Pelbartus de Themeswar

ST

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum orrdinem vocum ››
Collaboratores ››

PH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Collaboratores ››

PA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››
Index Sacrae Scripturae ››

TH

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TP

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

TA

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ1

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››

PQ2

Index sermonum ››
Tabula secundum ordinem locorum ››
Tabula secundum ordinem vocum ››

PQ3

Index sermonum ››

[Pelbartus: Pomerium de sanctis, Pars aestivalisSermo XXXII.]

De sancto Iacobo maiore
De sancto Iacobo apostoloSermo primus cum legenda

Erit sepulchrum eius gloriosum. Isa. XI. 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Quamvis enim haec verba ad litteram scripta sint de sepulchro Christi, in quo Christus gloriose resurrexit, tamen bene possunt dici etiam de sepulchro beati Iacobi apostoli, quod devotione fidelium visitantium per mundum rutilat gloria miraculorum multiplicium. Nam ut ait Augustinus li. I. De civitate Dei: Non sunt contemnenda, quin potius honoranda corpora sanctorum in sepulchris, quia illis tamquam organis et vasis ad omnia bona opera usus est Spiritus Sanctus. Sicut exempli gratia videmus, quod magno honore veneratur calix, in quo consecratur sanguis Christi, quamvis calix nil sentiat de Spiritu Sancto Christi, nec vivat ex eo. Multo magis ergo debent venerari corpora fidelium et sanctorum, in quibus vixerunt et operati sunt bona in Spiritu Sancto Christi. Unde beati Iacobi corpus et eius sepulchrum merito per totum mundum ab hominibus visitando honoratur, ubi Deus multiplicia miracula operando glorificatur in ipso sancto Iacobo. Bene itaque de eo dicitur: Erit – inquit sepulchrum eius gloriosum. Iuxta quae verba ipse beatus Iacobus commendatur de tribus, de quibus agemus in hoc sermone:
· Primo de sepulchri reverentia, ibi: erit sepulchrum
· Secundo de privilegii gratia, quia dicitur : sepulchrum eius, scilicet sancti privilegiatum
· Tertio de martyrii gloria, quia dicitur: gloriosum (B)
Circa primum de reverendo sepulchro beati Iacobi
sufficiat breviter pro conclusione, quod beatus Iacobus speciali pro privilegio habet a Deo, scilicet quod eius sepulchrum visitatur reverenter prae ceteris sanctis a multo populo. At claret primo ex hoc, quod miraculose illuc eius corpus est a Iudaea translatum, et ibi tumulatum, ut in legenda eius dicetur infra. Secundo ex hoc, quod visitantes illud homines iuvat beatus Iacobus in vita et in morte et post mortem, ut multis miraculis monstratum est, de quibus in legenda. Tertio ex hoc, quod quicumque votum fecerit de visitando eius sepulchro, solus papa et non alius potest dispensare vel commutationem habere. Unde casus papalis est in voto dispensare vel commutare. Si petas, unde hoc habetur, respondetur secundum fratrem Angelum de Clavasio in suo 2 sermone sic dicit: Quoad quattuor vota – inquit – solus papa dispensat, scilicet in voto sollemni religionis, in voto Hierosolymitano, in voto sancti Iacobi et in voto visitandi limina apostolorum Petri et Pauli. Et sic servatur in facto, licet nullo iure inveniat expressum, nisi de voto pro subsidio ipsius Terrae Sanctae, ut De voto et voti redemptione c. ”Ex multa”, et sic tenet consuetudo. Haec ubi supra, et plura, quae ad hoc ibidem. Quarto declaratur conclusio ex hoc, quod sic voluit Christus Dominus complere petitionem matris ipsius, scilicet sancti Iacobi et Iohannis. Nam scribitur Matth. XX. et in evangelio recitatur hodierno: Accessit ad Iesum mater filiorum Zebedei adorans et petens: „Dic – inquit –, ut hi duo filii mei sedeant, unus ad dextram tuam et alius ad sinistram tuam in regno tuo. 3 Hoc nimirum videtur Christus sic implesse dupliciter.
