Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XXXVI.]

De sancta Anna
Sermo primus, scilicet de eius praecelsa sanctitate cum historia

Gratia super gratiam mulier sancta. Ecci. XXVI. 1 (A)

Haec verba licet sint scripta generaliter de qualibet muliere sancta, praecipue tamen possunt accipi de sancta Anna, genetrice Virginis Mariae. Tum ratione sui nominis, quia ’Anna’ interpretatur ’donum gratiae Dei’ secundum Hieronymum. Ideoque haec mulier sancta convenienter in ista Scriptura a gratia Dei sic commendatur denominata. Tum ratione suae sanctitatis, quia scilicet ipsa fuit mulier sanctissima, et propterea gratia super gratiam aliarum mulierum in ea refulsit. Proinde Hieronymus in sermone hodierno, qui incipit: „Postulastis, filiae Ierusalem, de ipsa sancta Anna”, dicit sic: De qua agimus – inquit – , res est praecelsa, res praeclara, res omni laude digna. Haec est enim arbor bona, de qua virga excisa per se divinitus floruit. Haec est terra sancta, quae rubum ardentem, sed incombustum permanentem germinavit. Haec est caelum excelsum, de qua stella maris ad ortum processit. Haec est sterilitas fecunda, quae ab angelis est frequentata. Haec est benedicta inter mulieres, et mater inter matres beata, ex qua templum Domini, sacrarium Spiritus Sancti, mater Dei mundo illuxit. Haec ibi Hieronymus. Bene ergo de ipsa dicitur, quod gratia super gratiam haec mulier sancta. Quibus verbis commendatur de tribus, et sic tria mysteria notemus in hoc sermone declaranda ad laudem et gloriam ipsius:
· Primo de gratia divinali, ibi: Gratia – inquit
· Secundo de excellentia speciali, quia dicitur: gratia super gratiam
· Tertio de sancta vita exemplari, quia dicitur: mulier sancta (B)
Circa primum de gratia divinali in sancta Anna. Ex quo a gratia denominatur, quia ’Anna’ ’donum gratiae’ vel ’donata gratificatio’ interpretatur, ut dicit Hieronymus de interpretatione nominum Hebraicorum. Quaeritur ergo, unde hoc congruebat, quod mater Dei futura, scilicet Virgo Maria a sanctis Ioachim nomine et Anna deberet nasci in hac vita. Respondetur, quod alto mysterio sic Deus ordinavit, et praecipue id conveniebat ratione triplici:
· Prima ratio ex parte Virginis Mariae
· Secunda ratio ex parte Ioachim et Annae
· Tertia ex parte nostrae doctrinae
Prima ratio ex parte Virginis Mariae, quia ipsa debuit fore mater gratiae, et singularissima gratia super omnes debuit sanctificari in utero beatae Annae, adeo, quod ut dicit Anselmus De conceptu virginali: Decebat – inquit –, ut ipsa Virgo Beata ea puritate niteret, qua maior sub Deo nequit intelligi. Unde secundum nostros doctores ipsa Virgo Gloriosa praeservata est gratia singularissima in utero materno ab originali peccato. Pro tali ergo et tanta gratia decuit, ut Virgo Maria nasceretur ex Anna, quod interpretatur ’donum gratiae’, et ex Ioachim, quod interpretatur ’Domini partus Domino suscitante’ et ’Domini exaltatio’. Ut dicit Hieronymus de interpretatione nominum Hebraicorum, ut ipsa Beata Virgo Maria designaretur singularissima gratia nasci ex sanctis Ioachim et Anna, et oriri Domino ac exaltari in matrem Domini, scilicet Iesu Christi, Filii Dei. Merito ergo pater et mater Virginis Mariae sic sunt denominati, ut ex dono gratiae, quod significat Anna, ortum habebat ipsa mater gratiae, et suscitante Domino atque exaltante ac eius partum mirabiliter faciente prodeat Virgo Maria in mundum.
