Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XX.]

In nativitate Domini

Sermo quintus

De suavissima iucunditate nativitatis Christi

Ecce, evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus. Luc. II.1 (A)

Verba haec dixit angelus ad pastores annuntian(do) gaudium maximum toti mundo pro Christi nativitate. In quibus verbis quasi per singula mira dulcedo et suavissima iucunditas cordi devoto infundi videtur, quam ingerit nobis ipsa nativitas Salvatoris, nostri Dei. Primo quidem, cum ait: Ecce, evangelizo vobis gaudium magnum.2 Revera huius nativitatis gaudium dicitur magnum, quia maximae miraculositatis et suavitatis, quale numquam a principio mundi fuerat, scilicet gaudium salutis et vitae aeternae, quod nobis Christus natus attulit. Secundo, cum ait: quod erit omni populo.3 O, dulce dictum, quia iam nullus hominum fidelium secluditur a gaudio regni caelestis, cum per Christum omnibus volentibus salus est parata. Tertio, cum subdit: quia natus est nobis, id est angelis et hominibus, hodie Salvator etc., 4 quod nobis miram ingerit suavitatem gaudii, quia qui fueramus in captivitate diabolica, iam per Christum natum conputamur et assumimur in consortium angelorum, ut sumus cives sanctorum et domestici Dei ad Ephe. II.5 Sicut quippe maximum foret gaudium alicui de carcere ad regiam dignitatem sublimato, sic nobis in proposito. Unde Leo papa in sermone hodierno dicit sic: Salvator noster, dilectissimi, hodie natus est, gaudeamus, neque enim fas est locum esse tristitiae, ubi natalis est vitae. Quae consumpto mortalitatis timore ingerit nobis de promissa aeternitate laetitia. Nemo ab huius alacritatis participatione secernitur, una cunctis laetitiae communis est ratio, quia Dominus noster, peccati mortisque destructor, sicut nullum a reatu liberum repperit, ita liberandis omnibus venit. Exsultet sanctus, quia appropinquat ad palmam, gaudeat peccator, quia invitatur ad veniam, animetur gentilis, quia vocatur ad vitam! Haec Leo papa. O igitur, carissimi omnes, una mecum in Domino gaudete! Omnis aetas, omnis sexus et conditio hominum gratulemini, divites et pauperes, viri et mulieres, iuvenes et senes, omnes dilectissimi, erigite aures vestras et mente pia considerate suavissima haec nova et gaudia per angelum annuntiana, et date laudes et gratiarumactiones ac gloriam Deo, ut similiter cum angelis et pastoribus ac cum beatissima Dei matre, Maria hodie gaudeamus pro Christi Iesu salvifica nativitate. Ad quod hortari nos voluit angelus in verbis praemisssis dicens: Ecce, evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quare natus est etc.6 (B)

Quoniam autem in praemissis verbis angelus ostendit, quod nativitas Domini sit iucundissimae suavitatis, ideo secundum triplicem eius suavitatem tria hic mysteria declarabimus:

Circa primum de suavitate, quam habuit virgo mater, Maria in nativitate Christi, accipe pro conclusione, quod ipsa Dei genetrix, virgo Maria summam pro omnibus dulcedinem est experta in hac nativitate dominica. Ratio, quia quanto quis coniungitur propinquitate naturalis unionis, tanto afficitur ex unione, sed beata virgo fuit proximior prae ceteris Christo, quem sola7 sine viro concepit, ergo summo Christi amore dulcorata. Et hoc patet auctoritate Luc. II., ubi angelus dixit nativitatem Domini esse scilicet causam magni gaudii omni populo, ergo exstitit a fortiori maximi gaudii causa ipsi matri iuxta illud Philosophi per topicam maximam. Si ei, cui minus videtur inesse, inest, et ei, cui magis, sed8 maxime hoc videtur de matre, ergo etc. Denique hoc idem claret similitudine, quia sicut sancti nunc habent delectationem, siquidem magnam, in contemplando Christum oculis tantummodo mentalibus, et adeo magnam, quod - ut dicit Bernardus - absit, quod maiores hic in spiritu delectationes non inveniamus, quam in qualibet carnis - inquit - foeditate, sic beata virgo habuit prae omnibus contemplantibus dulcedinem, maxime in Christi contemplatione, quem et portavit in utero, et in mente, summa plenitudine gratiae prae omnibus creaturis. Praeterea sicut beati in caelo post resurrectionem gaudium maximum accumulabunt ex eo, quod Christum (in quem etiam angeli) desiderant prospicere I. Pe. I.,9 ipsi quidem, scilicet beati, videbunt non solum oculo mentali eius divinitatem intuendo, sed etiam oculo corporali eius humanitatem aspiciendo, ita virgo mater creditur in hora partus sensisse tantam suavitatem, quantam numquam senserat omnibus diebus vitae suae, et omnes sensus eius spirituales et corporales dulcore replebantur inenarrabili videndo Christi humanitatem gratiosissimam et contemplando eius divinitatem. Unde Augustinus dicit: Quem oculis corporalibus laeta conspexit filium, eundem oculis mentis intuebatur Deum. Unde quem genuit, mox adoravit, ut Deum verum, prout canit Ecclesia. Ipsumque suscipiens amantissime pectori strinxit. (C)

Pro clariori declaratione advertendum, quod virgo gloriosa suavitatem indicibilem hauriebat praecipue ex tribus in hac Christi nativitate concurrentibus:

Primo ex divinitatis contemplatione, in qua maximam suavitatem hausit super omnes viatores secundum quod excellentissime fuit elevata. Sed quaeritur, utrum ipsa beata virgo viderit divinam essentiam. Respondetur secundum Albertum Magnum super "Missus est." c. CXXXVIII., quod sic. Ratio, quia ipsa a nullo illustrium vincitur dicente Damasceno. Quinpotius ceteris gratia praestatur per partes, Mariae vero se totam infundit gratiae plenitudo, ut ait Hieronymus ad Paulam et Eustochium. Sed quoniam Moysi in veteri lege concessum est hoc privilegium, ut viderit divinam essentiam, et similiter in novo testamento concessum est Paulo in raptu, ut haec patent per Augustinum li. de videndo Deum, ergo multo magis matri Dei hoc privilegium est concessum, ut scilicet viderit praecipue tunc, cum Dei Filium in utero portavit et peperit, et deitatem, quae eius anima plenissime illustrabatur, viderit ineffabili suavitate fruitionis. (D)

Et nota, quod in ista divinitatis visione beata virgo pluribus modis mirandam dulcedinem sentiebat et experiebatur. Primo, quia videbat in Deo ineffabilem verbi Dei generationem, qua ex Deo Patre Filius Dei nascitur ab aeterno et in sempiternum. Unde et Ecclesia hodie sollemniter canit et consequentibus diebus illud Ps.: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum ex utero ante luciferum genui te.10 Quibus verbis ostenditur primo aequalitas Christi ad Patrem, ibi.: Tecum principium, id est tecum, Pater. Nam Pater est principium, in quo est Verbum. Ioh. I.: In principio, id est Patre, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum etc.11 Et quoniam hoc videre clare habetur in patria, ideo subditur: in die virtutis tuae.12 Hoc est in claritate patriae, ubi est dies sine nocte. Apoc. XXI.: Nox enim non erit illic.13 Unde subnectitur: in splendoribus sanctorum,14 qui scilicet in lumine supernae gloriae elevantur ad visionem Dei. Ex utero (ait Pater) ante Luciferum genui te.15 Ex utero, id est substantia, scilicet Patris, ante Luciferum, id est ante productionem angelorum et stellarum, et per consequens totius mundi, quae nomine Luciferi designantur, sicut totum a nobiliori parte denominatur, ut Philosophus ait IX. li. Ethicorum. Et per consequens est ab aeterno generatio Filii Dei, sicut et substantia Patris est ab aeterno. Proinde Magister Sententiarum in primo dist. IX. secundum Origenem dicit: Salvator noster splendor est claritatis divinae. Splendor autem non semel nascitur et definit, sed quotiens ortum fuerit lumen, ex quo splendor nascitur, totiens oritur et splendor caritatis. Sic ergo Salvator semper nascitur, sicut lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, ut in Symbolo. Secundo beata virgo mira dulcedine replebatur in eo, quod videbat in Deo incomprehensibilem Spiritus Sancti processionem, quae a Patre et Filio procedit semper et in aeternum; infinitamque illam caritatem Patris ad Filium et econverso, ex qua Deus sic dilexit mundum, ut Unigenitum suum daret, sicut habetur Ioh. III.16 In hac nimium Dei caritate maxima dulcedine iucundabatur virgo, cum intelligebat se adeo singularissime prae omnibus dilectam, ut esset electa Filii Dei mater, domina mundi et super omnes creaturas exsaltanda. (E)