Primo quoad eorum corpora. Nam Iohannis corpus est in dextera collocatum, scilicet in caelo, quia in terris non est inventum eius corpus, sed putatur esse in caelo secundum Hieronymum et Franciscum de Mayronis, et communius doctores tenent: Corpus vero beati Iacobi est ad sinistram Christi, quia in hoc mundo praecipue honoratur in sepulchro. Dicit autem Gregorius in homilia Paschali, quod per dexteram vita beata et per sinistram vita praesens significatur. Iuxta illud Can. II.: Laeva eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me. 4 Voluit itaque Christus honorem dextrae Iohanni praebere, id est caelestem secundum eius corpus, et sinistralem honorem Iacobo, id est terrenum secundum corpus. Verumtamen quoad animam utrosque honorari voluit in dextera, id est in caelesti patria.
Secundo hoc idem implevit Christus quoad mundum vel in praesenti terra, quia Iohannes iacet ex parte orientis, videlicet in Epheso, ubi sepulturam sibi parari iussit, licet de sepulchro illo putetur in caelum translatus. Sed Iacobus requiescit in parte occidentis in mundo. Et sic Iohannes est a dexteris et Iacobus a sinistris. Nam secundum Philosophum De caelo: Dextrum mundi est oriens, unde incipit motus caeli, et occidens est sinistrum mundi. Et sic patet, quod Christus beato Iacobo dedit pro speciali privilegio iuxta petitionem matris eorum, ut honoretur omnibus ad occidentalem mundi plagam in sepulchro prae ceteris. (C)
Sed ut ad moralem aedificationem convertamus sermonem, notandum de sepulchro secundum Bonaventuram in sermone aliosque similiter, quod quadruplex hominum sepulchrum distinguitur in Scriptura Sacra:
· Primum est criminale et detestandum
· Secundum est materiale et memorandum
· Tertium est infernale et formidandum
· Quartum est supernale et desiderandum
Primum est criminale et detestandum, quia est crimine plenum, de quo Ps.: Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritu plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. 5 Quaeritur: Quare tales peccatores dicuntur sepulchrum vel assimilantur sepulchro? Respondetur secundum Glossam super Ps. et in originali allegatur, dicens sic: Mortuae – inquit – animae corpus sepulchrum est, quia in Evangelio Dominus talibus dicit: Similes estis sepulchris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia. Haec Glossa. Nam revera in talibus foetor vitiorum maior exhalat, quam in sepulchro. Ideo dicit Ps., quod sepulchrum patens, plus enim nocet foetor animae, quam corporis. Quia ut dicit Bernardus: Pretiosior est anima omni corpore. Unde quanto pretio carior, tanto damno est maior in foetore peccati. Denique quia tales foetent in gutture per gulam, ideo dicitur guttur eorum. Foetent in lingua per detractionem. Ideo dicitur in Ps.: Linguis suis dolose agebant. 6 Item foetent in labiis blasphemando Deum et proximos maledicendo ac discordiam seminando. Ideo dicitur: Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritu etc.
Item potes quaerere: Quare Ps. ibi dicit venenum aspidum potius, quam aliorum serpentum. Respondetur, quod sicut refert Iacobus de Lausanna 7 in suis sermonibus: Venenum aspidum est tale, quod facit hominem obdormire, et sic dormiens moritur, unde dolorem mortis non sentit. Propter quod Cleopatra nolens mortis dolorem sentire bibit venenum aspidum, quae obdormiendo est mortua. Sic tales peccatores facit diabolus in peccatis dormire, ne sentiant dolorem peccati. Quia facit eos in ipsis iacere delectabiliter, et rari sunt, qui dolorem poenitentiae sentiant vere satisfaciendo et famam restituendo, quod tamen tenerentur, et sic moriuntur in eis aeterna morte. Unde Hieronymus: Diffamare cave, nam revocare grave. Patet ergo.
Secundum sepulchrum est materiale et memorandum, de quo habemus omnes in die iudicii resurgere, iuxta illud Ezech. XXXVII.: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus etc. 8 Hoc sepulchrum est nobis semper memorandum. Nam ut dicit Augustinus: Monumentum dicitur quasi ’monens mentem’ ad recognoscendum nos fore morti debitos, et ponendos in sepulchro tam stricto, foetido et obscuro, ne superbiamus. Unde Innocentius tertius dicit: Heu fratres, attendite, qui paulo ante inclytus residebat in domo: ecce quam pauper iacet in tumulo. Et qui gloriosus incedebat in aula: ecce quam despectus iacet in tumba. Et qui vescebatur deliciis in cenaculis: ecce nunc consumitur vermibus in sepulchro. (D)
