Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus de Themeswar, Pomerium de sanctis, Pars hiemalis

Sermo VIII.]

Pro sancto Nicolao de iugo Christi portando a tempore pristino

Sermo tertius

Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolestentia sua. Tren. III.1 (A)

Carissimi, haec verba merito de beato Nicolao assumuntur ad eius laudem et gloriam, quia ipse non solummodo ab adolestentia, immo a pueritiae cunabulis portare coepit iugum Christi quarta et sexta feriis ieiunando, et deinceps continue sanctissime vivendo. Unde Ambrosius li. De viduis hortans dicit: Suscipite iugum Christi, nolite timere, quia iugum amoris est. Festinate, quia lene est, non conterit colla, sed honestat, non alligat cervicem vinculis, sed mentem gratia copulat, non necessitate constringit, sed voluntatem boni operis diligit. Dicamus ergo cum propheta omnibus, quia bonum est portare iugum Domini ab adolescentia. Ex quibus dictis arguitur per locum a maiori, quod scilicet quia bonum est viro portare iugum Domini ab adolescentia sua, ergo melius portare a pueritia, sicut fecit beatus Nicolaus. Unde ad eius laudem et nostram aedificationem, eius scilicet exemplo consequendam, notabimus hic tria mysteria iuxta praemissum thema accipienda:

Quantum ad primum mysterium de bonitate acceleratae poenitentiae et servitutis ipsi Deo quanto tempestivius coeptae accedat haec conclusio. Quidquid caro sapiat, veritas ipsa optimum iudicat, ut homo quanto celerius Deo servire incipiat et in poenitentiae asperitatibus se exerceat, nec quocumque tempore differat etc. Haec conclusio, quamvis non indigeret probatione, utpote manifesta, tamen propter eruditionem et inductionem carnalium hominum declaratur tripliciter probando:

Primo inquam per auctoritates. Nam Ecclesiasticus c. V. omnes adhortando dicit: Ne tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem! Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te etc.3 Item propheta Ieremias in praemisso themate omnes homines, iuvenes et senes, magnos et parvos hortatur commendans iugum Domini quanto celerius assumendum dicens: Bonum est. Sine addito dicit, quasi per antonomasiam: indicibile bonum sit'. Viro dicit, non puero, quia tales sunt viri moribus, non pueri. Sicut econtrario aliqui sunt senes mali, qui pueri reputantur moribus. De quibus Isa. LV.: Puer centum annorum morietur et peccator centum annorum maledictus erit4 - dicit. Denique: Qui portaverit iugum, non quem portaverit, sicut sunt illi, qui in senectute tantummodo volunt primo poenitere, tales enim iugum poenitentiae non portant, sed ipsi portantur. Sicut enim bos veteranus non potest supportare et trahere iugum, sed potius iugo se suppodiando portatur, sic tales non possunt portare onera poenitentiae ieiunando et carnem macerando etc., sed potius supportantur a confessore poenitentiam mitigante, et a Deo clementissime condescendente. Subdit: Iugum Domini, non diaboli. Sicut sunt heu multi, qui pro diabolo vel mundo subeunt multos labores et fatigia ab adolescentia, pro Deo nec modicum quid sustinere volunt. De talibus Gregorius IX. Moralium et dist. XLVII. "Omnes" dicit: Omnes huius saeculi dilectores in terrenis rebus fortes sunt, in caelestibus debiles. Nam pro temporalia gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua nec parum in labore quidem subsistunt. Pro terrenis lucris quaslibet iniurias tolerant, et pro caelesti mercede vel tenuissimi verbi ferre contumelias recusant. Terreno iudici toto etiam die assistere fortes sunt, in oratione vero coram Domino vel unius horae momento lassantur. Haec et plura ibi. Magna heu, heu confusio est hoc hominibus! O Deus meus magne et omnipotens, quis tibi tanta cordis deservit aviditate, sicut mundo? O carissimi, iudicate vos ipsi, quali et quanta dementia laboratis, qui pro sempiternis cruciatibus excipiendis promptius diabolo servitis in variis vitiis, quam serviretis Deo pro aeterni regni praemiis adquirendis! Haec quidam sanctus in Vitis patrum advertens cum vidisset quandam feminam lascivo ornatu compositissimam, exclamans dixit flendo: "Ignosce mihi, ignosce mihi, Domine Deus, quia numquam ego tantam operam vel diligentiam accuratius animae meae ornatui dedi pro te, quantam haec fecit pro mundi vanitate!" Quo contra Salvator noster, piissimus Iesus omnes cuiuscumque sexus et aetatis homines invitavit Mat. XI. dicens: Venite ad me omnes, qui laboratis, scilicet pro mundi amore vel diaboli persuasione, et onerati estis peccatorum onere, et ego reficiam vos, scilicet in praesenti gratiae dulcedine et in futuro gloriae beatitudine. Tollite iugum meum super vos, et invenietis requiem animabus etc.5 (C)

