Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XVII.]

In nativitate Domini

Sermo secundus de partus virginalis pulchritudine, obsequii quoque eius paupertatis devotione

Peperit, scilicet Maria filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit in praesepio. Lucae II.1 (A)

Carissimi, si diligenter et corde devoto intuemur utique verum est, quod Augustinus in sermone de Purificatione Mariae dicit: Ubique - inquit - Christus Dominus pulcher occurrit: pulcher in caelis, pulcher in terris, pulcher in Patre verbum, pulcher in matre caro et verbum, pulcher in utero Virginis, ubi non amisit divinitatem, cum suscepit humanitatem, pulcher in praesepio, pulcher in virginali gremio, pulcher in miraculis, in flagellis, in sermonibus, in pennis et verberibus pulcher, non curans mortem, et mortuos suscitans, pulcher in ligno, pulcher in sepulcro, pulcher in caelo. Quis ergo, fratres carissimi, non adoret hunc, per quem aspiravit dies, et fugatae sunt umbrae? Natus est imperator, ut absolveretur peccator. Dominus enim Iesus Christus tribuit nobis per carnem, quam suscepit, magnam spem, magnam gratiam, magnam consolationem. Natus est, quod non noveramus, et lactatus est a matre, suxit, quod noveramus. Haec Augustinus. Unde pro pulchritudine hodiernae nativitatis ex Virgine Matre et pro pulchritudine paupertatis et humilis obsequii Christi Iesu benedicti canit Ecclesia in evangelio hodierno verba praemissa, quod scilicet Virgo Maria peperit filium etc. In quibus verbis tria mysteria notabimus pro hoc sermone declaranda, quae ad praesens sufficiant:

Circa primum mysterium de virginali partu Beatae Mariae, matris Christi eiusque pulchritudine mirabili accipiamus hanc conclusionem, quod mira lucet pulchritudo omni fideli devoto pura mente contemplando, quod Christum genuit virgo. Haec conclusio declaratur ex quattuor considerationibus:

Prima consideratio, quia Beatissima Maria, mater Dei Dominum Iesum pulcherrime concepit, eo quod virginitatis in honore et de purissimo suo sanguine et divina operatione Spiritus Sancti virtute, sicut praedixerat hoc angelus, Lu. I.: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quod enim ex te nascetur sanctum.2 Illud autem secundum Dionysium IV. De divinis nominibus dicitur sanctum, quod ab omni immunditia est purum et liberum ac immaculatum. Unde in III. li. Sententiarum dist. III. c. I. Magister dicit: Christus copulavit sibi ex purissimis et sanctissimis ipsius Virginis sanguinibus carnem animatam anima rationali per Spiritum Sanctum creans. Haec ille. Et ibi dicit Bonaventura, quod creare accipitur pro condere, quia Christi caro condita est ex illo purissimo sanguine Spiritus Sancti virtute. Ad hanc pulchritudinem conceptionis ostendendam Deus per Isa. XI. c. conceptionem Christi ex Virgine flori assimilavit dicens: Egredietur virga, id est Maria, de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet.3 Sicut enim flores pulcherrimi generantur ex subtilissimis humoribus virgulti vel arboris, sic Christus de subtili et puro virginali sanguine. Unde Bernardus: Si quaeris, quomodo conceptus et natus est Christus de Virgine, respondeo: sicut flos de arbore et odor gratissimus de flore, et hoc solius Dei virtute. Dicit namque Philosophus V. De animalibus, quod in Arabia est quaedam avis magna et regia, nomine ormomella, et solummodo in Arabia habitat. Haec avis guttam emittit sanguinis sui, quae tandem in adventu luminis solaris vivificatur, et sic similem sibi procreat avem. Pelicanus etiam mortuos suos pullos sanguine vivificat. Multo ergo fortius Dei virtus et potentia potuit facere, ut Virgo conciperet de puro sanguine. De hoc latius alibi. (C)

Secunda consideratio, quia Beatissima Maria Christum pulchritudine peperit, eo quod sine omni dolore, sine omni debilitate, sine omni gravamine, immo cum indicibili iocunditate et suavitate, sicut hoc fuerat prophetatum Isa. XXXV. sic: Germinans germinabit, sicut lilium, et exsultabit laetabunda ut laudans.4 Quod exponitur secundum Lyram et doctores de partu Virginis: Sicut enim lilium in portando vel pariendo florem non laborat, immo gaudere videtur iuxta locutionem metaphoricam, non gravari, nec tristari ex decore floris, sed iocundari naturaliter. Sicut solemus dicere in florizatione prati, quod pratum ridet vel gaudet, secundum Isidorum sic dictum est per prophetam praemissa prophetia.

