Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XXI.]

In nativitate Domini

Sermo sextus

De piissima charitate Dei exhibita nobis in Christi nativitate

Natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus, in civitate David.1 Lu. II. et in evangelio hodierno sollemnitatis. (A)

Ex quibus verbis claret, quia dies haec celeberrima ab omnibus Christicolis summa devotione est colenda eo, quod Christus ex piissima sua charitate voluit hodie nasci pro nostra salute in hac miseriarum valle. Unde Bernardus dicit: Agnoscite, fratres dilectissimi, quanta sit hodierna festivitas, cui dies brevis est et terrae angusta est latitudo, scilicet prae magnifica charitate nascentis Filii Dei, noctem praeoccupat et caelum replet antequam terram. Haec ille. Etenim noctem huius diei angeli praeoccupaverunt iucunda celebritate Deo gloriam cantando, et caelestem curiam gaudio repleverunt. Et nobis ergo Christo Iesu, carissimi, hoc sit hodierna die studium et magnificentia, ut nativitatem Christi Iesu pie ardenterque et affectuose contemplari velimus, et puerulum Iesum natum reverenter et devote suscipiamus eius immensam charitatem et pietatem recognoscendo et gratias agendo, quia sicut angelus testificatus est in verbis praemissis: natus est nobis hodie etc. Ubi immensa Dei charitas erga nos ostenditur praecipue tripliciter:

Et secundum haec tria hic mysteria notabimus pro sermone:

Circa primum de beneficiis divinae charitatis nobis exhibitis in Christi nativitate accipiamus pro conclusione, quod super omnia Dei beneficia lucet claritas praecellentissima in incarnatione et nativitate dominica. Haec conclusio ostenditur primo auctoritate, secundo ratione, tertio deductiva declaratione. Primo auctoritate, quia Ioh. III. Salvator ait: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit etc.2 Item I. Ioh. IV.: In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.3 Secundo ratione, scilicet tali secundum Lyram super Iohannem, ubi supra, quia diligere est velle alicui bonum. Nam dicente Philosopho IX. Ethicorum: dilectio amicitiae fundatur super benevolentia. Tanto ergo maior et maxima est dilectio alicuius, quanto vult vel dat maius bonum dilecto. Sed ipse Deus voluit nobis voluntate efficaci et dedit in incarnatione vel Christi nativitate bonum infinitum, quia Filium suum consubstantialem et ad consequendum bonum aeternae beatitudinis. Ergo maxima haec fuit dilectio et permaximum beneficium. Et sic patet. (C)