Tertium est sepulchrum infernale, quod est multum et super omnia formidandum, quia ibi omnia, scilicet honores, divitiae et deliciae vertuntur in tormentum. De hoc Luc. XVI.: Mortuus est dives et sepultus est in Inferno. 9 O quanto consultius iste dives panes hordeaceos comedisset in mundo, quam ad talia supplicia et tantam penuriam venisset, ut in tormentis guttam aquae, quam iam plus quam mille annis desideravit, nec habere potest. De hoc etiam infernali sepulchro Ps. dicit: Veniat mors super illos, scilicet malos, et descendant in Infernum viventes, 10 littera Hebraica habet: in sepulchrum. Sed quare dicit viventes, cum non nisi mortui habeant sepeliri vel in Inferno poni? Respondetur, quod ideo, quia plerumque mali tales credunt se esse vivos, cum latam habeant conscientiam, nec curant de morte animae, cum tamen in veritate mortui sunt. Item ideo etiam, quia peccatores habent voluntatem obstinatam in peccatis, nec volunt fructuose poenitere. Talis autem vita est infernalis et diabolica. Augustinus et Chrysostomus: Humanum est peccare, sed diabolicum est in peccato perseverare. Et sic tales viventes mortui sunt.
Quartum est sepulchrum supernale, id est caeleste, de quo Iob V.: Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo. 11 Tempus enim inferendi triticum in horreum est tempus messis. Messis autem est consummatio saeculi. Et sic homo iustus in fine mundi corpore et anima in caeleste sepulchrum ingredietur in abundantia meritorum et praemiorum, ut in aeternum ibi cum Christo regnet. Et ideo hoc sepulchrum summe est desiderandum, iuxta illud Ps.: Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum, et caro mea exsultavit in Deum vivum. 12 Beatus itaque Iacobus, quia Christum perfecte dilexit, nunc cum Christo regnat in caelesti patria, ubi amplissimis bonis feliciter honoratur in anima. In corpore autem honoratur in sepulchro terrestri super sepulchra omnium regum mundi. Eius ergo exemplo et nos serviamus Christo, ut caelestem assequamur honorem. Gregorius: Si culmen veri honoris quaeritis, ad caelestem regnum tendite. Si vere divites esse cupitis, veras divitias amate. (E)
Quaero namque a te, o homo, dic mihi: Quid est illud, quod quanto senescit, tanto iuvenescit, et quanto iuvenescit, tanto peius sit? Ad id respondetur, quod avaritia vel amor mundi. Hieronymus: Sola est avaritia, quae in senibus iuvenescit, cum tamen omnia vitia senescant. Et tanto peius vitium est. Quia dicente Gregorio: Tanto a superno amore homo disiungitur, quanto inferius delectatur.
Item quid est illud, quod quanto est minus, tanto est melius? Ad hoc respondetur, quod teste Gregorio pupilla oculi quanto est minor et nigrior, tanto est lucidior et melior. Spiritualiter quanto homo videt se humiliando minorem in propriis oculis mentis, tanto est melior. Gregorius: Tanto coram Deo quisque est acceptior, quanto apud se recognoscitur despectior.
Item adhuc quaero te: Quid est illud, quod quanto modicum, tanto melius? Respondetur, quod peccatum et peccati poena vel reatus, ut claret. Sed quid est, quod quanto plus durat, tanto melius est? Utique gloria caelestis, quae numquam marcescit, sed semper felicitate in Deo crescit, quia Deus semper cum nova admiratione videtur. Unde Sap. VI.: Clara est, et quae numquam marcescit, sapientia. 13 O ergo homo, exemplo beati Iacobi contemne mundum, si vis habere Deum. Stude te humilius parvipendere, minue vitia et eorum supplicia, ne pereas in Infernum. Elige tibi caelestem gloriam quaerere, quo melius non potuit inveniri. (F)
Circa secundum de gratia privilegiorum beati Iacobi
sit pro conclusione, quod benedictus Iesus beatum Iacobum apostolum magna sublimavit gratia privilegiorum, et declaratur ex quattuor eius privilegiis.
Primum privilegium cognationis, quia fuit nepos Beatae Virginis Mariae, et sic consanguineus Christi, sicut et Iohannes, frater eius. Fuerunt enim filii Zebedei, de Maria, tertia filia beatae Annae progeniti. Et per consequens Iacobus fuit Christo et Beatae Virgini Mariae specialiter dilectus, tum ratione propinquitatis, tum ratione sanctitatis. Nam secundum Augustinum: Ipsos consanguineos diligere debemus inquantum propinquos, sed eosdem malos diligere non debemus. Sic – inquit – diligantur homines, ut non diligantur eorum errores, qui si sunt boni, tanto dupliciter praediligendi, scilicet ut propinqui et ut boni. Si quaeras, quando homo possit in hac dignitate beatum Iacobum imitari, respondetur, quod per praeceptorum divinorum observantiam et voluntatis divinae conformationem. Unde Marc. III. Salvator dixit: Qui fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est. 14
