Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CV.]

In nomine Domini sequuntur
Sermones de sanctis in communi applicabiles
Primo de apostolis
Sermo primus

Vos amici mei estis, si feceritis, quae praecipio vobis. Ioh. XV. 1 (A)

In quibus verbis Christus miram benignitatem et charitatem ostendit erga omnes nos. Primo in eo, quod nos miseros vocat amicos suos pro praeceptorum suorum observantia, ad quam utique tenemur ut servi Deo obligati. Unde Augustinus super Iohannem pro hoc passu dicit sic: Magna dignatio charitatis, quia cum servus bonus esse non possit, nisi praecepta Domini servaverit, hinc amicos suos voluit vocari, unde boni servi possint probari. Haec Augustinus. Secundo quoque quod Christus tanta charitate voluit nostram amicitiam adquirendo contrahere. Magnum quippe foret, si rex vel imperator mitteret litteras per nuncium unum, ut velit tecum, qui es pauper, amicitiam contrahere, maius esset, si magna munera per sollemnes nuncios mitteret, et plura repromitteret, ut tecum amicitiam contrahere valeret. Adhuc maximum hoc esset, si per seipsum ad tuam domum accederet, et largissima dona, immo regni sui participationem offerret tibi pauperculo et despecto pro amore tuae amicitiae. Sic fecit nobis Christus Deus, qui primo litteras misit, scilicet Scripturas prophetarum et apostolorum in utroque testamento; secundo munera gratiarum et gloriae caelestis offert; tertio seipsum obtulit et ipsemet advenit in incarnatione omnia bona et aeternum regnum promittens in caelo, si tamen nos velimus eius amicitiam habere servando praecepta eius. O ergo carissimi, diligenter perpendamus tantam charitatem Christi, qua dicit nobis omnibus in apostolis: Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone, secundum quod de istis commendatur hic sanctus.
· Primum de Christi Iesu amicitia, ibi: Vos amici mei etc.
· Secundum de salubri eius observantia, scilicet faciendo, quae Christus praecipit
· Tertium de signi eius evidentia, ibi: si feceritis, quod dicit: hoc est signum etc. (B)
Circa primum de Christi amicitia occurrit quaestio: Cur Christus suos fideles discipulos non servos voluit vocare, sed amicos, cum nullus principum hoc faciat suis famulis, ut claret ad experientiam? Unde et Philosophus VIII. Ethicorum dicit: Domini ad servum non est amicitia, secundum quod servus, quia amicitia requirit aequalitatem. Aequalis enim ad aequalem solet esse amicitia, inferioris vero ad superiorem est timor et reverentia, superioris vero ad inferiorem est instructio et disciplina. Mirum est ergo, quomodo Christus possit vere dici amicus suorum sanctorum et econverso. Mirum est etiam, quomodo ipse Christus dicit Ioh. XV.: Iam non dicam vos servos, sed amicos etc. 2 Sed ad haec respondetur secundum doctores per conclusionem, quod Christus Deus quamvis sit Dominus omnium, tamen ex speciali gratia inter ipsum et suos fideles contracta est vera amicitia. Et ostenditur pluribus rationibus. Prima ratio assimilationis, quia Christus cum esset Deus, factus est similis nobis homo mortalis et frater noster, immo inter servos, id est inter nos servus, iuxta quod Lu. XXII. dicit: Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat. 3 Nam et Phil. II.: Formam servi accipiens in similitudinem hominum factus dicitur, 4 ergo etc. Unde et Bernardus: Puto, quod iam spernere me non poterit Deus, os et caro et frater meus. Nam et Philosophus VIII. Ethicorum docet, quod vera amicitia habet esse inter similes. Ideoque domini ad servum licet non sit amicitia, inquantum servus, quia sic est sibi inaequalis, sed secundum quod homo, est sibi similis, et ideo ut sic domini ad servum est amicitia. Haec ille. Unde ex quo Deus altissimus est Dominus omnium hominum, antequam fieret homo, numquam hominem vocavit amicum, sed postquam factus est homo similis nobis mortalis, Christus dignatur nos vocare amicos et fratres, si eum vere diligimus eius praecepta servando. Secunda ratio bonificationis, quia Christus servos facit bonos et participes divinae gratiae, et sic dignos amicitia sua. Nam Isidorus De summo bono dicit: Amicitia tantum in rebus bonis habenda est. Nam qui ea in