Tertio deducitur conclusio sic per personas divinas. Tota quippe Trinitas, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus, ostendit et exhibuit nobis in incarnatione Christi vel nativitate miram permaximam et ineffabilem charitatem. Primo quidem Deus Pater hoc monstravit pro immensi amoris signo, nam non dedit nobis pro redemptione corruptibilia, scilicet aurum vel argentum, denique non angelum servum vel quodcumque bonum creatum, sed quod fuit maximum et insolitum, dedit proprium Filium, Ro. VIII.: Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum.4 Et dicit notanter proprio, quia unico et singulari, qui omni bono clareret, et qui non habere poterat alium. Mira ergo charitas, quia Deus Pater ipsi unigenito non pepercit propter nos. Dicit etiam Filio, non servo, non angelo, non alicui creaturae. Ecce, inaudita charitas, quia Filium dedit pro nobis! Dicit praeterea suo, quia de substantia sua genito et connaturali ac coaequali. Nam Deus Pater, cum Filium generavit, suam substantiam illi dedit, et sic genitus est Deus verus de Deo vero, ut lumen de lumine. Sed quoniam divina substantia est simplicissima et indivisibilis, ergo dare non potuit illi partem substantiae, sed totam substantiam suam ipsi dedit. Sed quoniam quidquid in Deo est, divina substantia est, quia in Deum nullum potest cadere accidens XII. Methaphysicae, ergo dum suam substantiam illi dedit, dedit omne, quod potuit, ut dicat Filius Patri Ioh. XVII.: Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt.5 Et per consequens Filius Patri per omnia connaturalis, consubstantialis et aequalis exsistit. Dum ergo nobis Deus hunc dedit, dedit omne, quod habuit, et dedit omne, quod fuit, et dedit omne, quod potuit. Propter quod Apostolus ad Ro., ubi supra cum dixisset, pro nobis tradidit illum, scilicet Filium, subiunxit: quomodo ergo inquit cum illo non omnia nobis donavit, 6 quasi diceret, immo donavit omnia, scilicet quae habuit, quia dedit summum bonum, in quo habuit omne bonum. Damascenus: Deus est omnibonus et superbonus et in infinitum bonus. Item donavit omnia, quae potuit, et omne, quod ipse fuit, quia una est potentia, una sapientia, una bonitas et una substantia vel essentia Patris et Filii, et ideo cum illum dedit, in quo ipse totus exsistit, seipsum etiam tradidit. O largitas immensa, o charitas inaudita, o gratia, saeculo inexperta! Quia sic Deus dedit se et Filium et omnia. Sed adhuc pensa, o anima fidelis, quibus vel pro qualibus Deus se tam liberalissime donavit et omnia sua, utique nobis vel pro redemptione nostra, qui fuimus et sumus servi Dei, et utinam essemus boni servi et non mali et ingrati! Ideoque Gregorius in praefatione Paschali dicit: O ineffabilis dilectio charitatis, ut servum redimeres, Filium tradidisti! Cogita ergo, o homo, et tuo revolve animo, quantum te amaverit Deus Pater! Quid tibi potuit facere ultra? Ecce, dedit tibi omne, quod fuit ipse, et omne, quod habuit, et omne, quod potuit. Quam ergo excusationem habebis, si ipsum ex toto corde non diligis? Tuipse iudica et vide, quia dignus es gehenna, si tantam eius charitatem parvipendendo reddideris odium pro dilectione! (D)

Secundo Filius Dei maximam charitatem ostendit, cum pro nostro amore adeo se humiliavit, ut nostram naturam assumeret, quod licet foret magnum, tamen adhuc maius signum charitatis ostendit, cum pro nostro amore noluit esse in hoc mundo ut dominus vel rex, sed ut servus omnium et pauperrimus et abiectissimus omnium, propter quod matrem elegit pauperculam et in loco abiectissimo, id est in stabulo, nasci voluit, nec proprio, sed alieno. Unde secundum Bernardum in Meditationibus revera beata virgo, Maria, Christo nato dicere poterat. Qua te veste, fili mi, induam? Non habeo, paupercula sum, unam tamen vestem habeo ad necessitatem, quae vix mihi sufficit. Non sum in domo propria, sed in alieno stabulo, ubi vix sufficiens fenum et praesepis angustia hic non, nisi viles panni. Si rex es, ubi es thronus tuus? Ubi aula regia, ubi familia? Estne aula tua stabulum, bos et asinus familia tua, thronus praesepium? Fili dulcissime, noli flere, si frigescit corporalis infantia, charitate tamen calescit tua mens sanctissima! An ploras praesentem miseriam, an passionem amaram futuramque mortem? Nondum venit hora. Ecce, panniculis his te tegam! Ecce, fenum, de quo tibi lectum faciam! Ecce ego, ancilla tua, lacte virgineo te pascam et diligenter fovebo! Maxime itaque charitatis signum fuit, quod Christus exinanivit se ipsum formam servi, non domini vel regis, accipiens. Phil. II.7 Sed adhuc permaximam exhibuit charitatem, quia necdum haec, sed et pro nobis insuper nostros defectus suscepit, et poenalitates mortis acerbissimae, unde Ioh. XV.: Maiorem charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat etc. 8 (E)

