[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo LXXVIII.]
De beato Luca evangelista
Sermo tertius
Misimus ad vos fratrem nostrum (scilicet Lucam)
, cuius laus est in Evangelio per omnes ecclesias. (A)
Verba sunt apostoli Pauli
II. Cor. VIII. 1 In quibus commendatur beatus Lucas proponiturque nobis omnibus in exemplum. Primo de fraterna charitate, cum dicitur:
fratrem nostrum, quia enim erat verus Christi discipulus, et Christus mandavit
Ioh. XIII. dicens:
In hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem adinvicem habueritis.
2 Unde inter Lucam et Paulum tamquam inter fratres in Christo vera vigebat charitas, utinam et modo inter nos, Christianos sic vigeret. Secundo commendatur de evangelii auctoritate, cum dicitur:
cuius laus est in Evangelio, scilicet per ipsum Lucam conscripto, quod est multum laudabile, utpote multum salubre omnibus. Tertio commendatur de celebri sanctitate per omnes ecclesias. Unde in
sermone, qui de eo per ecclesias plurimas legitur, dicitur Lucas velut insignis Lucifer ab orientalibus partibus renitens nobis lumen fidei, et caelestis itineris callem scandere patenter demonstrat. Unde pro tanto bono merito ab omnibus Christicolis veneratur beatus Lucas et laudatur, propterea haec verba, sicut creditur, sunt ab Apostolo scripta de Luca, prout sonare videtur
Hieronymus in Epistola ad Paulinum de omnibus divinae Scripturae libris, merito de beato Luca accipimus. Iuxta quae verba tria notemus mysteria pro sermone.
· Primo de laudedigna praeclaritate, ibi:
Misimus fratrem nostrum, cuius laus est
· Secundo de evangelica auctoritate vel dignitate, ibi:
In Evangelio
· Tertio de celeberrima sanctitate, ibi:
Per omnes ecclesias (B)
Circa primum de laudedigna Lucae praeclaritate sit pro conclusione, quod beatus apostolus Paulus beatum Lucam commendat dignum praeclaris laudibus, ex quibus comprobatur fore magnus sanctus. Declaratur per plures epistolas Pauli, quibus commendatur praecipue a quinque. Primo commendatur a fraterni amoris plenitudine, quia dicit:
Misimus ad vos fratrem nostrum, ut patet in themate, et etiam
Col. IV. scribit:
Salutat vos Lucas carissimus,
3 ergo charitate plenus, ex qua salutabat, id est salutem optabat. Et hoc modo Christianis datur exemplum, quod se mutuo diligant, sicut fratres, et salutem sibi optent invicem, quia super omnes alios homines veracissime sunt fratres. (C)
Quaeritur namque: Unde probantur Christiani prae ceteris hominibus invicem fore fratres? Ad hoc respondetur, quod multiplici iure, propter quae debent se diligere. Primo quia filii sunt eiusdem patris, scilicet Dei, unde orant omnes:
Pater noster, qui es in caelis etc. Secundo quia regenerati sunt ex eadem matre, scilicet Ecclesia desponsata in unitate fidei et baptismatis,
Eph. IV.:
Unus Deus, una fides, unum baptisma.
4 Dicitur autem quis frater fidei unitate, ut dicit
Chrysostomus XI. q. III. Ad mensam:
Fratrem inquit
omnem fidelem intellige propter lavacrum regenerationis, quod facit vocari Deum patrem. Haec ibi. Tertio quia adoptati sunt omnes a Christo in fratres. Dicitur autem quis frater adoptione,
XXX. q. III. c. I. Unde
Augustinus:
Non per Christi sanguinem adoptionis filii effecti clamamus: Pater noster, qui es in caelis, quod non possunt vere ac pie dicere, quicumque contra fratrem superbiunt, nisi se fratres omnibus Christianis esse cognoscant. Haec Augustinus. Quarto quia testamentaliter sunt uni Virgini Matri commendati, scilicet a Christo in hora mortis, quando Iohannes Mariae commendatus est in persona omnium secundum
Bernardum. Quinto quia empti sunt omnes unius sanguine, scilicet Christi, et ideo eiusdem sunt pretiositatis et diligibilitatis in charitate Christi. Sexto quia religionem eandem sunt professi, scilicet Christianam. Dicitur autem quis frater religionis professione,
X. q. II. Episcopus. Septimo quia nobilitati sunt eadem dignitate caelesti et hereditate,
Ro. VIII.:
Si filii et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.