malo utuntur, non sibi amici exsistunt, sed inimici. Haec ille. Et patet, quia tales sibi damnationem accumulant et tormenta infernalia sempiterna, ergo sese maxime odiunt. Ps.: Qui diligit iniquitatem, odit animam suam. 5 Hinc et Tullius li. De amicitia: Hoc primum – inquit – sentio nisi in bonis amicitiam veram esse non posse. Sequitur ergo, quod cum Christus suos sanctificat et bonificat, vera amicitia diligere illos probatur, propterea dixit Ioh. XIV.: Iam non dicam vos servos, Lyra: id est timore servili subiectos, ut sunt mundani servi, sed amicos, quia amore filiali debent iusti Deum diligere, et sic fiunt bonitatis divinae participes tamquam filii. Unde subditur: quia servus nescit, quid faciat dominus eius, secreta enim non revelantur servis, sed filiis, vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre, scilicet necessaria ad salutem, nota feci vobis. 6 (C)
Ubi notandum, quod cum homo vult eligere sibi aliquem amicum hominem, debet in illo considerare haec septem. Primo ne sit superbus, quia talis nescit esse socius, sed vult dominari. Unde Prover. XI.: Ubi superbia fuerit, ibi et contumelia erit. 7 Secundo ne ille sit avarus vel cupidus scilicet rerum. Unde Hieronymus in epistola ad Castrutium 8: In amicis non res quaeritur, sed charitas, quia illud et in inimicis saepe probatur, hoc voluntas tribuit. Tertio ne sit luxuriosus, quia talis ad carnalitatem te pertrahet. Prover. XIII.: Amicus stultorum similis eis efficietur. 9 Quarto ne sit iracundus, quia talis hominis amicitia non durat, sed modica ira violatur. Unde Proverb. XXII.: Noli esse amicus homini iracundo, ne forte sumas scandalum animae tuae. 10 Quinto ne sit revelator secretorum, quia prodit peccatum tuum revelando. Unde dicitur Ecci. XXVII.: Qui denudat arcana amici, fidem perdit, et non invenit amicum. 11 Sexto ne sit iniustus, Augustinus li. I. Soliloquiorum: Amicitiae legem iustitiam esse arbitror, qua praescribitur, ut non minus, nec plus quisque amicum quam seipsum diligat. Haec ille. Ad id exemplum narratur, quod quaedam sapiens mulier habens filium unicum, quem plures petebant sibi sociari in mercimoniis, docuit sic. Dedit enim illi poma tria committens, ut in via cum esurirent, illis scindenda et tribuenda offerret, et sic fecit. Sed unum pomum scidit unus in duas partes inaequales, ac partem minorem dedit filio huius mulieris, maiorem partem sibi ipsi servavit. Alius scidit in partes inaequales dans illius maiorem partem filio huius mulieris. Tertius scidit in partes aequales, et aequaliter divisit. Ad quod mulier illa dixit filio, postquam narrasset sibi haec, quod tertium eligeret in socium, quia primus iniustus fuit alteri, secundus iniustus sibi, tertius iustitiam isti et sibi tenuit. Ecci. XIV.: Qui sibi nequam, cui bonus est? 12 Septimo ne sit animo instabilis. Nam Prover. XVII.: Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. 13 Sic spiritualiter Christus tales homines diligit acceptare in amicitiam suam, scilicet humiles, mundi contemptores, castos, milites fideles, iustos et fixos in observantia praeceptorum, quales fuerunt apostoli, quibus ait: Vos amici mei estis, si feceritis etc. Tertia ratio, scilicet quare Christus suos discipulos vocat amicos, dicitur comprobationis, quia sicut amicus probatur adversitate, ut patet Ecci. XII.: Non agnoscetur in bonis amicus, et non abscondetur in malis inimicus; 14 sic Christus suos sanctos vult probari tribulationibus et adversitatibus. II Tim. III.: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. 15 (D)