Sed quaestio occurrit: Utrum Christus debuit assumere nostram naturam cum defectibus et poenalitatibus? Nam videtur, quod non, quia huiusmodi defectus impediebant fidem, et divinitatis eius cognitionem, et per consequens humanam salutem. Item repugnat iustitiae ordini, ut poena praecedat culpam, sed in Christo nulla potuit esse culpa, ergo nec debuit esse poena. In contrarium est Scriptura Heb. II., quod Christus debuit per omnia fratribus assimilari,9 id est nobis, ergo etc. Responsio secundum Bonaventuram super III. dist. XV. q. I., quod Christus decuit naturam humanam suscipere cum defectibus poenalibus, ut veram carnem, non phantasticam, habere ostenderet, et ut nobis exemplum patientiae et humilitatis ostenderet, per quas maeremur glorificari imitando Christum, ut dicitur XCIII. dist. c. "Dominus noster". Et specialiter, ut genus humanum redimeret satisfaciendo per tolerantiam passionis et mortis, sicut fuit prophetatum Isa. LIII.: vere languores nostros ipse tulit, et peccatum nostrum ipse portavit.10 Hoc autem fieri non potuisset, nisi carnem passibilem assumpsisset. Ad obiecta ergo dicendum, quod istae poanalitates non impediebant fidem, immo promovebant declarando veritatem humanitatis, et cum hoc miracula, quae fiebant, virtute divina declarabant illum hominem Deum. Ad aliud dicendum, quod Christus poenam non necessitate inflictam habuit, quia hoc repugnaret ordini iustitiae, nisi praecessisset in eo culpa, sed voluntate assumptam ad satisfaciendum pro nobis. Non enim efficax est satisfactio, nisi ex charitate procedat, et sic pro peccato alterius poenam sustinere non repugnat iustitiae.

Si quaeras, quales defectus Christus assumpsit, et quales non(?), respondet Magister Sententiarum li. III. dist. XV. c. I. et III., quod illos defectus assumpsit, quos illum assumere decuit et nobis expediens fuit. Quod declarat Alexander de Hales in III. Summae et Bonaventura dicendo, quod quidam sunt defectus ex culpa et ad culpam, ut ex parte animae error et ignorantia, ex parte corporis pronitas ad malum et difficultas ad bonum, id est fomes. Et tales non decuit Christum assumere, utpote ministrum iustitiae segregatum omnino a peccatoribus et innocens et inpollutus excelsior caelis Heb. VII.11 Alii sunt defectus ex culpa, sed non ad culpam. Et isti quidam sunt partiales, scilicet qui insunt aliquibus specialiter secundum personalem corruptionem, ut caecitas, lepra et diversae aegritudines. Hos assumere non expediebat nostrae saluti, nec decuit Christum, in quo omnis perfectio esse debuit. Alii vero defectus sunt generales, qui scilicet universaliter totam naturam humanam consequuntur, ut fames, sitis, frigus, dolor, lassitudo et similia ex parte corporis, et tristitia, timor, maestitia in anima. Et quoniam haec faciunt ad ostensionem veritatis humanae naturae, et Christus venerat ad redimendam naturam humanam universaliter sine personarum distinctione, ideo ex charitate tales defectus universales poenales tantum assumpsit, et non vitiosos. (F)

Tertio Spiritus Sanctus immensam charitatem exhibuit in Christi incarnatione, quia virtute Spiritus Sancti operante indissolubiliter humana natura Deo unita exstitit pro perpetuae charitatis signo indissolubili. Unde Damascenus ait li. III., quod semel assumpsit, nunquam dimisit. O, certe ineffabilis Dei nostri charitas, ut tam inseparabiliter nostram naturam copulet sibi, quod in perpetuum nunquam desinat homo esse Deus et econverso! O bone Deus, ut quid sic te homini vinculo ligasti, nisi ut vera fore charitas, id est cara unitas ostenderetur! O homo ergo, stude per gratiam indissolubiliter adhaerere amori divino, ut dicas cum Apostolo Ro. VIII.: Quis nos separabit a charitate Christi etc.? 12 (G)

Circa secundum de pietatis ostensione in nativitatis circumstantia accipe pro conclusione, quod Dominus Iesus per omnem circumstantiam vel modum suae nativitatis miram nobis monstravit dulcedinem pietatis. Et hoc declaratur praecipue ex triplici consideratione, scilicet temporis, loci et revelationis.

