Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XXVII.]

De sancto Iohanne evangelista

Sermo primus cum legenda

Hic est discipulus ille, quem diligebat Iesus.1 Verba sunt Ecclesiae accepta ex Ioh. ca. ul. et evangelio hodierno praeposterae. (A)

Nimirum haec verba ad beati Iohannis laudem et gloriam sic canit Ecclesia ad ostendendum, quod Iohannes fuit specialisissimo dilectus a Christo, Dei Filio. Et hoc ostendit Ecclesia etiam exemplo, quia post festum praeclarae Nativitatis Dominicae statuit eius, scilicet Iohannis, festum celebrari in die tertio proximo pro dilectionis Christi signo. Nam videmus, quod consuetudo est principum milites suos cariores iuxta se propinquius ad mensam sedere velle pro honore. Sic Ecclesia hunc sanctum, Iohannem festo honorandum voluit esse iuxta festum Nativitatis Dominicae pro signo specialis dilectionis. Quamvis autem Iohannes fuerit carior Christo, quam Stephanus, et familiarior, tamen festum Stephani praecedit festum Iohannis ob hanc praecipue causam, quia illa die, scilicet immediate subsequenti diem Nativitatis fuerat corpus Stephani inventum. Merito ergo diem festum illum sibi vendicat. Itaque fratres, discamus et nos Iohannis exemplo, ut simus veri discipuli Christi fide et opere! Discamus ipsum imitari usque ad crucem, sicut et Iohannes Christo in cruce posito adstitit cum Virgine Matre, ut scilicet pro Christo pati non desistamus, veraciterque ipsum diligamus, ut et a Christo diligamur, et de nobis dici valeat hoc, quod de Iohanne dicitur: Hic est discipulus ille etc. In quibus verbis Iohannes in exemplum proponitur et commendatur de tribus:

Circa primum de vero discipulatu Christi accipiamus hanc conclusionem, quod sicut Iohannes apostolis, sic et omnis Christianus debet discere, ut sit verus Christi discipulus. Hoc claret per Clementem papam dist. XXXVIII. c. "Nullus" dicentem, quod: qui discere atque agere bona recusat, magis diaboli, quam Christi membrum ostenditur, et potius infidelis, quam fidelis esse monstratur. Haec ibi. Ratio quoque est, quia ignorantia est mater cunctorum errorum, et est omnibus multum damnosa et periculosa ignorare salutifera, ut patet ibidem c. I. et sequentibus et c. "Qui ea", ubi Gregorius libro, scilicet Moralium dicit sic: Qui ea, quae Dei sunt, sapiunt, a Deo sapiuntur, et qui ea, quae Dei sunt, nesciunt, a Domino nesciuntur. Paulo attestante, qui ait: Si quis ignorat, ignorabitur.2 Idem. Quicumque stultus est in culpa, erit sapiens in poena. Haec dicto capite. O ergo, quam gravi periculo et peccato sunt constricti, qui Verbum Dei nolunt audire putantes, quod ignorantia excusentur, cum potius gravare habeat ignorantia affectata, quam excusare vel peccatum minuere! - ut dicit Augustinus li. quaestionum et habetur dist. XXXVII. c. ultimo. Ad id autem accipe exempla! Quaero te, utrum quando cadere habes vel etiam mori, nolles ignoranter cadere vel mori. Credo, quod sic. Omnis enim sanae mentis vellet, quod sciret, ubi et quando et quomodo cadere deberet vel mori, sic est in proposito. Nam ut ait Gregorius: Iacula, quae praevidentur, minus feriunt. Sed quoniam secundum evangelium apostoli et primi Christiani primitus dicebantur discipuli et secundum Chrysostomum postea apud Antiochiam primum nuncupati sunt Christiani, idcirco exemplo Iohannis debemus tamquam humiles discipuli Christi, qui est magister perfectionis, diligenter discere ab eo, ut vere simus eius discipuli. Nam 'discipulus' a 'discendo' dicitur secundum Catholicon. (C)

