Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar: Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo XIII.]

Pro sancto Thoma apostolo

Sermo tertius, scilicet de eius triplici statu

Quia vidisti me, Thoma, credidisti, beati, qui non viderunt, et crediderunt. Ioh. XX.1(A)

Verba sunt Salvatoris nostri Iesu, quibus insinuat maximam suam gratiam tam quoad Thomam apostolum, quam quoad omnes fideles. Quoad Thomam, in hoc, quod ipsum incredulum ad fidem veram sibi apparendo visibiliter induxit, quia ut dicit Isidorus li. De vita et obitu sanctorum: Thomas - inquit - discipulus Christi audiendo incredulus, videndo fidelis fuit. Item quoad omnes fideles Christus maximam gratiam ostendit, cum illos omnes beatos ex fidei veritate et utilitate testatur dicens: Beati, qui non viderunt et crediderunt etc. Et quoniam haec verba dixit Christus Thomae, idcirco ad eius honorem merito accipiuntur. In quibus verbis triplex status beati Thomae apostoli pro nostra aedificatione exprimitur:

Primum horum notatur in verbis praemissis cum dicitur: Quia vidisti me, Thoma, quod interpretatur a 'thomos', quod in Graeco est 'divisio' in Latino, quia a ceteris discipulis de fide resurrectionis fuit divisus. Unde et Thomas vocatus est Didimus Graece, quod est 'dubius' Latine, secundum quod dicit Catholicon. Secundum quoque, scilicet status confirmationis in fide notatur, cum subdit: Credidisti. Tertium autem, cum subnectitur: Beati, qui non viderunt, et crediderunt. In hoc enim beatitudo vera promittitur omnibus in Christum credentibus. (B)

Circa primum de casu dubietatis Thomae, cum ipse fuerit electus ad caelestem gloriam discipulus, quaeritur ergo: Cur misericordissimus Deus permittit plerumque suos electos cadere a Dei gratia in peccata damnabilia et quandoque apostatare a fide Christiana? Sicut videmus in multis, et hoc etiam patet de apostolis, qui omnes scandalum passi sunt in nocte passionis dicente Christo, Mar. XIV.,2 et praecipue claret in sancto apostolo Thoma. Ad quod respondetur per conclusionem talem, quod videlicet iustissima ratione divini iudicii permittuntur cadere plerumque Dei electi. Nam dicit Ps.: Iustus Dominus in omnibus iudiciis suis et sanctus in omnibus operibus suis.3 Quamvis autem a priori rationes divini iudicii sint nobis occultae, quia iudicia Dei abyssus multa dicente Ps.,4 tamen a posteriori cognitione possumus assignare huius rationes praecipue quadruplices:

Primo ad id est ratio ex parte Dei benedicti, quia Deus hoc non nisi iustissime permittit propter hoc, ut consequenter demonstret suam immensam misericordiam et promissionis suae veritatem, quando tales revocando a peccatis magnis et misericorditer sublevando tandem dat eis gloriam promissam poenitentibus. Unde sanctus David cum gravissime peccando cecidisset in adulterium cum Bersabee et homicidium Uriae, a propheta Nathan Dei missione correptus recognoscit peccatum suum et sic oravit: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam! Amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me!5 Tibi soli peccavi et malum coram te feci.6 Sequitur: Ut iustificaveris in sermonibus tuis.7 Secundum Lyram exponitur sic: id est, ut promissio tua impleatur, prout decet tuam veritatem. Et vincas, scilicet malos cum iudicaris, hoc est faciendo contrarium illius, quod de te a malis iudicatur dicentibus, quod non impleres promissum tuum. Haec secundum sententiam Lyrae et concordantium doctorum. Ideoque ad propositum loquendo de beato Thoma dicit Gregorius in homilia sic: Quid, fratres carissimi, quid inter haec animadvertitis? Numquid casu gestum creditis, ut electus ille discipulus tunc deesset, et audiens dubitaret, et dubitans palparet, et palpans crederet? Non hoc casu, sed divina dispensatione actum8 est. Egit namque miro modo superna clementia, ut discipulus dubitans dum in magistro vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Haec Gregorius. Et ad praemissorum confirmationem facit, quod Augustinus in Enchiridio ponit pro regula generali, quod videlicet Deus bonus adeo est piissimus, quod nedum aliquem hominum, sed nec angelum cadere permisisset nullumque malum in mundo permitteret, nisi aliquid melius inde elicere praenovisset. (C)