Secundum privilegium cognominationis, quia ipse vocatus est Iacobus maior, et sicut alter Iacobus minor, qui tamen aetate fuit maior Iacobo maiore vocato. Quare ergo vocatus sit maior? Respondetur, quod primo quia iste prius vocatus fuit a Christo ad apostolatum, quam ille. Solent autem seniores vel maiores dici, qui sunt vocati prius in religionem, etiam si aetate sint iuniores. Secundo ratione familiaritatis, quia maiorem familiaritatem videtur habuisse Christus cum isto, quam cum alio, ipsum enim ad secreta sua magis admittebat, ut patet in Transfiguratione et oratione in Monte Oliveti, quando Christus captus est, et in puellae resuscitatione.
Tertium privilegium primationis, quia inter apostolos fuit non ultimus, sed post duos primus, scilicet post Petrum et Iohannem, ut patet Matth. III. Primitas autem in viris perfectis, sicut fuit inter apostolos, secundum merita sanctitatis et perfectionis habet fieri.
Quartum privilegium passionis, quia inter omnes duodecim apostolos ipse primus pro Christo passus fuit, et sic primus ad caelestem gloriam invitatus. Solet quippe miles gloriari de hoc, quod in primo bello ipse triumphum coram rege habuit, et quod ipse primo omnium a rege invitatur, ut secum sedeat et huiusmodi. Pati autem pro Christo est maxime gloriosum. Et idcirco Christus Iacobo specialem honorem exhibuit in sua passione, sicut dixit Callixtus papa, in hoc prae ceteris, quod videlicet martyrium sustinuit in die, qua Christus fuit annunciatus et passus. (G)
Quaeritur hic: Cur Christus eos, quos maiori gratia diligit, maiori tribulationi in mundo exponit, ut patet de Iacobo et aliis apostolis praedilectis? Respondetur secundum doctores, quod primo ratione virtutum, ut scilicet innotescant virtutes sanctorum nobis in exemplum animandi ad similia. Nam et in bello rex solet fortiores et virtuosiores aliis praeconstituere in acie. Unde Tob. II. scribitur, quod ideo Deus permisit temptationem Tobiae, sicut sancti Iob, ut posteris daretur exemplum patientiae. Secundo ratione meritoriae adquisitionis. Gregorius in Moralibus: Sancti Dei quo altius proficiunt, tanto quod gravius tolerent, inveniunt. Sicut – inquit – ignis flatu premitur, ut crescat. Item Bernardus in sermone XI.: Quotiens vitio resisteris, totiens coronaberis. Tertio ratione divinae dilectionis, quia per patientiam magis assimilantur Christo, et magis diliguntur pro fidelitate perseverationis. Unde II. Tim. III.: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patientur. 15 Ambrosius super „Beati immaculati”: Quanto maior hic tribulatio, tanto uberior in Christo consolatio. Hinc Augustinus orabat dicens: Domine, hic ure, hic seca, da pacem in futuro. Haec sufficiant. (H)
Circa tertium de martyrio beati Iacobi sit pro conclusione, quod beatus Iacobus in suo martyrio est glorificatus multiplici miraculo. Claret ex legenda.
Legenda:
Cum enim praedicando Iacobus venisset in Hispaniam, ibique paucos convertere potuisset, rediit ergo in Iudaeam, ubi dum praedicaret, erat magus quidam, nomine Hermogenes, qui conspirando cum Pharisaeis misit discipulum suum nomine Philetum ad Iacobum, ut eius praedicationem coram Iudaeis falsam esse probaret. Sed illum apostolus coram omnibus rationabiliter convicit, et multa miracula coram eo fecit. Philetus ergo rediens ad Hermogenem doctrinam Iacobi approbavit, se discipulum illius velle fieri contestans. Tunc iratus ille arte magica immobilem fecit Philetum. Quod cum ille Iacobo per puerum nunciasset, misit Iacobus sudarium suum ad eum. Quo tactus mox solutus est, et Hermogeni insultavit, ac Iacobum properavit. Tunc Hermogenes daemones vocavit praecipiens eis, ut Iacobum simul cum Phileto vinctos adducerent. Qui venientes in aere ululare coeperunt dicens: „Iacobe apostole, miserere nobis, quia acriter ardemus.” Quos interrogavit Iacobus dicens: „Ut quid huc venistis?” Qui responderunt: „Hermogenes misit, ut te adduceremus vinctum, sed ecce angelus Dei igneis catenis religavit nos et cruciamur.” Quibus Iacobus ait: „Exsolvat vos angelus Domini, ite, et vinctum Hermogenem adducite, sed illaesum” – et sic ille ligatus est adductus. Tandem Iacobus Phileto ait: „Ut bona pro malis reddamus, sicut Christus nos docuit, solve Hermogenem, qui te ligaverat.” Solutus ille confusus stetit. Et Iacobus ait: „Vade liber, quo vis.” At ille: „Ego novi iras daemonum, nisi aliquid mihi dederis, quod mecum habeam, occident me.” Cui Iacobus baculum suum dedit. Ille autem pergens omnes libros artis magicae ad apostolum attulit, et procidens dixit: „Animarum liberator, accipe me poenitentem!” Et sic apostolus ipsum suscepit, et libros illos in mare proiecit.
Coepit autem Hermogenes in timore Dei esse perfectus, adeo, ut virtutes per eum plurime fierent. Tunc Abiathar pontifex et Iudaei videntes, quod Hermogenes esset ad Christum conversus, et Iacobus Iesum praedicaret, concitaverunt seditionem, et ligatum apostolum fune in collo traxerunt ad Agrippam Herodem, qui iussit ipsum decollari. Et cum educeretur, paralyticus in via clamavit ad eum, ut ipsum in nomine Iesu sanaret. Ad quem Iacobus ait: „In nomine Iesu, pro quo ducor ad decollandum, exsurge sanus de grabato.” Et mox sanatus surrexit, ac Dominum benedixit. Quod videns scriba, nomine Iosias, qui eum per funem trahebat, proiecit se ad pedes apostoli, et Christianum se fieri postulavit. Tunc Abiathar illum etiam ligari faciens missa legatione ad Herodem, impetravit, ut cum Iacobo decollaretur. Et sic ambo martyrium consummaverunt. (I)
Decollato itaque Iacobo discipuli eius rapuerunt corpus noctu et navi imposuerunt, ac Deo se sine regimine committentes, angelo duce in Galitiam applicuerunt. Erat autem in Hispania regina, nomine et merito vitae Lupa, ad quam discipuli voluerunt intrare, ut peterent locum sepulturae apostolo. Interim deposuerunt corpus de navi, et locaverunt super quendam magnum lapidem, qui lapis mox ut cera corpori cessit, et in sarcophagum se mirabiliter illi coaptavit. Cumque ad Lupam venissent et mirabilia Dei narrassent, ac congruum locum sepulturae peterent, illa eos in dolo ad regem Hispaniae crudelissimum destinavit, ut eius super hoc consensum requirerent, qui discipulos apostoli in carcerem reclusit. Cum autem rex discumberet, angelus Domini carcerem aperiens libere permisit illos abire. Quod ille cognoscens post eos velociter milites misit ad capiendum. Qui cum pontem transirent, fracto ponte omnes in fluvium sunt submersi. Quod ille audiens pertimuit, et poenitentia ductus misit post eos rogans, ut redirent, et quidquid vellent, impetrarent. Illi autem redeuntes, populum civitatis ad fidem converterunt. Tandem ad Lupam venientes, et assensum regis sibi aperientes, illa in dolo respondit: „Ite ad illum montem, et accipite boves, quos ibi habeo, et plaustrum iungite, ac corpus domini vestri differte, ut placet.” Sciebat enim tauros et boves ibi esse indomitos vel silvestres, et ideo putavit, quod non possent iungi, vel si iungerentur, huc illucque discurrendo cursum dissiparent, et illos necarent. Isti autem dolum non cogitantes montem ascenderunt, et draconem quendam spirantem et in eos irruentem cruce opposita per medium ventrem scindunt. Facto etiam signo crucis super tauros mox mansuescunt, et illos iungentes corpus sancti Iacobi cum lapide, in quo iacebat, in currum posuerunt. Boves autem sine alicuius regimine corpus in medium palatium Lupae detulerunt. Dicit etiam Hermannus in chronica, quod tunc clara die in campo apparuit stella fulgida in aspectu omnium, inde civitas illa Campostella vocatur. Haec videns Lupa baptizata est, et palatium illud in sancti Iacobi ecclesiam dedicavit anno Domini XLVII. Ubi sunt miracula multa meritis sancti Iacobi, de quibus in sermonibus aliquibus scribemus. Rogemus ergo Iesum, ut ipsius intercessione det nobis gratiam et gloriam in futura patria. Amen.


1 Is 9,10
2 Editio: sua
3 Mt 20,20
4 Ct 2,6
5 6 Ps 5,11
6 Ps 5,11
7 Editio: Lausanus
8 Ez 37,12
9 Lc 16,22
10 Ps 54,16
11 Iob 5,26
12 Ps 83,2
13 Sap 6,13
14 Mc 3,35
15 II Tim 3,12