Tertio quoque mira dulcedine replebatur, quia videbat omnium creaturarum et omnium sanctorum ac fiendorum in mente divina rationem. Vidit nempe, ut dicit Albertus super "Missus est." ca. CLIV.: Virgo Maria et habuit plenissimam cognitionem sanctissimae Trinitatis sine medio per gratiam specialem, in qua vidit rationes omnium scripturarum, omnium operandorum et contemplandorum, omnium creaturarum, quae sunt, erunt et fuerunt in mundo, omnium artium et scientiarum. Item totam dispositionem caelestis hierarchiae, et quot angeli perstiterunt, et quot ruerunt, quot animae humanae sint salvandae, quot, vae, damnandae. Et, ut breviter dicam, superiosa vidit omnia et inferiora cuncta, tam ad statum viae, quam ad statum patriae pertinentia: plenissima cognitione humanae naturae possibili, nihil, quam est, fuit aut erit, quod ignoraverit. Nam dicit Gregorius: Quid est, quod non videat, qui videntem omnia videt?', quasi diceret: nihil'. Et ad id facit ratio, quia aeternum verbum, hoc est ista sapientia Dei tota plenitudine gratiae animae virginis Mariae se adeo infudit et irradiavit eius intellectum, ut, quod aliis, sive angelis, sive hominibus, datum est per partes, ipsi virgini datum sit plenissime per omnia, secundum quod dicit Hieronymi sermo de assumptione. Omnia ergo in luce divina etiam occulta vidit mira suavitate. Haec autem *alibi* latius probantur secundum doctores, quod causa brevitatis hic pertranseo. O, quanta ergo dulcedo in corde Mariae erat in illa clarissima visione deitatis, quis explicabit? (F)

Secundo virgo Maria hauriebat miram suavitatem ex humanitatis Christi gratiosissimo aspectu et visione experimentali divinae incarnationis. Cum enim multi reges et prophetae sanctique, omnes patriarchae desideraverunt et exsultaverunt videre Christum, sicut dicit Salvator ipse Luc. X.,17 Abrahamque vidit (scilicet fide) et gavisus est. Ioh. VIII.,18 quanto ergo gaudio, quanta suavitate vidit beata virgo, Maria super omnes caritate et desiderio ac amore Christi plena praedulcem natum suum, tam pium et humilem Dei Filium, tam pulcherrimum et omni suavitate plenum!

