Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCVII.]

De sancta Elisabeth
Sermo II., scilicet de mundi contemptu

Vendidit universa, quae habuit, et emit eam (scilicet caelestem gloriam). Haec praedicta verba sunt Salvatoris Mat. XIII., 1 quae leguntur in evangelio huius festivitatis de sancta Elisabeth. (A)

Sicut Hilarius super Mat. dicit: Qui aeternam beatitudinem desiderat, necesse est, ut mundanorum delectationem renuat, eo quod ista duo simul stare non possunt. Bernardus: Sicut ignis et aqua simul stare non possunt, sed unum exstinguit alterum, sic nec amor temporalium vel delectatio mundanorum stare potest cum amore divinorum et spiritualium deliciarum. Sed ut dicit Ambrosius: Qui contemnit temporalia, merebitur sempiterna. Haec advertit beata Elisabeth, et ideo omnia mundana tamquam vana et caduca contempsit amore Christi, ut habeat caelestem thesaurum pretiosissimum et gloriam aeternam. Ideo de ipsa convenienter dicuntur haec verba: Vendidit omnia, quae habuit, et emit. Iuxta quae verba tria mysteria notemus, secundum quod commendatur, et nobis in exemplum proponitur beata Elisabeth de tribus:
· Primo de saeculi contemptu, quod notatur, cum dicitur: Vendidit omnia
· Secundo de sequelae Christi conatu, quia Christi exemplo et amore contempsit omnia
· Tertio de caelestis regni mercatu, quia dicitur, quod emit eam (B)
Circa primum de contemptu mundi huius quaeritur, cur sancti Dei homines et eorum exemplo fideles merito debeant mundum contemnere et relinquere, cum sit bona creatura pro usu hominis facta. Ad quod respondetur, quod pluribus rationibus inductivis, ut colligitur a doctoribus.
Primo quidem mundus est merito contemnendus, quia plenus est alteratione et vana pertransitione. Unde I. Io. II.: Filioli, nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. 2 Lyra: id est vitia mundi. Nam creaturae mundi sunt factae a Deo, et ideo in eis natura utpote bona est diligenda, sed vitia sunt odienda et fugienda. Unde subdit: Omne, quod est in mundo, id est in hominibus mundanis, concupiscentia carnis est, quae viget in voluptuosis, et concupiscentia oculorum, quae est in avaris, et superbia vitae, quae est in ambitiosis, quae non est ex Patre, sed ex mundo. Nam vitiositas in rebus non est a Deo, sed ex hominum malitia et usu malo. Sequitur: Et mundus transit et concupiscentia eius, scilicet per mundanorum hominum mortem. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, quia de statu gratiae transit ad statum gloriae. Augustinus: Mundus et concupiscentia eius transit. Vide, homo, ne sic haereas, ut cum mundo pereas. Idem in quodam sermone: Sic est vita ista misera, quasi sit homo in domo aliena, et nescit, qua die vel hora dicetur ei, veni foras, quia non est domus tua, in qua habitas. Haec Augustinus. Ideoque Apostolus Heb. ultimo hortatur: Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquiramus. 3 Accipe exemplum, quia mundi fortuna depingitur sub figura rotae volubilis, in signum, quod homo semper alteratur, hodie dives, cras pauper, vel minus habens, et tandem in morte omnia perdens. Propterea Boethius De consolatione li. III. prosa I. dicit: Mundus dicitur arcus Fortunae, ergo non est in eo confidendum.
Secundo quia plenus est coinquinatione, ideo est contemnendus. Chrysostomus: Mundus numquam est mundus, sed semper immundus. Ideoque est contemnendus, quia ut scribitur Ecci. XIII.: Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. 4 Sic qui tangit mundum per amorem, inquinabitur in conscientia. Augustinus: Si te delectat mundus, semper es immundus. Item Chrysostomus super Mat.: Difficile est virum in mundo positum iustitiam servare immaculatam, sicut in mari tempestuoso difficile est fluctuum procellis non mergi.