Quaeritur namque, in quibus possit homo probare aliquem fore sibi amicum fidelem usque ad mortem. Respondetur, quod potissime in tribus, scilicet: Primo in petitionibus licitis, si videlicet licita petenti amico adquiescit sine dilatione. Prover. III.: Ne dicas amico tuo: vade et revertere, et cras dabo, cum statim possis dare. 16 Secundo in cavendis illicitis. Unde Tullius li. De amicitia dicit: Veri amici est nec turpia rogare, nec ad preces amici turpia facere. Ecci. VI.: Noli fieri pro amico inimicus, 17 scilicet Deo peccando contra eum, vel proximo eum laedendo iniuste amore amici, sicut heu faciunt iudices mali. Tertio in sustinendis adversis. Augustinus de dono perseverantiae dicit: Nil sic probat amicum, quemadmodum oneris amici portatio. His modis Christus Dominus probatur amicus noster fidelissimus. Primo quia omnes petitiones nostras licitas et ad salutem nostram necessarias exaudit. Ioh. XVI.: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. 18 Secundo quia nil vult a nobis fieri nisi bonum et salubre, scilicet praeceptorum Dei observantiam. Tertio quia animam suam posuit pro nostra salute. Sic etiam vult fideles suos in sua amicitia probari, si videlicet Christo fideliter offerunt omnia, quae habent, scilicet res, corpus et animam. Item si ab omnibus peccatis cavent, et si in Christi passione compatiuntur, et in adversis stabiles sunt. Matt. XXIV.: Qui perseveraverit usque in finem etc. 19 Quarta ratio dicitur divinae conformationis, quia ut dicit Hieronymus: Amicorum est idem velle et idem nolle. Ideoque homo, qui omnia ea vult, quae Deus vult, et non vult, quidquid Deus non vult, merito amicus Dei dicitur. Hinc Christus ait in themate: Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis. (E)
Sed quare dicit: ’estis’ in praesenti, non dicit ’eritis’, nisi ad significandum certitudinem amicitiae Christi erga hominem servantem praecepta? Nam quod futurum est, dubium est, sed quod praesens est, certum est. Unde Bernardus De diligendo Deo dicit: Nemo se amari diffidat, qui iam amat, Dei enim amor quem praevenit, subsequitur. Nam quomodo amare pigeat iam amantes, quos amavit nondum amantes? Haec Bernardus. Ecce ergo mira charitas Christi, quae fideles servos amicos vocat, quia amari vult potius, quam timeri. O quantus honor homini esse amicum Dei regis summi. (F)
Circa secundum de salubri observantia, scilicet amicitiae cum Christo Iesu investigandum est, quales rationes inducunt hominem exemplo sanctorum apostolorum ad servandum amicitiam cum Christo Iesu. Ad quod nota quattuor potissimas rationes, quas homo debet considerare.
· Primo quia Christi amicitia est pretiosissima et inextimabilis
· Secundo quia est verissima et invariabilis
· Tertio quia est securissima et indubitabilis
· Quarto quia est fructuosissima et utilis
Primo inquam, quia amicitia Christi est pretiosissima et inextimabilis. Nam ut Ambrosius De officiis dicit: Nil est in rebus humanis amicitia pulchrius, et per consequens pretiosius, quae in prosperis congratulatur, in tristibus 20 compatitur et in persecutionibus auxiliatur. Sed haec summe habent esse in amicitia Christi, qui diligit fideles suos verissima charitate, et sollicitat ad bona gratiae et gloriae, in quorum prosperitate summe congratulatur, et in tribulationibus summe auxiliatur. Etenim alii amici quamvis auxilientur in vita, nequeunt tamen auxiliari in morte. Christus autem et in morte et in perpetuum auxiliatur. (G)
Quaestio proinde versatur, utrum amicitia sit pretiosior, quam omnis thesaurus et pecunia. Ad hanc quaestionem respondet primo quidem Scriptura Sacra, Ecci VI. dicens sic: Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti etc. 21 Idem ca. VII. dicit: Noli praevaricari in amicum pecuniam differentem tibi, neque fratrem tuum auro spreveris. 22 Haec ibi. Lyra: id est noli rumpere amicitiam pristinam, si differat tibi reddere pecuniam commodatam, quia maius bonum non est contemnendum pro minori, sed magis econverso. Amicitia autem est multum pretiosior, quam pecunia, et ideo amicus non est spernendus pro auro. Haec Lyra. Secundo ad idem concorditer respondet philosophia. Nam Aristoteles VIII. Ethicorum dicit, quod amicitia multum pretiosior est, quam pecunia. Nullus – inquit – eligeret vivere sine amicis habens aliqua bona omnia, nisi foret stultus. Et rationem dat, quia bonorum temporalium quanto maior est fortuna, tanto minus secura est de infortunio. In infortuniis autem refugium maximum est ad amicos. Haec ibi. Et sic patet. Sed quoniam Christi amicitia est infinitus thesaurus hominibus et summum refugium in omni tribulatione et etiam in mortis hora, quia in ipsa consistit salus aeterna et consequenter beatitudo, ut tenet fides, ergo est pretiosissima.