Primo itaque ex consideratione temporis. Natus enim est Christus tempore frigidae hiemis, tempore imminutae noctis et tempore maximae pacis, quae omnia et singula miram circa nos pietatem indicant, si devote contemplamur. Cur enim tempore frigidae hiemis Christus nasci voluit, nisi ad significandum, quod mundum frigefactum a divino amore veniebat accendere, tamquam ignis divinus, sicut ipsemet testatur Luc. XII. dicens: Ignem veni mittere in terram et quid volo, 13 nisi ut ardeat, scilicet amore divino cor hominum terrenorum? Item: Cur voluit nasci tempore imminutae noctis, quando scilicet nox diminui incipit, et ipsa dies vel lux augeri, nisi ad significandum, quod ipse tenebras nostrae ignorantiae depelleret, et lucem verae fidei et gratiae adduceret, ut ait Gregorius Nazianzenus propter quod etiam, ut dicit Innocentius papa tertius: In ipsa nocte nativitatis dominicae obscuritas aeris in claritatem diei versa est, et in die nativitatis tres Soles in oriente apparuerunt, qui paulatim in unum corpus solare redacti sunt, quo significabatur lux fidei Trinitatis. (H)

Sed quaeritur: Qua die Christus natus est? Respondetur secundum Fransiscum de Mayronis, quod die dominica, quod sic verum esse constat, quia ut docet Augustinus super Iohannem tractans illud verbum: quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc etc., 14 dicens sic: Non immerito in aedificatione corporis numerus iste senarius pro anno positus intelligitur. Quadraginta sexies seni sunt CCLXXVI, qui numerus dierum complet novem menses et sex dies, qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perveniant, sed quia ipsa perfectio corporis Domini tot diebus ad partum producta comperitur. Octavo enim Kalendas Aprilis conceptus creditur Iesus Christus, quo et passus. Natus autem creditur octavo Kalendas Ianuarii. Ab illo ergo die usque ad istum computati CCLXXVI reperiuntur dies. Haec Augustinus. Itaque Christus conceptus est feria sexta et passus, sicut et primus homo ea die fuit creatus et in peccatum lapsus, ergo per Christum eo die conceptum et passum redemptus congruenter. Sed a sexta feria VIII. Kalendas Aprilis cadente conputando numerum dierum CCLXXVI exibit pro die nativitatis dominicae dies Solis vel Dominica, ubi est VIII. Kalendas Ianuarii, ergo Christus die Dominica est natus. Sed cur hoc? Istius congruentiae plures rationes secundum Fransiscum de Mayronis assignantur.

Prima ratio, quia dies Dominica fuit prima omnium in mundi creatione, et erit ultima omnium in mundi consummatione, eo quod hac die erit resurrectio mortuorum et iudicium omnium, aeternaque retribuetur quies beatorum et punitio reproborum. Voluit ergo congrue Christus hac die nasci ad significandum, quod ipse est alpha et omega, principium et finis, scilicet omnium effectuum. Secunda ratione, quia dies dominica dicitur dies Solis secundum astronomos, eo quod huius diei primae horae dominatur Sol. Congruebat ergo verum Solem iustitiae, Christum hac die nasci. Tertia ratione, quia hac die dixit Deus: Fiat lux! Ergo ea die ipse, qui illuminat omnem hominem Ioh. I. debuit nasci.15 Sed qua hora Christus natus est? Respondetur secundum Fransiscum de Mayronis, quod probabiliter creditur natus media nocte, iuxta illud Sap. XVIII.: Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter pararet omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus venit.16 Unde Ecclesia in ista nocte media missam celebrat.17 Et hoc congrue, quia ista hora omnem primogenitum Aegyptiorum interfectum est, et populus Israel salvatus Exo.XIII.18 Ita secundum Hieronymuminilla noctis mediae hora, qua Christus natus est, exstincti sunt omnes Sodomitico vitio laborantes per totum orbem, et iustis salus data est per Christum. (I)