Sed quaeritur, quid vel quales lectiones debet homo discere et servare, ut verus Christi discipulus mereatur fore. Respondetur secundum Augustinum sermone de martyribus dicentem sic: Ipse Dominus non dixit: Discite a me mortuos suscitare, super aquas siccis pedibus ambulare! Non haec dixit. Sed quid ait? Quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris! Et iterum: Diligite inimicos vestros etc.! Et iterum: Estote perfecti, sicut et Pater vester perfectus est! Et licet sint alia multa, in quibus debemus Dominum et sanctos imitari, ista tamen praecipua sunt. Haec Augustinus. Sed pro simplicioribus, ut lucidius ista disseramus: Nota, quod Christus vere perfectionis et veritatis caelestis magister inter alia quattuor scilicet praecipuas lectiones addiscendas suis discipulis efficacius mandavit, et observandas pro verae Christianitatis regula. Prima lectio est puritatis, scilicet baptismalis ac etiam poenitentialis per remotionem omnis peccati mortalis. Nam Ioh. III. Christus dicit: Nisi quis renatus fuerit ex aqua etc.3 Item Lu. XIV.: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios adhuc autem et animam suam, id est vitam corporalem, scilicet contemnendo propter Deum paratus etiam mori, quam pro cuiuscumque dilectione peccare, non potest meus esse discipulus.4 Et qui non baiulat crucem suam per carnis mortificationem et concupiscentiarum repressionem, non potest meus esse discipulus,5 sicut Lyra exponit. Et qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, scilicet affectu, et pro nulla re offendat Deum, licet possideat effectu, non potest meus esse discipulus. Hinc et Ioh. VIII.: Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis.6 Hanc nimirum lectionem servavit Iohannes apostolus, ergo etc. Secunda lectio mititatis Mat. XI.: Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, nullum laedendo, sed inimicis parcendo.7 Unde et sic orandum mandavit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus etc. Matth. VI.8 Tertia lectio humilitatis, ut supra, scilicet Mat. XI.: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.9 Iohannes evangelista mitissimus et pietate ac charitate plenus fuit, et adeo humilis, quod in suis scriptis nusquam - sive in evangelio, sive in epistulis - se scribit apostolum, sed discipulum vel servum Iesu Christi. Quarta lectio charitatis. Unde Ioh. XIII.: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.10 Ecce, fraterna dilectio! Item Ioh. XV.: Manete in dilectione mea! Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego praecepta Patris mei servavi, et maneo in eius dilectione.11 Ecce, Dei charitas! Iohannes charitate plenissimus probatur, quia omnia eius verba charitatem resonant, sicut in evangelio sive in epistulis. Ex abundantia enim cordis os loquitur Matth. XII.12 Hic Philosophus IV. Ethicorum dicit, quod qualis unusquisque est, talia dicit et operatur et taliter vivit. Dicit autem Hieronymus, quod Iohannes usque ad ultimam senectutem, cum vix inter manus discipulorum ad ecclesiam deferretur, sola ista verba ad quamlibet pausam dicebat: "Filioli, diligite alterutrum!" Interrogatusque, cur semper eadem verba loqueretur, respondit, quia Domini - inquit - praeceptum est, et si solum hoc fiat, sufficit. Patet ergo, quod ipse charitate plenus fuit. O ergo, vere discipulum Christi dignissimum Iohannem, o Christiane, stude in his imitari, si vis verus Christianus et verus Christi discipulus haberi! (D)

Circa secundum principale de praecellenti merito Iohannis accipiamus hanc conclusionem secundum sententiam Francisci de Mayronis sermone de hoc sancto, quod scilicet beatus Iohannes maximum acquisivit meritum in sequendo Christum in collegio discipulorum. Et idem declarat, quia relinquere omnia et sequi Christum maximi meriti est apud Deum - ut patet Mat. XIX., ubi Petrus interrogavit Christum dicens: Ecce, nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? Respondit Iesus: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me in regeneratione - id est in resurrectione -, cum sederit Filius Hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes iudicantes etc.,13 scilicet tamquam proximi assessores. Et omnis, qui reliquit domum vel fratres aut sorores aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit.14 Hoc est, qui deserit temporalia, accipiet spiritualia bona, hic in praesenti, quae excedunt illa, sicut centenarius unitatem, et vitam aeternam possidebit futuro. Sic exponit Lyra. Patet ergo, quod relinquere omnia sit magni meriti pro Christo, et adeo, quod sicut habetur XII. q. I., expedit et q. II. Socrates. Perfectius est omnia propter Christum relinquere, quam pauperibus distribuenda servare. Scilicet beatus Iohannes in hoc alios discipulos excessit, praecipue quadruplici ratione:

