Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Theemswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XL.]

In festo circumcisionis Domini

Sermo tertius de reverenda et amorosa dulcedine nominis Iesu

Vocatum est nomen eius Iesus. Luc. II.1 (A)

Scimus, carissimi, quod Dominus noster Iesus Christus hodie in sua circumcisione, sicut nos solemus in baptismate nomen accipere, et ipse nomen mellifluum Iesus accepit pro gloria maiestatis. Unde dicit Bernardus: Circumcisio pertinet ad veritatem humanitatis, nomen vero gloriam indicat maiestatis. Hinc hodie de isto dulcissimo nomine Iesu loquendum est in sermone. Tum quia, ut idem Bernardus dicit, per nomen Dei venitur ad rem nominis, et per cognitionem sui nominis venitur ad dilectionem et fruitionem sui nominis. Tum quoque, quia ut ait Chrysostomus: Quo nomen Domini diligitur profundius et invocatur frequentius, eo exaltat in Deum altius. Ideoque, ut sciamus divinam dulcedinem nominis Iesu in hoc sermone tria mysteria notabimus declaranda. Nam per primum anima ducitur ad secundum et per utrumque ad tertium:

Circa primum de reverenda veneratione nominis Iesu sit pro conclusione, quod Sancta Mater Ecclesia rationabiliter statuit nomen Domini Iesu debere venerari ab omni fideli anima, ut habetur extra de immunitate ecclesiarum c. "Decet domum Dei" li. VI., ubi statuitur, quod convenientes ad Ecclesiam nomen Domini Iesu exhibitione specialis reverentiae attollant, et praecipue quando aguntur missarum sollemnia, illud nomen quandocumque recolitur, flectant genua cordis sui quodve capitis inclinatione testentur. Haec ibi. Ratio autem, quare nomen Iesus sit prae omnibus, etiam sanctorum aliorum reliquiis reverendum, secundum Iohannem ante assignatur. Prima propter ipsius nominis divinalem dignitatem, quoniam prae omnibus est electum et appropriatum Dei filio. Ioh. I.: In principio erat verbum etc.2

Secunda propter eius excellentem virtuositatem. Est enim infinitae virtutis, cum Christus Iesus sit omnipotens et aeternus Deus. Unde ex invocatione et reverentia nominis Iesu fideles reportant ipsius benignam intercessionem apud Patrem et per consequens exauditionem in omnibus petitionibus suis et desideriis adeo, ut omnia fieri valeant per hoc nomen credentibus, ipsomet dicente Ioh. XVI.: Amen amen, dico vobis, si quid petieritis, Pater in nomine meo dabit vobis.3 Sed hoc intelligitur secundum Lyram, si illud est ad salutem et petitur pro se pie et perseveranter. Proinde Ecclesia in fine orationum solet hoc nomen Iesus applicare dicens: per Dominum nostrum Iesum Christum, ut exaudiatur.

Tertia ratio propter maximam charitatem, quam nobis exhibuit in creando, in naturam nostram suscipiendo et proprio sanguine ac morte redimendo, et gloriam caelestem praeparando etc., propter quae remanet obligatio, ut summe debeat a nobis coli et venerari prae omnibus reliquiis. Unde o homo, tu, qui non vis genua flectere vel capitis inclinationem ad hoc nomen reverendum, comprobaris Deo fore ingratus de tantis beneficiis charitatis, et per consequens a Deo abiiciendus et in Infernum deiici dignus. (C)

Sed hic restant dubia. Primum: cur Ecclesia hoc nomen Christus non intantum honorat, sicut hoc nomen Iesus, cum utrumque sit nomen Salvatoris? Respondetur secundum doctores, quod quamvis utrumque salvatorem significet, tamen non eodem modo, quia Christus competit salvatori ex ratione humanitatis. Christus enim Graecum est et sonat ‘unctus' in Latino, quod convenit Salvatori ut sacerdoti et prophetae sancto et regi, quoniam unctione invisibili Spiritus Sancti plenus fuit prae omnibus. Haec autem convenit humanitati Christi, qui unctus est secundum quod homo, non secundum quod Deus. Sed hoc nomen Iesus competit Salvatori ex ratione deitatis. Iesus enim ‘salvator' interpretatur, salvare autem solus Deus potest, unde Christo competit nomen hoc, scilicet Iesus, secundum quod Deus vel propter eius deitatem. Adoratio autem proprie debetur Deo, non homini. Unde et ipsius Christi humanitas adoratur latria ratione deitatis coniunctae et non alias, ut volunt doctores super III. dist. IX., Ergo hoc(?) nomen Iesus adoratur eo, quod est divinum et proprium, Christus autem appellativum est et convenit etiam aliis sacerdotibus et regibus. Ps.: Nolite tangere Christos meos et in prophetis. 4 (D)