Denique ut antea dixi: natus est Christus tempore maxime pacis, quando mundus totus sub uno imperio pacifice gubernabatur, et omnes homines edicto regis describebantur, ut habetur Lu. II.19 In quo pietatem maximam Christus nobis monstravit significando, quod auctor pacis nascebatur, qui est rex regum et dominus mundi, et mediator inter Deum et homines20 pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt,21 ut scribitur Colo. I., et electos adscribens in aeternitate. Unde Gregorius in homilia inquit: Quid est, quod nascituro Domino mundus describitur, nisi ut aperte monstretur, quia ille veniebat in carne, qui electos suos adscriberet in aeternitate? Haec ille. Ecce ergo carissimi, quanta pietas et charitas in Christi nativitate erga nos monstratur, quia summa bona in mundo nobis conferuntur, scilicet pax in terris, vita beata et aeterna in caelis! Unde et angeli sic in nativitate cecinerunt: Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus etc.22 Quid enim est maius bonum, quam illa caelestis vita aeterna, et in terris quid summum bonum, nisi pax? Nam Priscianus in minori volumine ait: Si quaeratur, quid sit summum bonum in vita, bene respondetur pax. Hanc nempe omnes creaturae exoptant, pro hac omnis mortalium cura sollicita est, ut experimur. Haec bona Christi nativitas attulit. O ergo mira pietas, o suavissima Christi charitas, o bone Iesu, tibi laus et gratiarum actio, quia nos reconciliasti Deo! (K)

Secundo ex consideratione loci, scilicet nativitatis Christi, mira pietas redolet, devote contemplanti tribus ex modis. Primo ex hoc, quod in Bethleem Iudae, civitate David nascitur, ut dicitur evangelium.23 Et quidem quare in Bethleem? Respondet Gregorius in homilia dicendo: Bethleem 'domus panis' interpretatur. Ipse namque est, qui ait: "Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi."24 Locus ergo, in quo Dominus nascitur, domus panis antea vocatus est, quia futurum profecto erat, ut ille ibi per materiam carnis appareret, qui electorum mentes interna satietate reficeret. Haec ille. Et proinde illa dicitur civitas Iudae et David. Civitas enim dicitur quasi 'civium unitas', Iuda 'confitens' interpretatur. David vero 'manu fortis' interpretatur. Et per haec docemur mystice, quod, qui vult istum panem, id est corpus Christi, accipere, debet esse in charitate et pace fraterna et confessione praemissa accedere, atque manu fortis, contra scilicet diabolum et vitia debellanda et ad bona opera exaequanda.

Secundo mira pietas redolet ex hoc, quod in via et stabulo Christus hospitatur. Cur hoc, nisi ut sua peregrinatione ad caelum vocaret? Nam peregrinus aliunde venit et alio vadit, sic homo de ipso, scilicet Paradiso terrestri expulsus venit in miseriam peregrinationis, huius stabuli iumentorum mortalium, unde Eccs. III.? Unus interitus est hominum et iumentorum,25 sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Sed homo per Christum in hac peregrinatione visitatur, ut ipsius gratia ad caeleste Paradisum, unde Christus venit, nos reducere possit. Magna certe pietas Christi, quae nos in hoc stabulo, id est mundo brutalis et foedissimae miseriae nascendo in carne visitavit, et indignis terrestri caelestem Paradisum dedit. Unde Heb. VI.? Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquiramus.26