Sed arguunt carnales homines in contrarium sic: "Numquid decet meam naturam in iuventute debilitare et mortem mihi accelerare? Quod fit in austeritate poenitentiae, numquid redibit homo iniuventutem? Faciamus igitur nunc, quod carni libet, scilicet in iuventute, et agamus poenitentiam in senectute!" Ad haec respondemus, quod caro nostra non debilitatur ex discreta poenitentiae amaritudine, immo fortificatur ex eius assuefactione, sicut contrarie videmus ipsam enervari et viribus deficere in deliciis, quod patet experimento in militibus se in bellis exercitantibus et in hominibus laborantibus, qui exercitio dediti fortiores exsistunt, tandem quietati et deliciis occupati infirmantur et torpore iacent. Unde Iere. XXXI.: Usquequo deliciis dissolveris, filia, vaga etc.6 Videmus etiam, quod caro impinguata et bene pasta debilior redditur ad labores, sed infirmitate carnis depressatur. Versus:

Per contrarium autem videmus, quod saniori vita et longiori vivunt poenitentes et sancti religiosi. Unde scribitur Ecci. XXXVII.: In multis escis non deest infirmitas, qui autem abstinens est, adiciet vita.7 Praeterea de talibus Isidorus li. III. De summo bono dicit: Quidam in iuventute luxuriose viventes in senectute delectantur fieri continentes, tales nequaquam continentes vocandi sunt, nec habent praemium laboris, quia certamen non habuerunt. Quis enim exspectat gloriam, nisi in quibus sunt gloriosa certamina? Haec ille. Et sic patet. (D)

Secundo ostenditur per rationes. Ad id facit ratio prima damnositatis, quia certum est, quod qui differunt de die in diem ad Deum converti vel ei servire, multa interim damna patiuntur, quanto plus differunt, quia multa bona perdent, quae interim faciunt vel facere possent, si in gratia exstitissent, scilicet totum illud tempus, quo differunt. Unde Bernardus li. De contemptu mundi dicit: Heu, heu, nil pretiosius tempore, nil hodie vilius reputatur, quia scilicet poenitentia negligitur! Narratur, quod quaedam anima apparuit cuidam sancto viro, qui interrogabat eam dicens: "Quid est, quod permaxime deflent infernales ex his, quae in hoc mundo potuissent obtinere?" Respondit, quod tempus perditum, quo potuissent in hora poenitere et sic poenas aeternas evadere et caeleste regnum habere. Unde anima damnata daret tibi totum mundum, ut saltem eidem tu dares unam horam huius vitae, qua vere posset poenitere. Quaerunt enim ibi mortem, et non inveniunt, Apoc. IX.8 Ergo a fortiori quaererent poenitentiae tempus, sed non dabitur eis. (E)

Sed quaeritur, qualiter homo perdit tempus. Respondetur, quod praecipue tripliciter. Primo peccando et in peccato perseverando per tempus. Unde Eccs. IX.: Qui offenderit in uno, multa bona perdet.9 Unde sanctus frater Aegidius dixit: Sicut per unum punctum in taxillo proiectum fit saepe, quod omnia bona et lucra apud lusores amittantur, sic in uno temporis momento, quo consentit homo peccato, omnia bona spiritualia amittet. Secundo hoc fit vanis cogitationibus diutius intendendo. Bernardus: Omne tempus, quo de Deo non cogitasti, cogita te perdidisse! Tertio otiando et de salubribus animae non curando. Unde Hieronymus ad Eustochium: Omne tempus, in quo te meliorasse non senseris, extima perdidisse! (F)