Secundum dubium, utrum nomen Domini Iesu sic cultu latriae venerandum, quae, scilicet latria, Deo debetur. Respondetur secundum doctores nostros, quod sic. Et patet. Primo ex ratione, quia imago Christi eo, quod repraesentat Christum Deum, adoranda est adoratione latriae. Nam Damascenus dicit, quod honor imaginis ad prothotypum, id est ad ipsum, cuius est imago, provenit. Haec Damascenus li. III. ca. VIII. Sed quia nomen Iesu non minus ducit in eum, cuius est nomen, nec minus repraesentat Christum, quam eius imago, ergo in eo adoratur Christus latria. Secundo ex auctoritate patet Phil. II.: In nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et Infernorum.5 Adoremus ergo, carissimi etc. Nimirum de nomine Domini tetragrammaton legitur, quod apud Iudaeos fuit in summa veneratione adeo, quod nulli, nisi summo sacerdoti liceret nominare, et solum in benedictionibus faciendis, ad quod omnes prosternebantur adorantes. Quanta ergo reverentia et devotione debent Christiani hoc nomen Iesus consonum nomini tetragrammaton adorare, quod utique est nomen veri Dei et Salvatoris omnium. (E)

Circa secundum principale de devotione nominis Iesu, qua scilicet promeretur quis eius dulcedinem experiri accipiamus conclusionem istam, quod quicumque vult sanctorum exemplo dulcedinem nominis Iesu degustare, debet devotionis actus promeritorios circa illud observare. Declaratur primo naturali ratione, quia ut dicitur II. De anima actus activorum sunt in patiente bene praedisposito. Exempli gratia figura regia per sigillum non imprimitur in ceram, nisi cera sit per mollificationem debitam disposita. Sic divina dulcedo, quae habetur in nomine Iesu, non accipitur ab anima, nisi fuerit per devotionis actus bene disposita, ergo etc. Secundo declaratur figurali praeostensione. Nam scribitur de manna, quod omnis saporis suavitatem et omne delectamentum habebat in se, Sap. XVI.: Angelorum esca nutrivisti, Domine, populum tuum, et panem de caelo praestitisti eis omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem.6 Et tamen quibusdam in malis et indignis erat insipidus et abominabilis videbatur. Unde dicitur: Anima nostra nauscat super cibo isto levissimo. Bonis autem et dispositis ad gratiam dulcissime sapiebat secundum uniuscuiusque desiderium. Sic est de dulcedine nominis Iesu, quae sapit tammodo praeparatis devotius. Tertio declaratur phisicali similitudine. Nam dicit Isidorus et patet ad experientiam, quod adamas ferrum attrahit et de terra elevat: sed hoc non facit, nisi sit prope. Si enim multum longe fuerit, non attrahit id. Item adamas non attrahit ferrum, quando fortiter confricatum est et immersum alliis, quia allia impediunt virtutem adamantis. Allia, quae sunt callida inflammativa, significant amorem ardentem terrenorum. Si ergo volumus, ut corda nostra attrahantur et eleventur ad divinam dulcedinem, debemus nos tenere prope Christum per gratiam, ne simus elongati per culpam. Ps.: Longe a peccatoribus salus.7 Et debemus amorem terrenorum removere et ardere in divini amoris devotione. Unde Iob. XXVIII. Sapientia (id est sapidascia) ubi invenitur, et quis est locus eius? Nescit homo periculum eius et non invenitur in terra suaviter viventium,8 id est in homine voluptatem sectante vel terrenis per amorem adhaerente. Augustinus: Vas es, o homo, sed plenum es, funde, quod habes, ut recipias, quod non habes, funde amorem saeculi, ut recipias amorem Dei! Haec ille. (F)