Secunda ratio ex parte cadentis electi, quia scilicet Deus novit expedire saepius illi homini ad virtutum augmentum, ut videlicet interdum cadat, et post a casu resurgat. Cum enim diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, Ro. VIII.,9 sequitur, quod etiam casus hominis iusti in bonum illi cedat, dum resurgit. Si quaeras: Quid boni confert casus vel lapsus peccati ipsi iusto homini? Respondetur secundum dictamina doctorum. Primo confert maioris fervoris adquisitionem, eo quod tales resurgunt postea ferventiores, sicut viatores, qui vident suos socios longius praecessisse, velocius currunt, ut ad illos perveniant. Ideo Ambrosius in homilia quadam dicit: Sancti Dei si aliquando cadunt, alacriores resurgunt. Item dist. L. c. "Felicior" dicit sic: Fidelior factus est Petrus, postquam fidem se perdidisse deflevit, atque ideo maiorem gratiam repperit, quam amisit. Haec Ambrosius. Secundo confert maiorem humiliationem, quia forte talis de se praesumebat. Ideo I. Cor. X.: Qui se existimat1 stare, videat, ne cadat.10 Unde Augustinus li. De civitate Dei dicit: Audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod manifestum peccatum, unde sibi displiceant, qui iam sibi placendo ceciderunt. Salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando flevit, quam placuit, quando praesumpsit. Nam spiritualia vitia in quibusdam non curantur, quae latent, nisi quandoque in carnale vitium labantur. Exemplum: sicut in veste macula aliqua non curatur deponi, nisi in lutum mersa postmodum totaliter abluatur. Tertio confert cautiorem sui circumspectionem et custodiam atque erga alios compassionem. In peccatore enim tria sunt, scilicet peccatum, quod odire debemus, natura, quam diligere debemus, et poena vel poenae reatus, cui compati debemus. Unde fit ex hoc, quod aliquis cadit, ut postea aliis peccatoribus magis compatiatur et ipse cautius incedat, Ecci. XXXIV.: Qui non est temptatus, qualia scit, et qui non est expertus, pauca recognovit.11 (D)

Tertia ratio ex parte sancti collegii, sic enim ordinavit Deus, ut ait Gregorius, quod a principio mundi semper mali cum bonis mixti fuerunt, ut in domo Adae Cain malus cum Abel bono, in domo Noe Cham malus cum Sem et Iaphet bonis, in domo Abrahae2 Ismael malus et Isaac bonus. Et in Isaac Esau malus cum Iacob bono. Et in domo Israel, id est Iacob, Ioseph bonus cum aliis malis. Sic et in collegio Christi Iudas malus cum apostolis. Sic etiam in omni congregatione, unde Augustinus dicit de sua congregatione: Nolo reputari domum meam his et Christi schola meliorem. Idem quoque XXIII. q. IV. "Quantus" dicit, quod sicut zizaniam a frumento difficile est segregare, ita in hac vita malos a bonis. Ad propositum: Deus ergo voluit a principio, ut congregatio seu collegium sanctorum habeat excusationem, ut propter aliquorum casum vel scandalum nullus detrahere possit collegio vel religioni considerando, quod etiam in schola Christi et in quacumque religione sunt quidam, qui cadunt et numquam resurgunt, ut Iudas, et nihilominus plures sunt, qui et si cadunt, tamen resurgunt, ut Thomas et alii discipuli Christi tempore passionis, et insuper sunt, qui stant et numquam cadunt, sed remanent in bono, ut Beata Virgo Maria, quae etiam tempore Christi passionis non cecidit. Et Iacobus minor et Ioseph iustus, de quibus putatur secundum historias, quod non ceciderint saltem ad plenum in foro conscientiae, quod probatur ex voto facto per Iacobum, qui vovit se non comesturum, nisi Christum videret in resurrectione, ut dicit Hieronymus. Voluit ergo Deus, quod Thomas et alii caderent in suo collegio, quatenus homines in collegio cadentes non possint crimen inferre religioni sanctorum, ubi plurimi sunt, qui possunt quandoque cadere et stare vel resurgere secundum Dei gratiam, quam vario modo dignatur impertiri suis. (E)