Secunda ratio habilitatis, quia quanto quis tempestivius ad Deum se convertit, tanto magis habilitatur in bono per consuetudinem, quae inde adquiritur a temporis principio, quia ut Philosophus ait: Consuetudo est altera natura. Unde et Prover. XXII.: Adolescens iuxta suam viam, scilicet consuetam, graditur, et cum senuerit, non recedet ab ea.10 Unde et Ambrosius in Hexaemeron dicit, quod equus quemcumque passum a principio assuetus fuerit, numquam postea illum inveteratus dimittet. Sic in proposito. Ideoque Holkot super li. Sapientia dicit: Omne peccatum incurabilius est in sene, quam in iuvene. Cum enim dicente Philosopho III. De anima: Anima humana in principio suae creationis est tamquam tabula rasa, in qua nihil est depictum, apta tamen depingi. Sicut ergo in pergameno quidquid depinguitur, vix deletur, et si deleatur, adhuc vestigium aliquid manet, ita in anima pueri bonum assuescentis a principio, quia quod nova testa capit, inveterata sapit. (G)

Tertia ratio securitatis, quia ut scribitur XII. q. I. c. "Omnis aetas": Nil incertius, quam vita adolescentium. Sed ut ait Augustinus de doctrina Christiana: Non potest male mori, qui semper bene vixit, et vix potest bene mori, qui male vixit. Unde claret, quia qui a principio bene vivit, secure moritur, quia hinc bene exit. Hinc Augustinus de poenitentia dist. VII.: Si quis positus in ultima necessitate voluerit accipere poenitentiam et hinc vadit, non praesumimus, quod bene hinc exit, si securus hinc exit, ego non sum securus, poenitenitam dare possumus, securitatem dare non possumus. Numquid dico, condemnabitur, sed nec dico, liberabitur.Vis ergo a dubio liberari, vis, quod est incertum, evadere? Age poenitentiam, dum sanus es! Si sic agis, dico tibi, securus es, quia poenitentiam egisti eo tempore, quo peccare potuisti. Si autem vis agere poenitentiam, quando iam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa. Haec Augustinus. Et istae rationes sufficiant.(H)

Tertio praemissa conclusio declaratur per exempla. Nam homo habens asinum vel equum aut bovem, qui sit iuvenis et fortis, stulte facit, si tunc parcit illi ab oneribus et laboribus sub hac spe et proposito impinguando et pascendo ipsum, quod scilicet postea antiquato imponat onera et labores. Sic stulte facit, qui in iuventute suo corpori parcit sperans in senectute poenitentiam agere. Item stultus est, qui habens vinum bonum et sapidum ex certa scientia vult exspectare, ut corrumpatur, et tunc cum faecibus bibat illud. Item quaeso, pensa, siquis florem suae iuventutis offert diabolo volens faecem senectutis offerre Christo, Deo suo. Nonne talis comprobatur plus diligere diabolum, quam Deum suum? Quapropter dicit Augustinus: Maledictus, qui offert florem iuventutis diabolo, et faecem senectutis Christo. Et sic patet. Sed accedamus etiam ad exempla sanctorum. Nonne ipse Christus Dominus a pueritia, immo ab instanti suae conceptionis usque ad mortem acerbissimum pertulit martyrium mentis et poenalitatis pro nobis? Augustinus testatur, quia tota vita Christi ab instanti suae conceptionis crux fuit et martyrium. O Christiane ergo, qua fronte renuis deservire Deo tuo, qui pro te tot et talia sustinuit acerbissima, ut te redimeret a captivitate et servitute diabolica? Advertamus, carissimi, et omnes Dei sanctos, cum quibus volumus gaudere in caelis, ut imitemur ipsos in terris Deo tempestive deserviendo! Praecipue recogitemus beati Nicolai exempla, quia pueritia Christo deservire coepit, ut et nos saltem iam provectae aetatis serviamus Christo Domino! (I)

Quantum ad secundum principale de modo scilicet portandi iugum Christi accipienda est haec conclusio, quod quilibet Christianus pro suo modulo debet submittere sua colla Christi Iesu iugo. Et haec conclusio manifesta est per evangelium, quoniam Dominus Iesus omnibus suis loquens ait Matth. XI.: Venite ad me omnes etc.11 Sicque nullum excipit, quia Philosophus ait: Qui dicit omnis, nihil excipit, I. Peri Hermeneias. Et subdit: Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde.1 In quibus verbis Domini Salvatoris quaedam quaestiones occurrentes tacite solvuntur.