Secunda ratio ex parte Ioachim et Annae, quia ipsis collatum est a Deo omnipotente donum, scilicet praecelsae sanctitatis in hoc, quod sunt parentes sanctissimi ipsius, videlicet sanctissimae Virginis Mariae, et sic Ioachim avus et Anna avia Christi. Sed inter omnia dona Dei quid est maximum, nisi gratia hic et exaltatio gloriae in Patria? Unde Augustinus XV. De Trinitate c. XVIII. dicit, quod nullum est donum excellentius charitate, quae realiter quidem idem est, quod gratia, secundum Richardum super II. dist. XXVI. q. I. et concordantem Scotum, unde secundum Augustinum ibidem: Hoc solum est donum, quod dividit inter filios regni et filios perditionis aeternae. Ad designandum ergo praecellentissimum donum sanctitatis parentum Virginis Mariae, quae est mater gratiae, decuit, ut a gratia et exaltatione gloriae denominaretur. O peccator, ex his accipe documentum, quod ex quo in crimine iaces, nec poenitentiam agis, alienus es a gratia et regno Christi, alienus a parentela Christi, alienus es a filiis et familia Dei, et es in familia diaboli et inimicitia Dei. Age ergo poenitentiam, ut salveris! (C)
Tertia ratio ex parte nostrae doctrinae. Nam quaero, unde oritur salus hominum et peccatorum? Respondet Glossa II. Cor. ultimo dicens sic: Gratia Dei est, qua sola homines liberantur a malo, et sine qua nullum prorsus sive cogitando, sive volendo et amando, sive agendo faciunt bonum. Haec ibi. Unde et Augustinus li. De ecclesiasticis dogmatibus c. XXI. dicit, quod initium nostrae salutis Deo miserante habemus, ut adquiescamus salutiferae inspirationi, scilicet qua Dei gratia incitamur ad salutem. Et sic patet, quod salus nostra ortum primarium habet ex Dei gratia praeveniente. (D)
Item quaero: Quomodo homo ad salutem in gratia Dei crescendo pervenit ad consummationem? Respondet Bernardus in sermone de assumptione et concordanter doctores, quod ad consummationem salutis nostrae requiritur triplex gratia. Prima dicitur praeveniens. Secunda cooperans. Tertia consummans. De his Bernardus ubi supra: Prima – inquit – gratia nos initiat, qua vocamur, scilicet divina inspiratione. Secunda provehit, qua iustificamur, scilicet per poenitentiam et boni operationem. Tertia consummat, qua glorificamur, et hoc per perseverationem, cui debetur praemium.
Primo ergo, ut salvari possimus et ad gloriam pervenire, necessaria est nobis gratia praeveniens. Quia ut Gregorius XVII. Moralium ait: Si lumen praevenientis gratiae nos non irradiaret, profecto mens nostra in tenebris peccatorum obscurata permaneret. Idem Augustinus: Gratia est lumen animae faciens hominem peccatum suum agnoscere et Deum super omnia diligere.
Secundo requiritur gratia cooperans, scilicet ad perficiendum bonum opus, quia dicit Salvator, Ioh. XV.: Sine me nihil potestis facere. 2 Augustinus: Gratia Dei nolentem praevenit, ut velit, et volentem subsequitur, ut possit. Et Gregorius in coll.: Tua nos, Domine, gratia semper praeveniat (scilicet inspirando vel vocando), et sequatur, scilicet adiuvando vel cooperando ad perficiendum, ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos, scilicet perseverando in bono.