Tertio quia mundus plenus est deceptione, quia ut Hieronymus dicit: Si mundus cultello veritatis aperitur, nil in eo nisi falsitas reperitur. Omnia enim, quae in mundo sunt bona, apparentia tantummodo sunt, et non exsistentia in praesenti, ideo sunt fallacia. Nam quicquid est boni in mundo, aut est praesens, aut praeteritum, aut futurum. Si praesens est, instabile, si futurum, incertum, si praeteritum, iam nihil est. Sola ergo perpetua bona in caelo vera bona sunt, quae sunt semper stabila et certissima ac felicitate perpetua. (C)
Nam si quaeritur: Quid est illud, quod quanto magis amatur, tanto magis perdit hominem, et nocivum efficitur, quanto blanditur? Respondet Augustinus ad diascoron. dicens: Mundus de quanto blandior, de tanto periculosior. Nam cum arridet, fallit et periculose decipit. Idem sermone Domini in monte: O munde immunde, quantos seduxisti, quam multos decepisti, quot certe iam per te sunt in Inferno positi! Merito ergo mundus est contemnendus tamquam fallax deceptor.
Quarto quia plenus est excaecatione, scilicet mentis humanae. Nam excaecat homines, ne videant, quod per mundum blandientem ducuntur ad mortem aeternam, tamquam ad patibulum. Prover. VII.: Sequitur stultus quasi bos ad victimam ignorans, quod ad vincula trahitur, donec transfigat sagitta, scilicet divinae ultionis et mortis aeternae cor eius. 5 Gregorius: Qui per saeculi huius delectamenta ducitur, quasi per amoena prata, ad suspendium trahitur. Augustinus: Gaudium mundanorum est gaudium phreneticorum, qui ridendo currunt ad praecipitandum se in ignem vel fluvium.
Quinto quia mundus plenus est finali perditione et frustratione. Nam si quis etiam mille annis viveret in mundo, finaliter omnia delectamenta nullius utilitatis fuisse monstrabuntur, sed quod solum gravaverunt conscientiam et strictissimam obligaverunt ad rationem in iudicio reddendam. (D)
Unde Hiere. XVII. scribitur: Perdix fovet, quod non peperit. Sic homo fecit divitias, et non in iudicio in medio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. 6 Haec ibi. Lyra: Perdix furatur aliena ova, et fovet ea, ideo dicit: perdix fovet, quod non peperit. Sed tandem pulli inde nati audientes vocem propriae matris quadam industria naturali currunt ad eam, alienam dimittentes, et tunc perdix percipit se fatue egisse in furto et fotu alienorum ovorum. Sic homo, qui fecit divitias, id est aggregat non in iudicio, id est non modo licito, in medio dierum suorum relinquet eas per mortem, et in novissimo suo erit insipiens, id est tunc percipiet insipienter egisse, quia haec terrena non iuvant ipsum, quorum amore perdidit animam suam. Unde Bernardus in Meditationibus: Tu, homo, quem fructum exspectas in mundo, cuius fructus ruina, scilicet peccatorum et gehennae, cuius finis mors amara, scilicet in ratione reddenda. Utinam saperes, et intellegeres, ac novissima tua provideres! Haec ille. Idem: Quid valent divitiae saeculi aut deliciae, quid honores et pompae, cum non liberant corpus a morte, nec animam eripiunt ab infernali igne, sed potius gravant in supplicio gehennae aeternae. Quantum enim quisque se glorificavit et in deliciis fuit, tantum dabitur illi tormentum, ut scribitur Apoc. XVIII. 7
Sexto quia mundus plenus est gravi miseria et labore. Unde Gregorius libro Dialogorum dicit: Despiciendus profecto foret hic mundus, etiam si blandiretur, si rebus prosperis semper demulceret animum. Nunc autem quia tot calamitatibus viget, tot periculis et miseriis inundat, quid aliud, nisi ut contemnatur, clamat. Haec ille. Item Hieronymus de vita Nepotiani: Ubique luctus, ubique gemitus, et plurima mortis imago. Idem in testamento dicit: Nulla hora est, in qua vivens homo in mundo liber a dolore transeat. Si dives, undique angustiatur timore, ne quod possidet, amittat. Si pauper, numquam quiescit, ut inveniat. Si bonus, diaboli timet periculum, sicque mundus totus in maligno positus est. Chrysostomus: Miser est mundus, et miserrimi, qui eum sequuntur et diligunt. Bernardus: O vere miserabiles miserrimi, quos huius vitae miseriae seducunt, ut in bonis dies ducant, et in puncto ad Inferna descendant, ubi non uno aut decem, non mille aut centum milibus annorum cruciabuntur, sed sine fine saeculorum.
