Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XXXVII.]

Item de eodem potes pro alio sermone vel articulo aliqua prosequi de quaestionibus, de quibus fuit disputatio Silvestri cum Iudaeis, quas breviter ponamus, vario tamen ordine, prout expedit seriei materiae, et non secundum legendam, pro quibus thema spirituale habes in fine quaestionum. (A)

Prima quaestio de Trinitate in divinis, de quibus Iudaeus obiecit sic: "Lex dicit, videte, quia ego sum solus Deus, et non est alius praeter me,1 Deut. XXII. Et iterum VI.: Audi Israel, Dominus Deus tuus deus unus est!2 Quomodo ergo Christiani dicere possunt tres esse deos, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum?" Respondit Silvester: "Nos unum Deum colimus, et in uno Deo tres personas fatemur, quod vere in Deo ? sic esse ex Scripturis probatur. Nam Ps. dicit de Patre: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, et ego ponam eum primogenitum excelsum prae regibus.3 Item de filio: Dominus dixit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te.4 Item Spiritum Sanctum idem testatur dicens: Verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius etc.5 Praeterea Deus dixit prulariter: faciamus hominem,6 ergo in eis est pluritas non naturae, quia impossibile est plures esse deos, ergo pluritas est personarum in una essentia divina, propterea subdit ad imaginem nostram, non ad imagines nostras. Ad id accipiens purpuram imperatoris fecit tres plicas et explicans eas ait: Ecce, tres plicae sunt unus pannus!" (B)

Secunda quaestio de veritate deitatis in Christo. Nam Iudaeus proposuit sic: "Cur potest vere dici Deus ipse Iesus ex miraculis ab eo factis, cum in Lege Veteri multi fuerunt, qui miracula fecerunt, nec propterea Deum se dixerunt?" Respondit Silvester: "Certum est, quod Deus non potest esse testis falsitatis, nec unquam contra se superbientes passus est sine poena praeterire, sicut patet in Dathan et Abiron et Chore et aliis multis. Sed cum Christus se Deum dixerit, et ad id testandum Deus per eum miracula fecit mortuos suscitando, ergo verus Deus fuit. Alioquin Deus ipsum potius peremisset, quam miracula pro testimonio deitatis illius fecisset." Tunc iudices constituti concluserunt dicentes: "Constat certa ratione, quia si Deus non esset et se Deum dixisset, vitam dare mortuis non posset." (C)

Tertia quaestio de eadem materia, quam Iudaeus tertius proposuit sic: "Quomodo Christus potest esse Deus, cum asseratur natus, tentatus, traditus, nudatus, flagellatus, mortuus, sepultus, quae non competunt Dominum?" Respondit Silvester, quod haec Christus passus est non secundum deitatem, sed secundum humanitatem, et quod sic pati debuit Deus in natura humana, plurimas prophetias adduxit, quia de eius nativitate praedixit Isa. VII. c.: Ecce virgo concipiet etc.7 De tentatione eius Zach. III.: Ostendit mihi Dominus sacerdotem magnum Iesum, et sathan stabat, ut adversaretur ei.8 De traditione Ps.: Qui edebat panes, me etc.9 De nudatione idem: Diviserunt sibi vestimenta mea etc.10 De singulis multae sunt scripturae. Cumque quartus Iudaeorum diceret haec non de Christo, sed de aliis scripta, respondit Silvester: "Date ergo illum alium, quem virgo concepit, et sic natum, tentatum passumque etc." Et hunc non potuit dare, ergo etc. (D)

Quarta quaestio de circumcisione, de qua Iudaeus proposuit dicens: "Quomodo potest homo iustificari sine circumcisione, quam Deus dedit Abrae et eius filiis, ut iustificentur?" Respondit Silvester: "Constat Abraam ante circumcisionem Deo placuisse, Gen XV., ubi dicitur: credidit Abraam Deo et reputatum est illi ad iustitiam,11 et sic ex fide Christi venturi iustificatus fuit, et non ex circumcisione, nec ex operibus legis, quae facta sunt postea. Illa autem circumcisio vel lex (quae non iustificat lex data, sit in distinctionem) tamquam imperfecta cessare debet adveniente fidei unitate in promisso Christo iustificante, sicut luce adveniente cessat umbra. Unde circumcisio et lex vetus, quae Christum venturum significant, cessavit. Qui enim legalia observaret, ostenderet Christum adhuc venturum." (E)

