Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XXXII.]

Pro sanctis Innocentibus

Sermo secundus de martyrio ipsorum beatorum parvulorum

Sinite parvulos venire ad me, talium est enim regnum caelorum. Mat. XIX.1 (A)

In quibus verbis Salvator noster maximam pietatem circa parvulos ipsos necnon et circa nos adultos insinuavit, quia nimirum ex viscerosa pietate, qua plenus erat, ipsos parvulos complexebatur, manus ipsis imponebat, benedicebat Marci. X.2 et pro ipsis orabat Matth. XIX.3 Unde et discipulis prohibentibus offerentes parvulos, ne scilicet importunitas offerentium offenderet Christum, ipse ait: Sinite parvulos venire ad me, et nolite prohibere, quia eorum familiaritatem ego diligo. Quare hoc, nisi pro nobis, ut scilicet puritatem et humilitatem diligere declaret in nobis? Dicente Lyra: Unde propter hoc subiunxit: Talium est enim regnum caelorum.4 O carissimi, pensate, quanta Christi pietas, qui cum esset rex regum et dominus omnium, quem tremunt angeli et omnes creaturae, amplexatur puerulos nostros mortales, non angelos nobilissimos! O, quantum ipsi angeli gaudium habuissent, si aliquando complexari a Christo meruissent tali familiaritate! Ad propositum. Ex quo isti beati innocentes, quorum hodie festum agimus, fuerunt parvuli et oblati Christo per mortem pro ipso ab iniquo rege Herode illatam. Quos Christus suscepit mira pietate adeo, quod cum ipsis non suppeterent, propria merita supplevit divina misericordia ut dignos, scilicet efficeret corona martyrii. Idcirco ad eorum honorem accipimus verba praemissa, quasi diceret de eis Christus: Sinite parvulos venire etc.5 Iuxta haec verba tria mysteria notabimus pro sermone secundum quod isti beati parvuli de tribus commendari videntur:

Circa primum mysterium pro conclusione accipiamus verbum Salvatoris Christi Iesu. Mat. VIII. dicentis: Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum.6 Sed quaeritur: Cur Christus sic nos voluit obligare, ut efficiamur sicut parvuli, si volumus caelum intrare? Et ratio quaestionis est, quia parvuli habent plures proprietates saluti aeternae non convenientes. Tum quia sunt ignorantes et sensu deficientes propter quod I. Cor. XIV.: Fratres, nolite pueri effici sensibus.7 Et infra: si quis autem ignorat, ignorabitur.8 Tum quia pueri sunt concupiscentiae sectatores. Cupit enim puer omne, quod respicit, propter quod Ecci. X.: Vae terrae, cuius rex puer est.9 Tum quia pueri sunt instabiles, nam tota die se movent, nec quiescere possunt. Unde Eph. IV.: Non simus, sicut pueri, fluctuantes.10 Ecce patet, quod Scriptura in pluribus passibus dissuadet nobis, ne simus parvuli vel pueri scilicet moribus. Nam ut Philosophus dicit I. Ethicorum, nihil differt puer aetate et moribus. Mirum ergo est, ut videtur, quod Christus magister perfectionis Christianos obligavit, ut sint sicut parvuli. Sed ad haec respondetur secundum quod dicit Bonaventura in suo sermone de Innocentibus, quod in pueris sunt duplices proprietates generaliter, quaedam malae, quaedam bonae. Et bonae sunt imitandae, sed malae sunt fugiendae, sicut sunt istae proprietates in obiectione propositae. Christus autem voluit Christianos obligare, ut sint sicut parvuli, si volunt caelum intrare, quoad bonas proprietates parvulorum imitandas. Et istae sunt plurimae, quae breviter sequuntur. (C)