Septimo quia mundus plenus est horrenda morte. Augustinus: Quid est vita nostra, nisi cursus ad mortem, in qua nec ad momentum quiescere possumus, sed sive comedamus, sive dormiamus, sive sedeamus, semper aequa lance ad mortem festinamus. Ideo Hieronymus in testamento dicit: Vita mundi non vita, sed mors, vita fallax, vita mendax, nunc florens et statim arescens, quae quanto crescit, tanto decrescit, scilicet morti appropinquando. Unde posito, quod cuncta feliciter amatoribus mundi ad votum succederent, tamen vana sunt, caduca et breviter transeuntia. Unde Hugo li. I. De anima et Bernardus: Dic mihi, ubi sunt amatores mundi, qui ante pauca tempora nobiscum fuerunt, comederunt, biberunt, riserunt, ubi risus, ubi iactantiae vana gloria, ubi divitiarum copia? Transierunt omnia velut umbra, nil remansit ex eis, nisi cinis et vermis. Sic et propheta Baruch III. ca. clamat dicens: Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, qui in avibus caeli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, et non est finis adquisitionis eorum. Et respondet: Exterminati sunt, scilicet per mortem, et ad Inferos descenderunt, et alii loco eorum surrexerunt. 8 Haec ibi. (E)
O ergo amatores mundi, loquar vobis, dicite mihi, ubi sunt tot domini et praeclari viri, qui leguntur fuisse ante nos multi imperatores, multi reges in diversis regnis per orbem, multi principes provinciarum, multi marchiones, multi duces, multi strenui et milites, multi nobiles, quos numerare non sufficimus. Item dicite, ubinam sunt multi summi pontifices, episcopi, cardinales, archiepiscopi, praepositi, decani et huiusmodi. Sed et dicite, ubi sunt doctores et magistri, ac quique periti et philosophi, qui fere mundum sapientia sua totum illuminaverunt. Dicite, ubi sunt omnes artis medicinae, physici et sapientes, qui innumerabiles medicinas descripserunt, et alios curaverunt. Nonne seipsos curare et a morte praeservare potuerunt? Dicite, ubi sunt tot cives, iudices, potestates, ubi famosae feminae, et omnes homines a principio mundi per orbem diffusi. Ecce una omnium sententia, quia exterminati sunt, et mortui sunt. Beati ex eis, qui sic vixerunt, quod ad Inferna non descenderunt, sed in caelum pervenerunt. Dicam ergo cum Ecclesiaste c. I., quia vanitas vanitatum, et omnia vanitas. 9 Vanitas est superbia, pompa, divitiae, gloria, luxuria, gula, ira, invidia et quaeque vitia. Vanitas est omnis caro et totus mundus, praeter amare Christum Deum omnia vanitas, ut dicit Bernardus. Ideo Chrysostomus super Ioh. dicit: Hunc versiculum, scilicet „vanitas vanitatum, et omnia vanitas” si saperent, qui in potentia versantur, in parietibus omnibus et vestibus scriberent in domo, in foro, in egressibus, et ante omnia in conscientiis suis, ut semper eum oculis cernerent et corde sentirent. Istud oportet quotidie carmen salutare et in prandiis et in cenis et in omnibus conventibus canere, quia vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Haec Chrysostomus, et ponderosa sunt.