5 Ex quibus accipe pro documento, quod qui fratrem non diligit, sed odit, vel iram tenet, aut ei nocet in persona vel rebus aut uxore etc., talis haec omnia bona offendens perdet. Primo filiatonem Dei, quia talis efficitur filius diaboli,
Ioh. VIII.:
Vos ex patre diabolo etc.
6 Secundo Ecclesiae meritorum participationem. Tertio Christi fraternitatem, quia frater diaboli est. Quarto Virginis Mariae patrocinium, non enim patrocinatur crimini, nisi poenitentis. Quinto perdit sanguis Christi remedium. Sexto fit religionis Christianae votifragus, et sic ab hereditate caelesti alienus. O perdite peccator, age poenitentiam, ne amittas tanta bona. O frater, esto frater sanctorum, scilicet Lucae [et] aliorum.
Secundo Apostolus commendat Lucam ab arte medicinae, quia eum dicit medicum,
Col. IV. dicens:
Salutat vos Lucas, medicus carissimus.
7 Nam secundum
Hieronymum Lucas fuit medicus corporum et animarum, cuius singula verba sunt animae languentis medicina. Nam Lucas singula genera medicamentorum animae videtur texuisse. De generibus quippe et modis variis medicinae artis physici multa scripserunt, quae narrari non sufficimus. Sed pro praesenti sermone quantumlibet haec pauca ex doctorum sanctorum dictis notemus ad spiritualem aedificationem. (D)
Notandum, quod reperitur
medicina quaedam significativa, haec est spiritualiter humilitatis contra infirmitatem superbiae.
Ambrosius in Hexaemeron dicit, quod leo, leopardus et ursus curatur hausto canis sanguine. Leo superbum significat. Canis vile animal est. Superbia autem hominis curatur considerando vilitatem carnis suae. Unde
Bernardus in Meditationibus dicit:
Quid aliud est homo secundum carnem, nisi sperma foetidum, saccus stercorum, cibus vermium. Unde ergo superbit homo, cuius conceptus culpa, nasci miseria, vivere poena, mori angustia etc. Beatus Lucas medicinam humilitatis descripsit in Evangelio, quando Christum natum humillime in via et stabulo ex matre humillima virgine scribit. Unde
Glossa Phil. II.:
Quid intumescis, o homo, sanies foetida, princeps tuus humilis est, et tu superbis. Item reperitur quaedam
medicina expurgativa superfluitatis, haec est pietatis contra infirmitatem avaritiae temporalia superflua congregantis. Patet in multis medicinis, quae faciunt purgationes et expellunt superflua. Sic deberet et homo superflua quaeque pauperibus erogare, ut sanaretur in animo. Hanc
Lucas scribit
c. XI. ex ore Christi dicentis:
Quod superest, date elemosynam, et omnia munda sunt vobis.
8 Item reperitur quaedam
medicina castificativa, haec est castitatis contra vitium luxuriae. Unde
Hieronymus super Zachariam dicit:
Aiunt medici, quod si quis florem cuiusdam arboris, scilicet
sive
sicilas sive ilupop Hebraico modo mixtum aquae biberit, omnis in eo frigescat calor, libidinis quoque vena siccetur ita, quod filios generare non possit. Haec Hieronymus
9. Beatus Lucas scribit medicinam castitatis in exemplo Virginis Mariae. Item cum in
ca. VIII. scribit, quod Christus legionem daemonum permisit intrare in porcos, et suffocatus est grex porcorum in stagnum. Porci significant luxuriosos. Item contra iram reperitur
medicina mitigativa ferocitatis et veneni extractiva, ut patet in pluribus medicinis, praecipue de tyriaca, de qua
Ambrosius li. De Paradiso dicit, quod tyriaca de corpore serpentis conficitur, et sanitatem contra venenum causat. Item
Plinius dicit, quod carnes gallorum crudae et calidae positae super morsum serpentis extrahunt venenum. Si quis autem eius pinguedine vel viscello inunctus fuerit, a pantheris et leonibus ferocibus tutus erit. Beatus Lucas scribit contra iram medicamentum patientiae Christi dicentis:
Pater, dimitte illis, non enim sciunt, quid faciunt,
Lucae XXIII. 10 Nam Christi passio figurata est per serpentem suspensum in ligno. Et etiam carnes gallorum calidae significant dolores in Christi carne ex charitate susceptos, quorum consideratio mitigat iram. Item contra gulam
medicina summa est abstinentia, ut patet per
Galenum. Unde
Ambrosius in Hexaemeron:
Si medicinam quaeris, ieiuna. Ieiuni hominis sputum si serpens gustaverit, moritur. Si ergo ieiunium sputo suo terrenum serpentem interficit, multo magis spiritualem. Haec Ambrosius. Beatus
Lucas medicinam scribit contra hoc de ieiunio Christi,
IV. c., ut exemplo eius ieiunemus. Item contra ebrietatem est
medicina, ut dicunt experti, scilicet de fimo, melius de sanguine
sinoel, melius sirum ifur Hebraico modo, ut supra. Quem si quis biberit vino admixtum, de cetero vinum bibere numquam diligit. Sed talia quomodo sint contemperanda, videnda est, quia venenosa sunt, unde ista, quibus posset quis nocere alteri propinando, ideo occultavi sub litteris alienis, ne quis in praedicatione talia expresse dicat, et periculi occasionem det, sed sufficiat dicere, quod est aliqua talis medicina, quae valet contra ebrietatem corporalem. Beatus
Lucas scribit
ca. XXI. verba Christi:
Attendite vobis, ne forte graventur corpora vestra crapula et ebrietate.