Advertendum autem, quod in Christi humanitate et eius aspectu virgo Maria triplicem praecipue suavitatem hauriebat. Primam de animae Christi felicitate, quia videbat ipsam omni sapientia, scientia et gratia plenissimam et visione Dei clara beatissimam. Unde Ioh. I.: Vidimus gloriam eius, id est excellentiam omnem creaturam excedentem, ideo sequitur, gloriam, quasi Unigeniti a Patre plenum gratiae.19 Ille enim est perfectissime plenus gratia, qui non solum per cognitionem et amorem Deo coniungitur, sicut est in aliis sanctis, sed etiam per realem unionem, quae est summa gratia ipsiusmet Christi, qui est Deus et homo, cui datus est Spiritus Sanctus non ad mensuram. Sequitur ergo et veritatis.20 In anima nostri Christi fuit plenitudo veritatis, inquantum habuit notitia omnium, quae cognoscit Deus notitia visionis, unde hoc videndo virgo beata miram suavitatem in suo dilectissimo filio experiebatur indicibiliter plus, quam si videres tu angelum vel animam beatam. (G)

Secundam de corporis Christi puritate et formositate, quia, ut dicit Ps.: erat Christus speciosus forma prae filiis hominum,21 et per consequens faciem habebat amabilissimam et aspectui desideratissimam super omnia individua generis humani et adeo, quod omnes beati et angeli desiderent eius faciem prospicere, ut habetur I. Pe. I.22

Sed quaeritur: Unde exstitit, quod Christus fuit corporali facie pulcherrimus prae omnibus hominibus? Respondetur, quod hoc primo fuit ex divina voluntate et miraculositate, quia eius corpus virtute divina Spiritus Sancti erat formatum miraculose, et omne tale a Deo factum miraculose est nobilius, melius et pulchrius secundum Chrysostomum. Nam dicente Dionysio de divinis nominibus: Optimi est optima facere et consimiliter pulcherrimi pulcherrima producere. Secundo hoc fuit etiam ex gloriosa virgine matre, tum quia purissimo de sanguine concepit corpus Christi, tum quia ipsa virgo pulcherrima semper intenta erat splendori et pulchritudini divinae contemplationis. Solet autem secundum cursum naturae pulcher fetus ex pulchra generari, quia dicente Philosopho II. Phisicorum: natura est vis insita rebus similia ex similibus producens. Maxime autem hoc fit concurrente imaginatione in tempore conceptionis. Nam Lyra dicit, quod hanc virtutem habet imaginativa super corpus et super materiam, unde fit conceptus, quod similes concipiuntur illis, quos protunc cogitant attente. Probat hoc etiam sanctus Vincentius dominica VIII. post trinitatis ser. VI. per illud, quod sanctus Thomas in prima parte Theologiae quaerit. Si Adam non peccasset, an in paradiso mulieres concepissent filios et filias, et cui assimilarentur? Et respondet, quod secundum desideria et imaginationes mulierum etc. Denique et Lyra super Genesim XXX. dicit: Secundum aliquos angeli docuerunt Iacob istam artem, ut poneret virgas varii coloris, aut nigras, aut albas, coram ovibus, ut legatur Gen. XXX.23 Et sic exemplum habemus de ovibus Iacob vel Laban: aliquae ad aspectum virgarum nigrarum vel albarum aut variarum in canalibus positarum consimilis coloris oves concipiebant. Unde et Quintilianus quandam matronam accusatam de crimine eo, quod peperisset scilicet puerum Aethiopem, liberavit per hoc, quod fecit inquiri, si in cubiculo eius esset talis pictura, qua reperta est liberata. Ad propositum beata virgo semper habuit comites imaginationes mundissimas et cogitationes pulcherrimas de divinis et caelestibus, ideo pulcherrimum concepit. Et tu ergo, si vis spiritualiter, o muliercula, pulchrum natum habere, in Deo mentem fige!

Tertiam denique suavitatem virgo sentiebat in Christi humanitate de divinae unionis et luminis radiositate, quae resplendebat miro modo in facie et toto corpore Christi, ut dicit Hieronymus, qui fulgor divinitatis erat tam amabilis, ut ad solum contuitum omnes, quos volebat, attrahebat ad sequendum, scilicet Christum, omnibus aliis spretis et relictis, sicut claret in vocatione discipulorum. (H)