Sed circa praedicta quaeritur: qualibus actibus devotionis erga hoc nomen observatis sancti Dei meruerunt pervenire ad dulcedinem ipsius nominis? Respondetur secundum Fransiscum de Mayronis in sermone, quod ad id quattuor sunt praecipue devotionis observandae. Prima est devotio invocationis, ut scilicet homo crebro assuescat, immo in omnibus operibus nomen Iesu invocare. Ad id hortatur apustolus Col. III. dicens: Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Iesu Christi facite! 9 Debemus itaque haec frequentare, ut in nobis habitus generetur ex invocatione Iesu, inchoando quodcumque opus vel sermonem. Hoc modo apostolus, qui in suis epistulis quadringentis vicibus Iesu nomen invocavit, promeruit et factum est Deo favente, ut in morte eius caput amputatum triplici saltu exclamaret Iesus, et tres fontes inibi scaturirent, ut patet Romae ad aquas saltus. O quam bonum et salvificum est homini habitum hunc invocationis nominis Iesu suo cordi indagare, quia in mortis hora illud invocando merebitur refrigerium salutis habere. Sed heu heu, quia in plerisque Christianis videmus habitum generatum in quocumque casu invocandi vel nominandi diabolum et alia vituperia ac turpiloquia fari etc. Advertant, quid dicat Chrysostomus, quod sicut unaquaeque gens cuius nationis sit, linguagio cognoscitur, sic tales, quod sint infernales, comprobantur, sed invocantes Iesum caelestes probantur. Secunda est devotio confessionis et eius cautionis, ut scilicet caveat offendere hoc nomen, quod confitetur professione. Nam scribitur Ro. X.: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.10 Sunt quippe multi, qui nomen Iesu ore negant non audentes confiteri coram hominibus requisiti. De talibus Math. X.: Qui negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.11 Alii sunt, qui etsi confitentur ore, sed negant opere peccatis deserviendo. Titum I.: Coinquinatae sunt eorum mens et conscientia, confitentur se nosse Deum, factis autem negant.12 Augustinus: Quisquis factis negat Christum, antichristus est. Nisi ergo homo confiteatur veraciter corde, ore et opere nomen Christi, non gustabit divinam eius dulcedinem. Tertia est devotio benedictionis, sicut faciebat Psalmus dicens: Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.13 Et iterum: Confitebor tibi, Domine Deus meus in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum, quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex Inferno inferiori. 14 Sic et nos debemus. Quarta est devotio adorationis vel venerationis. Phil. II.: In nomine Iesu omne genu flectatur caelestium, terrenorum et infernorum,15 ut supra patuit O igitur fidelis anima, stude praedictis modis devotionem habere ad nomen Iesu, per quod habes ad felicitatem perduci, ut consolationem merearis in morte et tandem gloriam! Ad id refert exemplum Discipulus in suo libro, qui dicitur Promptuarium exemplorum, quod miles quidam ordinem intravit Cisterciensem, et tandem infirmatus et morti proximus coepit pavere nimis de peccatis in saeculo commissis. Ecce ergo beata virgo sibi apparens coepit ipsum consolari, qui totus in laetitiam mutatus est. Interrogatus, unde sibi hoc esset, respondit, quod Beata Virgo praesens astaret, petitusque est, ut diceret, quid boni fecerit, quo id promeruerit, ait: Nunquam ommisi, quin ad nomen Mariae et sic etiam Domini Iesu semper genua flexerim. Sicque animam virgini commendans feliciter migravit in Domino. O Christiane, fac et tu similiter etc. (G)