11 Item contra vulnus invidiae est
medicina vulnerum sanativa, et ferri vel festucae extractiva. Unde
Ambrosius in Hexaemeron dicit:
Caprea vulnerata dictamnum quaerit, et de vulnere sagittam excludit. Beatus Lucas contra invidiam charitatem Christi et praeceptum scribit,
Lucae X.:
Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
12 Denique contra acediam est
medicina, quae carnes hominis a vermibus praeservat, ut patet de myrrha. Item
Ambrosius in Hexaemeron dicit, quod pulices non tangent te, si absinthii herbam cum oleo coquas, et eo te perunxeris. Per myrrham et absinthium poenitentia significatur propter amaritudinem, per oleum misericordiae opera. Unde qui se in operibus poenitentiae et misericordiae exercet, praeservatur a vermibus et pulicibus, scilicet infernalis poenae. Beatus
Lucas hanc medicinam docuit,
V. c. scribens verbum Dei:
Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam.
13 Merito ergo Lucas commendatur de medicina, animarum scilicet et corporum.
Tertio commendatur Lucas, scilicet ab Apostolo a missionis officio pro praedicatione. Unde dixit in themate:
Misimus ad vos fratrem nostrum, cuius laus est in Evangelio. Et sic intelligitur de missione praedicationis causa illis faciendae secundum
Lyram. Et hoc fuit signum sanctitatis commendabilis, quia non nisi missus praedicavit. (E)
Quaeritur hic: Cur praedicationis officium nullus debet assumere, nisi mittatur? Respondetur, quia officium praedicatorum est officium angelorum. Sicut enim angelus nomen est officii nunciationis, non naturae, unde et angelus nuncius Dei interpretatur secundum
Magistrum in II. dist. X. Sicut enim angeli habent annunciare hominibus divina, ut ait
Dionysius, sic praedicatores.
Ps.:
Annunciaverunt opera Dei, et facta.
14 Sed angeli ex se non veniunt, nisi mittantur in ministerium,
Heb. II., sic praedicatores non debent praedicare, nisi missi,
Ro. X.:
Quomodo praedicabunt, nisi mittantur.
15 Ad praedicandum ergo nullus debet praesumere ex se ire, quantumcumque sanctus sit vel scientificus, sed debet exspectare, ut licentietur vel mittatur, ut patet
XVI. q. I. Addicimus. Et quandoque ad praedicandum quis mittitur a Deo, ut patet de Iohanne Baptista, sed non creditur alicui dicenti se missum a Deo, qui ab Ecclesia non est missus, nisi probet per miraculum, sicut fecit Moyses,
extra de haereticis Cum iniuncto etc. Sicut et
ar. de consecratione dist. II. Revera:
Quandoque quis mittitur ab Ecclesia vel ordinarie, ut quilibet curatus saltem quoad subditos. Ad rectores enim Ecclesiae pertinet praedicare vel per se, vel per alium subditis suis. Unde
dist. XLIII. Nicolaus papa dicit
c. [Dispensatio]:
Dispensatio inquit
caelestis seminis nobis (scilicet rectoribus Ecclesiae)
iniuncta est, vae si non sparserimus, vae si tacuerimus. Vel quandoque mittitur quis ab Ecclesia ad praedicandum ex privilegio, ut sunt fratres praedicatores et minores, Augustinenses, Carmelitae, Servitae, saltem in ecclesiis suis. Et hi etiam non debent praedicare, nisi missi a praelatis suis, ut in
Clementina Dudum de sepulturis.