Ultimo quia mundus est plenus illaqueatione damnationis aeternae, quia teste Gregorio momentaneum est, quod in mundo delectat, sed aeternum, quod propter hoc in Inferno cruciat. Ideo et Augustinus in quodam sermone: Nulla maior insania, quam pro delectatione momentanea perdere aeterna gaudia, et obligare se ad aeterna supplicia. Ut ergo loquar verba Hieronymi in testamento: O vita mundi, vita mendax, o vita plena laqueis, quot in mundo homines illaqueas, scilicet ad sustinendum poenas pro te aeternas, quot iam per te sustinent tormenta gehennae, quot animas perdidisti, solus Deus novit, quot barathro praecipitasti. O quam beatus, qui de tuis non curat blanditiis, o quam beatior, qui tuas, o nequam munde, agnoscit fraudulentias, o quam beatissimus, qui te bene privatur, ut ex te exire valeat ad caelestes divitias veras, et sempiternas delicias. Haec omnis beata Elisabeth diligenter consideravit, et ideo mundum contemnere studuit ab aetate adhuc puerili, ut patuit sermone I. „E”. Ac tandem adulta facta perfectissime contempsit, ut patet in legenda, persequere, ut placet. (F)
Circa secundum de conatu sequendi Christum in contemnendo mundum pro conclusione sit sententia Hieronymi in epistola: Non sufficit contemnere mundum et relinquere omnia, quia hoc et Socrates et multi philosophi fecerunt, sed requiritur Christum sequi, quod est credentium. Nimirum ut idem Hieronymus dicit XII. q. II. „Gloria”: Socrates quondam ditissimus cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit, nec putavit se posse et virtutes et divitias simul possidere, et subdit, quod: nos multo magis non possumus sequi pauperem Christum sub sarcina divitiarum. Item refert Hieronymus et etiam Seneca de Diogene philosopho, quod tam maxime mundum contempsit, ut solum baculum, quo se sustentavit, et cyphum, quo de fontibus bibebat, secum in eremum portavit. Cum autem semel vidisset simeam manibus bibentem, cyphum fregit dicens: „Nesciebam, quod natura cyphum haberet.” Et sic de baculo. Nec domum possedit, sed in deserto in quadam vegete morabatur, cuius fundum soli in aestate opponebat, in hieme vero os ad solem volvebat. Cumque Alexander imperator venando illum repertum conspiceret, umbramque sibi faceret, dixit illi, si vellet, ut aliquid sibi donaret, respondit: „Volo, ut mihi non auferas, quod mihi dare non potes.” Hoc dixit de radiis solis. Tandem cum astantes dicerent: „Iste est imperator, cur non times eum?” – respondit: „Servum servi mei non timeo”, id est ipsum servientem mundo, qui – scilicet mundus – mihi servit, non timeo. Ecce pagani contempserunt mundum, fortius debent contemnere Christiani Christi amore, ut sequantur perfectius Christum. (G)
Sed quaeritur, utrum Christianis mundum diligere sit peccatum damnabile, eo quod repugnare videtur Christi vitae et doctrinae. Et posset rationem quis talem dare, quia Iac IV. dicitur: Adulteri nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est Deo. Quicumque amicus huius saeculi voluerit esse, inimicus constituitur Dei, 10 ergo etc. Respondet frater Angelus de Clavasio secundum Alexandrum II. II. tractatu de avaritia, quod si mundus diligitur ad necessitatem, sic non est peccatum. Unde Beda super Ioh. II.: Utimini mundo ad necessitatem, non ad voluptatem. Si autem diligitur ad voluptatem et superfluitatem, sic est prohibitum a Christo. Licet enim ordinate possit quis amare mundum, tamen hoc difficile est, quoniam est occasio peccatorum. Unde et secundum Lyram auctoritas praedicta