Circa tertium principale dicitur dulcioribus nominis Iesu sit pro conclusione sententia Bernardi super Canticum dicentis, quod quaelibet anima devota habet electuarium in hoc nomine Iesus reconditum, omni pesti efficax et dulcedine plenum. Quod ut clarescat in hoc mellifluo nomine, describemus hic XII praecipuos dulcores, quos more hodie apud homines solito pro exeniis novi anni distribuere curabo secundum diversorum statuum varietatem. Primo peccatoribus assigno in hoc nomine dulcorem spei et confortationis. Estne, carissimi, inter vos aliquis sceleratissimus et peccator maximus, latro, luxuriosus, homicida, blasphemus, sodomita et omni spurcitia plenus a iuventute? Accedat ad hoc nomen diligenter considerandum, quid sonat Iesus, quoniam secundum Hieronymum interpretatur salvator. Et cur sic Dei filius voluit nominari, audiat angelum dicentem ad Ioseph. Matth. II.: Vocabis, inquit, nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.16 Audi, quia salvare venit Iesus, non perdere! Accipe ergo spem veniae et ad Christum convertere! Bernardus super Canticum: Labitur quis in crimen, currit insuper ad laqueum mortis desperando, nonne si invocet nomen vitae, continuo respirabit ad vitam? An non totiens confortaris, quotiens nominis Iesu recordaris? Haec ille. Talis nempe peccator accedens dicere potest illud Anselmi libro orationum: Quid est Iesus, nisi salvator? Ergo bone Iesu, propter temetipsum esto mihi Iesus! Noli, Domine, noli sic attendere malum meum, ut obliviscaris bonum nomen tuum propter nomen ergo tuum, Salvator etc. O ergo peccator, ecce exenium tibi dulce in Iesu nomine! Haec Ps. sentiens dicit: Deus in nomine tuo salvum me fac etc.17 Et sic patet. Secundo paenitentibus assigno in hoc nomine dulcorem misericordiae et remissionis. Act. X.: Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes, qui credunt in eum.18 Et I. Ioh. II.: Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis, sed etsi quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.19 Et infra: Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata vestra propter nomen eius.20 Ecce patet etc. (H)

Tertio aegris et deficientibus, scilicet claudis, surdis, leprosis, membro defectuosis quocumque cladeque et peste laborantibus, ac qualitercumque morbidis hominibus assigno dulcorem curationis. Nam sacro teste Evangelio nullum genus est infirmitatum, quod curari nequeat nomine Iesu. Sed hoc intelligendum, quantum salus hominis, scilicet aeterna atque devotio et fides exposcit. Mar. ultimo: Signa eos, qui in me crediderint, haec sequentur: linguis loquentur novis, serpentes tollent, etsi mortiferum quid biberint non eos nocebit etc.21 Et ibi inseritur in nomine meo, id est Iesu haec omnia et plurima fienda. Ad huius confirmationem legimus etiam infideles per nomen Iesu daemonia eiecisse Mar. IX.22 et caecos illuminasse - sicut patet de Dionysio Ariopagita, vide in eius legenda - et etiam mortuos suscitasse, ut patet de Aristodemo in legenda sancti Iohannis evangelistae et sic de aliis. O quam stultae ergo sunt mulieres, quae pro infirmitatibus curandis non Iesu nomen, sed incantatrices requirunt, superstitionibus credunt etc. Nil efficacius nomine Iesu salvifico. Quarto tribulatis et patientibus et quibusvis oppressis etc. ac adversa mundi sustinentibus assigno dulcorem consolationis in nomine Iesu, quia scribitur Act. V., quod ibant apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumelias pati.23 Sic et martyres, ut Laurentium et Stephanum et multos alios passos in nomine Iesu laetissime tolerasse legimus etc. (I)

Quinto praelatis ecclesiasticis et spiritualibus assigno in nomine Iesu dulcorem configurationis. Nam nomen Domini tetragrammaton, quod quidem est nomen ineffabile, quia Deum ineffabilem significat, summus sacerdos in fronte portare praecipiebatur Exo. XXVIII.24 et apud Iudaeos nomen illud quattuor litterarum nominatur Ieve, quod ex vocalibus eisdem constat, sicut nomen Iesu. Glossa autem ibi, scilicet Exo. XXVIII. dicit, quod in nomine tetragrammaton sunt iste litterae ioth, quod interpretatur ‘principium', heth, quod interpretatur ‘passionis', vau, id est ‘vitae', he, id est ‘iste'. Unde illud nomen sonat sic: ‘principium passionis vitae iste', quod est dicere "iste" - scilicet quem significat hic - "sacerdos est principium vitae per passionem". Nam Christus per passionem suam restauravit vitam aeternam, scilicet gloriosae resurrectionis. Unde magnus dulcor est sacerdotibus et omnibus ecclesiasticis personam Christi quaerere et nomen Iesu portare. Videant ergo, quia ipsi tamquam alter Iesus habent salvare animas, non perdere.