Quarto commendatur Lucas ab adhaesione Apostoli et perseverantia in tribulatione. Unde
II. Timo. IV. Apostolus dicit:
Lucas est mecum solus.
16 Et
Hieronymus li. illustrium virorum dicit, quod Lucas fuit individuus comes peregrinationis Pauli apostoli. Et in hoc proponitur nobis in exemplum patientiae et perseverationis, quia
Bernardus in epistola dicit:
Perseverantia sola est, quae meretur viribus gloriam, virtutibus coronam. Nam
qui perseveraverit, hic salvus erit,
Mat. XXIV. 17
Quinto commendatur a Sanctae Ecclesiae per evangelium aedificatione, cum dicit:
Cuius laus est in Evangelio per omnes ecclesias, scilicet pro spirituali fructificatione. Evangelium enim ipsius est multum commendabile, ut patebit in sequentibus. O ergo homo, venerare hunc sanctum talibus et tantis laudibus dignum, ut eius precibus detur tibi gratia. (F)
Circa secundum de Evangelii Lucae dignitate accipiamus pro conclusione, quod sanctissimum evangelium a Luca conscriptum magna et multa dignitate est fulcitum. Declaratur ex quinque praecipuis dignitatibus.
Primo quia sanctificatum est a Deo et inspiratum. Nam Deus Pater sanctificavit ipsum praeordinando et praeeligendo. Unde
Hieronymus XXXI. dixit Deus:
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum. Lyra exponit:
foedus novum, id est legem novam, quae continetur in evangeliis. Lex enim frequenter in Veteri Testamento vocatur foedus et pactum. Et dicit:
non secundum pactum, quod pepigi cum patribus, scilicet Veteris Testamenti, quia vetus lex fuit timoris, sed lex evangelica amoris. Ex quo patet, quod Vetus Testamentum debuit Novo Testamento adveniente cessasse. Item evangelium Lucae, sicut et aliorum Dei Filius corroboravit condendo, et Spiritus Sanctus inspiravit Lucae. Unde
Hieronymus in Prologo super Lucam dicit, quod Lucas cum iam essent scripta evangelia, per Matthaeum quidem in Iudaea, per Marcum autem in Italia, Sancto instigante Spiritu in Achaiae partibus hoc scripsit evangelium.
Secundo quia veritate plenissimus est Lucae evangelium. Nam triplex est veritas, scilicet vitae, iustitiae et doctrinae. Et hac triplici veritate plenum est Lucae evangelium. Primo veritate vitae, quae est adaequatio operis ad linguam, et consistit in observatione mandatorum Dei, hoc continetur in Evangelio Lucae. Nam scribit
ca. X. Christi praeceptum dicentis:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto etc. Et:
Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
18 Et insuper scribit et Christi consilia, quae sunt veritatis vitae perfectiones. Secundo plenum est veritate doctrinae. Nam et scribit, quomodo Christus redarguit Pharisaeos hanc veritatem doctrinae pervertentes
ca. XI. dicens:
Vae vobis, legis peritis, qui tulistis clavem scientiae etc.
19 Nam
veritas doctrinae est adaequatio rei ad intellectum secundum
Philosophum, ergo etc. Tertio plenum est veritate iustitiae, quae est adaequatio sententiae ad causam, puta, cum ex aequitate iudicii sic dictat sententiam, sicut requirit causa. Lucas autem in Evangelio scribit de extremo iudicio iustissimo Christi, ubi dicturus est reprobis:
Discedite a me omnes operarii iniquitatis, ut patet
Lu. XIII. 20 O ergo vos Christiani, quid estis tunc dicturi, si estis a veritate vacui? Nam vacui sunt veritate, qui nomen Christi portant verbo, sed opera diaboli, id est vitia agunt facto. Unde tales falso dicuntur Christiani, ut dicit
Cyrillus li. de abusionibus:
Non recte inquit
Christianus dicitur, qui Christo moribus non aequatur. Item o vos Christiani, qui estis semipleni veritate, quid dicturi tunc eritis, cum scriptum sit
Iac. II.:
Qui totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus?