Tertio mira pietas Christi redolet ex hoc, quod in praesepio coram bove et asino super fenum reclinatur. Cur hoc, nisi ad significandum, quod sicut dicente Psalmo: Homo cum esset in honore, non intellexit, comparatus est ergo iumentis insipientibus et similis factus etc. in duplici populo, scilicet Iudaico sacrificante Deo per bovem figurato, et gentili stolidae idolatriae dedito per asinum designato consistebat in mundo, quos Christus coniungeret in fide incarnationis divinae.27 Unde super feno locatur ad significandum carnem Christi mortalem iuxta illud Isa. XL.: Omnis caro fenum, exsiccatum est fenum et exaruit.28

Tertioque ex consideratione revelationis mira fuit Christi pietas, quia suam nativitatem per angelos revelari voluit pastoribus, non potentibus vel dominis, non divitibus saeculi, sed infimi status pauperibus. Cur hoc, nisi ut clarescat, quia pauperes et abiectos Christus non spernit, sed regnum caelorum omnibus sine personarum acceptione permittit? Unde Act. X.: In veritate comperi (ait Petrus) quod non est acceptor personarum Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi.29 Ecce ergo, ineffabilis Christi charitas et pietas patuit per omnia! (L)

Circa tertium mysterium de evidentibus signis salutis in Christi nativitate elucentibus accipere pro conclusione, quod in ipsa nativitate dominica elucent manifesta nostrae salutis signa et argumenta evidentia. Ad quod declarandum quamvis multa possent adduci pro signis aptissimis, tamen causa brevitatis tria tamen applicari sufficiat:

Primum inquam signum, ut evidens argumentum nostrae salutis claret ex primaria intentione huius salvificae nativitatis, quia sic quaeritur de causa, cur Dei Filius voluerit nasci in nostra natura humana, haec est potissima, ut scilicet homines salvaret. Quod claret per testimonia omnium scripturarum. Et hoc ipsemet Filius Dei testatur dicens Ioh. III.: Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, scilicet in primo adventu, sed ut salvetur mundus per ipsum, qui credit in Eum, scilicet fide formata charitate, non iudicatur,30 hoc est non habet causam, unde condemnetur. Qui autem non credit, iam iudicatus est, id est habet in se causam manifestam suae condemnationis sicut ille dicitur mortus qui habet in se causam manifestam mortis. Et hoc est, quod subditur, quia non credit in nomine Unigeniti Filii Dei,31 scilicet qui venit pro salute mundi. Haec Lyra. In huius signum Christus natus voluit nominari Iesus, id est Salvator, sicut praedixerat angelus ipsi Ioseph, Mat. II.: Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.32 Ecce, manifestum signum salutis! Sicut nempe Christus non potest negare nomen suum et incarnationis suae mysterium, sic nec fidelibus verisque Christianis salutem aeternam. (M)

Secundum signum claret ex divina humanatione, ex quo sic arguitur secundum Bernardum: Homo offenderat Deum, et ideo merito puniebatur et damnabatur a Deo. Nunc autem Deus factus est homo, aut ergo Deus amabit hominem, aut odio habebit Deum. Hoc secundum est impossibile, ut scilicet Deus odio habeat se ipsum, ergo necessario amabit hominem. Dico necessitate, non coactionis, scilicet liberalis promissionis et ordinationis secundum Richardum super IV. dist. XV. Item propter peccatum homo fuit captus a diabolo et aeterna damnatione dignus. Nunc autem quia factus est Deus homo, aut ergo salvabitur homo, aut damnabitur Deus, quod est impossibile. Item propter peccatum homo erat eiectus de Paradiso, nunc autem, quia Deus est homo, aut intrabit Paradisum caelestem homo aut eicietur Deus. Secunda pars disiunctiae impossibilis, ergo prima necessaria per conscientiam bonam. O tutum refugium, o beata fiducia Christianae spei et salutis! (N)