Sexto praedicatoribus et doctoribus, inter quos et ego indignus accipio, ne frauder parte mea, quam assigno, dulcorem sapientiae, id est sapidae sensationis vel dulcorationis, quia omnis scientia et doctrina et omnis praedicatio insipida est et arida sine nomine Iesu, super quod solum incitatur et inflammatur cor auditorum. Nam Paulus dulcius resonat, sic et Iohannes in epistulis per crebras nominationes Iesu insertans. Et experimur, quia in praedicatione vel scripturis nil adeo incitat cor. Testatur hoc idem Bernardus super Canticum dicens: Nomen Iesus lucet praedicatum, pascit recogitatum, lenit et ungit invocatum. Aridus est omnis cibus, scilicet Scripturae, si non hoc oleo perfundatur, si non hoc sale condiatur, insipidus redditur. Si scribas, non sapit mihi, nisi ibi legero Iesum. Si disputes aut conferas, non sapit mihi, nisi sonuerit ibi Iesus. Haec et plura Bernardus.

Septimo religiosis sive orantibus et contemplantibus assigno in nomine Iesu dulcorem devotionis et internae delectationis. Bernardus: Absit, quod hic in spiritu non maiores sentiamus delectationes, quam in qualibet carnis foeditate. Propterea Salvator Mat. XI. dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos etc. Iugum enim meum suave est et onus meum levet.25 Nam revera nil sic delectat devotorum corda, sicut amorosum nomen Iesu. Hoc Bernardus testatur dicens:

Solus expertus novit credere,

quid sit Iesum diligere.

Dulcis Iesu memoria

dans vera cordis gaudia,

nam super mel et omnia

dulcis tua paenitentia.

Et addit:

nil auditur suavius,

nil degustatur dulcius,

nil cordi amabilius,

quam Iesus Dei filius.

Hoc fuit prophetatum Isa XXVI.: Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae etc.26 Hoc senserat Abacuc c. III. dicens: Ego autem gaudebo in Domino et exsultabo in Deo Iesu meo.27 (K)

Octavo principibus et militaribus assigno dulcorem triumphationis in nomine Iesu. Hoc enim est vexillum, quo hostes devincuntur. Ps.: Sanctum et terribile nomen eius,28 sanctum quidem angelis et in gratia exsistentibus hominibus, sed terribile daemonibus et impiis nomen Iesu. Et hoc verificatur in omnibus periculis occurrentibus, scilicet naufragationis, submersionis tonitruorum, ignium, ruinarum et omnium contingentium casuum, quia in omnibus nomen Iesu subvenit. Prover. XIV.: Turris fortissima nomen Domini, ad ipsum recurrit iustus et exaltatur,29 unde I. Regum XVII. David pugnante contra Goliad armatum ille inermis, tantummodo nomine Domini fortis dixit: Tu venis ad me cum gladio et hasta et clipeo, ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum,30 et sic vicit eum. Ad idem facit exemplum, quod a fidedignis et multis auditum accepi, scilicet quod dum caesar Thurcorum pugnabat sub Nadoralba, cruciferique ex adverso resistentes crebrius acclamabant nomen Iesu, ad quod mox terga vertentes inimici, id est Thurci fugere curabant. Cumque et ipsi suum Machometum acclamando irrumpebant, iterato nomine Iesu acclamato ab istis repente dorsa dabant. Fuerunt etiam, qui dicerent, quod scilicet ad nomen Iesu acclamatum videbatur impetus multarum sagittarum desuper emissarum et ignitarum contra hostes caelitus fulgurasse, et tunc per nomen Iesu facta est gloriosa victoria. (L)