Quarta ratio ex parte humani documenti, quia Deus permittit quandoque aliquos etiam de magnis sanctis cadere et resurgere, ut alii communiter doceantur, sicut patet de apostolis, Thoma praesertim, qui dubitando fidem pro nobis confirmaverunt, dum tam sollicita inquisitione in Christi resurrectione vulnera palpando examinaverunt secundum Gregorium et Leonem, et ut communiter homines docerentur consolari, qui in fide temptantur, eo quod etiam columnae caeli, id est apostoli trepidaverunt, qui columnae erant totius Ecclesiae, et Deum exorent pro fidei suae confortatione, dicentes illud Mar. IX.: Credo, Domine, adiuva incredulitatem meam!12 Et ut omnes de peccatis conversi veniam sperent, qui tales et tantos cecidisse et resurrexisse vident. Unde Bernardus super Canticum dicit: Omnino propter mansuetudinem, quae in te praedicatur, currimus post te, Domine Iesu, audientes, quod non spernas pauperem poenitentem, non horreas peccatorem, non horruisti latronem confitentem, non lacrimantem peccatricem, non Cananeam supplicantem, non mulierem in adulterio deprehensam, non publicanum, non negantem discipulum, non persecutorem discipulorum tuorum, denique non ipsos crucifixores tuos. Haec Bernardus. Et sic patet primum. (F)

Quoad secundum principale, de statu scilicet credulitatis Thomae apostoli accipe conclusionem, quod videlicet quilibet homo religionis Christianae omni relicto errore debet firmari in catholica fide exemplo beati Thomae. Huius ratio accipitur ex hoc, quod Christus voluit propter nostram confirmationem suae divinitatis et veritatis fidem confirmare per beati Thomae haesitationem aliorumque discipulorum titubationem multipliciter, scilicet per omnes sensus. Primo per auditum, quo ostendit se vivum per allocutionis vocem, quae nota erat Thomae et discipulis. Secundo per visum, quia ostendit eis manus et latus, et dixit Thomae: Vide manus meas etc. Tertio per tactum, cum dixit: Mitte manus tuas in latus meum etc., et infer digitum tuum in locum clavorum etc.13 Quarto per gustum, quia manducavit coram eis, Lu. ultimo.14 Quinto per odoratum, quia insufflavit in eos, Ioh. XX.,15 flatus autem iste non nisi cum multo odore suavissimo creditur receptus, quia secundum doctores super IV., praecipue Scotum et Richardum dist. XLIX. ex corporibus gloriosis redundabit etiam in caelo odor suavissimus, qui diffundi habet per totum caelum empyreum, ubi habitant sancti, iuxta illud Apoca. V. de sanctis scriptum: Habebant - inquit - phialas plenas odoramentorum,16 id est corpora sanctorum odorifera. Corpus autem Christi erat in resurrectione gloriosum, ergo suavissimo odore plenum. Quem odorem mox cum Thomas vulnera Christi tangendo maxima dulcedine sentiens continere se non potuit, sed exclamavit in ardore cordis dicens: Dominus meus et Deus meus!17 Gamfredus Carnotensis episcopus (?): Quid mirum, si mira devotione scilicet repletus Thomas mox exclamavit: Dominus meus et Deus meus? Non enim erat iam, quod de divinitate illius, quod de veritate resurrectionis aliquatenus haesitaret, quem non arcerent claustra, nec laterent secreta, immo quem manifesta edocerent sentimenta. Sed haec omnia quare voluit Christus facere discipulis, utique non nisi ut fortissimum testimonium fidei per eos haberemus, et omnis dubietas tolleretur e medio. Sicut testatur Gregorius in homilia, ut merito dicere possent apostoli illud I. Ioh. I.: Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae, et vidimus et testamur et annunciamus vobis vitam aeternam.18 (G)

Sed huius gratia quaeritur, quomodo quis possit se praemunire, ut errores cavere et in vita salutis rectissime incedere valeat. Responsio ad id valent praecipue quattuor:

Primum est sollicita circumspectio. Sicut enim, qui in via itineris sollicite habet circumspicere, ne erret. Clausis autem oculis volens ambulare impingit et in praecipitium vadit. Sic in via spirituali qui absque vitae suae consideratione et sollicita circumspectione vadunt, oberrabunt, tamquam caeci, iuxta illud Sophoniae I.: Ambulaverunt, ut caeci, quia Domino peccaverunt.19 Et. Ps.: Erraverunt in solitudine, viam civitatis habitaculi non invenerunt.20 Hinc Augustinus XXXVIII. dist. "Quamvis" dicit: Errare quanta possumus cura cavendum est non solum in maioribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia potest errari. Unde claret, quod hi, qui nihil circa suam animam considerant, nec praedicationes et documenta salutaria frequentant, immo ignorare salubria volunt, in maximo periculo erroris sunt et damnationis, quia ut eadem dist. XXXVIII. "Ignorantia": Est - inquit - ignorantia mater cunctorum errorum maxime evitanda. Unde legitur in Vitis patrum3, quod quidam sanctus pater dixit. Sicut (ait) bruto animali solent oculos velare, ut assuescat molere, sic diabolus primo omnium festinat oculos hominis mentales a sui circumspectione obcaecare, ne viam salutis videat, ut illum in damnationis viam ducat. (H)