Tertiam denique beata virgo hauriebat indicibilem suavitatem ex miraculis in seipsa a Deo factis, quia scilicet sciebat se perfectissime sanctificatam et donis Spiritus Sancti repletam, et certissime noverat se beatificandam super omnem creaturam angelicam et humanam. Item, quia videbat se veram matrem Dei manente virginitate effectam, quo maius non potest dici, ut dicit Anselmus, scilicet quam esse matrem Dei. Item quia sentiebat se cum mira iucunditate et divina dulcedine peperisse angelosque ipsam reverenter, ut Dei matrem, salutantes et obsequiis famulantes, suumque natum adorantes. O, sanctissima virgo, quis sufficiat gaudia et suavitatem tui cordis explicare? O, beata mater, per illud tuum gaudium, per illam suavitatem ineffabilem, quam habuisti, laetifica nos in tuo filio! (I)

Circa secundum mysterium de suavitate angelorum, quam habuerunt in Christi nativitate quaestio occurit, utrum omnibus angelis totius curiae caelestis accreverit ex Christi nativitate iucunditas specialis et dulcor suavitatis? Cum enim angeli sint consummati in caelesti gloria, quomodo ergo eis gaudium accrevit? Respondetur tamen ad quaesitum per conclusionem, quod sic et probatur:

Primo - inquam - per auctoritates tam veteris, quam novi testamenti. Nam prophetatum erat Ioelis ult.: erit in illa die stillabunt montes dulcedinem et colles fluent lacte.24 Et secundum Lyram per hoc significatur suavitas caelestis patriae, quia fruitio beata per sensibilia delectabilia metaphorice in scripturis designatur. Unde per montes significatur angeli superi, per colles angeli inferiores, qui omnes repleti sunt mira suavitate laetitiae in Christi nativitate. Unde et Ps.: Laetentur caeli et exsultet terra ante faciem Domini, quia venit.25 Gregorius Nazianzenus: Christus nascitur, gloriamini, cantate Domino omnis terra et simul utrumque complectitur, laetentur caeli, id est caelestes angeli, et exsultet terra, id est terrestris homo! Propter hoc in novo testamento Christo nato angelus evangelizans gaudium dixit sic, quia natus est nobis, id est angelis pariter et hominibus, Salvator. Et mox multitudo caelestis militiae iubilavit cantans Deo. Lu. II.26 Sed ad praetactam obiectionem dicitur, quod ut volunt doctores, praecipue Bonaventura super II. dist. XI., quod scilicet in angelis licet nullo modo accrescat gaudium praemii essentialis, quia quantum ad illud perfecte beati sunt, sed gaudium praemii accidentalis accrescere potest, tam extensive, scilicet de pluribus salvandis gaudendo, quam etiam intensive, scilicet copiosiori affectu gaudendo, sicut in proposito accrevit eis gaudium accidentale, ut patet rationibus sequentibus. (K)

Secundo per rationes probantur praedicta secundum magistrum Bartholomaeum, auctorem li. Conformitatum pluribus modis. Primo per rationem ex parte Christi nati, de quo gaudebant angeli et dulcedinem gustabant pro eo, quod videbant tam excellenter Dei bonitatem et pietatem ad redemptionem generis humani, tam humiliter per plurima miracula facta demonstrari. Et cum hoc per gloriam animae Christi super omnia beatissime totam caelestem civitatem splendore novo clarifice illustrari, ut scilicet tam ingrediendo per contemplationem deitatis, quam egrediendo, ad contemplationem humanitatis Christi gratiosissimi reficiantur in perpetuum. Io. X.: Per me si quis introierit, salvabitur, et ingredietur, et egredietur et pascua inveniet.27 Secundo per rationem ex parte matris Christi, quia angelica virginitas in virgine matre Dei est multum dignificata et refulsit. Similia enim similibus congaudent II. De anima et per Boethium, et ideo angeli multum habebant gaudere de sororis suae, id est virginitatis, dignificatione. Hieronymus in sermone de assumptione: Semper angelis cognata est virginitas, ergo per contrarium luxuria propinquum facit diabolo. Tertio per rationem ex parte reparationis ruinae angeli, quia videbant angeli suas orationes exauditas fore, quas a principio mundi fundebant coram Deo, ut scilicet eorum ruina ex hominibus, sicut Deus ordinaverat, repararetur, et angelica custodia de salvandis hominibus effectum et fructum beatitudinis consequeretur. Nam dicente Apostolo Heb. I.: Omnes angeli sunt administratorii Spiritus in mysterium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis.28 Unde quia gaudium est angelis super uno peccatore paenitentiam agente Lu. XVI.29 Quantum inproportionabiliter magis super Christo nato, per quem omnes salvantur. (L)