Secundo quia est verissima et invariabilis, aliorum quippe amicitia saepissime fallibilis est et variabilis, iuxta illud Ecci. VI.: Est amicus socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. 23 Sed Christi amicitia est ex parte sui invariabilis. Unde Augustinus li. Confessionum dicit: Te, Domine, nemo amittit, nisi qui te prius dimiserit, nullum derelinquis, nisi qui te prius reliquerit. Item Christi amicitia est tam invariabilis et infallibilis, quod etiam si quis amiserit eam offendendo, quotienscumque conversus fuerit vere poenitendo, reconciliatur et semper suscipitur in pristinam amicitiam, nec offense recordabitur. Ezech. VIII.: Quacumque hora ingemuerit homo, amplius non recordabor omnes iniquitates etc. 24 Item Christi amicitia est tam invariabilis, quod usque in perpetuum manet. Ioh. XIII.: Cum dilexisset suos, usque in finem dilexit eos. 25 Propterea consilium bonum dat sapiens Ecci. IX. dicens: Non derelinquas amicum antiquum. 26 Lyra: scilicet probatum in amicitia, novus enim non erit similis illi. Vinum novum amicus novus. Lyra: quia sicut de vino novo nescitur, quale finaliter erit, sic de amico novo nescitur, qualem fidelitatem tenebit. Hinc et Alanus in Proble[umatum] versus:
Saepe viatorem nova, non vetus orbita fallit,
(versus:) Sic socium socius non vetus, immo novus. 27
Ad propositum: Amicus antiquus Deus est, qui ab aeterno nos dilexit, et in aeternum diliget, novus autem mundus est, non debemus ergo amicitiam Dei relinquere propter mundum deceptorem et variabilem.
Tertio quia est securissima et indubitanter ducit ad vitam beatam, unde Ecci. VI.: Amicus fidelis, id est Christus, medicamentum vitae et immortalitatis, quia confert vitam gratiae et immortalitatem gloriae. Sequitur: Qui timet Dominum, habebit amicitiam bonam, 28 scilicet Christi. Unde Augustinus dicit: O homo, elige tibi prae omnibus amicum, qui cum omnes te deserverint, ipse solus te non relinquet, sed in regionem, quam ire debes, id est in vitam aeternam te deducet. Alii nempe amici omnes in morte te deserent. Christus autem tunc maxime suam amicitiam erga te ostendet, et ideo eius amicitia est securissima, quia tunc maxime proderit, scilicet in hora mortis protegendo ab inimicis, id est daemonibus, et ducendo in caelum qua hora maxime haberes timere, nec ullus mundialium amicorum poterit te iuvare. (H)
Quarto quia amicitia Christi est fructuosissima et utilis. Quaero namque, quid est illud, sine quo nil valet, quidquid est in mundo. Respondetur, quod amicitia Christi sive eius charitas. Augustinus: Charitas est, quae valet ad omnia, sine qua nil valent omnia. Amicitia ergo Christi utilis est ad omnia, quae possent ab homine desiderari. Nam valet ad adquirendum maximas divitias, maximos honores, maximas dignitates et consolationes. Et sine qua nil valent quaeque mundi bona. Primo nempe valet ad maximas divitias possidendas, quia summum bonum, scilicet Deum habere facit, I. Cor. I.: In omnibus divites facti estis in illo. 29 Secundo maxime nobilitat et honorat, quia filios Dei et fratres Christi constituit, Ioh. I.: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. 30 Tertio maxime glorificat, quia reges caelestes efficit, Matt. XXV.: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum etc. 31 Denique maximas consolationes confert, quia omnes angeli et omnes beati familiares amici sunt talibus, et tales honorant. Sicut enim videmus, quod cum rex alicui specialem amicitiam et familiaritatem exhibet, illum omnes milites et cives honorant reverenter, et dona offerunt. Sic beati in patria honorant Christi dilectos amicos, et dona gratiae a Deo ipsis impetrant. O ergo homo, considera, quam bonum est habere amicitiam Christi, et hanc tibi elige tenendam. Considera etiam, quod si non es amicus Dei, omnia bona et indicibilia perdis, ac tormenta infernalia incurris, diabolo traderis, et omnibus beatis odio haberis. Unde Augustinus: Domine, quid sum ego, ut mihi iubeas amare te, et nisi hoc faciam, irasceris mihi, et minaris ingentes miserias et cruciatus. O ergo homo, ama Deum. (I)
Circa tertium de signis amicitiae verae scilicet cum Christo Iesu benedicto inquirendum est, qualibus signis agnoscitur quis fore verus amicus Dei et Christi Iesu. Ad quod respondendo Gregorius homilia XXIII. dicit: Ecce si unusquisque vestrum requiritur, an diligat Deum, secura mente respondet: diligo. Sed ad vosmetipsos, fratres, introrsum redite, si Deum vere amatis, exquirite. De dilectione Conditoris mens, lingua et vita requiratur, nec sibi quis credat sine operis attestatione. Haec ille. Et sic assignantur plura signa verae amicitiae Dei quaedam in corde, quaedam in ore et quaedam in opere. Primum signum, quoad cor, est frequens de Deo cogitatio. Unde Augustinus super Iohannem dicit: Ubi amor, ibi versatur animus et cordis cogitatio. Unde qui delectatur in malis cogitationibus, Deum non diligit, Prover. XV.: Abominationes Dei cogitationes malae. 32 Secundum signum mundi contemptus et despectio. Iaco. IV.: Quicumque voluerit esse amicus huius saeculi, scilicet adhaerendo eius delectabilibus, inimicus constituitur Deo. 33 Tertium est voluntatis conformatio, unde Gregorius homilia XXIII.: Deum profecto non diligit, qui ei in sua voluntate contradicit. Et IX. Ethicorum: Concordia ad amicitiam pertinet. Item quoad os, quartum in ordine signum est libens de Deo locutio, quia Salvator Matt. XII. dicit: Ex abundantia cordis os loquitur. 34 Ad id faciunt versus:
Bis duo novi, quae non possunt plene celari;
Cordis amor, ignis ardens, prurigoque tussis.