Nono artificibus et negotiatoribus assigno in hoc nomine dulcorem lucri et ditationis, etenim mundanis quaestibus aliqui ditantur, alii minime. Et istae divitiae quamvis sint falsae et transitoriae, ardenter tamen a stultis appetuntur. Sed o homo, si vere dives esse cupis, amplectere nomen Iesu, in quo habes omnes virtutes et gratiam, quae sint verae et aeternae divitiae, ut dicit Gregorius! Adeo autem meritorum et praemiorum divitiae cumulantur per nomen Iesu, ut uno solo verbo dicendo plus conferatur, quam essent omnes mundi thesauri. Nam I. Cor. XII. scribitur, quod nemo potest dicere Dominus Iesus, nisi in Spiritu Sancto.31 Ergo quicumque digne profert hoc nomen ex ipsa prolatione, efficitur dignus gratia ex merito aeterni regni caelestis et virtutibus clarus. Bernardus super Canticum: Cum nomino Iesum, hominem propono mihi mitem, humilem, sobrium, misericordem et omni sanctitate conspicuum, eundemque Deum omnipotentem, qui suo me exemplo sanet et roboret adiutorio. Haec ille. Ecce ineffabiles divitiae etc.

Decimo salvandorum cunctis statibus, scilicet virginibus, viduis et coniugatis assigno in hoc nomine dulcorem fructificationis, quia in hoc nomine adquirunt coniugatae fructum XXX, viduae LX, virgines C, ut scribitur Mat. XIII.32 et ibi dicit Glossa. Unde Iesus interpretatur ‘salvator', ‘salutaris', ‘salus' et ‘salutare', quia per ipsum omnimode et plene fructum aeternae salutis habebimus. (M)

Undecimo morientibus assigno in hoc nomine dulcorem securationis vel praemunitionis. Nam qui se hoc nomine signat in morte vero corde invocando, securus hinc exit, quia scriptum est Ioel II.: Omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.33 Nam hoc nomen securitatem praestat etiam contra subitaneam mortem. Refert enim Vincentius in Speculo historiali parte IV. li. XXXII., quod sanctus Eadmundus archiepiscopus Cantuariensis, cum esset puer scholaris devotus, et prout a sancta sua matre didicerat, orationi seorsum se dedisset, apparuit eidem Dominus Iesus in forma pueri pulcherrimi dicens: "Salve, dilecte mi!" Cui timenti et miranti ait: "Respice faciem meam et lege!" Et ecce litteris caelestibus scriptum legit: "Iesus Nazarenus." Et Christus dixit: "Hoc nomen memorabile tibi sit et omni nocte imprime fronti tuae, et non timebis subitam mortem tu et omnes consimiliter se hoc nomine in fronte munientes." Et sic Christus disparuit. Ecce propositum.

Duodecimo regnantibus in caelo est in hoc nomine dulcor beatificae gloriationis. Ps.: Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nomen tuum, Domine.34 O ergo amorosum, o praedulcissimum, o mellifluum nomen Iesus, sis nobis semper in corde et in omnibus sensibus! O pie Iesu, da nobis dulcedinem tui nominis experiri et in tuo nomine delectari hic per gratiam et in futuro per gloriam! Amen.



1 Lc 2,21
2 Ioh 1,1
3 Ioh 16,23
4 Ps 104,15
5 Phil 2,10
6 Cf. Sap 16,20
7 Ps 118,155
8 Cf. Iob 28,12-13
9 Col 3,17
10 Rm 10,10
11 Mt 10,33
12 Tit 1,15-16
13 Ps 112,2
14 Ps 85, 12-13
15 Phil 2,10
16 Mt 1,21
17 Ps 53,3
18 Act 10,43
19 I Ioh 2,1-2
20 I Ioh 2,12
21 Cf. Mc 16,17-18
22 Cf. Mc 9,14-29
23 Act 5,41
24 Ex 28,36-38
25 Cf. Mt 11, 28-30
26 Is 26,8
27 Hab 3,18
28 Ps 110,9
29 Pro 18,10
30 I Sm 17,45
31 I Cor 12,3
32 Cf. Mt 13,8
33 Ioel 2,32
34 Ps 5,12