21 Semipleni ergo veritate sunt heu multi, qui partim bona faciunt, partim mala. Sed gaudeant Christiani, qui veritate pleni sunt, ut sanctus Lucas fuit. (G)
Tertio quia praefiguratum est prophetice et praenunciatum, ut patet
Ezech. I., ubi Lucae praefiguratur Evangelium in specie vituli vel bovis. Unde
Augustinus super Ioh. sermone XXXVI. dicit, quod Marcus in leone praefiguratur, quia leo est rex bestiarum, et Marcus regiam stirpem Domini est prosecutus. Et quia etiam secundum
Gregorium leo clamore suos fetus suscitat, Marcus autem a clamore Iohannis in deserto exorsus est, et de resurrectione Christi specialius agit. Item Matthaeus praefiguratus est in hominis vultu secundum
Augustinum, quia neque de regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali cepit, sed tantum ab humana generatione Christi exorsus est. Lucas autem quia a sacerdotio Zachariae et sacrificio Veteris Legis exorsus est, vitulo deputatur, quia in Veteri Lege magna victima bos erat. Item quia sicut bos morose et mature, non saliendo procedit, sic Lucas incepit a nativitate praecursoris et infantiam Christi morose, ac seriatim prosecutus est usque ad immolationem eius in cruce, et tandem resurrectionem. Sed Iohannes in aquila praefiguratus est, quia altius de deitate Christi loquitur.
Quarto quia revelatum est a Virgine eius Evangelii secretum mysterium. Ut enim dicitur
Lucae II.:
Beata Virgo conservabat omnia verba evangelii in corde suo.
22 Glossa: ut scilicet haec postmodum scriptoribus reseraret. Creditur ergo, quod evangelistae eam de multis inquirebant, et ipsa eos certificabat. Et specialiter creditur, quod beatus Lucas tamquam Virginis secretarius ad ipsam recurrebat, et ipsa sibi revelavit praecipue de istis mysteriis, quae sibi soli Virgini constabant, utpote de angelica annunciatione et verbis ibi dictis, ac Christi nativitate et huiusmodi, quae solus Lucas scribit.
Quinto quia approbatum est per apostolorum coetum et per Paulum. Nam ipse in
prologo suo dicit:
Sicut tradiderunt inquit
nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis.
23 Haec ibi. Et sic patet, quod apostoli intimaverunt hoc evangelium ipsi Lucae et rettulerunt, quia Lucas non fuit cum Christo praesens corporaliter in omnibus actibus suis, sicut fuerunt apostoli. Denique Paulus mirabiliter approbavit eius Evangelium, quoniam ad confirmationem dictorum suorum Lucae Evangelium adducebat, ut dicit
Hieronymus De illustribus viris, et etiam cum scribit ubi supra, quod
eius laus est in Evangelio per omnes ecclesias.
24 O ergo Iesu bone, o Deus aeterne, tu in eius lauderis et glorificeris Evangelio. (H)
Circa tertium de celebri sanctitate Lucae sit pro conclusione, quod beatus Lucas propter quinque virtutes praecipuas celebri laude commendatur et in exemplum proponitur per omnes ecclesias. Prima est fidei catholicae doctrinae, ut patet de eius evangelio, et etiam de aliis scriptis, scilicet Actibus apostolorum. Secunda virtus est innocentia, quia numquam crimen mortale commisit, ut dicit
Hieronymus:
Serviens inquit
fuit Domino sine crimine. Tertia est dura poenitentia. Unde
canit Ecclesia, quod
crucis mortificationem iugiter in suo corpore pro honore nominis Christi portavit. Quarta est virginitas perpetua, ut testatur de eo
Hieronymus. Quinta est Spiritus Sancti gratia in plenitudinis perseverantia. Nam
Hieronymus dicit de eo, quod LXXXIV annorum obiit in Bithynia plenus Spiritu Sancto. Ecce quam sancte vixit, et quam feliciter consummavit. O Christiane, ecce tibi salutis exemplum et virtutis perfectae. Accedamus ergo, carissimi, et oremus Dominum Iesum, ut beati Lucae meritis et precibus det nobis gratiam in praesenti et gloriam in futuro. Amen.
De sancto Luca sermonem quartum vide in communi de evangelistis.
1 Cf. II Cor 8,18
2 Ioh 13,35
3 Col 4,14
4 Eph 4,5
5 Rm 8,17
6 Ioh 8,44
7 Col 4,14
8 Lc 11,41
9 Cf. Hieronymus Stridonensis,
Commentaria in Zachariam Cap. XIV, Vers. 16 (PL 25,1537B)
10 Lc 23,34
11 Lc 21,34
12 Lc 10,27
13 Lc 5,32
14 Ps 63,10
15 Rm 10,15
16 II Tim 4,11
17 Cf. Mt 24,13
18 Lc 10,27
19 Lc 11,52
20 Lc 13,27
21 Iac 2,10
22 Cf. Lc 2,19; 2,51
23 Lc 1,2
24 II Cor 8,18