Prima quaestio, quid sit hoc iugum Christi, quia dicit Christus: Tollite iugum meum. Et respondetur secundum Lyram et communiter expositores, quod est ipsa lex evangelica, quae praecipue scilicet in cruce Christi portanda fundatur et consistit. Nam Luc. XIV. dicit Salvator: Qui non baiulat crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.12 Et haec dicitur iugum, quia iugum dicitur a verbo iungo, iungis'. Sicut enim in iugo materiali iunguntur duo animalia ad trahendum iugum et currum, ita in iugo crucis Christi spiritualiter coniungi debent haec duo, scilicet corpus et anima ad trahendum currum verae crucis et gratiae divinae, quo pervenitur ad Christum in caelo regnantem. (K)

Secunda quaestio, qualiter portari debeat iugum Christi ex ipso evangelio. Respondetur, cum dicitur: Tollite - ait - super vos, non dicit infra, sed super vos. Quia multi sunt Christianum nomen tenentes, quod est gloria magnae libertatis, qui tamen permittunt se iugo inferiori deprimi. Quidam iugo avaritiae terrenarum cupiditatum, tamquam talpae, qui quod fodiunt, super se ponunt, sic isti terrena praediligendo. Quidam iugo superbiae, qui ambitioni intantum se subdunt, ut animam et corpus tradant in gehennam. Quidam iugo luxuriae, qui propter carnis voluptatem adeo se submittunt, ut diabolus tamquam carnifex in eis occidendis potestatem accipiat, veluti in bobus carnifex facit, qui post laborem, quo sibi servierunt, quamdiu potuerunt, postea cum laborare prae antiquitate non possunt, ipsos mactat. Sic solet diabolus facere carnalibus, qui iugum Christi super se non portant, sed premuntur iugo carnis mundique ac diaboli. Unde cum Christus dicit: Super vos tollite, significatur, quod iugum Christi debet super omnia alia iuga, scilicet carnis, mundi et diaboli, praeeligi. (L)

Tertia quaestio, quibus signis Christianus agnoscitur portare iugum Christi Iesu benedicti. Ad quod respondet ipse Salvator, cum subdit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde,13 et sic invenietis requiem animabus vestris. In quibus verbis notari possunt quattuor signa, tamquam quattuor rotae, quas Christianus trahere debet in portando iugum Christi. Prima rota et primum signum dicitur oboedientiae, scilicet divinis praeceptis. Ideo dicit: Discite, scilicet tamquam discipuli, qui debent oboedire magistro. Nam sine hac praeceptorum oboedientia non est salus Christiano. Matth. XIX.: Si vis ad vitam ingredi, serva praecepta!14 Hanc habuit Nicolaus, qui numquam peccavit mortaliter, sicut Deus id de ipso miraculose ostendit, cum eo die, qua natus est, in pelvi se erexit Deo faciente ad significandum, quod non esset recurvandus per peccatum. Secunda rota iugi Christi tamquam secundum signum dicitur verae dilectionis divinae et amicitiae, sine qua non est salus Christiano. Unde ipse Christus requirenti legisperito, quid2 faceret, ut vitam aeternam possideret, respondit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua etc.15 Hoc significatur, quia dicitur: A me (scilicet Christo discite), qui est totus amorosus, et qui pro nostro amore est incarnatus, passus et mortuus. Tertia rota pro tertio signo dicitur pietatis et misericordiae. Unde subdit Salvator: Quia mitis sum. Nam omnis Christianus in extremo iudicio iudicabitur de operibus misericordiae, Matthaei XXV.16 Tunc dicet scilicet Christus: Esurivi, et non dedistis mihi manducare, sitivi, et non dedistis bibere.17 Ex quibus habetur, quod iugum Christi portans debet haec facere. Ad propositum beatus Nicolaus magnam charitatem et pietatem habuisse probatur, quia honores et divitias respuit et pauperibus sua distribuit, ut claret in legenda, quomodo aurum convicaneo volenti suas filias prostituere liberaliter donavit pluries. Quarta rota pro quarto signo dicitur verae poenitentiae, quod noster Salvator insinuat, cum addit: et humilis corde sum. Vera enim poenitentia in humilitate cordis nobis proponitur, ut sicut Christus, qui sine omni peccato fuit, se pro nobis humiliavit usque ad mortem, et sic nos peccatores humilitatem poenitentiae assumere debemus. Sic fecit beatus Nicolaus vigilando, orando, carnem macerando et alia quam plurima bona operando, ut patet in legenda. Et sic patet, quod nos consimili modo debemus portare iugum Christi. (M)