Tertio ergo necessaria est gratia consummans, quia secundum Thomam li. III. Contra gentiles c. CLV.: Indiget homo divinae gratiae auxilio, ut perseveret in bono. Augustinus De ecclesiasticis dogmatibus c. XXI.: Nostrae potestatis est, ut adquiescamus inspirationi. Ut salutem quaeramus, divini est muneris. Ut non labamur a bono meritorio, nostrae est sollicitudinis et caelestis pariter adiutorii, quod autem labimur, potestatis nostrae est et ignaviae. Haec ille. Unde necessaria est homini salvando gratia consummans in perseverantia finali, quia non qui incipit, sed qui perseveraverit, hic salvus erit, Matth. XXIV. 3
Ad propositum ergo, ut nos doceremur praedictis modis salvari et ad Christum pervenire, congruum fuit, ut ex sancta Anna nasceretur beata Maria, et ex ea Christus. ’Anna’ enim ’donum gratiae’ interpretatur, ’Maria’ autem ’illuminata’. Nam ex dono gratiae Dei anima humana illuminatur, et in ea Christus nascitur, et permanet Iesus, id est salus vera animae, sic quoque salus hominis in gloria consummatur. Sed heu quam multi sunt, o Deus meus, qui non adquiescunt divinae inspirationi, ut pervenirent ad Iesum! Qui tamen libenter adquiescunt diabolico instinctui, ut perveniant ad aeternam damnationem. O peccatrix anima, numquid melius est Christum Iesum amare pro consequenda aeterna beatitudine, quam diabolum pro aeternis suppliciis! Recognosce, misera peccatrix anima, quia ut dicit Apostolus ad Rom. VI.: Stipendia peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo. 4 (E)
Circa secundum principale de excellentia sanctitatis beatae Annae quaeritur, utrum ipsa beata Anna inter sanctas feminas post matrem Domini reputetur merito fore sanctissima. Ratio quaestionis est, quia de eius vitae sanctitate nil scribitur in Scripturis canonicis Veteris aut Novi Testamenti, cum tamen plures ibi commendantur de sanctitate nimis praeclara, et tamen ipsa electa est a Deo ad dignitatem praeclaram, videlicet ut esset genetrix gloriosissimae matris Christi, et sic avia Filii Dei. Mirum ergo videtur, quod saltem evangelistae nullam de ea voluerunt facere mentionem ad commendationem gloriosae Virginis Mariae, eius filiae. Nam Ecci. III.: Gloria hominis ex honore parentis. 5 Ad quaestionem ergo respondetur per conclusionem videlicet, quod quamvis in scriptura canonica nulla fiat mentio de sancta Anna, nihilominus creditur et probatur ipsa post matrem Domini fore mulier sanctissima. Et hoc ceteris paribus, quoad essentialia sanctitatis merita declaratur, quia ordinatione Spiritus Sancti factum est, ut de ea taceatur in Sacra Scriptura, sicut et de vita ac praecellentissima origine atque sanctitate Virginis Mariae ab evangelistis nil scribitur pro hac ratione, quia ab omnibus Christicolis praesupponi debet, quod ipsa propter prolem dignissimam fuerit sanctissima, videlicet propter gloriosissimam Dei matrem, quam genuit. Sicut etiam Beata Virgo propter Christum, Dei Filium ex ea genitum creditur fuisse sanctissima prae aliis. Nec quod Virgo Maria per sanctitatem parentum commendaretur, sicut non decuit, quod Christus per matrem commendaretur, sed potius econverso, ex Christi sanctitate decuit pro praesupposito credi maxima sanctitas Mariae, et ex sanctitate Mariae sanctitas suorum parentum, scilicet Ioachim et Annae firmiter creditur, et pro praesupposito habetur, quia ipsi parentes omnem dignitatem sanctitatis a prole sua acceperunt, sicut et Virgo Maria omnem dignitatem et sanctitatem accepit a Christo, propter quem et Virgo Maria et sui parentes ac tota illa gens Iudaica est electa a Deo. Nimirum, ut ait Philosophus primo Physicorum et VIII. Topicorum: Peccatum est fieri per plura, quae possunt fieri per pauciora. Cum ergo ex prolis sanctitate sufficienter praesupponitur in istis parentibus maxima sanctitas credenda apud fideles, noluit Spiritus Sanctus, ut eorum vita describeretur ab evangelistis, ut et maius meritum adquirerent fideles ex fide tali et devotione. Unde Augustinus: Ille – inquit – apud Deum habet plus meriti, qui plus fidei. Item Maximus in sermone de corpore Christi dicit, quod ubi est magna fidei perfectio, erit et copiosa remuneratio. Et sic per ista solvitur rationis adductae obiectio. (F)
