cognoscendus. Unde Isa. LII. ca.: propterea cognoscet populus meus nomen meum in die illa, quia ego, qui loquebar, scilicet prophetis, ecce assum,17 scilicet in carne visibiliter. Et sic patet solutio obiectorum et quaestionis. O mira ergo Dei sapientia! (G)

Quarta dignitas et gloria nominis Iesu est deiferae signationis. Nam nomen hoc perfecte Deum incarnatum ostendit in se. Primo syllabali combinatione. Est enim bissyllabum ad significandum secundum Fransiscum de Mayronis, quod ex duabus naturis, videlicet divina et humana unitis, tamquam ex duabus syllabis constat Christum esse denominatum. Et quidem prima syllaba eius est ie, quod significat 'Deum', ut dictum est in praemissis, et secunda syllaba est sus, quod significat ‘esse', scilicet in carne visibili. Haec sufficiant. Secundo ostendit litterali descriptione Deum, scilicet incarnatum significare. Nam eius prima littera est i, quod est media vocalium, et significat 'Christum', qui est media persona, scilicet Filii in Trinitate. Et quod sicuti est littera recta ad modum lineae, sic Christus in passione rectissimam iustitiam fecit satisfaciendo pro peccatis nostris. I. Pe. II.: Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo, ut peccatis mortui iustitiae viveremus.18 Secunda littera est h, quae ratione aspirationis significat plenitudinem Spiritus Sancti. Et quod sicut hoc non computatur inter litteras cum sit aspiratio vocis, sic Christus non computatur inter homines carnaliter genitos, quia Spiritu Sancto est conceptus. Tertia littera est e, quae a sinistris clausa et a dextris aperta est, ideo significat elargitionem misericordiae, qua usus est Christus in remediatione humani generis et glorificatione, ut dicit Fransiscus de Mayronis. Quarta littera est s, quae est littera quidem alta, tamen in capite est inclinita, et sic significat humilitatem filii Dei, qua descendit de caelo. Quinta littera est u, quae a parte inferiori clausa et a superiori aperta significat secundum Fransiscum de Mayronis virtutem paupertatis, quae ad terrena est clausa et ad caelestia aperta. Hac Christus floruit in vita. Ultima littera iteratur s inclinata, quae significat humilem oboedentiam usque ad mortem crucis secundum Franciscum. Et sic patet propositum. (H)

Item circa praedicta restat de nomine Christi: Cur solet scribi per litteras istas XPC, cum apice supposito? Ad quod respondetur, quod huius est duplex ratio. Una ex parte vocis, quia Christus est vocabulum Graecum, non Latinum, et ideo Graecis litteris solet scribi. Nam figura litterae X in Graeco est apud nos, id est Latinos CH, et apud Graecos haec figura P est apud nos R, et C est S ergo etc. Alia ratio ex parte significationis, quia haec littera X, quae dicitur inventa tempore Octaviani imperatoris, cuius tempore fuit natus Christus, et scribitur in figura crucis, significat crucis Christi triumphum. P significat passionis satisfactionem pro peccatis, C significat coronationem, scilicet resurrectionis gloriosae. O ergo quam gloriosum nomen Iesus Christus, o vere divinum nomen! Dicam utique cum Ps.: Deus in nomine tuo salvum me fac etc. 19 (I)

Circa secundum principale de reverentia, scilicet nominis Iesu sit pro conclusione, quod hoc nomen Iesus adeo est gloriosissimum, ut pro eius reverentia omnis mundi creatura adorationis exhibeat cultum. Hoc testatur apostolus ad Phil. II. dicens: Deus exaltavit illum et dedit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris.20 Haec ille. Ex quibus verbis quadruplex dignitas et gloria nominis Iesu colligitur.

Prima dicitur summae exaltationis, unde dicit, quod Deus exaltavit illum et dedit ei nomen super omne nomen. Hoc fecit Deus, quando nomen Iesu sic exsaltavit, ut ad ipsius invocationem institueret fieri peccatorum remissionem, gratiae infusionem, aeternam salvationem et miraculorum operationem, ut omnis creatura oboediat nomini Iesu, ut patet ex evangelio et in historiis per miracula a sanctis facta in hoc nomine in omnibus creaturis. Unde Chrysostomus dicit: Tanta est virtus nominis Christi, quod non solum visum, sed nominatum facit mirabilia. Ideo Ps. orat dicens: Adiuva nos Deus salutaris noster et propter gloriam nominis tui libera nos!21 (K)