Secundum est periculorum declinatio. Sicut enim homines, qui in via ambulant periculosissima latronum, insidiarum, fovearum et quorumcumque laqueorum, si non semel saltem aliquando incidunt, iuxta illud Ecci. III.: qui amat periculum, peribit in illo,21 ita per contrarium, qui declinant periculosam viam, tuti liberantur. Sic et in spiritualibus sunt quidam, immo multi, qui eligunt sibi tendere ad vitam aeternam per vias periculosas, quae sunt vita mundana et carnalis, quae solet in haeresim trahere. De talibus autem Hieronymus in Testamento dicit: Impossibile est - inquit -, ut quis praesentibus et futuris perfruatur deliciis, ut et hic sit in honore primus et in futuro gloriosus, ut et hic ventrem impleat et illic mentem. Unde patet, quod qui vult rectissime in via salutis incedere et ad beatitudinem illam caelestis patriae tute pervenire, debet declinare pericula mundanae et carnalis concupiscentiae ac haereticae societatis, cuius est relaxare homines ad talia delectabilia, et per haec ad errores trahere. Nam in Vitis patrum4 quidam senex dixit: Tria sunt - inquit -, quae diabolus ante omnem temptationis casum et praecipitium praemittit, scilicet oblivio sui vel inadvertentia, neglegentia et concupiscentia. Ad id etiam faciunt philosophica dicta: quidam enim philosophus quaerit, cur non omnes homines redeant ad beatitudinem, cum omnes ad illam creati sint, et omnes illam desiderent, quia ut dicit Boethius li. III. De consolatione Philosophiae: Omnis - ait - cura mortalium diverso quidem calle procedit, sed ad unum finem beatitudinis nititur pervenire. Mentibus nempe hominum veri boni naturaliter inserta est cupiditas. Haec Boethius. Et ad id philosophus idem respondet, quod hoc est idcirco, quia caligante oculo mentis ista sensibilia videns appetit, tamquam summum bonum extimans. Et ponit exemplum dicens, quod sicut homo sobrius exiens suam civitatem vel domum, si tandem in via inebriatus fuerit, is in via umbras fore homines extimat, et viam, qua revertatur domum, ignorat. Sic anima humana quamvis ad beatitudinem a Deo per creationem exierit, tamen in via huius mundi inebriata amore saeculi et carnalium voluptatum reverti ad supernam nescit beatitudinem, et tamquam inviscata cohaeret. (I)

Tertium est Sacrae Scripturae adhaesio. Sicut enim qui in tenebris habet ambulare in via, necesse habet sibi lucernam habere, sic homo in via tenebrosa ignorantiae necesse habet, si non vult errare, ut verba Dei diligenter audiat, ut Sacrae Scripturae firmiter adhaereat, qua mediante verae salutis in via dirigatur, et quid credere, quid facere vel dimittere aut cavere debeat, instruatur. Hinc Ps.: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis.22 Proinde dist. XXXVIII. "Sicut stellas" scribitur, quod sicut stellas caeli non exstinguit nox, sic mentes fidelium inhaerentes firmamento Sacrae Scripturae non obstruat iniquitas mundana. Et capitulo sequenti scribitur, quod Scripturarum ignorantia Christi est ignorantia secundum Hieronymum in Isaiam. Et secundum glossam ibidem hoc intellegitur de ignorantia, quae contemnit discere, de quibus ibidem c. "Qui ea" dicit Gregorius, quod qui stultus est in culpa, sapiens erit in poena.

Quartum est humilis deprecatio, ut scilicet Deus ostendat ipsi homini salutis necessaria, et illuminet ac conservet in vera Christi fide, Iac. I.: Si quis indiget sapientiam5, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter.23 Nam et qui viam materialem nesciunt, ab aliis inquirunt et demonstrari petunt. Ad propositum: Beatus Thomas postquam erraverat a fide, tandem confirmatus in Christo tam fortis in ipsa fide exstitit, ut numquam titubaverit de cetero, quia illuminatus sollicite se custodivit, pericula quoque declinavit, Sacrae Scripturae et Christi fidei adhaesit tam fortissime, quod pro ipsa tormenta et mortem sustinuit, ut patet in legenda. O itaque tu, homuncio, qui temptationem pateris contra fidem, vel te seductum vides per aliquem errorem, stude quamtocius ad veritatem convertere et confortari! (K)