Quantum ad tertium principale de iugi Christi suavitate hanc accipiamus conclusionem, quod videlicet Domini Iesu Christi iugum devotis animabus est suavissimum, et onus eius levissimum. Haec conclusio expresse claret per ipsius Domini sacrum testimonium Matthaei XI. dicentis: Iugum enim meum suave est, et onus meum leve.18 Sed quaeritur, quomodo possit dici suave et leve, cum sit contrarium carni et sanguini atque exhorrescendum, ut novimus per experimentum. Vetat enim omnes carnales delectationes vera crucis Christi imitatio. Iuxta illud Gal. V.: Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.19 Respondetur, quod quamvis iugum Christi et eius crucis sit carni et sanguini horrendum, ut dictum est, tamen animae sanctae multum delectativum et suavissimum praecipue ex tribus efficitur. Primo ex devota passionis Christi recognatione. Nam Gregorius dicit: Si passio Christi ad memoriam revocetur, nil tam durum, quod non aequo animo toleretur. Qui enim difficulter ieiunat, recogitet, quia Deus suus, Christus pro eo in cruce felle et aceto potatus est, et dulce erit sibi pro Deo sustinere. Qui grave reputat orare, cogitet, quia Christus usque ad sanguineum sudorem oravit pro nobis. Qui grave extimat carnem affligere et a peccato refrenare, intueatur Christum Deum, qualiter in cruce pependit, et quam acerba passus pro nobis fuerit, et dulce erit ei omne, quod triste putatur. Unde Heb. XII.: Recogitate eum, qui talem adversus se sustinuit pro peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes.20 Nondum enim usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum. Secundo ex amoris divini inflammatione, qui exardescet in beneficiorum eius et suae bonitatis consideratione. Unde Augustinus dicit, quod omnia gravia et immania levia et prope nulla facit amor. Tertio ex caelesti gloriae remuneratione, quae exspectatur. Unde Hieronymus: Pericula et angustias laboris spes lucri recompensat. O anima fidelis, perpende et pensa, quanta homines sustinere audent pro lucris terrenis, pro quibus labores sudoresque plurimos, famem, sitim et pericula multa viarum ac latronum libenter subeunt, ut transitoria adquirant, et modica persaepe lucrantur! Te ergo aeterna et maxima praemia ac regna felicissima per iugum Christi non taedeat libenti animo quaesiturum. O Christiane, recogita, quoniam sanguine Christi, Filii Dei es ablutus et redemptus, non ut diabolo, sed ut Deo toto tempore vitae deservias! O omnes salvandae animae, perpendite, quia dicente Apostolo: Empti estis pretio magno, scilicet sanguinis Domini, glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro!21 O homo, sive iuvenis, sive senex, considera exemplum beati Nicolai, qui a pueritia servire coepit Christo, et feliciter consummavit in gloriam sempiternam, quam nobis praestet Deus! Amen.



1 Lam 3,27
2 Cf. Mt 11,30
3 Sir 5,8-9
4 Is 65,20
5 Mt 11, 28-29
6 Ier 31,22
7 Cf. Sir 37,33-34
8 Cf. Apc 9,6
9 Ecl 9,18
10 Cf. Prv 22,6
11 Mt 11,28
12 Cf. Lc 14,27
13 Mt 11,29
14 Cf. Mt 19,17
15 Mt 22,37
16 Cf. Mt 25,35-36
17 Cf. Mt 25,42
18 Mt 11,30
19 Gal 5,24
20 Hbr 12,3
21 I Cor 6,20