Secunda gloria praeamandae devotionis, unde subditur, ut in nomine Iesu flectatur omne genu etc. Nimirum hoc nomen Iesus fuit a principio mundi ab omnibus sanctis amatum et desideratum. Patet primo de patriarchis. Nam Abraam exsultavit, ut videret diem Iesu, vidit et gavisus est, Ioh. VIII.22 Isaac in huius nominis spe se oblationi concessit credens resuscitari Gen. XXII.23 Iacob de hoc nomine gaudens ait: Salutare tuum exspectabo, Domine Gen. XLIX.24 Ioseph in huius figuram appellatus est salvator mundi, Gen XLI.25 Item Iosue in huius nominis figura introduxit populum Israel in terram promissionis, quam eis forte divisit, et sic de aliis. Secundo patet in prophetis. Nam de huius nominis devotione Isa. XXVI. fuit praedicatum dicendo: Domine, nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.26 Et Abacuc III.: Ego autem gaudebo in Domino et exsultabo in Deo Iesu meo.27 Et Esdrae li. III.: Revelabitur filius meus, Iesus his, qui cum eo iocundabuntur. Et erit post hos annos morietur filius meus, Iesus et convertetur saeculum.28 Haec ibi. Item Ecci. XLIII.: In sermone eius silebit ventus, et cogitatione sua placabit abyssum. Sequitur: Et plantavit illum Dominus Iesus.29 Haec ibi. Tertio, quod hoc nomen sit multum amatum a sanctis, patet in apostolis, de quibus scribitur Act. V.: Ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti pro nomine Iesu contumelias pati.30 Item in hoc nomine apostolus Paulus adeo delectatus est, ut CCCC vicibus in epistulis nominaverit et in morte decollatus ter exclamaverit. Quarto patet in martyribus, qui in hoc nomine dulciter tormenta acerbissima pertulerunt, ut patet de Stephano, Laurentio, Vincentio et aliis multis. Item de sancto Ignatio legitur in legenda, quod cum inter multorum genera tormentorum non cessaret ab invocatione nominis Iesu, interrogatus a tortoribus, cur hoc nomen totiens replicaret, respondit: "Hoc nomen cordi meo inscriptum habeo, et ideo ab eo cessare nequeo." Post mortem ergo eius cor extrahitur et scinditur, et totum inscriptum hoc nomine aureis litteris reperitur, unde plures crediderunt. Quinto patet in confessoribus, qui prae dulcedine huius nominis rapti saepe leguntur, ut patet de sancto fratre Egidio et de beato Francisco, qui audito hoc nomine mox labia lambebat, unde et Bernardus: Hoc nomen Iesus mel est in ore, melos in aure, iubilus in corde. Sexto patet in virginibus. Nam legitur de beata Agatha, quod in hoc nomine laetissime et glorianter ibat ad carcerem quasi ad epulas. Et sic de aliis multis legimus. (L)

Tertia gloria reverendae adorationis. Ideo dicit Apostolus: Genu flectatur caelestium, id est angelorum, terrestrium, id est hominum et infernorum, id est daemonum.31 Nimirum hoc nomen Iesus angeli caelestes reverendissime adorant. Neh. IX.: Exercitus caeli te adorant.32 Et Heb. I.: Adorant eum omnes angeli Dei.33 Item terrestres adorant, quia Ecclesia praecepit omnibus extra de immunitate ecclesiarum "Decet domum Dei" li. VI., quod praecipue dum aguntur missarum sollemnia, nomen hoc quandocumque recolitur, flectatur genua cordis et caput inclinent. Item daemones adorant trementes et turbati ad illud nomen. Ps.: Terribile nomen eius.34 Et Iaco. II.: Daemones credunt et contremiscunt. 35 Nam mox invocato hoc nomine effugiunt. Mar. ul.: In nomine meo daemonia eicient.36

Quarta gloria Christianae gloriationis. Unde dicitur, quod omnis lingua confitetur,37 quia Dominus noster Iesus Christus in gloria est Dei Patris, id est in aequalitate etc. Maxima ergo gloria est Christianis, quod nomen Domini nostri Iesu Christi portant. (M)

Sed quaeritur: Cur Christiani a Christo denominantur potius, quam a Iesu Iesuitae vocentur? Respondetur, quod huius una ratio est ex parte Graeci sermonis. Dicit enim Chrysostomus super Matthaeum, quod Christiani prius in Iudea et ubique vocabantur Nazarei. Sed postea in Graecia apud Anthiochiam permutatum est nomen, ut dicerentur Christiani. Unde quia haec mutatio nominis facta est in Graecia, ideo a nomine Graeco, scilicet Christus appellamur, non a nomine Hebraeo, scilicet Iesus. Alia ratio est significationis, quia nomen Iesus est nomen divinum et aeternae salutis. Christus autem dicitur 'unctus' , et sic est nomen militiae Christianae hoc nomen Christianus, quo norunt se tamquam pugiles unctos in pugna contra mundum, carnem et diabolum. Iob. VII.: Militia est vita hominis super terram.38 Unde in praesenti competit nobis nomen Christi propter militiam salvificam. Sed in futuro, cum erimus in salute, competet nobis nomen Iesu, id est salutis. Tertia ratio nostrae instructionis, quia hoc nomen Iesus competitur Christo ratione deitatis. Non ergo dicimur Iesuitae, ut instruamur, quod non tenemur Christum imitari in operibus divinis, puta in miraculis. Sed Christus est nomen competens ei ratione humanitatis, et ab hoc dicimur Christiani, ut instruamur Christum imitari debere in operibus humanis virtutum et morum. Cyprianus li. de abusionibus: Non recte dicitur Christianus, qui Christi moribus non aequatur. O Christiane ergo, gloriare in nomine Christi et ipsum imitare! (N)