Quinta quaestio de baptismo, de quo proposuit Iudaeus: "Cur ergo Christus baptisari debuit, si, ut dicitis, ex virgine sanctus natus est?" Respondit Silvester: "Sicut circumcisio in Christi circumcisione finem accepit, ita baptismus noster in Christi baptismate initium sanctificationis habuit. Non ergo baptisatus est Christus, ut sanctificaretur, sed ut aquas sanctificaret et vim tribuendo et nobis exemplum daret." (F)

Sexta quaestio de genitura verbi divini, de qua Iudaeus proposuit dicens: "Constat, quia Deus summe perfectus est, et nullius indiget, quid ergo opus fuit, ut de eo nasceretur filius? Item quomodo Christus verbum Dei appellatur, cum gigni de eo dicitur secundum Christianos? Item constat, quod Deus antequam haberet filium, non potuit dici pater, cum pater et filius sint relativa, quae mutuo se ponunt, ergo si pater Christi postea dictus est, mutabilis factus est." Respondit Silvester ad haec, quod filius Dei ante omnia tempora ab aeterno est genitus ex patre. Et hoc, ut pater generet filium in divinis, non est indigentiae, immo perfectionis pro sua bonitate infinita. Ratio, quia bonum, quanto sui est conicativum, tanto est perfectius et melius I. Ethicorum. Item Ecci. XL. habetur: Sapientia indivisa et thesaurus absconditus: quae utilitas in utrisque?12 Cum autem Deus sit infinitae bonitatis, debet se communicare infinite, sed infinitam bonitatem creatura capere non potest, ergo debet esse Deus creator, scilicet filius, cui se infinite communicat pater. Porro filium Dei genitum dici verbum patet ex eo, quod Ps. dicit: eructavit cor meum verbum bonum.13 Filius enim Dei verbum est et sapientia Dei, per quam facta sunt omnia. Unde Ecci. XXIV.: Ego ex ore Altissimi prodii primogenita ante omnem creaturam.14 Et Ps.: Omnia in sapientia fecisti, Domine.15 Cum ergo Pater nunquam fuerit sine verbo et sapientia, ergo ab aeterno habuit et filium et non est mutatus tempore." (G)

Septima quaestio de passione et causis eius. Nam tandem proposuit Iudaeus inter cetera nunc unus, nunc alius eorum. "Vellemus", inquiunt, "causas dictorum audire! Cur Deus nasci de virgine debuit? Cur temptatus est, qui potens est? Cur tanta passus est et quomodo fieri potuit, ut patiatur humanitas assumpta sine laesione deitatis, a qua assumpta est?" Respondit Silvester ad haec: "Terra, de qua Adam, primus homo formatus est, incorrupta erat et virgo, quia necdum humano sanguine fuso corrupta aut peccato maculata aut maledictioni divinae subiecta fuit, dum Adam formatus est ex ea. Oportuit ergo ex virgine secundum Adam, id est Christum, fieri et temptari, ut sicut serpens primum Adam ex virgine terra natum vicerat, ita per natum Christum ex virgine vinceretur. Temptatus est etiam non inquantum Deus potens, sed inquantum homo, ut a nobis omnem temptationem excluderet et formam vincendi daret. Item tanta passus est, ut universas nostras passiones tolleret, unde esurivit et sitivit, ut nobis refectionem caelestem mereretur, captus est, ut nos a daemonum captura redimeret, ligatus et irrisus est, ut nos a maledictione et opprobrio sempiterno liberaret. In ligno suspensus, ut unde mors oriebatur, inde vita resurgeret, mortuus est, ut nobis immortalitatem conferret morte nostra devicta et ceteris(?) mysteriis. Denique pati posse hominem sine passione divinitatis assumentis post plura exempla hoc praecipuo probavit: arbor enim in se habens solis splendorem cum inciditur, ictum quidem suscipit, splendor autem ab incisione immunis exsistit, sic homine patiente divinitas nulli passioni subiacuit."

Et sic tota illa materia disputationis patet. Pro themate specialiter de his accipi potest illud Malach. II. c.: Lex veritatis fuit in ore eius, in pace ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.16 Haec ibi. Quae optime conveniunt dici de beato Silvestro, quia in ore habuit veritatem fidei, quam defensavit. Item pacem Ecclesiae obtinuit, et multos ab iniquitate idolatriae ad fidem Christi convertit, ut patet in legenda.



1 Dt 32,39
2 Dt 6,4
3 Cf. Ps 88,27-28
4 Hbr 1,5
5 Ps 32,6
6 Gn 1,26
7 Is 7,14
8 Cf. Za 3,1
9 Ps 40,10
10 Ps 21,19
11 Gn 15,6
12 Cf. Sir 41,17
13 Ps 44,2
14 Sir 24,5
15 Ps 103,24
16 Cf. Mal 2,6