Prima est puritas. Sunt enim pueri corde et carne mundissimi, propter quod non verentur nudi incedere usque quo, dum fiunt doli capaces. In hoc ergo habemus primam regulam salutis, ut simus mundi corde et corpore, Mat. V.: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.11 Et Apoc. XXI.: Nil coinquinatum intro etc.12 Secunda proprietas pueri est humilitas. Non enim quaerunt pueri alta loca, sed sedent in pulvere, et in omnibus humilia diligunt, ut parvum equum, parvam avem etc. In quo habemus secundam regulam salutis, ut simus humiles, Math. XVIII.: Nisi quis humilitaverit se, sicut parvulus, non intrabit in regnum caelorum.13 Et Luc. XIII.: Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.14 Tertia est amorositas. Multum enim amant pueri parentes et nutrientes et multum amari se faciunt, et in omni necessitate ad parentes recursum habent. In quo habemus tertiam regulam salutis, ut scilicet Deum, qui est pater noster creatione et adoptione, diligamus atque Beatam Virginem Matrem Dei, quae est mater nostra adoptata, et in omni necessitate spem in Deo et Virgine Matre habeamus, ad ipsam recurrendo devota oratione. Proinde Matth. XXII.: Diliges dominum Deum tuum15 etc. Et Ps.: Sperantem in Domino misericordia circumdabit.16 Bernardus: In periculis, in angustiis, in necessitatibus invoca Mariam, ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris, ipsa propitia pervenies, scilicet ad portam salutis! Haec Bernardus super "Missus est". Quarta est fletus facilitas, nam pueri minima laesione provocantur mox ad fletum. In quo habemus quartam regulam salutis, ut cum per peccatum laeditur anima, mox ad paenitentiae lamenta recurramus, Mat III.: Paenitentiam agite, appropinquabit regnum caelorum.17 Quinta est placabilitas, quia iram et odium pueri non tenent: verberati mox uno pomo placantur et rident. In quo habemus quintam regulam salutis, ut inimicis indulgeamus, Lu. VI.: Dimittite et dimittetur vobis, in qua mensura etc.18 Sexta simplex veritas. Sunt enim pueri simplices et sine dolo, sermone veraces, nesciunt enim mentiri, nec falsa profari etiam pro se ipsis, sed veritatem contra se fatentur, nisi sint doli capaces. Et haec est una ratio, quare pueris saepe spiritus prophetiae a Deo confertur, ut patet de Ieremia ca. I. et de Daniele ca. eiusdem XIII.,19 ubi dicitur: Suscitavit Deus spiritum pueri iunioris. Et sequitur ibi, quomodo illos senes falsos testes contra Susannam probavit mentitos.20 In hoc habemus sextam regulam salutis, ut dolum fugiamus et veraces simus, Ps.: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium.21 Septima proprietas est mentis libertas, quia pueri nil curant de mundanis, nec solliciti sunt de divitiis vel honore, semper sunt iocundi mente, nec habent remorsum conscientiae eo, quod a peccato sunt mundi. In quo habemus septimam regulam salutis, ut scilicet contemnamus mundana, nec curis huius saeculi mentem suffocemus, sed libera mente ad caelestia tendamus, I. Ioh. II.: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt,22 scilicet inordinate quaerendo delectabilia mundi. Quoniam si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo, Iac. IV.: Amicitia huius mundi inimica est Deo,23 id est inordinata delectabilium mundi adhaesio. Istae proprietates puerorum breviter sufficiant. Sed vae mundo ab scandalis, quia omnes declinaverunt, inutiles facti sunt etc. Quis namque est hodie Christianus praedicta servans, ut sit mundus mente et corpore sit humilis Deum vere diligens in omnibus mandatis, aut veram paenitentiam agens, iniurias remittens, verax et mundum contemnens? Heu, heu, o magne Deus, quam tum deficit vita sancta in Christianis! Sed attendamus carissimi in Christo fratres, quoniam dicente Gregorio: Monumentaneum est hoc, quod nunc delectat, aeternum autem, quod in futuro cruciat. Studeamus ergo sic vivere, ut ad salutem possimus pervenire. (D)

Circa secundum mysterium de celebritate martyrii innocentium constat, quia Ecclesia sollemniter hodie celebrat eorum martyrium. Quaeritur ergo, utrum debuerit martyrium istorum innocentium ab Ecclesia venerari. Videtur nempe, quod non, quia isti parvuli fidem Christi non habuerunt, nec baptisati sunt baptismo Christi, nec etiam voluntarie passi sunt, cum usum liberi arbitrii non haberent, sed passi sunt coacte et invite. Coactum autem servitium non placet Deo, nec est meritorium, ut dicit Gregorius XXXIII. q. VI. "Iam vero" sic: Ad bonum quisque inutiliter cogitur, cum Deus aspernetur coacta servitia. Unde Apostolus cum ad elemosynas Corinthios hortaretur, ait: Unusquisque det, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus.24 Unde qui invitus dat propter praesentem pudorem et rem et meritum, perdet. Hac ibi. Denique isti parvuli per illam mortem ad limbum descenderunt. Non videtur ergo ratio, quare debuit Ecclesia eorum mortem pro martyrio celebrandam instituisse. Sed ad hoc respondendo ponitur conclusio, quod celebritas martyrii et festi Innocentium convenienter ab Ecclesia instituta est per Spiritum Sanctum, et habetur extra de feriis c. "Conquestus" de hoc festo celebrando inter alia. Ratio autem, quare Ecclesia veneratur istorum martyrium festo est propter quattuor praecipus praerogativas, quas passio eorum habet:

Prima praerogativa ex martyrii primitia. Nam de eis canitur illud Apoc. XIV.: Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno.25 Hoc ideo, quia primi effuderunt sanguinem pro Christo nato, propter quod Augustinus in sermone triplici nomine honorifico dignos ostendit, scilicet quod ipsi sunt et dicuntur iure flores martyrum et primo erumpentes, id est primitiae, scilicet fructuum et gemmae Ecclesiae fidelium. Dicit enim Augustinus, ubi supra, sic: Aliorum quidem pretiosa mors martyrum laudem in confestione promeruit, horum in consummatione conplacuit. Et paulo post: Qui irure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis exortos velut primas erumpentes Ecclesiae gemmas quadam persecutionis pruina decoxit, et ideo dignum est interfectis Christo infantibus honorum impendere cerimonias. Haec ille. Et ad id videmus similitudinem in arbore, quod flores praecedunt odoriferi, gemmaeque turgentes sequuntur, et tandem fructus prodeunt. Sic in Ecclesia praecesserunt flores innocentiae odoriferae in istis parvulis, gemmaeque passionis pro Christo turgentes. Unde et in letaniis Ecclesia praemittit eorum suffragia martyribus, quia primitiae et flores et gemmae martyrii primo pro Christo nato scilicet tolerando mortem esse meruerunt, quos alii martyres secuti sunt. Secunda praerogativa scilicet martyrii innocentium est ex causa, quia sine omni culpa innocenter immanem crudelitatem Herodis occasione Christi sustinuerunt. Nam dicente Augustino causa facit martyrem potius, quam poena. In istis autem et causa fuit et poena ex persecutoris malicia saevissima, ergo etc. Tertia praerogativa sumitur ex Christi persona, quia isti non tantummodo passi sunt pro nomine Christi, ut alii martyres, sed etiam in persona Christi. Nam quodammodo in quolibet eorum occisus est Christus, quod non ita invenitur in aliis martyribus. (F)

Quarta ex Dei gratia sumitur, quia ut dicit Augustinus de consecratione dist. IV. c. "Baptismi vicem": Prodest baptismus sanguinis vel etiam flaminis, cum baptismum fluminis non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Et sicut in latrone (qui quidem non pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum), quod de sacramento baptismi defuerat, complevit Omnipotentis benignitas. Sic in infantibus, qui baptisati moriuntur, eadem gratia Omnipotentis explere credenda est, quod non ex impia voluntate, sed ex aetatis indigentia nec corde credere possunt, nec ore confiteri ad salutem. Haec dicto capitulo. Unde supra dicta obiecta de istis innocentibus solvuntur per haec. Nam quamvis fidem non habuerunt, nec baptismum fluminis, tamen isti beati parvuli habuerunt baptismum sanguinis. Et quod defuit de voluntate libera per usum rationis, sufficit, quod non concurrente contraria voluntate impia, supplevit Dei misericordia et gratia, sicut et in aliis pueris baptisatis supplet, ut salventur per baptismum sive fluminis, ut fit communiter, sive etiam sanguinis, cum occiderentur pro Christi nomine ante baptismum, ut tenetur a doctoribus(?) super IV. Secus autem esset de adultis, quando baptisari vel mori pro Christo nollent et contra voluntatem baptisarentur vel occiderentur, quia in talibus esset contemptus religionis et contrarietas impiae voluntatis actu contradicentis. Non sic autem in parvulis usu rationis carentibus. Sed quomodo in istis parvulis innocentibus Dei benignitas et gratia non solum supplevit, quod deerat voluntatis ad salutem, prout in aliis parvulis habet fieri, cum occiduntur pro Christo, sed insuper gloria martyrii eosdem sublimavit, quia eos pro martyribus colit Ecclesia, ut patuit. De hoc in sequenti mysterio dicemus. O, ergo Dei nostri maxima pietas, o, ineffabilis misericordia, quoniam etiam pueros, qui non possunt velle salvari per baptismum, salvat! Et qui nil possunt mereri ex se, merentur per gratiam Christi regnum caelorum. (G)