Tertio per exempla, quoniam ut habetur Lu. II., Christo nato plurima sollemnia gaudia angeli celeberrime fecerunt, quibus suae iucunditatis praemaximas dulcedines revelaverunt. Primo quidem, quia pastoribus tunc super gregem suam vigilantibus cum claritate maxima angelus apparuit, quae claritas toto mundo nocte in diem convertit, immo creditur pie, quod et limbum ad laetificandum sanctos patres penetraverit, iuxta illud Isa. IX.: Populus gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam, habitantibus in regione umbrae mortis, scilicet sanctis in limbo, lux orta est eis.30 Et sic tanta sollemnitate gaudii angelus apparuit, quod numquam in veteri testamento sic apparuerat, secundum quod ait Beda, ut scilicet annuntiaret iucundam Christi nativitatem angelis et hominibus dicens: Annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus etc.31 Et notanter dixit hodie propter claritatem nimiam, qua nox illa refulsit, tamquam si fuisset tunc clarissima dies.

Sed quaeritur, quis fuerit iste angelus. Respondetur secundum Ludolphum li. de meditatione vitae Christi et concordantes Simon de Cassia et Albertum de Padua, quod fuerit Gabriel archangelus, qui scilicet antea beatae virgini annuntiaverat Christi conceptum in utero virginali. Unde ante omnes se agebat gaudendo et alios angelos ad congaudendum movendo, pro eo, quia videbat impletum, quod praenuntiatum fuerat per eundem. Secundum sollemne factum est tunc, quia necdum angelus verba finierat, sed subito facta est cum angelo multitudo militiae, caelestis exercitus scilicet, laudantium et dicentium: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.32 Tertium sollemne egerunt, quia ut ibidem subditur, discesserunt angeli ab eis, scilicet pastoribus, in caelum ascendentes.33 Quare hoc, nisi ut omnibus caelestibus, spiritibus beatis gaudium annuntiarent pro Christo nato in terris, sicut ait Ludolphus, ubi supra addendo, quod pie credendum - inquit - est, quod omnes beati spiritus in caelo exsultantes, Deo Patri laudes et gratias agentes descenderunt adorare Christum et salutare virginem matrem eius. Iuxta quod dicit Apostolus Ad Heb. I. in epistula, scilicet hodierna: Et cum induceret primogenitum in orbem terrae, dicit scilicet Pater, et adorent eum omnes angeli eius.34 Non enim est verisimile, quod angeli cum Christum natum cognoverunt esse ipsum Filium Dei naturalem, tantam superbiam in eis fuisse, ut non descenderent ipsum adorare.

Pie ergo contemplemur et devote, quomodo per singulas turmas et ordines suos angeli, scilicet Archangeli, Throni et Dominationes etc. accesserunt, et Christum adoraverunt eiusque virginem matrem salutaverunt dicentes: Ave, gratia plena,35 vel: gaudium semper sit tibi etc.,36 et obsequium praebuerunt. O quanta suavitate similiter et humilitate beata virgo tunc Deo gratias agebat! (M)