Sed quaeritur: Unde hoc fuit in Virgine Maria, quod neque in portando Christum utero virginali, neque in pariendo aliquod gravamen aut debilitatem sentire posset? Respondetur secundum Albertum super "Missus est" et doctores alios theologos, quod hoc fuit primo ex parte omnipotentiae Dei, qui fecit cum Virgine hanc gratiam miraculose privilegio singulari, sicut prophetatum fuerat per Isa. VII. c.: Dominus ipse dabit vobis signum, id est miraculum: Ecce virgo concipiet et pariet, scilicet Virgo Filium, etc.5 Et Ezech. XLIV.: Porta haec clausa erit in aeternum, quoniam Dominus Deus ingressus et egressus est per eam.6 Unde Augustinus in Sermone de Purificatione dicit, quod Beata Virgo portabat, a quo portabatur, id est sustentabatur miraculose. Nec mirum Deum hoc potuisse, cum videamus radium solis pertransire vitrum in fenestra sine omni laesione, contrahit tamen in apparendo vitri colorem. Sic Christus, qui clausis ianuis post resurrectionem intravit ad discipulos et exivit, in mundum veniens intravit clausum uterum virgineum, et exivit salvo virginali signaculo in humana carne, quam assumpsit in utero.

Secundo hoc fuit ex parte corporis Christi, quia illud fuit unum naturaliter corpori Virginis Matris, et nullo modo erat alienum. Non enim fuit ab alio, sed de proprio solo Virginis sanguine conceptum. Unde sicut corpus proprium, puta, manus tua non habet te gravare eo, quod pertinet ad perfectionem naturae: ita nec corpus Christi vel eius moles gravavit uterum virgineum, quia fuit perfectio maxima Virginem concepisse materiam ministrando, quam Spiritus Sanctus formavit.

Tertio hoc fuit ex parte immunitatis Matris Dei, quae concepit secundum statum innocentiae, utpote manente virginitate et sine libidine. Sed mulieres aliae concipiunt secundum statum naturae corruptae cum libidine, et ideo portare habent Evae maledictionem, ut in dolore pariant, Gen. III.7 Debuit ergo Mater Dei evadere maledictionem illam, unde sicut si homo perstitisset in statu innocentiae, mulieres fuissent liberae a poena partus, ita mater Dei. Gregorius Nyzenus: Quia Eva naturae nostrae mortem inseruit, pro culpa est damnata, ut cum doloribus pareret, oportebat parentem vitae cum gaudio partum perficere. Haec ille. Ad id exemplum: Homo mente casta concipiens Deum et verbo edicens non maculatur, nec gravatur. Sic Virgo Dei Filium concipiens casto utero et pariens nullum sensit dolorem, nec aerumnam habuit immundiciae secundinarum muliebrium, quia dicit Leo papa in sermone: Ab hac - inquit - nativitate deest illud, quod de omnibus legitur: "Nemo mundus a sorde nec infans, cuius est unius diei vita super terram."8 Nil in istam singularem nativitatem de concupiscentia carnis transivit, nil de peccati lege manavit. Haec ille. Verum potius peperit Virgo Christum charitate nimia resplendente circumstantibus angelis reverenter et obsequiose et adorantibus ac gaudiosa carmina concinentibus. (D)

Tertia consideratio, quia Beatissima Virgo pulcherrime lactavit Christum, ut quippe canit Ecclesia: Ipsum regem angelorum sola Virgo lactabat ubere de caelo pleno. Et ut dicit Ludolphus li. De meditatione vitae Christi, credendum est pie, quod quotienscumque Christum lactavit, semper miram et ineffabilem dulcedinem hausit pro miraculo divino. Sicut enim miraculum fuit Virginem parere et concipere, ita et lac praebere sugendum, manentibus integris papillis virginearum mamillarum. Unde et quotiens Christum voluit in manus accipere aut contrectare involvendo, balneando aut lactando aut alia materna officia explendo, totiens genuflexo adorationem praemissit. Quod repraesentat Ecclesia in missa, ubi quotiens sacerdos habet tangere corpus Christi in Eucharistia, prius debet adorare. Proinde Augustinus in quodam sermone de Assumptione dicit sic: O Maria, lacta iocunde Creatorem tuum, lacta panem caeli, lacta pretium mundi, tu illi ut mater ministra temporalem substantiam, ut ipse nobis et tibi tribuat vitam sempiternam! Haec ille. Et sic patet. (E)

Sed quaeritur, qualiter possit homo adiuvari vel roborari ad credendum certiori fide, quod scilicet Virgo concepit et peperit Christum. Respondetur, quod ad id praecipue faciunt tria comprobantia.