Circa tertium principale de efficacia nominis Iesu sit conclusio, quod nomen Iesu virtutis est infinitae et omnia potens credentibus efficere. Unde Matth. ul.: data est mihi omnis potestas in coelo et in terra.39 Marci. IX.: Omnia possibilia sunt credenti.40 Et hoc declaratur breviter ex quadruplici gloria. Prima est perfectae sanctificationis, quod fit per hoc nomen, quia ut scribitur I. Cor. XII.: Nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.41 Lyra: Nemo potest dicere vere ita, quod Iesus sit veraciter ipsius Dominus, et ipse verus scilicet servus eius, nisi Spiritu Sancto per gratiam inhabitantem. Ad id Bernardus: Hoc, inquit, nomen Iesus excaecatos reparat sensus, virtutes roborat, vegetat bonos mores, castos fovet affectus, ire impetum cohibet, superbiae tumorem sedat, invidiae vulnus sanat, extinguit libidinis flammam, sitim temperat avaritiae et totius mali est efficacissimum repulsivum, et sic est perfectissime sanctificativum.

Secunda gloria promptae impetrationis, scilicet in omni oratione apud Deum. Nam Ioh. XVI. dicit Salvator ipse: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.42 Unde Ecclesia in fine orationum applicat dicens: Per Dominum nostrum Iesum etc. Bernardus: Nemo vestrum, fratres, parvipendat orationem, scilicet in nomine Iesu, quoniam indubitanter dabitur aut id, quod petitur, aut melius, quam quod petitur. Tertia gloria mirificae patrationis, quia omnia miracula per hoc nomen sunt patrata et patrabilia. Mar. ult. c.: Signa eos, qui in me credunt, haec sequentur: In nomine meo daemonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint non eis nocebit, super aegros manus imponent et bene habebunt.43 Ad id facit, quod sancta Agatha Quintiano comminanti de diversis suppliciis respondit: "Si feras mihi promittas, audito: Christo nomine mansuescunt! Si ignem adhibeas de caelo mihi, rorem salvificum angeli ministrent! Si plagas vel tormenta ingeras, per Spiritum Sanctum despicio universa."

Quarta gloria et dignitas nominis Iesu est felicitationis iocundae, scilicet in patria, ibi quaelibet anima beata hoc nomine signata iocundabitur Apoc. XIV.: Electi habebunt nomen Iesu et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis pro sempiterna gloria.44 Bernardus super Canticum sermone VIII.: Qui, inquit, sequuntur agnum, dicuntur habere nomen eius et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis, quod est de utriusque notitia Patris et Filii gloriari. Haec ille. O quam miseri, qui hoc nomine non inscribuntur, ut infideles! O quam magnum vae peccatoribus, qui hoc nomen in anima deturpant! O quam felices et beati, qui sic vivunt Christum Iesum imitando, ut eius nomen digne portent, quoniam ut scribitur de consecratione dist. IV. c. "Postquam descendit": Qui a Christo Christianus vocatur, Christi regni particeps fit, scilicet ut congaudeat et conregnet in caelo aeternaliter. O nomen gloriosissimum Iesus, o nomen amorosissimum et mellifluum, o nomen divinum et salvificum, o nomen adorandum omnibus creaturis, o nomen virtuosissimum, Iesus, Iesus, Iesus! Laudamus te, benedicimus te, adoramus te, glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam. O praedulcissime Iesu, propter nomen tuum sanctissimum da nobis in praesenti gratiam et in futuro gloriam! Amen.



1 Lc 2,21
2 Ps 71,17
3 Cf. Act 4,12
4 Ps 39,8
5 Cf. Lc 10,20
6 Ex 32,33
7 Ps 68,29
8 Mt 1,21
9 Ps 50,14
10 Gen 49,18
11 Ex 3,8
12 Cf. Ex 3, 13-15
13 Ex 6,2-3
14 Ex 28, 36-38
15 Ex 3,14
16 Cf. Ex 6,3
17 Is 52,6
18 I Pt 2,24
19 Ps 53,3
20 Phil 2,9-11
21 Ps 78,9
22 Cf. Ioh 8,56
23 Cf. Gn 22, 8
24 Gn 49,18
25 Cf. Gn 41,45
26 Is 26,8
27 Hab 3,18
28 ?
29 Cf. Sir 43,25
30 Act 5,41
31 Phil 2,10
32 Neh 9,6
33 Hbr 1,6
34 Ps 110,9
35 Iac 2,19
36 Mc 16,17
37 Cf. Phil 2,11
38 Iob 7,1
39 Mt 28,18
40 Mc 9,22
41 I Cor 12,3
42 Ioh 16,23
43 Mc 16,17-18
44 Cf. Apc 14,1