Primo ratione virginitatis, quia ipse inter alios, ut canit Ecclesia, virgo est electus a Domino et virgo in aeternum permansit. Dicit enim Hieronymus in prologo super Iohannem, quod ipsum Christus de nuptiis nubere volentem vocavit in virginitate. O ergo maximum hoc meritum sponsam virginem relinquere et ad servandam virginitatem perpetuam post Christum advolare! Hic occurrunt quaestiones. Prima quaestio, utrum votum religionis dissolvat sponsalia contracta. Ad quod respondetur secundum doctores, praecipue secundum Raimundum, quod alter sponsorum licite potest transire ad religionem etiam contracto matrimonio et altero invito, dum tamen ante carnis copulam. Sed quid de illo, qui in seculo remanet? Respondetur, quod absolvitur a sponsalibus et etiam matrimonio, extra de conversione coniugatorum "Verum" et c. "Ex publico" et extra de sponsalibus "Commissum". Secunda quaestio de sponsa Iohannis, quam reliquit: Quo illa devenit? Ad hoc respondet Albertus Magnus in prooemio super Iohannem, quod haec sponsa, de cuius nuptiis vocatus fuerat Iohannes, in virginitate permansit et in societate Beatae Virginis Mariae, matris Christi, postmodum visa fuit, et sine bono quievit. Ex quo patet, quod errant, qui dicunt istam Iohannis sponsam fuisse Mariam Magdalenam, quia fuit altera nomine Anachita - ut dicit Ludolphus. Tertia quaestio adhuc pro talium voventium aedificatione: Quid, si talis sponsus iuravit cum sponsa sua, sicut et creditur de Iohanne? Respondetur secundum Raimundum, quod considerandum est, si talis ante fecit votum religionis et postea iuramentum praestitit alicui, quod eam duceret, tunc debet votum implere et agere poenitentiam de iuramento illicito, extra qui clerici vel voventes. Rursus idem tenet Hostiensis, quod si primo iuravit et postea vovit, in hoc casu - secundum Hostiensem et Goffredum - praevalet quidem iuramentum, et cogi potest ad matrimonium, si in seculo manet. Si tamen vult, potest intrare religionem, ut extra de sponsalibus c. "Commissum", quod si post tale votum simplex contrahat per verba de praesenti, non poterit cognoscere uxorem sine peccato mortali, quia adhuc potest intrare religionem. Et de talibus in praedicatione loqui haec sufficiant. Ad id exemplum sit nobis Iohannes, qui sponsam reliquit pro Christo. (E)