Primo rationes irrefragabiles, scilicet ex Dei omnipotentia. Unde Augustinus in Epistola ad Volusianum dicit, quod ipsa virtus divina per inviolata matris virginea viscera infantis membra eduxit, qui clauso sepulcro exivit. Subdit: Hoc - ait -, si ratio quaeritur, non erit mirabile, quia ratio facti est potentia facientis. Idem in quodam sermone dat exemplum de speculo, quod imaginis impressione vel abscessione non violatur.

Alia ratio ex congruentia et Dei honorificentia, ut sicut Dei Filius in caelo habet Patrem, a quo gignitur sine omni macula et corruptione, tamquam lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, ita in terra haberet Matrem Virginem omni corruptione et peccato carentem, ut haec dicit Augustinus Sermone XLIII. de Nativitate.

Tertia quoque ratio ex naturae experientia, quia Deus plus potest, quam natura efficere valeat, ut notissimum est. Sed experientia docet, quod natura potest quaedam animalia generare sine coitu maris. Nam dicit Ambrosius in Hexaemeron: Integritas - inquit - corporis virginalis communis est apibus, et partus, quoniam neque ullo concubitu miscentur, neque libidine resolvuntur, neque quatiuntur doloribus, et tamen subito maximum filiorum examen emittunt. Haec ille. Item in avibus carbas avis de arbore hiberna nasci claret, ut dicit Albertus XXIII. De animalibus. Et vultur mare caret, ut ait Ambrosius in Hexaemeron lib. II. c. XI. Foenixque unica avis est in mundo, quae in igne se renovare valet, ut dicit Isidorus XII. Ethymologiarum c. XV. Item inter pisces anguilla sine maris coitu generatur. Nam nec poligrana ita, nec mares in eis reperiuntur, ut dicit Aristoteles in Probleumatum. Praeterea in hominibus Deus fecit maius, cum Adam ex limo terrae virgineae perfectum virum formavit subito. Sed magis convenit virgineus sanguis generationi Christi vel conceptioni, quam limus humano corpori Adae, ergo hoc Deus magis potuit.

Secundo ad id faciunt testes infallibiles. Et quidem primo homines sanctissimi, scilicet utriusque testamenti, ut prophetae, apostoli, martyres et doctores excellentissimi, qui omnes hanc fidem concorditer praedicaverunt et confessi sunt. Unde merito et digne eis credendum est, quia Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines, I Pet. II.9 Secundo testes sunt angeli Dei, qui fallere nequeunt. Nam Mat. I. dixit angelus ad Iosephum: Noli timere, accipe Mariam etc., quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.10 Et Lu. I. Gabriel ad virginem ait: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi etc.11 Item in Veteri Testamento angelus apparens Danieli dixit: Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt etc., ut impleatur prophetia et ungatur Sanctus Sanctorum,12 id est Christus, qui Spiritu Sancto unctus et plenus a Spiritu Sancto est sanctissime conceptus in utero Virginis. Tertio testis est infallibilis ipse Deus, qui iuravit Abrahae1 et pactum fecit de Christo in mundum mittendo, Gen. XXII.13 Unde et Luc. I. Zacharias ait: Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham, patrem nostrum daturum etc.14 Et quod ex Virgine Christus nasci deberet, multis figuris ostendit, quae causa brevitatis pertranseo.

Tertio ad credendum faciunt miraculorum virtutes, quibus Deus ostendit, quod Virgo peperit Christum, sicut patuit in legenda. Haec sufficiant hic breviter, quia prolixius egi de hoc in Stellario li. VIII. De virginitate Mariae. O ergo verissimam fidem catholicam! (F)

Quarta consideratio, quia Beata Virgo Maria pulcherrimum omnium mundo protulit, id est Christum, Dei Filium, quo nihil pulchrius est. Gratia huius quaeritur: Utrum Christus, secundum quod homo, fuerit pulchrior super omnem creaturam humanam et angelicam? Et videtur, quod non, quia angelus est deiformis pulchritudinis secundum Dionysium De angelica hierarchia, ergo pulchrior est omni homine mortali. Sed ad quaesitum respondetur simpliciter per conclusionem, quod Christus super omnes angelos et homines fuit pulchrior.