Tertium signum claret ex fraterna adoptatione, quia scilicet Christus nos in fratres adoptavit. Unde Bernardus: Puto - inquit - quod iam me spernere non poterit Deus meus, os ex ossibus, et caro de carne mea fraterque meus factus. Nam bene ex hoc sequitur, quod sumus filii Dei Patris, quod si filii et heredes Dei, coheredes autem Christi,33 ut dicit Apostolus Ro. VIII. Etenim secundum iura et leges filiis debetur paterna hereditas, ut XVII. q. ultima c. ultimum et XIII. q. II. "Si quis irascatur", adoptionis quippe effectus est, ut etiam ab intestato succedat c. "De adoptionibus" I. paenult. Ecce ergo evidentia salutis nostrae! O quanta haec gratia, o quantus honor, homini esse Filium Dei et fratrem coheredem Christi! O ergo peccator homo ingrate, adverte tantam Dei circa te charitatem et pietatem! O anima miserrima peccatis infecta et damnatione aeterna digna, recognosce in Christo tuam salutem! Et ut dicam illud Augustinus li. Soliloquium c. VI.: Ama illum - inquit -, qui tuo amore descendit in uterum virginis, et ibi amorem suum amori tuo copulavit humiliando se, sublimando te, coniungendo lumen suae aeternitatis limo tuo mortalitatis. Hoc itaque ait, consideranti mihi fiducia est dicere. Non homo minor est angelis, sed superior, quia homo Deus et Deus homo, non angelus, et dicam propter hoc hominem esse creaturarum dignissimam. Haec Augustinus. Accedamus itaque, carissimi, mente ad praesepium et dicamus Christo: "O angelorum rex dignissime, qui tanta charitate pro nobis nasci voluisti et tantum te humiliasti, ut salvares nos, quid vis a nobis, quod tibi persolvere possumus? Vis aurum? Vis argentum? Gemmas iocaliaque pretiosa pro ornatu stabuli illius et praesepii? Aut vis domum ad habitandum, ligna et pannos ad calefaciendum?" Ecce autem mox infantulus iste clamabit ardenter: "O anime humane, o Christiane, nolo mundi divitias, nolo delicias etc. Ecce, vestram carnem assumpsi pro vobis triginta tribus annis, laborare veni in fame, in siti, angustiis, persecutionibus plagisque usque ad mortem et totius sanguinis effusionem! Ecce quantum vos diligo! Si vultis mihi placere, peccata vestra donate, illa super umeros meos ponite dolentes de corde, et ego pro vobis satisfaciam, ego omnium paenitentiam portabo." O veri humani cordis duritia ferrea! O mens congelata, quae non movetur, non aquiescit tantae charitati et tantae saluti! Sed nos, carissimi, suscipientes hoc saluberrimum consilium et recognoscentes tam ineffabilem Dei nostri amorem pium, venite adoremus et procidamus, scilicet genuflexo ante Deum, id est Iesum, ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse Dominus, scilicet Iesus, est Deus noster, nos autem populus eius etc. Dicamus ergo cum fletu: O bone Iesu, o dulcissime Iesu, pro nobis nate, da nobis veniam, gratiam et gloriam!



1 Cf. Lc. 2,11
2 Ioh. 3,16
3 1 Ioh. 4,9
4 Rm 8,32
5 Ioh 17,10
6 Rm 8,32
7 Phil 2,7
8 Cf. Ioh 15,13
9 Hbr 2,17
10 Cf. Is 53,4
11 Hbr 7,26
12 Rm 8,35
13 Lc 12,49
14 Ioh 2,20
15 Ioh 1,8
16 Cf. Sap 18,14
17 Cf. Ex 11,4
18 Cf. Ex 11,4-5
19 Cf. Lc 2,2
20 Cf. I Tim 2,5
21 Col 1,20
22 Lc 2,14
23 Cf. Lc 2,4
24 Ioh 6,51
25 Ecl 3,1
26 Hbr 13,14
27 Ps 48,13; Ps 48,21
28 Cf. Is 37,27; 40,6-8
29 Act 10,34-35
30 Ioh 3,17-18
31 Ioh 3,18
32 Mt 1,21
33 Rm 8,17