Secundo Iohannis sequela praecellit ratione iuventutis. Erat enim iunior ceteris, et sic ipse in aetate florida mundum pro Christo Domino reliquit, in qua aetate passiones magis vigent. Propter quod tunc difficilius est obtinere statum virtutis. Nam inter discipulos ipse scribitur fuisse adolescens secundum Marcum. Sed huius gratia quaeritur: Utrum conversi ad Christum in iuventute plus diligantur a Christo simpliciter et absolute, ac maiorem gloriam obtineant in caelo, quam conversi in senectutte? Et potest argui, quod sic. Quia iuvenes florem iuventutis offerunt Christo, senes autem faecem, ergo illud videtur magis gratum, sicut et de Iohanne patet, quem Christus plus dilexisse legitur. Item Isidorus De summo bono li. III. dicit sic: Quidam in iuventute luxuriose viventes in senectute delectantur fieri continentes. Tales nequaquam continentes vocandi sunt, quia in iuventute luxuriose vixerunt, nec habent praemium, quia laboris certamen non habuerunt. Quos namque exspectat gloria, nisi in quibus sunt gloriosa certamina. Haec ille. Et sic patet. Sed in contrarium est illud Salvatoris dictum Lu. XV.: Dico - ait - vobis, quod gaudium est in caelo super uno peccatore poenitentiam agente magis, quam super XCIX iustos, qui non egent poenitentia.15 Quod exponit Gregorius de iustis tepidis et de peccatore ferventius converso et operanti. Sicut patet exemplum de Maria Magdalena, quae multis virginibus praefertur, ergo etc. Respondet ergo, quod sicut dicit Richardus et Bonaventura super IV. dist. XLIX., praemium gloriae est duplex, scilicet essentiale, quod debetur charitati, et accidentale, quod debetur operi. Quoad praemium essentiale, non minus diligit Deus senem conversum, quam iuvenem, quia scribitur Actuum X., ubi ait Petrus: In veritate conperi, quod non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente (et sic etiam in omni aetate), qui timet eum et operatur iustitiam, acceptus est illi.16 Unde ex quo illud praemium, scilicet essentiale (quod consistit in visione deitatis et fruitione principaliter, atque ex consequenti humanitatis ipsius Christi) charitati respondet. Sequitur, quod sive homo in senectute, sive in iuventute convertatur ad Deum, praemium essentiale habebit secundum gradum suae charitatis, ita quod si talis in senectute conversus aequali vel maiori charitate movetur ad Deum, sicut ille in iuventute conversus. Sic aequalem vel maiorem gratiam et gloriam obtinet - ut patet per praemissa in contrarium. Sed quoad praemium accidentale, maiorem gloriam consequitur iuvenis conversus. Tum ratione habituatae virtutis, quia ut dicit Holkot super li. Sapinetiae: Omne peccatum incurabilius est in sene, quam in iuvene. Quod enim nova testa capit, inveterata sapit. Tum quia iuvenis dimisit peccatum, quando peccare potuit, sed senex cum iam defecit. Unde illud est gloriosius. Eccl. XXXI.: Qui potuit transgredi et non est transgressus, facere mala et non fecit.17 Quis est hic? Et laudabimus eum, fecit enim mira in vita sua. Tum ratione diuturnae operationis et servitutis, quia dicit Apostolus I. Cor. III.: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem.18 Proinde ut dicit Philosophus I. Ethicorum: Una hirundo non facit ver, nec modicum tempus, sic nec una dies vel modicum tempus facit hominem felicem, id est gloriosissimum, scilicet respective. Et sic patet responsio ad obiecta, quae accipienda sunt ad sensum praedictum. O ergo carissime iuvenis, noli procrastinare tuam conversionem, noli differre exemplo Iohannis, ut ampliorem acquiras gloriam per Iesu Christi dilectionem! O carissime et tu senex, qui tam diu distulisti conpungere, et age poenitentiam! Stude ferventius currere post Christum, ut praecedas multos iuvenes in gloria! Quod si vires adeo defecerunt tibi, ut nil possis operari, accipe consilium sanum, hoc scilicet, ut studeas forti contritionis fervore deflere peccata tua et negligentiam temporis, sicut fecit latro sero poenitens. Accende etiam in te fortiorem charitatem, sicut fecit Magdalena. Nam sicut carnes antiquae fortiori igne et commotione in olla per cocleraria solent melius decoqui, nec sufficit eis parvus ignis vel parva decoctio, quae sufficit iunioribus carnibus decoquendis, sic spiritualiter homo inveteratus in peccatis debet facere fortem ignem charitatis in se, quoniam Hieronymus dicit, quod in poenitentia plus pensat Deus vim amoris, quam diuturnitatem temporis. O tu igitur quicumque peccator, age poenitentiam! (F)

Tertio in sequela Christi Iohannes praecellit ratione generositatis, quia fuit de maiori genere, scilicet regio et sacerdotali, quamvis esset pauper. Nam exquo erat ex parte matris de eodem genere cum Christo Domino, sequitur, quod eius generositas fuit nobilissima, utpote regalis descendens de David, et sacerdotalis, scilicet de Aaron, quia dicitur Lu. I., quod Elisabeth, mater Iohannis Baptistae fuit de filiabus Aaron.19 Mater autem Iohannis evangelistae fuit cognata matri Baptistae, scilicet Elisabeth, fuit enim filia sanctae Annae, ergo etc. Denique Iohannes genelogiam habuit cum Dei Filio secundum carnem et fidem, quod est maximum super omnia bona exteriora, quia a Deo electis impenditur.