Quod autem ipsa beata Anna prae ceteris quoad essentialia post matrem Christi fuerit sanctissima, probatur pluribus rationibus:
· Prima ratio divinae electionis
· Secunda ratio dignae honorationis
· Tertia ratio sanctae generationis
Prima ratio divinae electionis, quia Deus quemcumque eligit ad aliquam dignitatem spiritualem, eidem talem et tantam gratiam sanctitatis confert, ut sit dignus tali dignitate, iuxta illud Numeri XVI.: Quemcumque elegerit Dominus, ipse erit sanctus. 6 Unde et Augustinus in Glossa super Eph. I. dicit sic: Deus quos elegit, facit bonos, sicut ait Apostolus: Elegit nos, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum. 7 Haec ille. Ex quibus dictis arguitur, quod si quos eligit Deus, facit bonos et sanctos, ergo quos magis eligit, id est ad maiorem dignitatem spiritualem, magis sanctos facit vel meliores, et quos maxime, maxime, iuxta illam maximam Topicam: Sicut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad magis, et maximum ad maximum. Sed quoniam Deus elegit ab aeterno beatam Annam ad dignitatem maximam in Christo, scilicet ut esset mater matris Christi, et sic Filii Dei avia, ergo sequitur, quod eam fecerit sanctissimam et dignissimam. Ad id confirmandum facit, quia Christus eos, quos elegit in apostolos, fecit sanctissimos. Similiter et ipsam virginem, quam elegit in matrem, fecit sanctissimam, ergo et in proposito. (G)
Secunda ratio dignae honorationis, quam accipio ex Postilla Lyrae super Io. VI., sic dicit: Quia distributio honorum respicit iustitiam commutativam, ut habetur V. Ethicorum, scilicet ut alicui plus detur de honore, quanto maior est in virtute. Nam honor est praemium virtutis, IV. Ethicorum. Et ideo pravus non est honore dignus, ut ibidem dicitur. Et hoc maxime habet locum coram Deo, qui personam non accipit, sed unumquemque secundum meritum virtutis amat et honorat. Sed quoniam Deus beatam Annam maximo honore prae ceteris mulieribus post Virginem Mariam exaltavit, ut scilicet esset avia Christi, et per consequens etiam a Christo honoranda, iuxta illud Exo. XX.: Honora patrem et matrem. 8 Quanto magis ergo ab angelis et hominibus honoranda est. Unde sequitur, quod ipsa fuerit adeo virtutibus et gratia Dei sanctificata ac repleta, ut merito foret tali et tanto honore digna pro suae sanctitatis celsitudine. Si dicas, quod multae feminae praecellant eam in corona virginitatis vel martyrii et huiusmodi, dicendum, quod talia accidentalia sunt, quibus summe praeponderantur essentialia. (H)
Tertia ratio sanctae generationis. Nam dicente Salvatore Luc. VI.: Unaquaeque arbor de fructu suo cognoscitur. 9 Et Matth. VII.: Omnis arbor bona facit fructus bonos. 10 Ergo melior et optimus fructus meliorem et optimam arborem esse probat. Pamphilus: Arbore de dulci carpuntur dulcia poma. 11 Sed constat, quod ex sancta Anna plurimi sanctissimi homines sunt generati, tamquam fructus ex arbore sanctitatis, videlicet sanctissima Virgo Maria, ex qua ortus est Christus Deus noster, et sancta Maria tertia, Zebedei scilicet uxor, ex qua sancti apostoli, scilicet Iohannes evangelista et Iacobus maior sunt progeniti. Atque sancta secunda Maria, Cleophae scilicet filia, quae dicta est Maria Iacobi, scilicet minoris mater, ex qua quattuor sancti discipuli sunt geniti, scilicet: Iacobus minor, Ioseph iustus, qui et Barsabas est vocatus, et Simon, ac Iudas Thaddeus dictus. Unde de his exstant versus:
Anna solet dici tres concepisse Marias,
Quas genuere viri Ioachim, Cleophas Salomeque.
Has duxere viri: Ioseph, Alpheus, Zebedeus.
Prima parit Christum, Iacobum secunda minorem,
Et Ioseph
iustum peperit cum Simone Iudam.
Tertia maiorem Iacobum volucremque Iohannem.