Iac. IV. intelligenda est, quod amicitia, scilicet inordinata huius mundi, qua quis inordinate adhaeret delectabilibus mundi, inimica est Deo. Sic etiam dicitur I. Ioh. II.: Si quis diligit mundum, id est mundi delectabilia inordinate, non est charitas Patris, id est Dei in eo. 11 Unde Gregorius homilia XXIII. dicit: Tanto quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. Si vero diligitur mundus sic, ut finis in eo constituatur et propter se, quia videlicet extimatur in mundanis sufficientia, cum non sit vere, sic etiam est prohibitum et damnabile. (H)
Sed quid de hominibus, qui adeo mundum diligunt, quod omnino vellent in eo stare, nec separari vel exire ab eo. Respondetur secundum fratrem Angelum iuxta Petrum de Palude in IV. dist. XXI., quod velle stare in mundo longo tempore propter delicias, sic est veniale peccatum, dum tamen hoc appetatur sub Deo, secus si supra vel contra Deum, quia hoc esset peccatum mortale. Sed perpetuo velle stare in mundo non potest esse sine peccato mortali, si est deliberatio voluntatis, si autem quis vult stare in mundo longius, ut magis mereatur et melius operetur, nullum peccatum est, sed meritorium. Haec secundum fratrem Angelum. Beata Elisabeth in mundo stans multa merita cumulavit. Nam nil mundanum inordinate concupivit, sed perfecte mundum reliquit, ac habitum religionis suscepit, omnium, etiam filiorum amorem abdicavit. De his patet ex legenda praecipue sub littera „L” sermone primo. (I)
Circa tertium de mercatione regni caelestis quaeri potest, qualiter possit homo emere, et quali pretio habere regnum caeleste, sicut emit et beata Elisabeth. Nimirum hoc nobis est valde utile scire, qualiter, scilicet cum Deo et Christo Iesu forum constituamus et emere valeamus beatum regnum perpetuo possidendum. Ergo o homo, erige hic aures tuas, quia si hoc regnum emere studueris, gaudebis. Sin autem perpetuo exul eris, et Inferni cruciatibus deputatus lugebis. Ad hoc nempe quaesitum respondet Augustinus, in persona Dei pulchre dicens sic: Venale habeo. Quid, Domine? Regnum caelorum. Quo emitur? Respondit: Paupertate regnum, dolore gaudium, labore requies, ignominia gloria et morte vita. Haec Augustinus. Ad propositum: Beata Elisabeth his pretiis emit. Primo paupertate emit regnum, cum omnia pro Christi amore contempsit, et saeculum reliquit, ac pauperrimam vitam elegit ordinis tertii sancti Francisci. Secundo dolore emit gaudium, quia semper vixit in dolore verae poenitentiae, et etiam quia sustinuit dolores adversitatum et penuriae pro Christi amore. Prosequere, si placet, hic legendam sermone I. „H” et „K”. Tertio labore emit requiem, scilicet laborando in operibus misericordiae, „I”. Quarto ignominia emit gloriam multum se humiliando. Nam cum esset filia regis et uxor ducis, se fecit ancillam leprosorum. Quinto morte emit vitam, quia perseveravit in bonis operibus usque in finem, et felici morte migravit. Prosequere legendam sermone I. „M”. Unde bene ipsa potest dicere, quod canit Ecclesia dicens: Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi propter amorem Domini mei Iesu Christi, quem vidi, quem amavi, in quem credidi, quem dilexi etc. O itaque sanctissima domina Elisabeth, te rogamus, ora pro nobis ad tuum dilectum Iesum, ut tuis meritis det nobis gratiam contemnendi omnia et cavendi peccata in praesenti, et gloriam in futuro perpetuam. Amen.


1 Mt 13,46
2 I Io 2,15
3 Hbr 13,14
4 Sir 13,1
5 Cf. Prv 7,22-23
6 Ier 17,11
7 Apc 18,7
8 Bar 3,16-19
9 Ecl 1,2
10 Iac 4,4
11 I Io 2,15