Quarto praecellit ratione affectuositatis, quia maiora bona, ad quae maxime afficiuntur homines, reliquit Iohannes pro Christo. Nam Petrus reliquit bona fortunae, ut navem et retia, sic et quidam alii discipuli. Sed Iohannes reliquit etiam bona naturae, quae sunt incomparabiliter maiora et affectuosiora, scilicet patrem et matrem et sponsam et retae et omnia, quae habuit - ut dicitur in evangelio. O ergo serve Christi Iesu, o discipule dilectissime, ecce nunc regnas et gaudes cum dulcissimo Iesu in caelesti regno, pro quo contempsisti omnia pro illo Christi amore, memento nostri! (G)

Circa tertium principale de amore speciali Iohannis a Christo et econverso accipiamus hanc conclusionem, quod scilicet Christus Iohannem dilexisse prae ceteris discipulis specialissime probatur per conservationem et tutelam custodiae. Declaratur praecipue per hoc, quod 'amicus' dicitur secundum Catholicon quasi 'animi custos'. Istud Iohannes servavit Christo, quia numquam voluit ipsum offendere peccato. Christus quoque hoc Iohanni exhibuit, quia ipsum praeservavit multipliciter et custodivit. (H)

Primo a ferventis olei laesione. Nam legenda. Iohannes apostolis divisis in Asiam profectus multas Ecclesias ibi fundavit. Imperator autem Domitianus audita eius fama accersitum ipsum in dolium ferventis olei ante portam Latinam mitti iussit. Ille autem exiit de vase illaesus, unctus, non adustus. Videns igitur imperator, quod nec sic desisteret a Christi praedicatione, eum in Pathmos insulam in exsilium relegavit, ubi Apocalipsim Deus sibi revelavit.

Secundo custodivit et defendit ipsum Christus in exsilii relegatione, ut scilicet educeretur. Nam eodem anno Domitianus a senatu propter crudelitatem interfectus est. Et quia cura fuit Deo de suo apostolo, ex totius senatus consultu definitum est hoc, ut quidquid Domitianus mandaverat vel ordinaverat, revocaretur vel cassaretur. Sicque factum est, ut sanctus Iohannes, qui cum iniuria fuerat in insulam deportatus, cum honore Ephesum rediret occurente ei universa multitudine et dicente: "Benedictus, qui venit in nomine Domini!" Cumque ingrederetur urbem, Drusiana, quae fuerat per ipsum ad fidem conversa, et desiderabat eius reditum, ecce mortua efferebatur. Tunc parentes eius et orphani dixerunt: "Sancte Iohannes, ecce, Drusianam efferimus mortuam, quae nos omnes alebat et Deo serviebat in viduali castitate, quae tuum adventum desiderabat plurimum dicens: O, si videam apostolum Dei, antequam moriar! Ecce, tu venisti, et te videre non potuit." Tunc Iohannes iussit feretrum deponi et corpus resolvi, et dixit: "Dominus meus, Iesus Christus suscitet te, Drusiana, surge et vade in domum tuam et para mihi refectionem!" Statim illa surgens coepit ire sollicita de iussione apostoli. Factus est ergo clamor populi per tres horas dicentis: "Unus est Deus, quem praedicat Iohannes! Unus est Dominus Iesus Christus!" (I)

Tertio custodivit ipsum Christus in populi seditione et veneni potatione. Nam cum Iohannes per totam Asiam praedicasset, cultores idolorum seditionem in populo concitantes Iohannem trahebant ad templum Dianae cogentes sacrificare. Quibus Iohannes proposuit, ut aut ipsi ad invocationem Dianae Ecclesiam Christi everterent, et ipse idolis sacrificaret, aut ipse ad invocationem Christi templum Dianae everteret, et illi in Christum crederent. Consentientibus ergo oravit apostolus et funditus templum corruit, et imago Dianae comminuta est. Aristodemus autem, pontifex idolorum concitavit seditionem maximam ita, quod una pars populi contra aliam in plurimum pareretur. Cui apostolus: "Quid vis, faciam, ut placeris?" Respondit: "Si vis, ut credam Deum tuum, dabo tibi venenum bibere, ut si nullam laesionem habueris, vere Deus ipse conprobetur." Cui Iohannes: "Fac sic." Et ille: "Volo, ut prius alios inde morientes videas, ut pertimescas." Et duos decapitandos a proconsule petiit, et dato illis veneno mox spiritum exhalarunt. Tunc apostolus calicem accipiens, et signo crucis se muniens totum venenum ebibit et nil laesionis incurrit. Unde Deum omnes laudare coeperunt. Tunc Aristodemus ait: "Adhuc mihi est dubietas, sed si veneno mortuos suscitaveris, vere credam." Tunc apostolus illi tunicam suam tribuit dicens: "Vade tu ipse et mitte eam super corpora mortuorum dicens: Apostolus Christi misit me ad vos, ut in Christi nomine exsurgatis!" Quod cum fecisset, illico surrexerunt. Tunc apostolus pontificem et proconsulem credentes cum omni parentela baptizavit, qui in honorem beati Iohannis ecclesiam construxerunt.