Cum itaque tales sanctissimos fructus habuerit, sequitur, quod ipsa sanctissima inter feminas fuerit. Et confirmatur ratione etiam tali, quia Iohannes Baptista ex unica Mariae Virginis salutatione tanta gratia abundavit, quod etiam matrem suam, Elisabeth repleverit, et prophetam constituerit, ergo sequitur, quod multo fortius gratia sanctificationis Mariae in utero materno abundantius ipsam sanctam Annam replevit et praesanctam effecit. Nam Bernardus dicit, quod de plenitudine Mariae accipiunt universi, ergo plus sua mater, scilicet Anna accepit. O ergo sanctissima domina! O beatissima genetrix matris Christi! Quibus te laudibus efferamus, profecto tuam sanctitatem commendare non sufficimus. (I)
Circa tertium de sancta vita beatae Annae et exemplari accipiamus pro conclusione, quod ex beatae Annae sancta vita omnis status homines possunt accipere plurima salutis exempla, scilicet tam coniugati, quam viduae et virgines.
Primum exemplum est divini timoris, in quo consistit initium sanctitatis et salutis. Ps.: Initium sapientiae timor Domini. 12 Ecci. XXV.: Beatus homo, cui donatum est habere timorem Dei. 13 Timor Dei initium dilectionis eius, quia Prover. XV.: Per timorem Domini declinat omnis a malo. 14 Hoc patet in sancta Anna. Refert namque Hieronymus sermone „Postulatis” et in legenda etiam de nativitate Mariae et in officio, quod videlicet gloriosae Annae genus ex Bethlehem fuit de semine iudicum, patre Nazareo vitae egregiae ac matre de David regali semine. Quam in uxorem accepit Ioachim, cuius domus in Galilaea, scilicet Nazareth civitate erat. Ambo autem erant iusti et Deum timentes ac recte viventes, sine omni reprehensione apud Deum et apud homines. Et sic patet, quod ab omni peccato mundissimam vitam habebant in timore Dei.
Secundum exemplum divini amoris, in quo consistit perfectio salutis et sanctitatis. Iuxta illud Col. III.: Super omnia charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis. 15 Hanc in exemplo nobis suo commendavit Anna et Ioachim, quia ut Hieronymus ubi supra dicit, quod in omnibus mandatis Domini incedebant irreprehensibiliter, quod est signum charitatis. Ioh. XIV.: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est, qui diligit me. 16
Tertium exemplum pietatis et miserationis, per quam sancti magna merita accumulant. I. Thim. IV.: Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae etc. 17 Nam adeo in operibus pietatis se Anna et Ioachim exercebant, sicut dicitur, ubi supra, quod omnem substantiam suam trifarie dividebant. Unam partem templo et templi servitoribus impendebant, aliam peregrinis et pauperibus erogabant, tertiam sibi et familiae suis usibus reservabant. Quis Christianorum sic facit modo?
Quartum exemplum devotionis, qua sancti homines fervidi sunt ad Deum et eius cultum. Nimirum cum in omni pietate per annos viginti sic stetissent, ut patuit supra, prolem ex coniugio non habentes voverunt Domino, quod si eis sobolem concederet, eam servitio Dei manciparent. Cuius rei gratia singulis annis in tribus festis praecipuis Ierusalem ascendebant, et Deo oblationes offerebant. Unde de his virtutibus apud Deum tantum sunt acceptabiles, ut scilicet eorum orationes exaudirentur, et ab angelis Dei frequentarentur, et gloriosissimam Virginem Mariam (mediante qua totus mundus salvatus est) concipere et gignere mererentur. De cuius modo nativitatis non est praesentis sermonis texere historiam.
O ergo homo, accipe ex vita sanctae Annae ista exempla sanctitatis, ut sis firmus in timore Dei cavendo peccata, et fortis in amore servando Dei praecepta! Sis pius et misericors in proximos ac devotus in Deum et eius cultum. Si enim haec feceris, acceptabilis eris Deo et salvaberis. O sanctissima Anna, pro Christi Iesu amore et Virginis Mariae, scilicet natae tuae devotione, ora pro nobis!




1 Sir 26,19
2 Ioh 15,5
3 Mt 10,22; cf. Mt 24,13
4 Rm 6,23
5 Sir 3,13
6 Nm 16,7
7 Eph 1,4-5
8 Ex 20,12
9 Lc 6,47
10 Mt 7,17
11 Cf. WALTHER, H., Proverbia sententiaeque latinitatis medii aevi I-VIII, Göttingen 1963-1983, no. 1260
12 Ps 110,10
13 Sir 25,15
14 Cf. Prv 14,16
15 Col 3,14
16 Ioh 14,21
17 I Tim 4,8