Unde verus amor Dei non potest corde celari, nisi saepe prorumpat in verba de Deo vel orationem aut laudem eius, sicut nec ignis potest celari, quin fumet, nec ardens prurigo in corpore, nec tussis in pectore. Quintum signum est oris frequens confessio, scilicet peccatorum propriorum. Nam amicorum est secreta sibi mutuo revelare. Ideo Christus dixit: Vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis, servus autem nescit, quid facit dominus eius, Ioh. XV. 35 Et cum dicit ’omnia’, intelligendum est de necessariis ad salutem. Et nos ergo si volumus esse vere amici Dei, debemus omnia secreta, scilicet peccata commissa revelare in confessione presbytero, qui est Dei vicarius. Prover. XXV.: Qui confessus fuerit scelera sua, misericordiam consequetur. 36 Sextum signum est verbi Dei auditio. Ioh. VIII.: Qui ex Deo est, verba Dei etc. 37 Item quoad opera, septimum in ordine signum est mandatorum Dei impletio, unde Ioh. XIV. dicit Salvator: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. 38 Item I. Ioh.II.: Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax est et veritas in eo etc. 39 Octavum est amoris in proximum exhibitio. Unde I. Ioh. IV.: Si quis dicit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est. 40 Hinc Philosophus IX. Ethicorum ait, quod amicus ad amicum debet se habere, sicut genu ad tibiam. Haec enim se mutuo amant adeo, quod unum iuvat alterum. Nam tibia supportat genu, per quod vitalis spiritus descendit ad tibias, et deficiente uno compatitur et deficit aliud. Nonum signum est adversorum pro Christo patiens toleratio, unde Ioh. XV. Christus dicit: Maiorem charitatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 41 Debemus ergo animam libenter ponere pro Christo. Nam ut Gregorius in Moralibus dicit: Poena interrogat, si quietus quis veraciter amat. Haec clarent in exemplo sanctorum apostolorum, qui passi et mortui sunt pro Christo. Prosequere legendam talis sancti, de quo praedicabis, ut placet. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut per sanctorum merita det nobis gratiam et tandem gloriam. Amen.



1 Ioh 15,14
2 Ioh 15,15
3 Lc 22,27
4 Phil 2,7
5 Ps 10,6
6 Ioh 15,15
7 Prv 11,2
8 Editio: Castrimam
9 Prv 13,20
10 Prv 22,24-25
11 Sir 27,17
12 Cf. Sir 14,5
13 Prv 17,17
14 Sir 12,8
15 II Tim 3,12
16 Prv 3,28
17 Sir 6,1
18 Ioh 16,23
19 Cf. Mt 24,13
20 Editio: tristis
21 Sir 6,15
22 Sir 7,20
23 Sir 6,10
24 Cf. Ez 8,21-22
25 Ioh 13,1
26 Sir 9,14
27 Cf. Alanus de Insulis, Liber parabolarum 422 (PL 210, 581A-B); WALTHER, Proverbia sententiaeque ... 27350; Lund University Library, Medeltidhandskrift 64: „Proverbiorum super probleumatum Alani liber explicit (...)”.
28 Sir 6,16-17
29 I Cor 1,5
30 Ioh 1,11
31 Mt 25,34
32 Cf. Prv 15,26
33 Iac 4,4
34 Mt 12,34
35 Ioh 15,15
36 Prv 28,13
37 Ioh 8,47
38 Ioh 14,21
39 I Io 2,4
40 Cf. I Io 4,20
41 Ioh 15,13