Et hoc patet primo per declarationem, quia secundum Richardum et Bonaventuram super II. dist. I. quamvis angelus dignitate naturae et per consequens naturali pulchritudine sit pulchrior omni homine, etiam Christo in carne passibili et mortali, propterea dicitur in Ps.: Minuisti eum paulo minus ab angelis,15 tamen dignitate et pulchritudine superadditae gratiae et gloriae praelucens omnibus creaturis fuit, adeo quod sicut Origenes ait: Numquam tam pulcherrima prodiit in mundo aliqua creatura, ut Christus. Ideo Ps.: Speciosus - inquit - forma prae filiis hominum etc.16 Bernardus: Non solum speciosus Christus prae filiis hominum, sed etiam prae milibus angelorum. Ipse enim est, ut dicitur I. Petri. I., in quem desiderant angeli prospicere.17 Et sic patet.

Secundo ostenditur per rationem, quia Christi anima et corpus fuerunt divinitati unita. Deus autem est infinitae pulchritudinis, ergo participavit humanitati Christi nobilitatem, dignitatem et pulchritudinem ineffabiliter praecellentissimam prae omnibus angelis et creaturis aliis. Quamvis ergo Christus etiam, dum erat in hac vita, maxima gloria pulchritudinis splendebat in anima. Illam tamen ad corpus redundari nolebat permittere, ut sua passio non impediretur, per quam nos disposuerat redimere. Unde postquam resurrexit, illam divinae gloriae splendidam lucem in suo etiam corpore angelis et beatis manifestavit, in cuius aspectu tota caelestis curia illustratam gaudet se et glorificatam, ut ait Scotus super IV. O quam infelices erunt miseri peccatores, qui excludentur ab hac delectabili visione Christi! O quam felices erunt iusti et electi, qui admittentur!

Tertio ostenditur per exemplum et similitudinem. Nam in transfiguratione, cum Christus suae gloriae pulchritudinem ostendisset discipulis, visus est clarior sole et tam suavi pulchritudine lucere, ut Petrus quasi ebrius prae dulcedinis desiderio illius visionis nesciret, quid diceret, nil aliud desiderans, nisi semper ibi esse. Unde ait: Domine, bonum est nos hic esse etc., Mat. XVII.18 Item Moyses ex consortio Domini tanto splendore in facie radiabat, ut non possent filii Israel intendere in eius vultum. Quanto magis Christi facies divina luce radiavit ex unione divinitatis, ut testatur Hieronymus. Et haec sufficiant causa prolixitatis vitandae. Plura autem de Christi pulchritudine agemus *alibi*. O igitur Christiane, stude sic vivere, ut ad illam beatam Christi visionem possis pervenire! Vae, vae, vae his, qui illam amittunt per peccatorum demerita! Gaudium his, qui ad illam pertingunt. (G)

Circa secundum principale de paupertate pulcherrimi Iesu nascentis accipe hanc conclusionem, quod Dominorum omnium Iesus sicut in decursu suae vitae, ita et in nativitate pro divitiis auri, purpure et pretiosae margaritae claruit summa paupertate. Declaratur per comparationem ad aliorum hominum nativitatem in multis.

Primo quidem quia aliae quantumcumque pauperculae mulieres in suo partu volunt et requirunt obstetricum peritiam vel servientem pedissequam aut domicellam, quae sibi tunc assistant et puerum suscipiant et involvant ac balneent et fascia ligent etc., sed Christus in nativitate nil talium habuit, sed paupercula Virgo sola Mater eius, Maria ipsamet haec omnia fecit. Unde secundum Albertum Magnum et concordes doctores cum pondere est accipiendum quodlibet illud verbum evangelistae Luc. II.: Pannis eum involvit, et reclinavit in praesepio,19 ita videlicet, quod Beata Maria sicut parientis, sic et obstetricis sola gessit officium. Hinc Hieronymus contra Helividium20 dicit: Nulla ibi obstetrix, nulla muliercularum sedulitas intercessit, sed Virgo fuit et mater, et obstetrix, quae pannis - inquit - involvit infantem. Haec ille. Sed et hoc fuit pro mira pulchritudine partus virginalis ad manifestandum, quod sine omni dolore et debilitate Virgo in suo partu fuerit, denique quod loco domicellarum habuit bovem et asinum, maximae paupertatis fuit.