Circa tertium de praemio et gloria martyrii Innocentium sit pro conclusione, quod Christus bonus et superbonus secundum divitias gloriae eius exhibuit in caelesti praemio innocentibus nedum magnam sed et largifluam et abundantissimam, immo superabundantissimam pietatis gratiam. Attendamus, o fratres carissimi, et Domini istam gratiam Christi Iesu! Nam et apostolus Paulus ad Eph. I. pro fidelibus sic oravit dicens: Non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et in agnitionem eius illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis, quae sit spes vocationis, et quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui cadimus.26 Haec ibi exponit Lyra, id est ad praemiandum nos scilicet in caelo est enim infinita, et sic supereminet omni, quod de ea cogitari potest. Haec ille. Proinde conclusionem praedictam declarans in praemio istorum sanctorum haec quattuor elucescunt. Primo magna Christi pietas claret, scilicet in acceptando ad salutem istorum parvulorum mortem, cum non habuerint fidem Christi, nec liberi arbitrii usum et moriendi voluntatem. Nam ex mera Christi gratia et non ex propriis eorum meritis Christus ipsos beatificavit, supplendo in sanguinis effusione pro baptismo eorum, quod defuit de voluntate libera, ut patuit *articulo II.* *PH 032. D* (H)

Secundo Christi pietas largiflua claruit in remunerando non solum ipsos innocentes, sed etiam ipsorum matres, scilicet pro ploratu et compassione super iniqua occasione filiorum. Unde quaeritur: Quali praemio ipsas matres Christus remuneravit? Respondet Chrysostomus in sermone dicens, quod matres in lacrimis earum baptisatae sunt, sicut filii in sanguine eorum, nec carebunt gaudio, quia plus quam filii quodam modo passae sunt. Erat, inquit, videre maiorem dolorem in matribus, quam in parvulis morientibus. Unum quidem parvuli sustinebant dolorem, nondum enim sustinebant mortis timorem. Matres vero duplicem patiebantur: unum, quod interfici parvulos intuebantur; alterum, quod a filiis ipsae desolabantur. Haec Chrysostomus. Ad idem etiam Severianus in sermone hodierno dicit sic: Diverso modo dono uno in lacrimis suis matres et sui filii in suo sanguine baptisati sunt, in martyrio filiorum matres passae sunt. Et necesse est, ut sint praemii consortes, quam fuerunt sociae passionis. Martyrium quoddam, scilicet conpassionis, matres tulerunt, et ideo carebunt martyrum gaudio martyrii lacrimae, quas fuderunt. Haec Severianus. Sed circa haec advertendum, quod ex his non debet intelligi, quod ipsae matres habeant pro suis lacrimis et doloribus martyrii aureolam, sed quoddam gaudium vel speciale praemium pro tali dolore habito et in gratia tolerato propter Christum, prout volunt doctores, praecipue Thomas in IV. dist XLIX. (I)

Tertio pietas Christi abundantissima claruit in abundantissime donando ipsis innocentibus gaudium caeleste, quia non solum donavit eisdem Christus auream, quae est gloria essentialis consistens in Dei visione et fruitione, sed insuper speciale eis gaudium donavit inter sanctos pro innocentia et puritate, in qua mortui sunt pro Christo, ut tenent doctores, praecipue Petrus Aureoli in suo Compendio. Unde de eis canit Ecclesia: Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati, virgines enim sunt et sequuntur agnum, quocumque ierit.27 Et infra: In ore ipsorum non est inventum mendacium, sine macula enim sunt ante thronum Dei.28 Et quod haec sint eis ad maximam gloriam in caelesti patria, ibidem scilicet Apoc. XIV., ubi haec scribuntur de ipsis, accipit Ecclesia, quod additur, scilicet quod cantabant canticum novum, quod nemo alius poterat cantare,29 per quod ut dicit Haymo, significatur singulare gaudium de incorruptione mentis et corporis. De quo ille, qui corruptus fuit, non potest gaudere. Et de hoc sermone IV. latius in quaestione de virginitate eorum patebit. (K)