Circa tertium de suavitate hominum sufficiat breviter pro conclusione, quia ipsa Nativitas Dominica est hominibus suavis tota et dulcedinis plena. Et hoc patet ratione immensae caritatis divinae, qua se pro nobis tantum humiliavit, ut Deus esset homo ad nostram salutem et aeternam beatitudinem consequendam. Nam hoc est inaestimabilis dignitatis gratiae et dilectionis ac suavitatis beneficium a Deo bono homini impensum, quia ut Augustinus XIII. De Trinitate et in li. III. Sententiarum dicit: In rebus per tempus ortis illa summa gratia est, qua homo in unitate personae coniunctus est Deo. O ergo tu, homuncio, pensa, quantum gauderes et delectabiliter gloriareris, si rex huius regni terrenus domum tuam visitaret, tua vestimenta indueret, sua tibi tribuendo in fratrem adoptaret, suam coronam in caput tuum locaret, et solium regni sui contribueret, et in omnibus te exsaltaret, cum tamen dignus fueras morti et patibulo. Quanto magis rex omnium, Deus tibi haec et plura alia inenarrabilia caritatis beneficia in nativitate hac praestando dulci devotione est a te amplectendus. Unde ut Ecclesia ineffabilem huius nativitatis dulcorem nobis commendet, canit in officio sic: Hodie per totum mundum melliflui facti sunt caeli etc. Nimirum, ut dicit Theophilus: hoc factum fuit realiter in die nativitatis Christi, nihilominus tamen fuit significativum huius, scilicet praemaximae dulcedinis et devotionis toti mundo propinendae. Et non sine causa dicit caeli pluraliter, quia plures, immo omnes caeli hodie melliflui facti sunt. Primo quidem caeli elementares et aetherei materialiter melle fluxerunt per totum mundum melleum rorem infundendo, secundum Theophilum ut dictum est, et per totum mundum claritate circumfusa Dei et per consequens dulcissima et superdelectabilissima irradiant, ut accipitur Lu. II. et iam dictum est articulo praecedenti. Secundo caeli intellectuales et spirituales melle fluxerunt, quia omnes angeli dulcedine repleti mundo laetitiam nuntiarunt, et quia gloriosa Dei mater fructum paradisi nobis protulit. Tertio caeli supersubstantiales melle fluxerunt, id est divinae personae: Pater mittendo nobis unicum Filium, Filius assumendo nostram carnem mortalem et nos sanguine fuso redimendo, Spiritus Sanctus nostra corda inhabitans descendendo et illuminando ac in Christi amore inflammando. O ergo aeterne Deus, o, altissime Creator noster, o dulcissime Salvator Iesu, tibi laudes et gratias agimus pro tanta pietate. O devote anime, o fideles christiani, hortor omnes vos cum sancta Ecclesia in officio dicendo: Christus natus est nobis, venite, adoremus! Accedamus itaque cum angelis et adoremus genuflexo hunc novum natum regem, acclamando: Iesus! Salutemus etiam virginem dicendo: Salve, sancte parens, enixa puerpera regem, qui caelum terramque regit in saecula! Benedicta filia tu a Domino, quia per te fructum vitae communicavimus. O gloriosissima virgo, pro amore tui filii, ora pro nobis etc.!



1 Lc 2,10-11
2 Lc 2,10
3 Lc 2,10
4 Lc 2,11
5 Eph 2,19
6 Lc 2,10-11
7 Editio: solo.
8 Editio: sex.
9 I Pt 1,12
10 Ps 109,3
11 Ioh 1,1
12 Ps 109,3
13 Apc 21,25
14 Ps 109,3
15 Ps 109,3
16 Ioh 3,16
17 Lc 10,24
18 Ioh 8,56
19 Ioh 1,13
20 Ioh 1,13
21 Ps 44,3
22 Cf. I Pt 1,12
23 Cf. Gn 30,37-39; Gn 30,41
24 Ioel 3,18
25 Cf. Ps 95,11; Ps 95,13
26 Cf. Lc 2,13
27 Ioh 10,9
28 Hbr 1,14
29 Lc 15,10; Cf. Lc 15,7
30 Is 9,2
31 Lc 2,10-11
32 Lc 2,13-14
33 Lc 2, 15
34 Hbr 1, 6
35 Cf. Lc 1,28
36 Cf. Tb 5,11