Secundo aliae mulieres in partu requirunt et habent pannorum copiam, quibus et se contegant, et puerum involvant, Beata autem Virgo non habuit nisi pannos viles et vetustos, licet lotos diligenter et mundatos. Unde dicitur in evangelio, quod pannis eum involvit.21 Pondus est in verbo, quia pannus notat vilitatem et vetustatem, sicut solemus pauperes vocare pannosos. Unde Beda: Qui totum mundum vario vestit ornatu, pannis vilibus involvitur. Bernardus: Cum tanta esset necessitas, nullam audio de pellibus fieri mentionem.

Tertio aliae mulieres in partu requirunt ignis praesentiam, maxime in hieme et in nocte, tam propter illuminationem, quam propter calefactionem, et aquae calidae exhibitionem ad membrorum pueri consolidationem. Sed in partu virginis licet nox esset et frigus, nulla fit mentio de igne.

Quarto aliae mulieres requirunt domum aut cameram vel lectisterniorum pro sua paupertate sufficientiam, ac ciborum providentiam, sed Maria Virgo in partu Christi pro domo habuit stabulum, quod erat habitaculum iumentorum, non hominum. Pro lecti mollitie tanta erat artatio loci, ut non esset locus in diversorio puero nato, Luc. II.,22 ubi Lyra dicit, quod diversorium est hospitalaria, ad quam homines divertunt ab extra ad hospitandum. Bethlehem autem cum esset plena populo ad professionem ascendente, ditiores occupaverunt loca maiora. Et ideo Ioseph, qui licet esset de nobiliori genere, scilicet David, non tamen de ditioribus, ideo tam parvum locum habuit in diversorio, quod Virgini Mariae et Salvatori nato non erat locus congruenter sufficiens, sed reclinatus est in praesepio et super fenum. Bernardus: O mira paupertas Christi nascentis! Filius pastoris nascitur, et ei cussinus substernitur. Filius autem Dei nascitur, et in praesepio super fenum reclinatur. De cibo autem nulla fit mentio in evangelio, quia praesupponitur, quod cum essent pauperes, parce vivebant. Et Beata Virgo Maria puerum propriis uberibus nutriebat, ut canit Ecclesia. (H)

Sed quaeritur: Quare Iesus voluit tantae paupertatis defectum pati, tam quoad se, quam quoad gloriosam matrem? Respondetur, quod huius una ratio est, ut superbiam et avaritiam nostram conculcaret, et ab amore terrenorum suo exemplo nos revocaret. Augustinus: Omnia terrena prospera contempsit homo Deus, ut nobis contemnenda monstraret. Alia ratio, ut in nostris defectibus patientiam doceret et solatium exhiberet. Gregorius: Nimirum si voluisset venire, poterat movendo caelum et concutiendo terram. Non autem tantum homo fit, sed etiam pauper, et pauperem matrem elegit, quae careret cunis, quibus infantem reclinaret. Tertia ratio, ut nobis aeternas divitias tribueret. Sicut enim nostram mortalitatem assumpsit, ut per eam nobis immortalitatem conferret, sic et paupertatem nostram assumere voluit, ut per eam aeternas divitias tribueret, iuxta illud II. Cor. VIII.: Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam pro nobis egenus factus est, ut illius inopia divites essemus.23 Haec est ratio Lyrae super Matthaeum VIII. O igitur carissimi, gratias agamus ipsi Dei Filio pro tanta charitate! (I)

Circa tertium principale de servitute vel obsequio Christi nascentis sit conclusio haec, quod eadem devotissima servitia, quae corporaliter exhibuit Virgo Maria Christo nato, sunt exhibenda spiritualiter a fideli qualibet anima. Et declaratur sic. Nam Beata Virgo Maria Christum Dei Filium concipiendo mente felicior reputatur, quam concipiendo, scilicet sola carne, ut ait Augustinus li. De virginitate. Unde magna felicitas est nobis, fidelibus, si Christum per gratiam concipere devote et parere studuerimus in cordibus nostris, et ut decet, educare, donec veniatur ad perfectionem sanctitatis nostrae spiritualis.