Quoad tertium de vera beatitudine fidelitatis, scilicet in Christo quaestio occurit talis: Unde est, quod omnes Christiani ex sola fide Christi merito reputentur beati, iuxta dictum Salvatoris: Beati - inquit -, qui non viderunt, et crediderunt.24 Respondetur per conclusionem, quod dignissimum est, ut omnes et singulae animae Christianae pro Christi Iesu fide dicantur vere beatae. Et hoc quadruplici praecipua ratione. Primo ex fonte verae beatitudinis, quia fons verae et caelestis beatitudinis, Christus Deus in suis fidelibus vere per gratiam inhabitat, iuxta illud apostoli Eph. III.: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris.25 Vere ergo beatus reputatur, qui beatitudinis fontem in se habet manentem. Secundo ex pignore verae beatitudinis, quod est sacramentum Eucharistiae, in quo Christus, verus Deus continetur realiter et corporaliter. Unde canit Ecclesia:

O sacrum convivium,

in quo Christus sumitur,

recolitur26 memoria

passionis eius.

Mens impletur gratia,

et futurae gloriae

nobis pignus datur.

Sed dato, quod aliquis sit pauperrimus actu, ita, quod non habeat etiam unicum obolum, si tamen apud se habeat depositum pignus in valore mille milionum aureorum indubitanter praefixo termino sibi exsolvendorum, nihilominus ditissimus et felix reputatur. Sic Christi Iesu fideles quamvis sint rebus pauperes, habent tamen pignus felicissimae et veracissimae beatitudinis in Eucharistia, in qua vitam aeternam accipiunt indubitanter, Ioh. VI.: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die,27 dicit Christus. O igitur carissimi, in his sacris diebus pro festo Dominicae nativitatis accedamus praeparati, ut accipiamus hoc tam salvificum, tam felicissimum beatitudinis aeternae pignus, id est Christum in Eucharistia, ut beatiores apud Deum simus! O devotae animae, cur negligitis, cur torpetis? Expergiscimini, ut tantum bonum gloriosissimum et ditissimum habeatis! Tertio ex adquisitione verae beatitudinis, quia vera beatitudo caelestis, quae in praesenti spe possidetur, ista non habetur, nec potest adquiri nisi per merita fidei formatae, Heb. XI.: Sine fide impossibile est placere Deo.28 Et Mar. ultimo: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit.29 Ergo verus Christianus est beatus, qui plus meretur, cum credit non videns, quam videns, eo quod ut ait Gregorius: Fides non habet meritum, cui humana ratio praebet experimentum, et sic talis dicitur vere beatus per beatitudinis meritum. Quarto ex promissione verae beatitudinis, quam indubitanter fideles veri in Christo perseverantes post mortem consequentur infallibiliter, quia promissio Dei est omnino infallibilis, cum sit summa et prima veritas, quae nec fallere, nec falli potest, ut ait Anselmus. Hinc Hieronymus ad Rusticum monachum dicit: Nil est Christiano felicius, cui promittuntur regna caelorum. O igitur Christiana anima, consolare et da gratias Deo pro eo, quod es ad Christi fidem vocata! O vere beata, immo non simpliciter, sed quater beata fidelis in Christo anima, ut patuit, gaude et laetare pro tanta felicitate consequenda! Si autem o misera peccatrix anima, Deum in multis offendens perdidisti tot et tantae beatitudinis dona, recognosce te et age poenitentiam, ut reddatur haec beatitudo sempiterna! Amen.



1 Ioh 20, 29
2 Cf. Mt 26,31; Cf. Mc 14,27
3 Cf. Ps 144, 17
4 Cf. Ps 35,7
5 Ps 50,3-4.
6 Ps 50,6.
7 Ps 50,6
8 gestum: PLD 076 (?)
9 Rm 8,28
10 I Cor 10,12.
11 Ecl 34,9-10.
12 Mc 9,23
13 Ioh 20,27
14 Cf. Lc 24,43
15 Ioh 20,22
16 Cf. Apc 5,8
17 Ioh 20,28
18 I Io 1,1-2
19 So 1,17
20 Ps 106,4
21 Sir 3,27
22 Ps 118,105
23 Iac 1,5
24 Ioh 20,29
25 Eph 3,17
26 Editio: recolligitur.
27 Ioh 6,55
28 Hbr 11,6
29 Mc 16,16