Quarto praeterea superabundantissima pietas Christi claruit in praemiando ex gratia mera tam superabundanter, ut in numero martyrum habeantur, quoniam martyrii gloria maxima est secundum Augustinum. Ex gratia enim Christus obligavit se eis: per illud extra de iniuriis et damno dato "Si culpa". Qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur. Nam occasionem mortis eorum dedit Christus, ergo pietas Christi, ut satisfaceret et debuit eisdem dare vitam. Sed quaeritur, utrum data sit eis aureola martyrii. Et videtur, quod non, quia ad aureolam martyrii necessario requiritur communiter voluntas patiendi pro Christo, quae non fuit in istis, ergo etc. Propter hoc quidam putaverunt et dixerunt, quod isti parvuli nil meruerunt, nec habeant coronam martyrii. Sed contra hos est auctoritas Ecclesiae universalis, quae hos colit pro sanctis martyribus, ut patet in officio divino de martyribus applicato et ex sermone Augustini in ipso officio. Ecclesia autem in talibus non errat dist. XI. Ecclesiasticarum et c. "Catholica" XXIV. q. I. "A recta" et c. "Haec est" et pluribus aliis. Tenendo ergo communiter cum Ecclesia. Dicendum est, quod isti sancti habent coronam martyrii. Sed unde hoc meruerint aliqui, dixerunt, quod in eis usus liberi arbitrii fuerit miraculose acceleratus. Ita, quod voluntarie passi sint. Sed hoc dictum nullibi reperitur autenticum, ideo eadem facilitate contemnitur, qua probatur. Respondetur ergo secundum Thomam II. II. q. CXXIV. aliosque, quod martyrii gloriam, quam in aliis propria voluntas meretur, isti parvuli occisi pro Christo Dei gratia speciali sunt assecuti. Effusio enim sanguinis pro Christo vicem gerit baptismi. Unde sicut pueris baptisatis per gratiam baptismalem meritum Christi operatur ad gloriam, sic in istis operatus est ad palmam martyrii consequendam. Et hoc est, quod dicit Augustinus in quodam sermone de epiphania alloquendo innocentes sic: Ille de vestra corona dubitabit in passione pro Christo, qui etiam parvulis baptismum prodesse non extimat etc. Ad idem facit etiam alia similitudo de latrone iuxta Christum pendente, de quo Hieronymus de paenitentia dist. I. c. "Importuna" dicit sic: Christus in Paradisum de cruce latronem tulit, et ne quis aliquando seram conversionem putaret, fecit homicidii poenam martyrium. Haec ibi. Et Glossa dicit, quod non fuit martyrium in rei veritate, sed dicitur ideo poena eius conversa in martyrium, quia per fidem et patientiam dignus fuit aeterno proemio, ut statim intraret ad vitam. Sicut illi etiam, qui patiuntur martyrium. Haec Glossa. Cum ergo pietatem et gratiam tantam Christus exhibuit latronis pro propriis facinoribus, non pro nomine Christi vel fide crucifixo, ut statim intraret ad vitam, decuit, ut eius gratia operaretur tantum in parvulis pro Christo occisi, ut scilicet obtinerent coronam martyrii, quamvis deficiat in eis propria et perfecta ratio aureolae. Et ad idem Bernardus in sermone dat etiam rationem, quia Christi pietas ab Herodis impietate non debuit superari. Et dicit sic: Si apud Deum eorum merita vis scire, ut coronentur, quaere apud Herodem crimina, ut trucidentur! An forte minor est Christi pietas, quam Herodis impietas? Ut quos ille potuerit innoxios trucidare, Christus non potuerit pro se occisos coronare? Haec ille. O, ergo, piissime Iesu, quam largissimus es tuis in retribuendo. O, peccator, o, peccatrix: ecce, ubique pietas Iesu tibi praesto est in praesenti dando veniam et gratiam, in futuro vero uberrimam gloriam! Age, ergo paenitentiam, ut cum beatis Christus Iesus praemium det in caelis!



1 Mt 19,14
2 Cf. Mc 10,15
3 Mt 19,13
4 Mt 19,14
5 Mt 19,14
6 Mt 18,3
7 I Cor 14,20
8 I Cor 14,38
9 Ecl 10,16
10 Cf. Eph 4,14
11 Mt 5,8
12 Cf. Apc 21,27
13 Cf. Mt 18,4
14 Lc 14,11
15 Mt 22,37
16 Ps 31,10
17 Mt 3,2
18 Lc 6,37-38
19 Cf. Ier 1, 4-10; Dn 13,45
20 Cf. Dn 13,50-64
21 Ps 5,7
22 I Ioh 2,15
23 Iac 4,4
24 II Cor 9,7
25 Apc 14,4
26 Eph 1,16-19
27 Apc 14,4
28 Apc 14,5
29 Cf. Apc 14,3