Ad haec autem nota, quod Beata Virgo Maria Christum natum primo suscepit, et pannis vilibus, sed mundatis devotissime et puris involvit. Sic devotissime quaelibet anima debet spiritualiter Christum in corde suscipere per castam et mundam ab omnibus peccatis conscientiam, et contegere per humilitatem. Bernardus super Canticum: Lectulus floridus, in quo reclinatur et suaviter requiescit Christus, est conscientia recta. Augustinus: Solis mentibus castis illabitur Christus. Et sic patet.

Secundo Virgo Maria Christum natum fascia strinxit, et in praesepio reclinavit. In hoc notatur vinculum charitatis ad Deum, et pacis ad proximum. Nam charitate tamquam vinculo ligatur Deus, et homini copulatur. Unde Hugo De charitate dicit: O quam forte est vinculum tuum, o charitas, quo et Deus ligari ad crucem potuit, et homo ligatus per te iniquitatis vincula dirupit. Haec ille. Item pace locatur Deus et quiescit in hominibus dicente Ps.: In pace factus est locus eius.24 Bernardus: Sicut in pace factus est locus Dei, ita in discordia non nisi locus diaboli.

Tertio Virgo Maria Christum lactavit. In lacte est color albus significans sinceram intentionem. Est et sapor dulcis significans pietatem. His a nobis Christus alitur in pauperibus, Mat. XXV.: Esurivi, et dedistis mihi manducare etc.25 Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.26

Quarto Virgo Maria Christum diligenter fovit et educavit aquis calidis balneando, ulnis portando, et a nocivis custodiendo. Sic nos debemus Christum calidis lacrimis balneare, scilicet vera contritione effusis, ut dicere possimus cum Ps.: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.27 O quam suave est huiusmodi balneum puero Iesu, dicente Ps.: Cor contritum et humiliatum Deus non etc.28 Item debemus ulnis devotae mentis et bonae operationis portare, et sic amplexari, quia ut dicit Gregorius: Probatio dilectionis internae est exhibitio operis. Item debemus et a nocivis custodire. Sunt autem nociva puero nato nimia claritas luminis, quam aspiciendo tenellos oculos laedit et luscos reddit, secundum Augustinum De Trinitate. Item corruptum lac, prout est menstruatae mulieris, quod plures infirmitates in puero generat, ut dicit Auctor li. De proprietate rerum. Item nocumentum extrinseci accidentis, puta aeris infectio, et a quocumque extrinseco laesio. Sic spiritualiter debemus Christum custodire in mente. Primo ab ostentatione vanae claritatis et gloriae, quia dicente Gregorio: Quod foris ostenditur, intus a mercede evacuatur. Secundo a corrupto lacte, id est ab opere in peccato mortali facto, vel mala intentione operato, quia talia non prosunt ad vitam aeternam. Tertio ab extraneo accidente nocivo, sicut sunt turpiloquia, malae societates, sensuum delectamenta etc. Unde I Thes. V. Apostolus ait: Ab omni specie mala abstinete vos.29 Et sic patet.

O ergo anima Christiana, o sanguine Christi redempta, accede mente ad Domini praesepe, contemplare Christum Deum pro te pauperem factum, iacentem super fenum, et intuere angelos laetantes Matremque Virginem Filium adorantem, et una mecum dicamus: "O regina caelorum et mater gratiae et misericordiae, o spes unica nostrae salutis, ad te clamamus, ad te suspiramus in hac valle miseriae! Recordare illius pietatis, qua Filius tuus pro nobis nasci voluit et pati ac mori, et dona nobis ipsum tuum natum Christum Iesum possidere hic per gratiam, et in futuro per gloriam!"



1 Lc 2,7
2 Lc 1,35
3 Is 11,1
4 Is 35,2
5 Is 7,14
6 Cf. Ez 44,2
7 Cf. Gn 3,16
8 Cf. Iob 14,4, iuxta Septuaginta duo interpr.
9 II Pt 1,21
10 Mt 1,20
11 Lc 1,35
12 Dn 9,24
13 Cf. Gn 22,12-13
14 Lc 1,73
15 Ps 8,6
16 Ps 44,3
17 I Pt 1,12
18 Mt 17,4
19 Lc 2,7
20 Editio: Heliudum.
21 Lc 2,7
22 Cf. Lc 2,7
23 Cf. II Cor 8,9
24 Ps 75,3
25 Mt 25,35
26 Mt 25,40
27 Ps 118,136
28 Ps 50,19
29 I Th 5,22