Quarto custodivit eum ab aeris turbatione, et quod maximum est, a mortis dolore, sicut et carnis corruptione - ut dicit Hieronymus. Refertque Helynandus, quod cum Iohannes evangelium scribere vellet, prius ieiunium indixit, ut orarent se digna scripturum. Et pro loco illo secreto, quo divina scripturus secesserat, oravit, ut nullas huic insistens operi ventorum ibi aut imbrium iniurias pateretur. Hanc eidem loco usque hodie reverentiam elementa servare dicuntur. Haec Helynandus. Haec causa brevitatis hic sufficiant de legenda. Plura omissa sunt, quantumlibet ad alium sermonem trahenda. Et sic patet signum dictum. (K)

Denique ultimo pro signo amicitiae verae est sese in morte non deserere. Proverbiorum XVII.: Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater in angustiis conprobatur.20 Beatus Iohannes hoc servavit Christo, quia in angustia crucis cum pateretur, adstitit morienti, et adfuit sepulturae etc. Christus etiam Dominus Iohanni hoc signum ostendit, quia in morte ipsum visitavit non per angelum vel angelos, ut quosdam alios sanctos, sed per seipsum personaliter ad caelos evocando secundum Hieronymum et Petrum Damianum. Hoc fuit gratiae maximae, quia Christus personaliter cum discipulis venit ad dilectum suum discipulum, sicut et ad matrem suam in hora mortis. Ut nempe testatur legenda. Cum Iohannes esset XCIX annorum, et a passione Domini secundum Isidorum anno LXVII, apparuit ei Christus cum discipulis dicens: "Veni, dilecte mi, ad me, quia tempus est, ut in mensa mea cum fratribus tuis epuleris." Surgens Iohannes coepit ire. Cui Dominus: "Dominica die ad me venies." Veniente Dominica die omnis populus congregatus est ad ecclesiam eius nomine fabricatam. Qui a primo pullorum cantu praedicavit eisdem, ut in fide essent stabiles et in mandatis Dei ferventes. Postea fecit fieri foveam quadratam iuxta altare et terram extra ecclesiam iactari, descendensque in foveam expansis ad Deum manibus dixit: "Invitatus ad convivium tuum, Domine Iesu Christe, ecce venio gratias agens, quia dignatus es me ad tuas epulas invitare, qui ex toto corde desideravit te." Cumque orationem finivisset, tanta lux super eum emicuit, quod nullus eum respicere potuit. Recedente autem lumine manna fovea plena invenitur, quod in loco illo scaturire videtur instar minutae harenae. O ergo Christiane anime, o omnes fideles Christi, laudemus Deum nostrum in hoc sancto suo, et oremus, ut eius meritis et nobis gratiam et gloriam!



1 Ioh 21,20
2 1 Cor 13,38
3 Ioh 3,5
4 Cf. Lc 14,26
5 Cf. Lc 14,27
6 Ioh 8,31
7 Mt 11,29
8 Mt 6,12
9 Mt 11,29
10 Ioh 13,34-35
11 Ioh 15,9-10
12 Mt 12,34
13 Mt 19,27-28
14 Mt 19,29
15 Lc 15,7
16 Act 10,34-35
17 Sir 31,10
18 I Cor 3,8
19 Cf. Lc 1,5
20 Prov 17,17